Bonifacio Veronese Eulistea 9
Other sections


Questibus inpliciti variis, et fletibus acti,

Tunc urbis cives aiunt: -Post verba Quiritis,

Vnde, pater, celi rabies, ac unde ruine

Hec totiens misse? Medio fortuna malorum

5

Nos statuit, cumque malis servavit in esse.

Obsidione data memoramus, et agmina vallis

* * *

Inde Spotelane magne capitaneus urbis.

Tunc Eulistee sensu virtute nitescens,

Sedator litis, populi placator et ire;

Armigerosque solet Perusina requirere turma

5

Qui presint aliis Latialis gentibus ore.

Hoc virtus prestat; colles et plana quiescant

Illius aspectu, viridaria qualia nulla

Terra solet; segetum cultus, vinetaque pulcra,

Et fontes, nulli quales struxere coloni.

10

Illic Griphonis estque Leonis ymago

Aurea, diverse forme, varieque figure.

Hinc hominum vultus, faties ac ardua molles;

Omne quod est placidum, seu delectabile visu,

In te conspicitur, sedes altissima rebus,

15

Dulcis, amena satis, solide tranquilla quietis.

Admodo Corgnensis requiescere carmina Guido

Pace sines tu, Gripho placens, seu polo noster,

Pro populo quam vota tenens, que sepe rogasti,

Et populus contentus erit que duximus ipso.

20

Quesisti quotiens genuit que patria vatem,

Quis ne casus agat, aut que me fata fatigant,

Que sint exilii, seu vestri causa pericli;

Expediam breviter. Sed tu privatis honore,

O Gripho, scribi facies in marmore vivo

25

Quatuor ista meo tumulo que metra secuntur:

"Me Verona tulit; me repulit inde tyrannus

Ecelinus atrox. Aquilas et lilia scripsi,

Divinos apices Griphonis et arma potentis,

Gestaque multorum quorum sua fata per orbem".

30

Ac mea pervigeat veneranda figura theatro,

Illius et tituli prescriptio parte notetur

Versiculis annexa tribus, que talis habetur:

"Hic est qui cecinit Perusine prelia gentis;

Gloria Verone nusquam moritura, sed evo

35

Perpetua virens, Griphone superstite secum".

Clareat ad dextra primum benedictio missa

Presulis illa tui: longe cum principe claro

Exeat in mundum, nec eat delebilis usquam

Bulgarus annexus edetis et lauribus evi.

40

Non retro linquendus erat Barone, coruscans

Militie titulo Perusine, maximus urbis

Rector et illustris, Miniato proditus almo,

Progenies cuius de Mangiatoribus extat.

Illic Tantibene, qui de Cruce strenuus heres

45

Dictus erat; quem iura satis legumque profunda

Insigni titulo dotant, et dote verenda.

Ac tua fama vigens fuerit diffusa per orbem,

O Tribalde placens, quem legum summa decorat:

Illic dux patrie, Gotius preclarus, et heros;

50

Qui trahit ultra foro cognomina, prole resurgens

Eximia, iuvenis solers, et floribus actu;

Ille suo morum redolenti fultus honore,

Nec non virtutum precinctus culmine summo.

Vguitionis ibi Thomas, qui maximus ibat

55

Consul in urbe sua; prudens, facundus et expers,

Eloquio placidusque suo, velut alter Vlixes.

Inde Iohannellus Bontempi, qui comes eius

Heserat offitio, sat providus atque benigna

Existens facie, pura quoque mente refultus.

60

Ac tua fama vigens fuerit diffusa per orbem,

O Tribalde placens, quem legum summa decorat,

Ius et utrumque fovet, virtutum et gratia morum.

Multa referre vacat, mundi maxime princeps:

Sed numeris nunc parce meis, tu parce Camenis,

65

Dum maiora tuis occurrent facta triumphis.

Detur ex gestis Motori gratia primo,

Virgineeque Dee, que tot dignata labores

Sumere, qua viguit ibi laurea nostra perhennis.

Sufficiat, nec plura modis Helicone noventur

70

Pyeriis, sed fine dato deponere vela.

Victoribus pumpi subducere, carpere portu,

Gripho, tibi liceat, urbs et memorabilis, usque.

Hiis contenta vale, perque omnia climata currat

Nomen ubique tuum, vivatque per omnia tecum

75

Secula vatis honos, et ad aurea regna polorum

Spiritus ascendat, eternaque lumina vite.