Guarino Veronese carmina differentialia

Dicitur esse nepos de nepa luxuriosus,

Ast natum nati dic post natum esse nepotem.

Durities carnis callus, callis est uia stricta.

Est montis collis, caulem dic esse uirentem,

5

Caula gregem claudit, capitis sub pondere collum est;

Esse colum dices qua femina fila reducit.

Philosophi radius, radios dic esse rotarum;

Textoris radius, radii de sole nitescunt.

Liber bri codex, et durus in arbore cortex;

10

Liber eri Bacchus, nulloque ligamine natus.

Factus de seruo liber libertus habetur;

Libertinus erit liberto a patre creatus;

Hic etiam libertus erit.

Obsto cum consto doctrina supinat in atum;

15

Cetera dant in itum, praesto formabit utrumque.

Haec geminant: tundo, cado, pendo, cum pedo, caedo,

Et tendo.

Moribus et uerbis lepor est, lepus est quoque siluis.

Annis coniugio, sexu uirtute uir esto.

20

Coniugis affines, patris [agnati] matrisque cognati.

Est patris haec amita, soror est matertera matris.

Est patris patruus, sed auunculus est genitricis.

Quos soror et fratres generant dices amitinos;

A patruis uero patrueles scito creatos;

25

Ast consobrinos geminae genuere sorores.

Ille sororius est cuicumque soror mea nubit.

Ipse uiri frater leuir est, mulier quoque fratris

Fratria, glos fratris uxor, soror atque mariti.

Hic cancer cri crescit aquis, caelesteque signum

30

Cancer, et hic cancri morbum potes ipse uocare.

Pro telis arcus, fornixque uocabitur arcus;

Circulus est arcus, Irisque suum tenet arcum.

Ductor asellorum sit agaso, suumque subulcus,

Mulio dux mulis, ouium opilio tibi pastor;

35

Aepolus est capris, dictus bobusque bubulcus.

Est cito curriculo, sit curriculum tibi tempus,

Est spatium lus uel lum paruum, sed dicito currum,

Ac etiam cursum.

Hospes qui recipit, hospesque receptus habetur.

40

Est quoque qui nutrit et qui nutritur alumnus.

Qui uehit et uehitur uector solet esse uocatus.

Sex casus dices, fortunaque casus habetur,

Euentusque malus, casum dic esse cadenti.

Obliquis spectans oculis tibi strabo uocatur;

45

Orbe carent orbi, natis et patribus orbi.

Lucis egens caecus, frustra gestabit ocellos,

Vnum luscus habet, hebeti uel lumine cernit.

Lar domus est tibi, sed deus ipse domesticus est Lar,

Lar focus atque ignis necnon penetralia sacra.

50

Stips stipis haec nummus, stipitis stipes arbore truncus.

Hic ant haec stirps radix, haec stirps clara propago.

Prunus habet prunum, prunam sed flamma perurit.

Pars anni breuior bruma, tegit arua pruina.

Cardinis in porta, cardo cardonis in agro

55

Fundus ager, sed funda iacit pars infima fundum.

Talus, taxillus ludus, pars in pede talus.

Palma manus, arbor palma, uictoria palma.

Pecten agit telas, lanam, simul atque capillos;

Pubes inferior, piscis, atque ordo choreae;

60

Est pecten citharae.

Hesperus in sero dicatur, mane uocetur

Lucifer, ac Venus est semper noctesque diesque.

Esse toros dices palearia corpore pulpas;

Et sedes torus est, pro lecto saepe uocatur.

65

Aspires horam partem appellando diei;

Si non aspires limbum dabit et regionem.

Prora prior pars est, puppis ultima, ima carina.

Dic latus esse ratem et ligna natantia iuncta.

Naues collectas plures tu dicito classem.

70

Dic uulnus plagam, regio plaga, uel plaga rete:

Produces primum, debes breuiare secundum.

Aures dic hominum, dic auriculas reliquorum;

Vngula de brutis, de cunctis dicitur unguis.

Auxilium designat opis, ops terra uocatur;

75

Diuitias opibus simul auxiliumque notato.

Lens, lendis capiti; lens, lentis conuenit ori;

Lentigo in facie nota sit rubicunda uocata.

Vita fouet corpus, constringit uitta capillos;

Viuo facit primum, deriuat uincio uittam.

80

Est acies oculi, sic acumen tibi cultri;

Et bello structas acies potes ipse uocare.

Vltio uindicta sit, et praetoria uirga.

Fex est filorum, ceps ferri, pexque pilorum.

Faex est de reliquis, olei dicetur amurca.

85

Continue semper sit, continuo tibi statim.

Imbribus est torrens, lignum est et torris adustum.

Corporis est membrum manus, est et turma, potestas.

Glis animal, glis terra tenax, glis lappa uocatur.

Prima tenet gliris, tis altera, tertia glissis.

90

Sors notat euentum, signat quoque sors capitale;

Sors est fortuna, sortes responsa deorum.

Grana molo molis, in sacris mola multa farina;

Est magnitudo moles, tibi sit moles quoque pondus.

Falx metit, ast ardet fax, sed faux utraque mandit;

95

Fas Neutri generis significat licitum.

Dic Thetis et Thetidis sic mater habetur Achillis;

Oceani coniunx Tethys sic Tethyos addis.

Ales hirundo canit, nat hirudo, mouetur harundo.

Tigris gris fluuius, tigris sed belua gris dis.

100

Populus haec arbor, populus hic unio gentis.

Alter partitur, alium notat atque secundum.

Lacteo lac sugo, lacto lac praebeo nato.

Cupressi fructus, conus est in casside crista;

Cassis idis galea, stant captae in casse ferinae.

105

Clauis claustra aperit, infligit uulnera claua;

Clauus constringit tabulas nauemque gubernat.

Penna uolat, poena punit, pina est tibi rete;

Pinnam et pinnaculum muri dic esse cacumen.

Religio tibi sit metus et ueneratio diuum.

110

Sunt fastidia taedia, sunt fastigia celsa.

Est hominis tergum, sed habebit belua tergus;

Primum dat tergi, sed tergoris esto secundi;

Interdum uacuas dicemus tergora pelles.

Sinciput anterior capitis pars dicitur esse;

115

Occiput ast partem capitis dic posteriorem.

Dico ministerium famuli, mysteria sacra.

Exemplar liber est, exemplum trahis ab illo.

Quinque annos lustrum dic, atque cubile ferarum,

Circuitusque simul, purgatio sit quoque lustrum;

120

Clarificat, purgat, circumspicit, omnia lustrat.

Igni ius coquitur, ius rectum, iusque potestas;

Est neutri generis, iuris habet in genitiuo.

Cor urunt curae, sed curam dicis amorem.

Illatum uulnus, innatum dicitur ulcus.

125

Pars capitis tempus, spatium dic esse dierum,

Commoditas, aer dicitur, et emptio rerum.

Haec sutoris acus sit, quartae femineumque;

Hoc acus ac aceris ternae et purgatio grani.

Lima terit ferrum, sed limus sit tibi caenum;

130

Obliquis limus, sed continet ostia limen;

Terminus est limes, dicetur semita limes.

Iudicium dices examen perspicientis;

Est examen apum collectio, lingua bilancis.

Occido exanimo, iudex examinat aequus.

135

Aures dic patulas, oculos appello patentes.

Sunt hastae teretes, et poma rotunda uocamus.

Assiduus diues, simul atque attentus habetur;

Primo as atque dat, assideo caput esto secundo.

Prospicit a longe specula, hoc speculum tibi lucet.

140

Iustitia est uirtus, iustitium ius tacet urbis.

Bis duo sunt: odi, noui, coepi, meminique,

Quae retinent sensum praesentis praeteritique.

Stans aqua sit stagnum, sed stannum dico metallum.

N, g describis primum, n duplicique secundum.

145

Esse tamen stagnum uere tu dicis utrumque.

Quae flagrant ardent, quod fragrat mittit odorem.

Turbam scito chorum, sed uentat in aere Corus.

Moriger est ille quem dicimus obsequiosum;

Quique bonos mores agit is moratus habetur

150

Est homo difficilis, querolus morosus habendus.

Immemor oblitus tibi, foedus et oblitus esto;

Obliuiscor habet primum, ast oblino secundum

[Hunc decorant homines quem uestimenta decorant.]

Est breuis argutus, est callidus atque sonorus.

155

Pigrum flexibilem otiosum lentus tibi monstrat,

Et si componas plenum signare uidebis.

Fert tria discrimen: distantia, glabra, periclum.

Inuidus ipse dolet, gaudet inuidiosus habendo.

Collegam facit officium, comitem uia iungit;

160

Ipse labor socium tenet, et dabit esca sodalem;

Ast amor aequalem pariter tempusque notabunt.

Sunt et in os et in or quaedam facientia rectos:

Est labor atque lepos, odor, ac honor, additur arbos.

Ista suis et in er et in is sunt nomina rectis:

165

Vomer cum puluer, sic ciner atque cucumer.

Qui necat occidit, moriens ast occidit ipse;

Primum caedo facit, cado uult formare secundum.

Exspecto opperior, operit secreta tegendo;

Primum p duplicat, simplex describe secundo.

170

Stemma est nobilitas, stigma est punctura uocanda.

Schema habitum dices, atque in sermone figuram.

Fert gerit ostentat patitur dat dicit habetque;

Fert cupit et turbat ducit confringit in armis.

Est ager hoc aruum, granum eruum, sulcus et uruum.

175

Cogitat ipse putans, reperit qui excogitat ullum.

Admittit cum d, recipit sine d quoque perdit;

Peccat et admittit.

Orat qui rogat, exorat qui uendicat ullum.

Dic, duc, fac, et fer cognosces apocopata,

180

Pro dice, duce, pro face, pro quoque fere.

Aestus sit solis feruor motusque marinus.

Condit qui celat, facit, et dis consecrat ipsis.

Lignum serra secat, sera continet ostia clausa;

R geminans primo, simplex describe secundo.

185

Constat compositum est, manifestum dicito saepe,

Constat et erigitur, et constat stare putatur,

Constat et est emptum.

Quod differre facit praenomen dicimus esse;

Ast nomen proprium positum sibi uendicat omnis;

190

Cognomen uero genus et cognatio ponit;

Quod dabit euentus agnomen iure uocabis;

Vt Gnaeus, Paulus, et Scipio, Creticus extat.

Cogit qui constringit, cogit qui ubera mulget,

Et cogit subigit sic colligit et simul urget.

195

Pometum pomos, pomaria poma reseruant.

Moenia postquam locos positos pomeria dices.

Malus mala creat, sed gestat carbasa malus;

Feminei primum, uerum maris esto secundum.

Semen ager recipit, sed terra extollitur agger;

200

Abbreuies primo, g duplex dono secundo.

Mentitur fallens, mendacia dicit oberrans.

Hic uehementer amat, diligit iste minus.

Dic Gallos gentem, gallinas gallus habebit.

Atque sacerdotem Cybelis tu dicito Gallum.

205

Carmina qui scribit canit, et qui fata prophetat;

Quique canit cantat, laudans canit acta uirorum.

Arceo cum moueo, cum cogo arcere uocabo.

Prothesis apponit caput, aphaeresisque recidit,

Syncope de medio tollitque, epenthesis auget,

210

Aufert apocope finem, quem dat paragoge.

Legat qui mittit, ligat qui uincula nectit:

Le primum longat, li curtum pone secundo.

Ille tibi similis quisquis facie aequiparatur;

Ille tui similis qui moribus aequiparatur.

215

Qui fugat expellit, fugit qui discrimina uitat.

Pulso sonans, pulso feriens, propulso repellens.

Truncus erit solus, uitis sit uinea plures;

Ast instrumentum dicetur uinea belli.

Signat ago recito, facio, refero, quoque duco.

220

Qui plangit plorat, plangit qui percutit ora.

Dicitur alga maris, sed dicitur ulua paludis.

Dic animam uitam, uentum est, atque halitus oris.

Est animus atque ira simul.

Qui seruat parcit, ueniam dans is quoque parcit.

225

Est uia quam uadis ratio, uia dicis et usum.

Verro traho, uerro uerto, uerro quoque mundo.

Halat qui spirat, alit hic qui praebeat escam:

Primum longato, debes breuiare secundum.

Frons frontis capitis, frons frondis arboris esse;

230

Est aqua fons maris, at cetera femina dices.

Maiorem incuso, paruos accuso paresque.

Intendit cessat seruit uacat et super instat,

Et licet atque caret et uacuare potest.

Dices discrimen, atque experimenta periclum;

235

Primum dat pereo, perio uel pyra secundum.

Eminus ad longe, sed comminus ad prope spectat:

Eminus est primo, sed comminus esto secundo.

Dic austrum esse notum, nothus est ex paelice natus:

H fugit primum, tamen aspirato secundum.

240

Nobilis antiquus, uetus est et carus habetur.

Saltem sit minus, si saltas dicito saltim.

Caecus et alatus nudus puer et pharetratus:

Istis quinque modis dominus monstratur amoris.

Amouet elongat, coniungit qui admouet ullum:

245

D careat primum, sed d describe secundum.

Ala uolat turma est equitum, uolucrisque sit ales:

Feminei generis primum, commune secundum.

Styx, Acheron, Lethe, Cocytus cum Phlegethonte:

Odit, tristatur, dediscit, luget, et ardet.

250

Pars populi classis, ratium collectio turma.

Ambitus clausus est, ambitus optat honores:

Mobile sit primum, sed fixum dico secundum.

Qui sacra fert libat, litat qui numina placat.

Fertilis et laetus, pinguis sic dicito plenum,

255

Atque alacer.

Est laetus gaudens, sed mortem dicito letum:

Diphthongum primo, sed e simplex scribe secundo.

Qui locat hic ponit, locat et quicumque maritat,

Atque parat pretiis etiam facienda locamus.

260

Annuit atque nuit si labro aut nare notat quid;

Ast nutat capite tremulo, sed nictat ocello.

Dic famulum puerum, puer aetatem tibi signat,

Atque marem puerum dicemus saepe notare.

Dat causam propter, sed iusta dicito saepe.

265

Est ardens scintilla, carensque calore fauilla.

Consequor acquiro, simul exsequor exprimoque.

Esse procul longe dices, procul est prope saepe.

Qui laxat largat, lassat qui membra fatigat:

X primum quaerit, ss duplex scribe secundo.

270

Grata petit poscit, sed debita flagitat ardens.

Impetus, atque dies, nox dant e uel u tibi sexto.

Est pyra congeries lignorum, exustaque busta;

Ardentesque rogos subiecto dicimus igne.

Vas uadis spondet, uadum est fluuii breuis unda.

275

Vas uasis retinet.

Vindex dicetur uentura pericula pellens;

Praeteritumque malum qui punit dicitur ultor.

Haurit dic uacuat, sorbet, bibit, aspicit, audit,

Atque ferit.

280

Vadit qui pergit, uadatur danda promittit.

Civibus est ciuitas, sed moenia dicimus urbem.

Dicis aquam laticem uenis uel fonte latentem;

Estque latex uinum, lateat quia uase uel uua.

Fraus dolus est, etiam fraudem dic esse periclum.

285

Consultus petitur, petit hic consultor habendus;

Quod uero petitur consultum est iure uocandum.

Est factum facinus, facinus scelus esse memento.

Feta notat plenam dicta, estque puerpera feta.

Insidias furtum stuprum dic atque rapinam.

290

Est hara porcorum, uenerabilis ara deorum:

Prima breuis petit h, longa est sine h secunda.

[Saepius is finit pluralem tertia quartum;

Cum tenet is rectus similem formando secundum,

Pluralesque uel er, n, s coniungitur r, s:

295

Nauis, tris, imbris, pontis, sic dicito partis.

Rarius is reliqua plus, pluris; lis quoque litis.]