Simone Mazeri carmen

Tot mortes stragemque feram variosque labores

Mortifere pestis, populi morientis acervos

Inspicere et nitidam mundumque relinquere formam

Inque redire chaos, lachrimis mea lumina manant,

5

Interius gravior mens deficit anxia: mestus,

Quid faciam ignoro, nisi promere voce dolorem,

Pieria, de morte tremens clamare coactus.

O misere sortis sumus, isto tempore vitam

Ducentes; tremuli, misero quid cernimus orbe

10

Presenti, nisi morte viros heu sorte repenti

Sublatos oculis? Sexum mors vexat utrumque.

Notus et ignotus rapitur, iuvenisque senexque,

Pauperies et gaza tumens, cum principe servus

Morte cadunt subita. Nisi mors auditur ubique:

15

Ltalicas grassatur atrox furibunda per urbes.