Checco di Meletto Rossi carmen

Iam medium lucis contingere lumine fulvo

Gadibus, et Phebum distare videbat Eois

Meris ab occiduo semotus gurgite quantum

Stabat, et alipedes calcabant cursibus Austrum,

5

Nulla tamen operosa fuit pars lapsa diei.

Non frondes capris, ovibus non gramina leta,

Non puros querulo labentes murmure rivos

Monstrarat pastor fetus tenerisque amore

Captus adit ramos silvestria poma ferentes,

10

Inde legens quecunque suo pius grata sapore

Fallitur et placidi consumit temporis horas.

Mox ubi concepit quantum post terga relictum est,

Solis in hec dignas effudit verba querelas:

O demens, o mente levis, quid credule Meri,

15

Credule quid blandis donas felicius evum,

Rebus? et ad sanas non retrahis otia curas?

Cur non ipse gregem per mollia prata vagantem

Colligis? ac numerum pecoris sub colle recenses?

Errantemque regis dextra inherente bacillo

20

Vel si forte iuvat levibus resonare cicutis.

Incipe, nam maior voluit licuisse Menalcas,

Fistula tunc placidum conflabit eburnea carmen

Testor Pana que tam Driadasque et numina ruris:

Nil minus in pretio quam blandos condere versus.

25

Sint mihi Dii testes museque elicona colentes

Sit quoque Parnasus deserte sint Aganippe

Olim que nostros recolunt eguisse poetas.

Nunc quoque nec suadet celum, nec frigida Phebe

Pastorum modulos spondet minus umbra quietem.

30

Vritur omnis ager, sed habent incendia mundum.

Aspice nam minimas contraxit populus umbras.

Nonne canes tremulis lambentes ecthera linguis

Stagna lacusque petunt? et siccis faucibus ardent?

Et sitis implacata magis quo plurima potant,

35

Et quondam virides squalent in pulvere frondes

Mirtus cum lauris edera atque nexibus ambit

Arborem corpus solitum posuere decorem.

Consonat hinc multa raucum nemus omne cicada

Sibila dant pavide milvi per inane volucres

40

El male que false usa est commertia lingue

Ales cum nigrum traxit per membra colorem

Inmemor exercet mendacia guctura pene

Per quis seque suas certatim reddere voces

Molitur cetus discordi garulus ore.

45

Omnia nunc varios confundunt murmura versus.

Quid si igitur cantes? quid si canat ipse Menalcas?

Qui operis fructus? nullas mulcebitur aures.

Irrita sed potius tradetis carmina ventis.

Talia deam dedit Meris, cum forte Menalcas

50

Adveniens subito dextra comprehendit amici

Sic referens: Quando nulla est modo gloria Musis

Cedamus, saltusque ultro repetamus amenos.

Pabula qua nivei tondent armenta coloris

Ille minor sequitur, componens fronte galerum,

55

Leva tenet virgam raptam de stipite querno

Dum simul incedunt, dum verba licentia dicunt.

Hunc incepta vocat silvestri vigmine septa,

Alter ibit multam Cererem prebere colonis.