Bonifacio Veronese Veronica 1
Other sections


Celestes aditus et divi numina vultus

Miraque sub gracili memora miracula cantu

Alma meis assueta modis procedere virgo,

Quo regnum Armenie toto prefulserit orbi,

5

Quid regina placens Edese deffugerit ortu

Quove fero ruerit Ierosolima casu,

Errores imitata suos, quo Roma vigore

Flagitio Christi mortique accesserit ultrix.

At vos hic nullo Muse diffidite cursu,

10

Que nostros longe venistis ad actus

Huc adolescentes primis pubentibus annis;

Sed meminisse iuvet longo sudasse labore;

Vos alias aliasque tulit fortuna sub armis

Et varios Martis motus vidistis et iras

15

Funestosque duces, aquilas et lilia campis

Eternamque aulam sacrataque templa Marie

Immensamque operum seriem tractusque profundos

Cesaridis prime vastique volumina gestus,

Lavanieque aule piscis ingentia stirpis

20

Atque modos quos illa animis dimissa supernis

Ethereisque infusa bonis iam diva silebit.

Nunc melius sperate, dee! Deus ipse deorum

Ipsemet ostendit vestigia visa subire.

Rursus et hic nullo Muse diffidite cursu:

25

Est qui deducet leviori remige puppim,

Castaliis perfusus aquis Guillelmicus heros

Cardinei Marci claro radiatus honore,

Missus ab astriferis vestra quoque sede vocatus.

Ipse diu vestros voluit cognoscere gressus,

30

Ille diem petiit qua posset ad ista venire,

Ille modo lauros spectat promissaque serta

Ecce reservavit, quod non sperare licebat,

Donum grande satis. Vos hic ad culmina sancti

Presulis ac summi gremium deducet alumni,

35

Qui nova lux mundo, veluti iubar, orbe coruscat,

Vt polus in medio celi stabilitus et axis,

Gregorius pater egregius Petrique liburne

60

Rex erat armeniis quondam dominator in oris

Abgarus; hic Casme genitus dictusque thoparca

Triginta ipsius regni vergentibus annis,

Tempore quo Cesar Tiberi qui nomina tradit

Regnabat terris pelagoque et finibus orbis.

65

Iam deno octavo Phebo redeunte sub eius

Imperio, proh! quanta viris discrimina parta

Et casis obiecta suis! Namque Abgarus ipse

Illustris belloque potens astaque ferire

Doctus et ense sagax torquereque lora furentis

70

Cornipedis qua vellet, agro diro arma pudore

Deserit. Heuge nephas! Hic nam, dum staret in armis

Adversus Persas dumque repugnaret et illos

Opprimeret belli motu, sibi potio vires

Astulit et virus diffusum in corpore vertit

75

Naturam a cursu solito totosque resorbet

Humores, aliosque parat per devia gressus

Atque verecundos inhonesto vulnere cogens,

Aspectum vultumque eius, quoscumque per artus

Ingrediens quasi lepra ruens, sic ipsa premebat

80

Potio seva virum. Quod mox desistere campis

Persarum et bellis, odiis ac hoste coactus.

Atque coactus adest magnum implorare senatum

Auxilium et celerem succursum gentibus eius.

Quo iussus properabat iter facundior inde

85

Ananie, quem dena virum comitata corona.

Qui dum transiret nitide per menia luce

Prodigus audire Iesum quem fama canebat

Sistit et omne notat quasi mostrum celitus actum

Divinumque tenet. Sed postquam tanta notavit,

90

Expedit accessum Romam sua votaque complet

Ac redit in patriam, donis a Cesare missis

Casmedi letusque subit iam tecta toparche

Cesareumque offert munus. Sed vulnera cernens

Invaluisse ducis nulloque iuvamine cure

95

Restitui, doluit, planctu quoque flevit amaro;

Et cum materies foret incurabilis ipsa,

Ingemuisse magis fertur quia visibus ille

Horribilis fuerat facieque notatus in omni.

133

Vnde Ananias vehementi turbine dixit:

"Ha rex quidne queror pro te medicina peribit

135

Aut per te periit; pro te phisicalia cessant,

Pro te cura vacat, nec spes nec cura salutis.

En ubi robur inest, pater o fortissime quondam

Armenie gentis, speties et forma sereni

Vultus, illa tui regum solertia summa

140

Ac agilis virtus. Memoro cum missus ad urbem

Romam fuerim quod apud Bechel ecce propheta

Vnus erat vidique illum, miracula scripsi

Que faciebat ibi, signavi hec margine carte:

"Hic verbo tantum langores undique curat

145

Et morbos, cecos inluminat, atque caducos

Sanat et infectos et suscitat ipse cadaver.

Huic Ihesus est nomen; qui Christus dicitur hic est,

Quem coluere Magi cum stella apparuit orbi,

Quos dudum tecto memini vidisse sub isto,

150

Cum thus et mirram ferrent aurumque vicissim

Illi, quem Christum verum credidisse feruntur,

Quem totiens vidisse optas". Sic fatur et ardet

Talia talem facientem signa videre.

Casmedos promptus legatos eligit, unus

155

Quorum Ananias scriptis munitur, Elyam

Visitat atque viam longam conducitur hospes

Atque fatigatus duodena actusque dieta

Vrbe Edesa patriaque sua regnoque relicto

Casmodis vectus in armis et curribus ibat

160

Quatrigisque altis patrio de more per urbes.

Iamque iter expediit, gavisus in atria tendit;

Anxius atque libens ubi sit Ihesus ille propinat

Bethanie; Christo occurrit, pronus adorans,

Clamque autem cupiens complere edicto thoparchie,

165

Conducto pictore, studet comprehendere formam

Ipsius et faciem; facies variatur at illi:

Nunc iuvenis, nunc ille senis puerique figuram

Insinuat; sic ipsa manus pictoris hebescit

Inscia quam teneat formam. Miratus, in ipsa

170

Effigie cessat. Sed cum iam venerit hora

In qua clarificet Natum Pater ille beatus

Ierusalem Ihesus venisset luce secunda,

Procedente die sexto, ad pascalia festa,

Vt celebrare solet iudeus, respicit ardens

175

Tunc Ananias in Christo et pictor et omnis

Qui secum fuerat turbas puerosque sequentes

Christum cum palmis cantantes altius hymnum

Illius et pedibus sternentes gramina, flores

Ac frondes viridesque herbas vestesque decoras

180

Impositumque asine magnis cum laudibus orant;

Gamalielis ubi descenderat ille sub aula

Ac acies hinc omnes circumdare vise

Pressurasque graves veluti in certamina ducunt.

Ipse Ananias ipsumque aurire requirens

185

Cum sotiis, instatque precum dulcore Philippo

Ac simul Andree quod eis orare liberet

Atque videre Ihesum, certantque et tradere scriptum

Rege Edese missum. "Tunc quisquis - apostolus inquit -

Illa Ihesu gaudetque Ihesus, sic ore profatus:

190

"Huc sinite huc accedere: venit et hora

In qua clarificer" - mansuete exaudit et illos

Inspicit et scriptum, cuius tenor ac ea forma:

"Abgarus en Gasme genitus clarusque toparcha

Ipse Ihesu Salvatori tibi mitto salutem

195

Auditu et fama micat per clymata nostra;

Quod tu signa facis que non fecere prophete,

Quod tu non herbis, sed verbo languida curas

Ac revocas animas in mortua corpora fusas.

Cur secum teneo quod sis Deus ipse vel eius

200

Filius, accedas et cures ulcera nostra,

Dignatusque veni veniamque impende labori

Quesito zonamque tuam patriamque relinque

Ierusalemque focos, ingratas effuge gentes

Sollicitosque cibos et desine cultibus atris,

205

Momentis vite dubiis novitate canente.

Rumor ubique sonat, regionum fulminat aures

Quod te persequitur tua gens, iudea caterva

Nec sinit esse loco, nec paci tempora prebet;

Ergo tibi placeat nostras inquirere sedes

210

Ac nostros revidere lares tibi nostraque regna

Vrbs Edesa est, que, parva licet, tamen extat honesta;

Sufficiens nobis, regnum quoque divide tecum".

Hanc ubi prospexit Ihesus, ordine tali

Imperat inde Thome demum rescribere regi:

215

"Ecce beatus ades: cum me non videris ipse;

In me credidisti; sed scriptum est vatibus olim:

"Qui non viderunt quam qui videre professi

Me fuerint credentque magis viventque perennes

Hii mecum semper preclare lumine fusi".

220

Ast super hoc equidem quod te vidisse venirem

Est opus ut faciam hec que a Patre recepi,

Post hec assumi; sed postquam assumptus ab illo,

Vnum ex discipulis tua qui nunc ulcera curet

Et tibi qui vitam tecumque morantibus addat

225

Mittam; propterea benedicta sit urbs tua, regno

Pax et palma tuo vigeat, cadat hostis ab ipso

Et quicumque nocens". Vt fatus talia, pannum

Exposcit qui sicut olor candore nitescens

In pallore auri positus giramine comptus

230

Margineos circa fines similatus ut ostrum,

Traditur Ananie quasi flos pulcherrimus, instar

Lactis habens medio niveaque albedine splendens.

Postquam illum accepit manibus speculatus et ipso

Prothrait in vultum rore ac sudore fluentem:

235

Imprimitur pannus facie retinetque figuram

Effigiemque suam, similisque resultat imago

Illa eadem que forma fuit, spectante cohorte.

O mirum! Iam quale Dei lux unica spera

Spesque indeficiens virtutum gemma, columna

240

Roboris,...".

329

.........sed denique vultum

330

Quem iam totus habet Veronica nomine mundus

Quemve vocant alii Sudarium et agmina clamant,

Vrbis idem crebro solent utrumque vocare,

Collectum strictumque simul totumque plicatum,

Dat Ihesus ecce Thome qui dictus Didimus, ipsum

335

Tradat ut Ananie facieque stupescat in illa

Ac regi ferat Armenie speretque salutem

Ex illo visu viso, dum nuntitus illuc

Nuntius ille Dei divinus Apostolus ibit

Instructurus eum fidei vestigia sancte,

340

Culturamque sacram, vitam huic animamque daturus.

In melius sic visa tenet tunc Didimus orans,

Expansis celo palmis oculisque levatis

Ad superos, tremuit, Christo laudesque resolvit

Ac Ananie summo pro numine tradit

345

Vna cum scripto vultum; sibi queque renarrans,

Ananie vero gratulatur. Munere sumpto,

In patriam remeare studet; velotior aura

Maturat gressus, clara comitatus ab ala,

Ac repente subit Mesopam seu nominandam Iudam

350

(Inmutans quid, Nurca hodie sub nomine gaudet),

Non assuetam aliquem laribus tractare forensem,

Non aperire fores nisi quis sciretur et unde,

Advena sive hospes, nisi temtaretur ab omni

Parte sui, nisi lata prius custodibus extra

355

Linqueret, ausus erat; per menia proxima nullus

Protinus iret extra nec tutos tendere cursus,

Ni totus fortasse foret notissimus hospes.

Ast Ananias super hiis formidine motus,

Circuit exterius Mesopam sua menia laudans;

360

Inspector cernit latebras parve fenestre;

Imponit velum muro, lapidique subacta,

Nocte reconmendat; socios petit atque requirit,

Hospitium cenamque iubet, post ocia ducit,

Vt plereque solent acies divertere castris,

365

Postque cibos ambire locos spatiosaque campi

Que digestivam procurant ducere summam,

Ac redit in tectum captusque sopore quiescit.

Vt nox facta aderat, fulgentia sidera terris

Prestabant somnos indicta silentia turmis.

370

At vigiles quibus ipsa fuit custodia castris

Terrentur vidisse nova per menia lucem

Perque situs alios, quantum sua menia prebent,

Et legem mutasse deos et tempora credunt

Cumque infortunis fortunas esse novatas

375

Celorum cursusque omnes et apertius orbem

Octavum speramque aliam lucere figuris.

Hac et imaginibus iam talis opinio mentes

Verterat atque Deum dena sede fuisse,

Angelicas alias animas huc celitus actas

380

Terrarum fulsisse locis ac extimat aliter

Huc Christum venisse a gente prophetam.

Hac referunt alii quod sit coniunctio divum

Qualis non fuerit magnis fera secula servans.

Auditas rursus voces et aere cantus

385

Expallentque magis pallentia et agmina stratis

Exiliunt, trepidata ruunt, amentia fiunt

Supplicibus votis animisque precantia divos;

Ast ut more suo roseis Aurora capillis

Apparet terris solitoque relucet in orbe,

390

Mox nitor omnis abest, cessat pavor, alta quietis

Spes manet afflictis et post infusa timorum

Solamen gratum, post fata minantia vita

Intellectiva - servataque gloria maior,

Est Mosope letus; siquidem post talia visa

395

Ananie presto surgit tacitusque foramen

Exposcit velumque capit numenque repostum

Amplexus reverenter abit secumque reportat,

Perventum ad partes Edese quam ethesia vulgus

Clamat et Armenie nunc incola quilibet Vrta

400

Communi sub voce vocat; gravis unde tumultus

Armorum, strepitus equitum peditumque furores

Audiri sevusque fragor labentibus alis

In bellum et strages cedesque vehentibus altas

Atque ruinosas ictusque bipennis et ensis;

405

Fulmineas iterumque manus descendere campis

Callibus atque viis hostilia signa superbis

Motibus Anane persenserat: unde veretur

Flagrantes turbas truces per menia fusas;

Invasisse etiam lassi munimina regis

410

Credebat, quamquam non credula fama vagetur

Non satis est hominis credi quod subiacet auri

Et quod percipitur dubiisque imponere sensum,

Ancipites vitare metus casusque futuros

Laude fuit non ecce minus. Sic tanta pavescens

415

Anane provisor ait: "Mox tollite vultum,

Impressam panno faciem visumque colendum!

In puteum lassate, precor, dum summa malorum

Ac audita strues tantorum finis et hora

Notitie fuerit; nosmet servemus et iras

420

Incursusque feros certantibus ire sinamus

Cedamusque vie, dum transeat ista sonora

Bellorum rabies excusat nos iter armis

Nosque labor servis prohibet submittere telis.

Venimus in partes urbis pro quis pudor esset

425

Si labor incassum cederet iste peractus".

Sic ait et geminis collectis inde lapillis

Inponit velum mollique ligamine nectit

Ac iacit in puteum multum non ille profundum

Vicinumque vie qua quis viator ad undas

430

Sepius herebat speculans et pocula sumens;

Qui quasi sex Edesa distabat milibus urbe.

Inde per anfractus sulcorum et devia rurum

Anane graditur, donec pertingit ad urbem,

Dumque aditus Edese tremulentus et anxius intrat

435

Confestim inquirens si rex sit sospes et eius

Curia, si turbe solida iam pace fruantur,

Siqui hostes fuerint adversus regis honores,

Sique acies temere stomacataque siqua inventus

In dominum. Cui civis ait: "Nisi pares amores

440

Et nisi vera salus concordia notaque regi

Gentibus atque suis". Sic letus ad atria tendit

Regis et ascendit, turba comitante frequenti,

Et regi caput inclinat profertque salutes;

Christi scripta parat seriem declarat et illi;

445

Rex ubi que Christi narravit epistola legit,

Vertice demisso, converso et vertice terre:

"En Christi servus! - dixit - cartamque reposcit

Ac aperit illam; quotiensque relegit,

Mille sibi lacrime cecidere in pectus et ora

450

Et crebri rumpunt singultus fletus et undat.

Letitiaque animi perfusus, cimbala iussit

Atque tubas tangi, ludos placidasque coreas

Educi, clerumque suo de more vocari,

Succendi tedas, faculas et lumina ferri,

455

Que fuerant nivei, rubei viridisque coloris

Nobilibus delata viris; sed vulgus et ala

In numerum flammis comitans ardentibus ibat.

Vt ventum ad puteum, descendit doctus in undas

Anane socius, splendentia lintea lustrans

460

Emersus reperit secumque reversus ab undis

Descendit madidum resolutum unoque lapillo;

Dimissa vero facies impresserat ambos:

Hinc silet formaque sua formaverat illos.

Vnus enim puteo reliquus populoque remansit.

465

Pannus at ut radius consurgit margine terre,

Gentibus ostensus; tantus quoque fulgor in illo

Vt non cernantur flammata lumina luce.

Pronior accedit gavisus in agmine primus

Rex putei potator aque cum quodlibet Ergon

470

Rexque ibi subiectus humeris sat flebilis orat

Ducit et in vultum speratque salute potiri

Atque superponit capiti capitisque corone;

Spem cernitque suam sola salvatus ab hora

Illa qua vidit potuit manibusque tenere

475

Formosam Tanti faciem. Sic inde recedunt

Squamose tunice putredo et queque vorago

Defectusque eius; remanet caro florida secum,

Qualis adest infantis enim sub limine vite;

Producti tenebris in mundo qualis ad alta

480

Cumque volat virtus aquile renovata sub estu,

Talis erat talisque hodie iuvenescere cepit

Virque novo factus. Patriam remeavit in urbem

Thesauris condens propriis vela inclitus vultus,

Et tale regnans hostis per tempora victor.