Domenico Silvestri in persona civitatis Florentie

In personam civitatis Florentie
fugata sotietate Teutonicorum loquentis

 

Iam summum Superis lacrimis imponere finem

Aspicio placuisse meis. iam vela pudorque

Ex oculis iam iamque excedere mente dolores

Vi certant. dubiumque michi non restat habendum

5

Quin mea felici ducatur vita sub evo

Et solito sub iure regam, quin Tuscia tota

Sponte sua veniat sancto dyademate crines

Ornatura meos posituraque colla catenis.

Presidio pompose urbis cessere Senarum

10

Hec michi. me nimium Perusina superbia iuvit

Consilioque suo texit me callida vulpes;

Me Vice defendit dominus Comes ipse Iohanes

Magnaque ni fuerit sua gens peritura fuissem.

Hec michi retribuenda manent. his reddere grates

15

Dii faxint valeam dignas. quid dicite? quid vos

Tantus agit furor internam sic velle ruinam,

Precipitare manus, et vestras vertere vires?

Quid delere iuvat fratres sic velle et amicos

Odisse ignoteque caput submictere genti?

20

Credite: mors mea vestra est, et ni parcere vincat

Vivere preteriti foret ampla pigentia facti.

Vivo equidem; vivit regum celeberrima proles

Spes mea certa salus, multosque reliquit amicos

Innumeros fortuna michi. Malatesta virescit

25

Progenies que semper ego fuit altera mente.

Est ibi consilium, probitas, prudentia, mores.

Ergo quid incassum tantum dimictis anhelum

Et tantum latrare iuvat? frustrane putastis

Bella capi tot ubi proceres, ubi copia tanti

30

Militis, aut ubi magnanimus Pandulfus adesset?

Quis duce sub tanto certe presagia palme

Non habeat magnoque equet sua facta Catoni?

Quis Cocles alius in ponte? quis alter in armis

Scipio? consilio quis acutior alter Vlixes?

35

Ite mei servate virum, mea gloria, cives;

Ite citi et fratri vos oscula figite digna,

Semper et unanimes rebus secum este secundis

Sic et in adversis. ego tunc Florentia felix

Ante alias vivam Tuscamque tenebo coronam.