Antonio Loschi Achilles

Hecuba

O coniugales horridas Troie faces,

Quas profuga coniunx numine infausto tulit,

Thalamos secutas regius puppes cruor

Cuius pelasgas solvit! Immites deos

5

Placare potuit cede virginea cohors

Argiva? Ratibus mille suffecit caput?

Nunc Xantus, alto sanguine immixto fluens,

Yliaca pulsat maria; purpureas vehit

Simois procellas cede nec dudum labat

10

Fortuna belli. Victor Atrides premit

Menia deorum clara, que Phebus cheli

Struxit canora. Sevit armigera potens

Europa classe; quelibet nostram lues

Affligit Asiam. Vincimur bello Friges.

15

Sed maior Hecubam torquet infaustam dolor;

Nocturna non me nec fovet lucis quies.

Hinc fortis Hector, mille quem metuunt rates

Adhuc iacentem, graia qui solus fugans

Tot regna curru celsus aurato stetit;

20

Auspicia Troylus Hectoris bello gerens

Achilis ense cesus: hinc matris dolor.

Astus Vlixis Thetidis et claras fleo

Nimium latebras. Ylios periit decus.

Hectorea traxit membra thesalici ducis

25

Extincta currus, pondere excelso rote

Tremuere. Laceras vidimus gnati comas

Emptumque Priamo corpus. En Hector sat est,

Millena cuius classis extimuit facem.

Sed sobolis alte Troylus clarum genus,

30

Achilis ira iacuit. O dirum nefas!

Adeste, adeste, summe dominator poli,

Trisulca cuius tela iaculatur manus

Numenque Phebi tuque qui pelagus regis,

Neptune, quorum Troia munitu viret.

35

Quid, misera, luctu questibus volvis diem?

Non damna fletus reparat; extincti iacent.

O segnis Hecuba, pateris ultrici manu

Carere natos? Sceptra dum Priamus gerit

Inimica Danais, perage quod natus iubet.

Paris

40

Quid tacita volvit pectore ardenti parens?

Flamata vultus regiam frontem quatit:

Phebigera virgo qualis inpulsu dei

Lacerata crines, qualis aut Menas furens,

Percussa Bacho, fronde pampinea comas

45

Impressa fervet, auget atque iras dolor.

Regina, quis te versat amentem furor?

Quis ve urget estus? Cohibe vesanum impetum!

Vicere nundum dorici Troiam duces,

Sed sceptra Priamus, munus Alcide, gerit.

Hecuba

50

O summa Iuno, coniugis soror tui

Regina celi; tuque quam Friges colunt,

Armigera Pallas, prosperum tandem michi

Placate fesse numen. Hoc testor deas

Quibus negavit munus, ydeas premens

55

Sedes cruentus arbiter, notus sibi.

Phebea nundum sparserat lampas diem,

Sed plaustra sicci volverant molem iugi

Solusque claro Lucifer stabat polo.

Exigua somni tenuit afflictam quies.

60

Ecce ima tellus fremuit et cecum chaos

Laxavit ora; fulgor invasit domum.

Tunc umbra iuvenis patuit Acherontis vado

Emissa: Priami sponte non qualis trahens

Dardania secum castra et ultrices manus

65

Gestare cupiens, crine sed sparso iacens

Cruore fusus, inquit: "Ignavi Friges,

Iacete segnes. Hecuba tu dormis, parens!

Erramus umbre spernit ac nostros Caron

Gestare manes. Nullus est natis locus.

70

Vagamur. Hector Paridis ultricem petunt

Tuusque dextram Troylus. Dudum negas?

Remeabit ille, cuius hectoreo graves

Sonuere currus pondere? Argolici feret

Partem triumphi? Sospes ac victor suum

75

Natum reviset? Orba, quo defles tuos?

I, perage, Achiles decidat fratris manu".

Tunc horror artus alligat, sanguis gelu

Victusque torpet. Misera sed natum sinu

Retinere volui. Fugit amplexus celer.

80

Magnanime, Priami stirpe regali trahens

Nomen superbum, cuius ingentes, Paris,

Animos Atrides sensit ac luget minor,

Te poscit Hector, ripa quos tristis tenet

Errante gressu ac Troylus. Natis quidem

85

Puppis negatur, negligit fratres Caron

Adhuc inultos. Vindicem dextram petunt.

Paris

Regina Frigium, mentis est error vagas

Vmbras putare, dextra si vindex abest.

Mortale quicquid corpus ad letum trahit,

90

Haud parcit anime. Vita cum refugit, nichil

Est umbra; miseros ignifer postquam rogus

Consumpsit ardens, spiritus moritur simul.

Quid cesa tauri colla ferventi rigant

Cruore tumulos? Vana nos movet fides.

95

Placare nullo credimus vivens loco.

At sola superest fama virtutis; meos

Hec ipsa fratres servat; hac vivet diu

Animosus Hector, sicca dum fluctu carens

Lucebit Vrsa, pulcra dum Phebum dies

100

Et nox sororem sentiet, mundi vices

Dum volvet annus. Tantali lusor latex

Pomigeraque arbor, Sysiphum lapis gravans

Celerique cursu raptus Ysion rote

Alesque Ticii iecore fecundo furens

105

Et ceca Ditis regio ac pinum manu

Furibunda gestans angue mortifero cohors

Tricepsque custos Tartari, Caron senex:

Inanis iste rumor. Hoc certum puta.

Vmbris que vita corpore extincto datur,

110

Aut leta campos querit Elisios statim,

Quorum reverti clara prosperitas vetat,

Aut Stigia querit protinus tristis loca.

Quicunque manes vidit infaustos semel

Ditisque pavido regna tentavit pede,

115

Superna nunquam tetigit. Hoc nulli vacat

Exire regno. Generis humani capax

Vorago prohibet, demit ac nostri palus

Lethea curas. Magna sed fateor, parens,

Nati voluntas Troyli visum putat.

120

Imago somni mentis affectus capit;

Compesce diros impetus, temet doma.

Hecuba

Ignave miles, cuius est tantum stupro

Impensa virtus, raptor alieni thori,

Quas Itacus ultra posset aut doli comes

125

Perferre fraudes? Fingis hoc? Magna est quidem

Generosa virtus Paridis; haud Hecube satis.

Cum currus ingens thesalus magnum trahens

Lustraret arces, inclitas Phebi lira,

Hectora, iacebas coniugis rapte sinu,

130

Pudenda proles Venere tu solum potens

Bellum recusas. Dedecus tante domus,

Fraterna non te funera aut matris preces

Hecube movebunt? Pateris erranti gradu

Fratres vagari? Degener patre inclito,

135

Indigne Priamo, nulla te pietas movet?

Quisnam peremptor Hectoris magni fuit

Nisi teda Paridis? Causa Danaidum est bona;

Vbi causa iusta deficit, virtus perit.

Ego non aperto bella quod marte ingeras,

140

Sed fraude Achilem perime.

Paris

                                                      Qua tantum ducem?

Hecuba

Amore claro nobilis Polixenes

Furibundus ardet, virginem thoro petit.

Promissa thalami iura fraudabunt virum

Fictusque Priami templa continget gener,

145

Phebea inermis gente desertus sua.

Cohorte primum cinctus armigera latus,

Limen tenebis. Hostis in templa cadet,

Cecidere cuius Troylus et Hector manu.

Paris

Licet ira Achilis morte satiari queat

150

Odiumque nostre pestilens domus ruat

Paridis sagita, fine quo cernas tamen.

Fortuna semper impetu primo favet;

Extrema virtus cernere est. Video, intuor

Quicquid sequetur. Comprime ardentis tue

155

Mentis furores. Bella si iuvant, cadat

Patrie ruina dardane gentis cruor.

Salvanda sed si Troia te magis iuvat,

Soror est iugali thesalo Polixene

Tradenda thalamo; fictus haud templum gener

160

Sed verus intret, sceptra qui potens gerit,

Thesalica cuius arva sub regno iacent,

Parentis altum sanguine extendit genus

Pelagique dive. Magna nos clades premet,

Argolica semper bella, divorum furor,

165

Hostilis ardor, fraude si ducem obruas.

Si parcis hosti, sancta si pietas placet,

Tibi ipsa parcis, patrie et Priamo simul.

Servare patriam quelibet laudat fides.

Natam pelasge rector Atrides suam

170

Gentis dicavit; crimen extinxit cruor

In sacra missus iura qui sacrum fuit.

Sed nata sospes publicam genti dabit

Nostre salutem, sanguinis stringet vias

Troie fluentis. Hostis Alcides tenet

175

Iunonis Hebem coniugem victor polo.

Parcendo parcis. Talis himeneus potest

Firmare Troiam

Hecuba

                                 Coniuge oppressam tua.

Thalamos Achilis patiar impleri meo

Inulta fetu? Virgo polutas manus

180

Fratrum cruore sordido tactu feret?

Parentis utero fata volvissent tuos

Sine luce fusos, nata, si tales deus

Thoros ministrat. Ante sublimes reget

Noctivaga currus numinis clari soror

185

Trivieque Phebus; fervido seges mari

Nascetur; Arthos pontus asperget; rates

Fessas Caribdis ore placato trahet

Et Scilla; mites sentient agne lupos,

Tigres iuvenci; flama coniunget mari;

190

Occasus orbi lucidum mittet diem

Ortusque merget; Xantus ad fontem retro

Labetur unda, sanguinem varium gerens;

Fidemque celi Phebus agnoscet; manus

Perfracta iunget fila, quam thoro sinam

195

Iungi pelasgo sanguinem clare domus.

I, nate Priami, callidam cedem extrue.

Paris

Sedicio regem non decet.

Hecuba

                                                 Quicquid licet.

Paris

Servare regis maxima est virtus fidem.

Hecuba

Fides ab alto regio distat lare.

Paris

200

Eruere patriam regis est culpa impii.

Hecuba

Tirannus hostem villis haud ultus sinet.

Paris

Hosti salutem denegans, tibi negas.

Hecuba

Non dura mors est odia qui secum trahit.

Cur nunc moraris?

Paris

                                      Fraudis occulte pudet.

Hecuba

205

Cedem occupato sola permittit dies.

Paris

Si tantus dolor pectus inflamat, parens,

Peribit hostis, victima ut templis cadet.

Iam iam sateles tale coniugium duci

Referat pelasgo.

Hecuba

                                Templa confestim petet.

Chorus Troianorum

210

O magne Tonans, ardua cuius

Dextera fulmen quatit, ethereis

Viribus actum; genitor Superum

Hominumque simul, cuius numen

Elementa gravi compressa chaos

215

Solvit proprio iussitque loco

Sistere quicquid prius humanum

Presserat orbem: se tulit arces

Ignis in altas; vicinus ei

Stetit angustas aerque vias

220

Subiturus; humum cinxit pelagus.

Nunc dardanias respice gentes

Tandem fessas; millena para

Fulmina. Puppis troiana premens

Ardeat omnis. Concussa manu

225

Mille carinas rutilante Iovis

Feriant Danaas fulmina; quicquid

Immune fuit facis hectoree

Igne Tonantis maiore cadat.

Tuque o celi regina, fave

230

Inclita Iuno, cuius thalamos

Iupiter intrat. Tu, gorgoneis

Armata veni Pallasque minis,

Vel mitte tuum nimbo aurifero

Fratrem genitum. Sic argolicos

235

Horrore duces pressos retine

Semper in arvis qui cede madent.

Et tu nitidum, radiate, diem

Qui lucifero revehis curru

Fessusque diem mergis in undas,

240

Ades, o Titan, defende lire

Menia placido structa canore.

Sorte secunda Neptune potens

Passus graias per regna rates

Mille yliacos quesisse tua

245

Muros? Cur non, infesta petens

Menia divum, puppis tumido

Ponto iacuit lacerata? Tamen

Nos auxilio, quos tua cingit

Zonaque Phebi, defende tuo,

250

Licet hoc tarde, Neptune, feras.

Iam iam cecidit robur frigiis

Gentibus Hector Troieque decus,

Millena facem cuius timuit

Argiva ratis. Quid, Troyle, te,

255

Inclite, referam viresque tuas?

Post mala questus verberat auras.

Soror o clare lucisque dei,

Insula iacuit firmata quibus

Partumque tulit; te virgineus

260

Placare cruor lesam potuit

Crimine cerve? Si tota luat

Grecia penas, vix extinguet

Scelus exiguo sanguine missum.

O diva fave, menia serva

265

Fratrisque tui veneranda cheli.

Tu dive potens, qui bella regis,

Vota yliace suscipe gentis;

Rege dardanias marte secundo

Aciesque. Tuum Troia precatur

270

Numen: achivas sterne catervas.

Sed nunc sacris placanda deum

Numina nostris Superumque colat

Quelibet aras troiana cohors.

Achiles

Regem deorum maximum quisquis putat

275

Celi Tonantem, fulmine et sceptro manus

Armata cuius orbe concusso furit,

Errore mentis fallitur quidem invio.

Est namque maior, falsa quem mundi fides

Vocat minorem, tela qui gestat puer

280

Virtute varia. Celsus hic alis volat

Quacunque Titan lucido curru nitet.

Quam sepe novit Iuppiter vires dei!

Vicere fulmen tela puerili manu

Librata, quamvis impetu tanto furens

285

Descendat, urat contulit quicquid Parens.

Hic tela mittit, vulnus inclusum latet

Tectusque membra pestilens ignis vorat.

Dominatur orbi pariter et celo potens

Testorque Achiles numinis tanti fidem

290

Viresque teli, cuius auratum gerit

Arundo pondus. Ecce victorem diu

Me Troia sentit, labitur Xantus meo

Mutatus ense; gentis argolice pavor

Excelsus Hector, fratre permixto, iacet.

295

Obscura cede Menonis fulsit parens;

Pietate liber Telephus nostram tulit

Iram, negando Misie nobis iter.

Tamen Cupido superat. O quantum meo

Amoris iste pectori affigit puer!

300

O nata Priami, causa bellorum tibi

Iam cedet Helena, vultibus claris nitens.

O spes Achilis quando te nurum ciet

Thetis, iugali thesalo iunctam thoro

Vocabit, una gentibus pacem dabis.

305

Vterque voto supplici divos rogat

Hoc populus. At nunc propius advexit gradum

Paridis sateles, nostra qui signa appetit

Himenea letum voce sublimi canens.

Sateles

O clara proles Thetidis, o Frigum timor

310

Vtrasque fama cuius invasit domos

Generosa Phebi, classis argive decus,

Tibi Troia supplex nobiles tendit manus,

Ensis cruore cuius irrubuit tuus

Humilique pacem queritat voto ducem

315

Vt seva cedis iaceat hic tandem sitis.

Satis hausit ira sanguinis, ferro manet

Spoliata vestro Troia. Te generum vocant

Priamusque coniunx Hecuba, tibi regno parant

Dotare natam. Quilibet vetus furor

320

Pellatur animo; templa te Phebi manent.

Regalis illic turba coniugium parat

Firmare sacrum. Perge; cur dubitas diu?

Achiles

Optata quamvis fulserit nobis dies

Et vota placidi sumpserint divi, tamen

325

Non coniugale tempus hoc fieri vetat.

Vt flama pelago, marte sic distant faces.

Sateles

Erras. Iugalem tempus hoc tedam petit;

Cum sevus urbes excitat belli furor

Strictique fervor ensis in gentes ruit,

330

Tunc pacis opus est. Bella si semper gerat

Mortalis ardor, ulla nec crescat Venus,

Peribit orbis. Pastor amittit gregem,

Qui semper aris victimas cedit sacris

Pecusque nullum reparat. Extingui solet

335

Vetus ira tedis. Vnicum Priamus gerit

Solamen animo, mille quod tantum rates

Tulere generum. Fateor, hoc regem fovet

Senio gravatum debili, afflictum malis.

Quod magnus Hector frater atque audax nimis

340

Iacuere, thalamo pensat hoc. Tantum dabis

Quantum abstulisti. Priamus Alcide capit

Exempla, quamvis unico distent loco:

Victo pepercit Hercules, Priamus duci.

Si lesus iram ponit, hunc magis decet

345

Qui lesit, arma. Regna summittet tuo

Regenda sceptro, prole nec villi genus

Angustus hausit, genere sed claro nitet.

I, Thetide dignam coniugem nurum pete.

Quicunque dona negligit semel deum,

350

Mox vota surdis auribus celo dabit.

Achiles

Odiosa cunctis facere sibi soli est nefas.

Sateles

Danaisne?

Achiles

                       Danais.

Sateles

                                         Longa quos belli mora

Patrio carentes detinet fessos lare,

Sevus iuvabit bellicus semper labor?

355

Credas precari celites pacem deos;

Sed multa pectore regius celat timor.

Tali salutem fata posuerunt thoro;

Vtriusque populi sanguis hoc sistet fluens.

Optata perage; numinum prestat favor.

Achiles

360

O quam libens Fortuna seu celi favor

Parem superno vexit Eaciden Iovi!

Quid marte gentes obrutas nostro loquar?

Michi cessit omnis, signa cum cantus mea

Animosa cecinit; sola non timuit cohors

365

Peritura ferro. Flebiles vidit deus

Celsos canore nobili muros suo,

Quis magnus Hector obstitit bello impotens.

Timuere matres inclitum Thetidis genus

Solusque Achilis obruit cunctos pavor

370

Mavorsque tantum bellice sortis potens

Nec favit acie. Quicquid optavi, meo

Fortuna fato iunxit. En divi parant

Sociare nostros genere regali thoros.

Super astra gradior, celitum sedes premo,

375

Quos nostra semper cura solicitos tenet.

Si michi Tonantum coniugem natus daret

Thalamosque fratris negligat Iuno meis

Sortisque iudex premium reddat sue

Et marte tuto; quelibet Polixene

380

Tibi cedet uxor. Propero, iam more piget.

Chorus Grecorum

Armatus gemina fervet arundine

Vulcano genitus, cui Venus est parens.

Immitis puer hic pervolat ocior

Excusso manibus fulmine patrui

385

Effusasque sagitas agilis movet,

Qua nascens rutila fronte patet dies

Et lucem pelagus qua bibit ultimam

Et quacunque solum cingitur equore.

Affigit penitus vulnera certior

390

Quam fallax profugi dextera cuspide

Parthi, sive fugas fingere preparet,

Seu recte feriat. Viscera pestilens

Ignis tota vorat nullaque vulneri

Frons est clara; latet sevior Ethneo

395

Inflamans miseros sed calor horrido.

Hoc fervent iuvenes, hic tepidos senes

Rursum flore comas cingere concitat

Ignotamque iubet querere virgines

Matrem. Quid Superos? Liber avus nec est.

400

Heu passum quotiens tela Cupidinis

Falsum terra Iovem sensit! In aureo

Nimbo fluxit amans. Corpore candidus

Cignus plumifero tunc petit thoros

Cum nobis genuit bellaque Dardanis

405

Et taurus spolii nomina littori

Fratris regna secans pectore tradidit.

Calisto, posuit fulmina te petens

Et vultus domine mitior induit.

Prolem, nube latet, dum tenet Inachi;

410

Alcidem genuit dum iubet Hesperum

Hoc nomen solito sumere longius.

Iunonis thalamos linquere Iupiter

Est passus, Semelem dum petit inclitam,

Cuius vota gemit, fulmine languido

415

Invadens uterum, parte sui gravem.

Ac proles caluit tigribus imperans

Thesei dum spolium curribus attulit,

Qui gentes domuit qua prior est dies

Delphinesque dedit primus in equora.

420

Phebus que pueri vulnera dirigant

Novit tela. Soror noctivagos regens

Currus incaluit. Figere celites

Cognatos patitur nullaque gens vacat.

Quem duplex genuit nox, ferus Hercules

425

Implevit calatos stamine coniugis

Et clavam posuit, qua domuit feras,

Dum fusos tenuit. Quid referam ducem,

Cuius, thesalicum, Troia dolet manu?

Qui solus populi marte vicem tenet;

430

Cuius fama nitens transit ad ultimas

Gentes, Occeanus quas lavat et decus

Mille est argolicis puppibus inclitum;

Et qui, femineis cultibus abditus,

Est fassus tumidos corporis impetus

435

Armorum posuit iura, thoros petens.

Hecuba

Superba tandem concidit Troie lues.

Meliore fato celites nostros vident

Fessos penates. Quicquid adversum obstitit

Clarumque fudit sanguinem, Paridis manu

440

Iacet interemptum. Templa testantur dei.

Ite ite, nati, puppe funesta senex

Acherontis aulam pandet. En vobis iter

Quis nunc negabit? Misera quod feci nefas?

Extrema natos fata posuerant loco

445

Tuto, carentes hoste. Felicem putans,

Rupi quietem. Forsitan bellum intulit

Ad regna Achiles tertie sortis potens;

Natum trementi forsitan curru trahit

Cererisque generum terret et sevum Canem

450

Serpente cuius terga villosa obstrepunt.

Quid misera feci? Certa quid Paridis manus?

Magis ipsa videor crimine infausto nocens;

Autor cruenti sceleris in culpam incidit.

Adversa sed cur bella natorum putas?

455

Quicunque geminam mente perversat vicem

Peiora semper cogitat. Natos puta

Vicisse dudum thesali manes ducis,

Suprema si post fata et extremum diem

Servantur odia. Lenta cur Priamum diu

460

Latere patior hostis infandi necem?

Gaudere gentes Ylii tandem decet.

Priamus

Magnanima coniunx, fronte quid leta geris?

Hectorea postquam membra consumpsit rogus

Emptosque cineres urna compressit brevis,

465

Gaudente vultu nulla te vidit dies.

Hector iacentes erigit quis nunc Friges?

Hecuba

Michi restituti latera precingunt mea

Nati. Parentem turba consequitur gregis

Veneranda nostri. Mitior Ditis manus

470

Leviore precio tradidit matri Hectorem.

Priamus

Hec ipsa letam causa te demens facit?

Miseranda coniunx, nullus est Hector tibi.

Horribilius opus Atropos vertens sua

Dextra impia sororum opere, sub cuius manet

475

Potentia gens tota, que Iovem trahit,

Perfracta nunquam stamina adiungit semel.

Hecuba

Nunc si ipse tacitam, qualis Alcides,domum

Aperiret Hector, viribus vastis furens

Theseique frater sumeret tractus locum,

480

Vix tanta menti gaudia afflicte daret

Fortuna quantis nostra prelucens viret.

Priamus

Effare quicquid pectore hoc leto feras;

Absit petitis longa sed, coniunx, mora,

Morata quoniam dona villescunt diu.

Hecuba

485

Pirrus nepotis fata comitatur tui

Thetisque nostri socia meroris dolet.

Priamus

Qua peste Achiles? Ense ne an fluctu iacet?

Vindex ne fulmen stravit horrendum caput?

Hecuba

Thalamos petebat virginis Polixenes;

490

Gener esse Priami concidit ferro putans.

Priamus

Obruere quisnam potuit audaci manu

Ferrumque in hostem mittere?

Hecuba

                                                            Hunc certo Paris

Invasit arcu; vulnere haud uno iacet.

Priamus

I, gener Achiles, inferum sedes doce

495

Celebrare tedas; nempe cognato Hectori

Ostende thalamos. Regios quisnam furens

Intrat penates? Lauriger vultus patet.

Cassandra laceras, fronte turbata, comas

Insana gestat; dubia quo gressus ferat

500

Recursat amens, qualis amissam petens

Prolem gementi cursitat vultu fera.

Cassandra

Quis me ad penates concitam furor trahit?

Ad quod vocamur carmen? Aut quonam meum

Mittam furorem? Phebus ad matrem vocat.

505

Non fugere poteris thesalas nate faces;

Retenta poscet classis; hoc hostis tamen

Negabit hosti; coniugem coniunx bibet;

In te redibit ira dum fratrem petes.

Hecuba

Iam fessa cecidit, pectus effusum tremit;

510

Huc ferte gressus iuxta, famularis cohors;

Relevate mestam. Gelidus hanc foveat latex

Per ora fusus. Sensit, en paulo movet

Artus, revixit.

Cassandra

                             Quis meos sensus furor,

O Phebe, rursus concitat? Cerno nefas

515

Quodnam cruentum? Munus acceptum dei,

Et casta, dolceo. Stimulat hunc magis dolor

Quicunque fati prescius semper timet.

Occurrere erumnis dulce, prescire est grave.

Hecuba

O cara proles, pristinam mentem cape,

520

Depone laurus, gemma prelustret caput

Serumque cultus vellere intextos gere.

Iam cecidit hostis, festus est Troie dies.

Cassandra

Sacrum Minerve manibus abductum tremo

Dextramque iuvenis regius spargit cruor.

525

Horrenda cerno. Troia bis Priami nurum

Veneratur unam; solvit et natus patrem

Quodcunque timuit. Sydere haud uno regit

Nos nauta. Solus iudicis locus est feri.

Priamus

Placate Superos. Colla cedantur iugi

530

Ignara tauri; thure sacrato deos

Tandem faventes colite et ante aras vigil

Persistat ignis: letus est urbi dies.

Chorus Troianorum

Iupiter, celi dominator alti,

Dardanas tandem meliore fato

535

Despicis gentes. Manibus deorum

Quicquid est structum, Genitor, tueris.

Traxit ingentes lira pulsa cautes;

Cadmus, externa comitante vacca,

Victor armatas metuens cohortes,

540

Semine ex tanto retinens sodales,

Struxit et Thebas simili labore.

Concidit postquam venerandus Hector,

Mille quem graie timuere puppes,

Affuit semper dolor omnis urbi.

545

Thesali cedes reprimet dolores

Sed ducis; leto vaga turba vultu

Regios testis colit et penates.

Quisquis adversis premiturque fatoque

Infimas ponti rate vidit undas

550

Stratus et vultu lacrimat gementi

Deserat spem non timidus foventem.

Volvitur semper rota namque fati,

Nulla longevi cecinit vetustas

Temporis sortem; relevat cadentes

555

Opprimens celsos metuenda colles.

Nulla tam celum tetigit potestas

Que diu possit retinere vires.

Quisquis excelsus agitatus alis

Nititur summas penetrare nubes,

560

Ocior telo cadit in profundum.

Igneo quicquid magis obstat ingens

Fulmini, sevo potius Tonantis

Sternitur ictu.

Sive Fortuna regimur rotanti,

565

Sive tu mundum, Genitor, gurbernas,

Ista lex orbi datur equa nostro.

Quisquis humano saturat cruore

Cedis et dire est truculentus autor

Parcit et nunquam furibundus ensi,

570

Sed iuvat dextra rutilante terras

Sanguine externo maculare semper,

Concidet tandem sceleris magister.

Nemo tam fortis valet esse, quo non

Fortior assit.

575

Omnis exemplo sequitur luentes,

Quod nefas fecit patitur cruentum.

Hospitum pinguem saturavit aulam

Sanguine Alcides rigidi tiranni

Et gregem pavit Diomedis ultor

580

Proprio sevi iugulo ministri.

Hectorem stravit Thetidis superbus

Natus et gentes domuit feroces;

Sed Paris certus violenter arcu

Fixit hunc; testis necis est Apollo.

585

Diva quam spernit sociale regnum,

Arbiter pomi rutilantis audax

Vindices sprete tribuit sagitas.

Nuncius

Quis me cruentus nuncium casus gerit?

Quis me in profundo Tartari volvet specu

590

Faciemque visu merget occeano gravem?

Quis fervor Ethne spiritu sevo calens

Flamante vultus obruet nostros coma?

Graviora vidi. Caucasus celi premens

Furtum rigenti vertice huic levis est malo.

Chorus

595

Himenea vultus equidem talis negat;

Sed pande quicquid pectore arcano est novi.

Nuncius

Hec ipsa celeri causa me vexit gradu.

Chorus

Effare. Sed cur induit pallor genas?

Nuncius

En trepidus horror languido motu subit

600

Geluque victus torpet in fibris cruor.

Imago tanti sceleris in faciem redit.

Chorus

Pervince quicquid prohibet atque animum aggravat.

Nuncius

Horrore sceleris lingua prohibetur loqui.

Chorus

Licet ipse condas, veritas semper patet

605

Facinusque nullum durat occultum diu.

Nuncius

Te fulminantem, sceptra qui gestas poli,

Et qui per altas lumen extendis plagas

Et qui tridente cingis humanas tuo,

Testor, catervas: concidit regum decus

610

Et mille robur puppis argolice inclitum

Orbamque Thetidem sevus hic fecit dies.

Chorus

Quis mestus aures perculit nostras sonus?

Nuncius

O clare Titan, cladibus tantis potes

Per summa celi spatia lucifero diem

615

Gestare curru? Maius hoc certe est nefas

Epulo Thiestis; merge, sed sero, caput.

Scelus hoc tremisco, deserit corpus vigor.

Chorus

Effare mortis ordinem: erumnas iuvat

Audire miseros; nulla celetur lues.

Nuncius

620

Procul a pelasgo ereptus est postquam foro

Et mille Achiles inclitus liquit rates,

Non arma sumpsit qualis his fictus tumens

Invasit acies: pectoris sevos clepens

Ictus vacavit; nulla vibrata est manu

625

Armata verticem asta nec texit caput

Fidele tegmen, membra complexus negant

Induere tutos; solus est lateri comes

Receptus ensis; turba non sequitur ducem

Animosa ferro. Qualis himeneum decet

630

Hic templa querit; Thetidis et Pelei nurum

Thalamosque claros regie stirpis putat

Celebrare Troiam. Callidi fictor doli

Simulante vultu thesalo perstat duci,

Decipere amantes facile. Si semper vagas

635

Pulsare Scirtes, puppe si fracta horridum

Sulcare pontum, sydera et celum aggredi

Amor imperaret, nullus obstaret pavor.

Superare novit celites viros feras.

Vt seva fulsit dardani Phebi domus,

640

Peleus cacumen vidit huc velox gradum

Tum concitabat. Astra vergebant ducis,

Horrenda fata miserant summum diem.

Namque in potentes astra ius magnum tenent;

In fata properat quilibet libens sua.

645

Ecce ecce tetigit liminis sacri fores.

Non thure flama pinguis ante aras micat;

Non est sacerdos more dardanio colens

Secreta divum; nullus aspicitur, gregis

Rector ferocis, taurus immunis iugi

650

Sparsurus aras. Dux stupet, tandem subit.

Tunc patuit omnis fraudis yliace dolus.

Armigera utrinque cinxit en latus cohors,

Quos inter omnes summus emicuit Paris.

Quicunque Achilis Hectorem laudi canit

655

Vrbesque fusas impetu tantum suo,

Parum arma novit atque virtutem ducis.

Hic nempe vires summus explicuit dies.

Non ille pavidus supplici vitam genu

Tot inter arma querit et victus iacet;

660

Sed fortis iras pectore ex toto capit;

Qualis feroces libicus extendit leo

Animosque rigidas concutit fervens iubas

Cum cernit hostes, obvius ferri minas

Poscit; timere puduit et virtus malis

665

Erigitur ingens. Prospero fortes loco

Celantur animi: adversa virtutem probant.

Delubra sonitu bellico tota obstrepunt

Fremuntque galee; solus hic centum ferit

Et mille solum tela non vulnus gerunt,

670

Non fixa pendent. Quicquid emittunt, retro

Inane fertur, qualis inpulsu cadit

Maris unda saxi. Dubia dum martis labat

Sors, inquit: "Hec est prolis Assaraci fides?

Hec iura thalami? Pacis hec false quies?

675

Sed ante nostros cimba quam manes ferat,

Multi nepotis nuncient vires avo

Paremque servet manibus nostris locum".

Hec fatus, ensem pariter in cunctos gerit

Humilem ac ferocem; largus exundat cruor;

680

Iaculatur omnis tela nec tantis sat est

Vulneribus unum pectus. O miserum diem!

Vix patitur animus horridum scelus eloqui.

Tandem subactus pronus Eacides ruit,

Qualis regentem premium rota afferens,

685

Superata falsis axibus. Cecidit tamen

Nec totus, astat genibus erectus potens.

Barbarica resonant vocibus templa horridis;

Non querit ultro bella nec cedem invenit;

Satis est tueri et ensis in clipei loco

690

Defendit ora. Nullus est ferro aggredi

Vicinus audax; tela sed Paris manu

Sublimis aptans, inquit: "I, nunc, thesalos,

Superbe, currus pandere hectoreo preme.

Hac hac sagita nulla te eripiet Thetis".

695

Haud dixit ultra. Cornibus iunctis volat

Sagita, vulnus, morte permixta, ferens.

Vt ille sensit, languido vultu cadit

Terramque fusus ore prostrato ferit;

Decus omne clari corporis telo perit;

700

Mutata facies pallet et totum iacet

Humo cadaver. Nullus est vulgo pudor:

Saturata nundum membra divellit manus.

Vbi regnat odium, spernitur pietas, fides.

Chorus Grecorum

Vt Phebum sequitur soror,

705

Sic letos animos dolor.

Dum clari renitent poli

Et nimbis gravibus vacant

Nec lucis tegitur nitor,

At solis radios capit

710

Mundi purpureus decor,

Auster nubifer advolat

Pulsus carcere saxeo,

Lucem protinus excutit,

Obscurans nitidum iubar

715

Celum nubibus induit;

Sic cum leta virent, levis

Casus precipitat rote

Et luctus revehit. Diu

Non stant numina prospera,

720

Nulla est in Superis fides.

Cum Phebus gerit aureos

Currus loraque dextera

Fulgenti resecans plagas

Celi luciferas regit

725

Preceps fertur et occidens

Invadit subitus, caput

Ac mergit pelago nitens,

Aufertur nitidus dies,

Noctis nuncius Hesperus

730

Obscure exoritur prior;

Sic risus lacrime vorant

Et lucem tenebre obtegunt.

Sit quisquis cupiat potens

Aula magnus et inclita

735

Et fortes acies ducum

Sublimisque tumens regat.

Plebeus satis est michi

Cultus, me teneat casa.

Est felix locus infimus;

740

In glisca tenui cibus

Secure capitur. Quies

Me parvi foveat laris.

Nam quicquid volat altius

Momento rapitur brevi.

745

Excelsus penetrans nimis

Alis Icharus ethera,

Mandati patris immemor,

Languens in pelagus ruit.

Pheton curribus arduis

750

Indocta retinens manu

Phebei iuga ponderis,

Vstus fulmine concidit

Fraterneque soror necis

Luctu cortice inhorruit.

755

Pelides genitus dea

Olim qui timor Ylios

Sublimis stetit incliti,

Cesus templa rigat suo

Ferro sanguine Apollinis.

760

Paucos sicca duces trahit

Mors ad vincula Tartari.

Vivit sancta fides procul

Semper limine regio.

Agamenon

Fortuna gentes que regis cunctas potens,

765

Titan calenti quas ferit primus rota

Mergensque nitidum fessus Occeano diem,

Tu blanda nunquam ducibus argolicis faves,

Simul atque Frigibus prospero vultu diu.

Inclitus Achiles bella dum pletro vacans

770

Torpente dira sperneret dulci manu

Superabat Hector, gentis yliace decus.

Obstare quisnam potuit? Hec dextra impotens

Armata facibus pene consumpsit rates,

Quarum alta noster vela perflavit cruor.

775

Pavidus iacebat quisquis; hic tutus pari

Furebat Hector; sanguine argivo tumens

Yliaca pinguis Xantus intravit freta.

Traxere postquam thesale hectoreos rote

Achilis artus ense prostratos fero

780

Preciumque nati Priamus amittens dedit,

Vicere achivi marte felici duces.

Sors equa sed nunc, cede geminata, capit

Vtrumque populum. Natus hinc pelagi dea,

Est Hector illinc. Concidit Paridis manu

785

Decus omne grai nominis, spes et fides

Periere templo. Pateris hoc divum sator?

Cur cessat alto fulmen emissum polo?

Tonare decuit. Horridum impune est nefas?

En sacra Phebi templa maculavit cruor.

790

Sed cur Tonantem fulmina ut mittat rogo?

Violata non sunt cede funesta Iovis,

Sed templa Phebi. Lucis o clare arbiter,

Qui semper anni iura precipitis tenes

Pateris cruento scelere fedari tuas

795

Inultus aras? Certius sancta manu

Tendatur arcus, Paridem et Ylios pete,

Phitonis atras qualis infesti iubas

Olim petisti, tabe cum dira fluens

Sanguis veneni spargeret nigri solum;

800

Vel cum parente dextra contempta furens

Equate Niobes sterneret prolem deis.

Menelaus

Germane, Danaum cuius imperio favent

Tot arma, prolis Tantali clare decus,

Haud invocati punient scelus dei.

805

Impune Superi non diu linquunt nefas.

Agamenon

Iam lesit ipsos celites Priami sator

Fidemque rupit. Traxit ingentes cheli

Ad saxa cautes Phebus et locum sibi

Fecere cantu. Regna qui sorte ultima

810

Primaque cessans divus equorea obtinet,

Firmavit arces dextera intactas sua.

Caruit negato numinum precio labor

Fraudemque gemino Laumedon struxit deo

Etiam sagitis fluctibus pena vacans.

Menelaus

815

Cur mille Superos vindices poscunt rates?

Extrema cogunt querere auxilium deos.

Hec una superest nulla cum superest salus.

Viget alta Danaum prospero bello cohors;

Hac dextra Paridis vindice in penas cadat.

Agamenon

820

Accendit animos causa Pelide tuos,

An causa thalami?

Menelaus

                                     Me utraque in bellum trahit.

Agamenon

Magis iste fervet pectore insano furor;

Repetis iugales marte violento faces;

Te solus urit coniugis rapte dolor.

Menelaus

825

Iuste dolet quicunque pro thalamo dolet.

Agamenon

Proh seva fata, dura, truculenta, aspera!

Quod mille puppes sydus horrendum freta

Per tumida vexit? Graia mercedem petit

Quam marte tellus? Sanguine huc veni meo,

830

Thetidis recedam. Causa que belli datur?

Menelaus

Iuste arma lesus, coniuge abrapta, movet.

Agamenon

Clitemestra veteres Tantali lares tenet.

Menelaus

Regem tueri regis ignoti interest.

Agamenon

Infesta quicquid classis ancipiti petit

835

Vel marte, detur pacis et crescat quies.

Tot sparsa regum membra, tot Danaum rogos

Supplebit Helena? Sanguine effuso leves

Hec una satis est premere titubantes rates?

Vigebit alto Tindaris solio potens.

840

Orbata lacrimas fundet eterno Thetis

Itacique fraudem callidam semper gemet.

Menelaus

O, vera fateor, candidi proles Iovis,

Tu prima danaas causa movisti rates;

Nunc tota Achili bella debentur. Tibi

845

Detraxit odia thesali cedes ducis;

Pugnabit ultrix graia non pro te manus.

Agamenon

Nos fata miseros undique infausta opprimunt.

Iacet ille cuius cecinit argolicas deus

Inserere arene, dextra si deesset, manus.

850

Quis ve igitur ultor? Ylios nunquam ruet?

Menelaus

Calcas salutis limen ostendet; sequar.

Agamenon

Sospes ut Horestes vivat, et Calcas canat.

Calcas

Vox nostra regis sanguinem nullum petit.

Agamenon

Effare.

Calcas

                Et aras nullus asperget cruor.

Agamenon

855

Exprome quicquid Phebus Argivos docet.

Calcas

Generosa Achilis suppleat proles locum:

Hanc: fata poscunt. Iuvenis hic Troiam obruet.

Agamenon

Paterna Pirrus nobilis castra oppetet;

Sed mesta Danaum luctibus resonet cohors

860

Et mille feriat interim clamor rates.

Chorus Grecorum

Ad quos fletus Fortuna vocat!

Heu quo nostras lacrimasque vehit!

Lugere decet, fortis Achile.

Feriant planctus mille carinas;

865

Sonet ydeis vox nostra iugis.

Reddere fletus non satis Echo est:

Findant gemitus ethera nostri.

Capiant gemini mesta Tonantes

Verbera, planctu feriente chaos.

870

Perdant seva fila sorores,

Metuat custos vallata gerens

Terga colubris imique Iovis

Stupeat coniunx, Alecto gravi

Pinumque metu furibunda sinat.

875

Linquat puppem trepidante manu

Pressus nostro clamore senex;

Fugiant proprios manesque locos,

Non traitia resonante cheli.

Tempus lacrimis manet eternum.

880

Non laurigero vertice currus

In thesalicas te feret urbes,

Olim hectoreo pondere pressus;

Et non frigii tua signa duces

Clara sequentur; non thura deis

885

Post tanta dabis premia belli.

Nec thesalice tibi dona ferent

Vrbes, festos turba penates

Colet egregio plausura duci.

Non aurata clarus in aula

890

Leges populis et iura dabis;

Obvia nato non magna Thetis

Oscula fundet. Quid plura feram?

Te Troia cadet.

Sed te rigidi tenet ora dei,

895

Virtus Stigios si petit amnes,

Aut Elisio tutus in arvo

Felixque vires si letheas

Non bibis undas: semper populi

Tua fata canent. Nunquam stabilis

900

Fortuna iaces: rota precipiti

Humana vehit cursu fata.

Nichil in miseros, Fortuna, potes,

Que seva tenes frena potentum.

Tu que Stigias incolis umbras

905

Seva sororum, graviore manu

Stamina versans, impia cuius

Dextera frangit quicquid Cloto

Lachesisque gerit, vertis nimium

Fata virorum properante colo.

910

Cunctos recipit cimba Carontis

Vertere cursum nullique licet.

Cum letheos haustus tetigit,

Iura relicti negligit orbis

Omnia carpit Superumque fides;

915

Impia nulli dextera parcit.

Qui sublimi nitet imperio

Fronte superba populosque regit,

Rumpi metuit fila sororum.

Nullus tantis viribus audax

920

Nullus tantis opibusque viret,

Quem non rapiat furibunda manus.

O mors cuius sorbet hyatus

Quicquid Phebi gignit et auget

Calor auxilio, Neptune, tuo

925

Quicquidque Iovem naribus efflat,

Heu quot properas metuenda modis!

Quid, cum vacuas liber in auras

Spiritus intrat miserumque sinit

Funere truncum corpus, remanet,

930

Nisi terra levis?

Nullique suum vitare licet

Quem fata diem summa dederunt.

Ponite vanas spes soliciti,

Ponite timidi simul atque metus:

935

Fata gubernant mortale genus

Et prima dies ultima novit.

Quicquid gerimus sydera volvunt

Cursusque poli mundana regunt.

Non ipse deus mutare potest

940

Quicquid fatis nectitur altis.