Bonifacio Veronese Veronica 2
Other sections


Interea Christi sonuerunt funera mundo;

Sternitur unde telluri et pectora tundit

Dilaniatque genas; vite spiramina mallet

Inpendisse neci Christum quam morte teneri.

5

Atque refert: "Quid Christe Patri, quid conditor orbis,

Humani factor generis? Quid et inpia Parca?

Ipsa licet nulli parcat, tibi parcere saltem

Debuit! Heu dudum scripsi, mirabilis Heros,

Vt tu iudeos fugeres et regna subires

10

Hec mea tecta, lares ac horrea queque tenebam.

Obtulerat mihi quidquid erat; satis illud et ipsi.

Que modo te potuit gens improba, gens sine mente,

Gens sine iudicio crucis ac suspendere morte?

Quis Te non plagnet? Quia corpora visa polorum

15

Te planxere, Iehsu! Tenebrosum vidimus ire

Solem luce illa luna mutasseque cursus

Et terremotus quales non sensimus ante;

Nec natura rei, nisi post tua funera nota est.

Vita hominum dulcedo qui es diademaque regum

20

Quam male Te perdit Cesar, Te machina rerum,

Te surdus, cecus, leprosus et eger ubique!

Illa dies sceleris numero delenda dierum,

Infelix et amara nimis! Quid crevit in orbe

Illa dies qua facta lues caligoque gentis?

25

Cur tunc flagitio tecum non Abgarus ipse

Ipse datus, mea sola salus solamen et umbra?".

Talia dum memorat, memorattis sepe diebus,

Ecce sub ingenti comperuit ede Tobie,

Alterius nati, qui nomine stabat eodem,

30

Ipse Tadeus crucifissi singula narrans

Interitum penasque Ihesu; sed rex, ubi novit

Illic esse virum recitantem talia, dixit:

"Venit qui morbos curabit et ulcera nostri,

Plenius ut memori memorat mi pagina Christi".

35

Mox regi accessit iussus tum presto Tobias

Et parens rediit sic et fert inde Tadeo:

"O vir sancte Dei, te queso accedere; regni

Quid velit ignoro; Christum tamen ille veretur

Ac Domini vultum secum tenet atque perorat

40

Et longe metuit". Sic dixit. At inde Tobias:

"Missus ad hoc veni regemque videre necesse".

Ire libet tenduntque ambo scanduntque per aulas

Regales regemque adeunt solioque sedentem

Aspiciunt. Rex ipse videns assurgit et orat

45

Sollemnem Christi famulum turmeque stupescunt

Astantesque urbis proceres comitesque potentes.

80

An Deus hoc statuit quod sic foret ut tibi natus

Cresceret infamis, tua ut commissa tulerunt?

An modo, siqua salus orbi ventura caduco,

Romulee urbi ducibusque et regibus eius,

Rex pie quod primogenitus tuus improbus heres

85

Detestanda ferat vel tanta nepharia ducat?

Suscitat omne nephas, sculptile fecit et orat

Idola, marmoreos vultus, oracula surda;

Hinc responsa deum, que lingua et gutture desunt

Et que luce carent et sensibus orba recumbunt

90

Et que non vivunt anima nulloque vigore

Nature perstant. Legem subvertere curant

Et regnum mutare fide populosque fideles

Gentili de more facit quecumque vetusta:

Tartareos colit ecce duces dominosque silentum

95

Cerbereosque canes, manes flentesque cohortes.

Artibus aereis vacat auguriisque sub ipsis

Atque matematicis ni cromantica concitat ora

Misterium deletque Ihesu vultumque verendum

Horret et advertit pretiosi dogma Philippi.

100

Ceditur Attevus presul venerabilis urbis

Quem quondam instituit divinus Apostolus illic,

Ac simulacra iubet fratrem hic orare minorem

Et matri dixisse sue perhibetur honeste:

"Aut tu sacrifices statue vel dote recedas

105

Ipsa tua divoque tuo vultuque patenti,

Aut tu procumbes iaculis et morte iacebis

Qua iacet atheus". Sed postquam hec talia sensit,

Non natum revocare valens erroribus actis,

Exul ab ede sua, vultu contempta recedit

110

Ierusalemque venit; velut hospes et advena querit

Passus ubi Christus, quis sit locus ille sepulchri.

Compatitur plagis, fusum plangitque cruorem

Inproperat terre spectatque quod ultio fiat

Illius et celeris mundo vindicta resurgat.

115

Iam pennata diu ruerat sevissima Fama

In partes ubi Titus erat, regnator arene

Famosus libyce, tanti discrimine casus

Exitioque acto Christi cruciamine diro;

Quod Nau genitus Nathan narraverat illi

120

Quem casu Boreas illuc ad littora perflans

Impulerat. Grais quamquam de finibus esset,

Ierusalem tamen hospes erat legatus ad urbem

Augusto pacti stabili pro lege trahenda;

Cuius sperabat Titus gaudere medela.

132

Titus et ut novit quod non foret amplius alter

Qui sanasset eum qui nec sibi cura fuisset,

Ni foret ipse Deus vel quem Iudea peremit,

135

Ingemuit statuitque ulcisci funera tanti;

Et cum vindictam pressisset corde sub alto,

Seva verecundo discessit lumine lepra

Eius ab aspectu, sani vestigia linquens

Et forme prestans illi spectamina pulchre.

140

Hic ubi tanta videt Christi miracula morte,

Efficitur stupidus quicumque et talia cernens,

Moxque Ihesum credit crucifissum Virgine natum

Atque fuisse Dei genitum. Sic supplice voce

Orat tum atque animo: "Tu iam permitte Marie

145

Nate mi, qui cunta potes, qui rector es orbis

Motorum et motor, qui provides omnia solus

Distinguisque dies numeris et legibus evum

Imples, ulcisci rursus tua funera presta".

Sic ait et frater succursum poscit ab urbe,

150

Imperii vires irritans atque senatus;

Miratur frater, mirantur rostra curules

Patriusque urbis prefectus et inde tribunal

Atque magistratus, capitolia, curia, Roma

Invasisse hostem Libien Titumque remotum;

155

Nescia iam cause submurmurat atque pavebit

Deterius patrie. Sic ergo alit ore pubes

Consultum et pelago tradi portuque moveri

Tibridis et fervens mox Vespasianus in arma

Irruerat validasque acies et quinque virorum

160

Milia traducens in prelia, velasque ventis

Iam dederat flexoque ibant sub remige puppes.

Vndisonos verrunt austus fluctusque tumentes

Et divo motu sua gratior aura secundat.

Carbasa sic prompti lybycas referuntur ad oras

165

Burdigalque petunt, ubi Titi exercitus ingens;

Vnus in alterius pia lumina iactat

Et frater fratri coniungitur; obstupet autem

Vespasianus eo quod venerit hoste vacante,

Et quod sanus eat et macula mundatus ab omni

170

Titus. Cui Titus gaudet: "Quia gaudia, frater,

Evenere tibi, que causa effulserit armis

Hec est quam quero: iudeum evertere regnum

Et nece qua Christum verum fudere prophetam

Effundam sternamque illos et primis in armis,

175

Si libet, hiis adero, campum pugunamque lacescam.

Hec erit illa dies in qua meus iste salutem

Acquiret fratri totoque in corpore carnem

Induet ecce novam, leprarum peste resurgens".

Finit et arma capit non ultimus. Inquit:

180

"Primus honor belli, sed gloria Martis utrisque

Tradatur queso; cupio dissolvere vitam

In Christoque mori, si fata optata parabunt".

Mox sic arma iubent et prebent fluctibus

Equoreis placidisque auris et flatibus altis

185

Interdum, donec iudea in littera naves

Conduxere suas. Confinia proxima tangunt

Gavisi terramque petunt et lintea ponunt;

Insudant remis, iactatur et ancora pontu;

Ac exire student ac hostica menia sevo

190

Aspectu invadunt ac ocior alite quisque

Ierusalem subest, muros iaculatus et ignem

Ac gladios vibrans arcu laxansque sagittas

Ferum ex balista circumdat et undique castra.

Rex iudea tunc Archelaus, iniquo

195

Seductus motu, gladium per viscera mittit,

Evomit ac animam rutilo cum sanguine diram

Noctigenis umbrisque orci commendat et illam.

Effusus merore gravi, cervice reflexa

Ac oculis iacet eversis ut triste cadaver

200

Principibusque aliis natis committit et urbem.

Hinc urbs vexatur, septemque obsessa per annos

Languet et ipsa fame queritur terramque remordet,

Vescitur immundis, humana est carne potita.

In natum gladio mater desevit acuto

205

Inciditque armos et decoquit; usaque pastu

Exuriens sic tanta urget convertit et enses

In se seque ferit, ledit prosternit et ipsam.

Grandis plaga hominum cedesque nephanda parans,

Heumenides furieque truces Bellonaque mesta

210

Precipitant; Parceque fere sua stamina rumpunt,

Corpora dira lues et funebris omne acerbe

Excidunt, vehunt duodenaque milia strata

Hinc mucrone labant, occumbunt inde plateis

Corpora dira lues et funebris omne acerbe

215

Sortis et atra dies angustia mortis et asper

Exitus et vite finis sub fine dolorum.

Quis fuit iste furor? Quenam vesania mortis?

Est satis ire mori cum mors infesta minatur!

Nedum cum vite cursus queat esse superstes,

220

Anticipare necem placuit. Gens improba nobis

Innocuas nocuasque simul disperdere turbas.

Vivere dulce homini laudabile prefuit esse

Quam non esse magis. Quis flagitat ire per umbras,

Linquere tuta sui loca nec prescire futura?

225

Quove incertus eat? Quo nescius audeat ire,

Ni sit mente carens? Sed dicta es mente carere

Heus hebrea cohors! Vbi non tibi noscere Christum

Ecce tuum libuit?

260

"Accedunt reges primo radiantibus armis

Titus Marte potens et Vespasianua anhelans

Iudeorum obitu. Sequitur stipata iuventus,

Iudicium clavesque urbis regnique rependunt.

Ingressus iam Roma tenet Tirone superbo

265

Stridentique tuba turbe clamore ruentis

Comprenduntque duces Annam Cayphamque revolvunt

In mortem horrendam lapidatos atque relinqunt.

Inde damasceno Pilatum carcere claudunt

Dum casu maiore trahant; crucibusque flagellant

270

Hinc alios, alios scindunt aliosque reservant

In servos venduntque foro; quo proditus extat

Iudeo Christus pretio, sic quisquis eorum

Venditus ac simili mensura venditur illis

Atque pari trutina sub eodem pondere massa.

275

Funduntur muri, sternuntur menia celsa,

Diripiturque aurum pretiosaque tota suppelex,

Et templi spetiosa cadunt sinagocaque cedunt

Atque prophete complentur et uncio cessat,

Hinc Aaron virga et Moysi io federis arca.

280

Vrna repleta est manna, rapiuntur et arae

Ornatusque harum Cherubin Seraphinque revellunt,

Organa perfrigunt, candelabra vasaque cuncta

Aurea deportant et quatuor inde columnas

Eris. Et in planum ducuntur et omnia fiunt

285

Imperio atque urbi. Tanti victoria Martis

Traditur et bello mundanas percutit aures.

302

"Armenia venit nato regina repulsa

Cui nomen sonuit Veronica dicta tenere;

Hec Christi vultum vere impressamque figuram

305

Que dominum regem Edese tunc ulcere canchri

Restituit sanumque dedit medicamine tali".

Cesar egit. Dixit: "Regnum pro Cesare iussus

Spondeo, cesareum rursus diademaque pendam

Perpetuo sibi quidquid habet dum vulnere lepre

310

Liberet et sanum modo gentibus urbis et orbis

Reddat". Ait; totam tendit sic preco per urbem.

Buccinat et Annam lustrat parereque regi

Precipit; hec coram stat preside, tradere iussa

Celatum vultum Domini. Negat inscia facti

315

Remque ipsam simulat; rex autem, concitus ira,

Supplicio tradi iubet hanc et fune ligari.

Hec ubi se cernit tormentis anxia, vultum

Explicat atque duci lacrimis mandantibus alto

Lumine designat; sed non sinit illa secuta

320

Vultum quem coluit, quem sepe orare solebat,

Quo confisa aderat, cui semper lumina flexit

Tradiderat mentemque suam, vocemque resolvit

"Spem mihi trade meam vultum sanctumque videre

Da mihi; numquid ego, laribus deiecta, redemi

325

Et tectis depulsa meis, post summa mariti funera

Funera visa mei non me vexasse licebat?

Velosiane, sequar quo vultum fata lacessent".

332

Pervenit ad proram lacrimis et vocibus acta:

"Non sine me Domini vultus de littore cedet.

Non urbem intrabit sine me. Non ista carina

335

Perficiet cursum nec ventus flaverit aptus.

Tollite me sursum, me sursum tollite naute

Vt faciem quam sepe fui consueta videre

Orem, quam longe servavi tempore mecum".

Applaudit princeps, applaudunt undique naute,

340

Talibus inspectis miris, veniamque reposcunt.

Hostia panduntur navis mulierque subintrat

Illius et pedibus declinant agmina puppes;

Nobiliore loco, tamquam regina, locatur.

Vela parant et ventus eis gratissimus heret

345

Perflat et a tergo potius et litora crebro.

Vt pelagi fugiant fastidia, grandia carpunt

Ac animis requiem donant et sepe per algam,

Sepe super stramen, virides ac sepe per herbas

Conducunt somnos, cenas et prandia sumunt;

350

Interdum prestantque iocos, solatia ducunt

Magnificantque Dei quo tybridis undas

Attingunt portusque intrant.