Checco di Meletto Rossi epicedium

Testo base di riferimento: A. F. Massèra, 1913

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


Non tam prepetibus captabant ethera pennis

Gnosia iam dudum fugientes litora, duro

Quos mirabantur scindentes vomere terram

Agricole, cum tanta fuit vecordia nato,

5

Vt male tentantes agitaret ad astra volatus

Invisoque daret functus cognomina ponto;

Quam qui Cyllenos insultat turbine colles,

Nuper et in tenera molitur carmina bucca,

Carmina pastorum claro cantata Maroni.

10

Quo tamen is truncum dimittat gutture murmur

Imperfecta sonans, veluti puer ubera care

Nutricis poscens, cui nondum plena labellis

Verba cadunt, nescire iuvat: nam claudicat omne

Ordine per metrum verso, symphonia discors

15

Implacidum flavit dulci resonante cicuta.

Quod postquam notum fecit Meri ipse Menalcas,

"Quid faciemus?" ait "forsan, tentamur, agendum est

Cantu, quo nostrum non infitietur honorem

Dux gregis infausti, quem pinea silva coronat

20

Flamineas secus valles, cui menia parent

Iam confecta situ et sancto interfusa cruore,

Quique regit portus, colitur qua sacra Cybelle

Equoris Adriaci prospectans litore classes".

Tunc sic ille quidem, recolo, nam pangere cepit

25

Qui Siculos quondam Lilybeis vallibus hedos.

Plura tamen cecinit subque umbra tectus acerna;

E quibus hoc unum memini, dum fronde saligna

Iam saturas silvis studeo revocare capellas.

Mira feram: rigidas flexare cacumina quercus

30

Sponte sua, nullis tandem impellentibus auris,

Atque aspras cautes silicesque et saxa moveri

Aspexi et solitos compescere flumina cursus.

Quodque magis stupui, modulantis carmina plectri

Menala traxerunt pecorosaque dorsa Lycei:

35

Taliter, ut fama est, pulse testudinis heros

Dirceus, celsas cum sepsit menibus arces,

Conceptu gravidas devexit ad ardua molles.

Sic se sicque suos numeros modulamine probans

Arguit alterius forsan tentamina: Musis

40

Hoc placuit ne qua ledatur voce loquacis

Fama viri, meritos servat cui laurus honores.

Finis erat; solitos repetebant cuncta recessus.