Bonifacio Veronese Eulistea 8
Other sections


Vt maria et terras replevit fama, volatu

Sparsa iam suo, digna fide credentia mundo

Venerat ex Gallis, quam Cesar in orbe creatus

Alter erat; bellis, heu tu, subitoque vacasti,

5

Advertens minime funesta pericula vite,

Incola Fulginice. Sed ad hec solertia parva

Te tulit: et nimium non est, quia sepe periti

Errant arte sua. Falluntur legibus ipsis

Doctores legum: mundi qui regna quohercent,

10

Ignorant regimen illis cum grandia regunt.

Decipitur sapiens non semper in omnibus actis:

Perfectum nihil est: orbi defectio parte

Est invencta omni: uacuum tenet omne creatum:

Omne quod in mundo vivit defectibus heret.

15

Auxibus unde tuis parcendum motibus illis.

Forsitan Omnipotens apponet ibique medelam,

Vt non defitias. Tu tempora lapsa memento:

Hec que fata assunt exactis ipse diebus,

Sunt exempla satis informativa futuri.

20

Nec solum inspitias fortune munera pinguis:

Expedit exemplis aliorum nostra domari;

Et tua te domitent. Satis est si corde revolvis

Que Gripho fecit, cum portas abstulit urbis,

Cum sibi tradisti claves, iuramine facto

25

Non excessurus metas Griphonis, et eius

Tradita iussu tibi. Sed que dementia portat

Sedula, corripitur raro: sic et tua demens

Sevities usque, vixque correcta, resurget.

Quo vesana ruis, et quo temeraria tendis

30

Gens sine consilio? Que sunt hec condita castra,

Que sunt hec turres, et que munimina tanta?

Hec tua que novitas, quod non advisa pavescis?

En augusta manus, quam post ingentia bella

Augustus reparans, Totile post tristia, venit,

35

Ardet in offensas Fabriani; paret et illud

Illius obsequiis. Hec campestria quanta

Prelia, quotve urbes devicerit, illa sedere

Deberent in mente tua. Sunt signa timenda,

Hostis et istius, meritoque, istius et arma.

40

Aurea scripta tenet vexillo qualia Roma,

Est ibi Romanus Populus scriptumque Senatus;

Arvaque vexilli, flavo perfusa rubore,

Est quam gestabat bellis Griphonis imago,

Cuius in urbe heres Perusinus mansit, ut heros

45

Ex cuius genere fortissima venit orrigo

Nobilium, quamvis a magno Cesare primo;

Vt recitare senes antiquos, atque poetas,

Auditum longe sunt, atque ferentia scripta.

Hii non imperium metuunt neque numina Pape;

50

Frivola quippe tua mane apellatio missa.

Non penam titubant marcharum millia dena;

At renuunt quecumque illis mandata fuere,

Et citius tua castra petunt molimine forti:

Ac ex parte alia fluvii mollita Tuderti

55

Turba venit, gressusque suos maturat in alta

Detrimenta tui, sunt et prope menia ripe.

Iam campos Perusinus habet, secus atque fluentum

Tendit, et albentes videas in littore tendas,

Candiferos Griphos, longoque sub ordine gentes,

60

Armatasque aties, ferales vultibus omnes.

Erexere suas biffas, sua donaque mictunt,

Qualia non velles; habeunt redeuntque vicissim,

In te conspirant quotiens: sed ut alea fati,

Illis yrrides; sua tu precepta capescis

65

Ac infringis ea, solitaque illudis in arte.

Tenpus et hiis quo tanta lues et crimina planges,

Quamvis Papa potens pro te pugnaverit ore,

Quem Perusina Augusta suo pro numine servat,

Et pro sacro apice; cuius preconia scripsit,

70

Ac iterum scribet vates Veroneus ille,

Cui nam fonte sacro nomen Bonifatius ivit,

Si sibi Romulides preceperit. Ipsa sepulcri

Cinba rogat, titulusque sui spectacula pulcra.

Set post discessum Benedicti ac inde Mathei,

75

Qui missi Ecclesie fuerant, et cardine fulti

Romano, tituloque sacro, patet ultio grandis;

Vltio quam misit celi Pater omnibus alis

Intus et exterius, dum Santius ille maneret

Rector ab urbe micans ingenti milite campo.

80

Tempore quo Cancri pena agitabat habenas,

Nescio si fontes, ac omnis gurgis abyssi

Erupcti, ac celi catheracthe si ut modo fracte,

Inmensas movit ac undas per plana Tupini,

Inmensas aer, et prima et zona secunda

85

Vastas inmictit pluvias; ut et hostis uterque,

Tam tecto latitans, quam nunc exercitus exter,

Esset ibique natans, vastis torrentibus actus,

Ac stagnante lacu facto, pellagique profundo.

Arma labant, galeeque omnes et scuta per undas;

90

Innumeroque virum, gaze, tentoria portat,

Theris quoque rapax, portas intratque per urbis;

Vt puta diluvii, celo quod mictit aquarum

Iupiter, adiuncto Saturni corpore secum,

Cupide ......... Luna comitante meatus;

95

Fructus ac Cererem vicis spargit atque plateis,

Involvitque homines, ac mergit fluctibus ipsis.

Stagna patent ubique; urbis fugiuntque per alta

Culmina tectorum; muros et valla reposcunt;

Scandunt et turres; credunt nanfragia multa

100

Menia. Nemo imbres maiores vidit Ylerde,

Cesareus nec miles aquas presensit in ipsa.

Deucalionias revocatas credidit urnas,

Vndique submersas ex omni cardine terras,

Hostis utrinque ferox Perusinus; ac aggere celso,

105

Cunctis desertis opibus, non signa relinquens,

Colligitur: sed ibi solers qui numina celi

Invocat. -Heu ne Deus, Deus hic virtute superna

Es fecisse potens! Sed que coniunctio Divum

Tanti caussa mali, toto dampnata sit orbe,

110

Ac exclusa hominum sectis, et legibus evi.

Que signi faties, et que tam tristis imago

Conscendens oriente fuit cedisse et osi,

Excelso numeroque suo, nos omnia digne

Hec passi fuimus. Vates predixerat hocce

115

Naufragium bellis, et nos revocaverat istis

Molitibus; populisque liquet: predixit et acta

Civibus obsessis, Marsis qui venerat horis

Phylosophus diro confractu et marte fugatus;

Sicut ab auditu multorum accepimus illud.

120

Quidne hoc video? Non est mala brachia proles,

Succursus prestare tua, neque Tibridis ale.

Inmensumque chaos inter nos extat et ipsos;

Non dum cessit aque luxus, neque turbinis extus:

Plenius sed respice a nobis qualia rupe

125

Opposita fiunt egressa Tupinica signa

In vires aquile Germanas, que baiulat alis

Exiles aquilas. Hinc pugna, et maxima plaga

Exagitur campo. Cesserunt Cesaris ale,

Fulgineeque aties; et leti signa Tuderni

130

Arva tenent hodie. Nostre gaudete caterve.

Nos licet afflicti pluviis, nostrique sodales,

Simus, ipse ibi Tonans nobis solamina misit.

Post adversa solent succedere prospera multis.

Cum Deus ipse dabit, aliquid faciemus et ipsi.

135

Si quis agit, si quid aliquo fecisse videtur,

Et si quid nostri sotii fecere, putetis

Vos secum fecisse illud. Neque destitit illis

Succursus nostri: set nemo resistere fatis,

Atque Deo potuit. Fecistis quanta dederunt

140

Fata, ac ipse Deus; cum sit Deus omnia solus.

Sufficit ut fatiat homo que sua fata requirunt:

Nil ultra licuit quam sors parat omnibus una.

Que non Fulginei spectatis plurima turbe

Vulnera, que spolia et predas? An lumina vestra

145

Defitiunt tunice visus puppilla serene

Lucis? an anticipat oculos obtalmia vestros?

Que ne hec gucta fuit, caligo, ac ungula qualis?

Aut quis hic humor adest, latitans que passio nubis?

Quid non iacturas, et tanta gravamina vestri

150

Circuitus libratus ibi, desertaque castra?

En antiquavi teritur capctiva caterva,

Stirnuitasque eius pecudes, armentaque multa,

Diruta castra sua, tua qua populatio quanta,

Quam Guitelanus atrox dux in te gessit eorum.

155

Quid Berardinus in te studiosius egit,

Tu nosti. Plagosa diu Flamingia turris,

Desolata suo stat robore; collis et ille

Floridus in planum missum sua menia deflet.

Deseruit populum iam solo nomine martis

160

Audito quicumque habitans, et aque caput ustum;

Capraliceque iacent everse funditus arces.

Quod fuerunt alie retroacto tempore gentes,

Que noxas flevere suas! Fabranicus hostis

Plangit, et infelix deperdita Carpina muros

165

Illa suos, regioque dolens adversa fuisse,

Exprimit infande longe discrimina sortis.

Vha! quid non aperis oculos eventibus haustis?

Vha sine mente ulla, vhaque caritura salute,

Que sic anbiguis, et inevitabile pensas

170

Evitare animi lapsum! Simulare relinque:

Dampnosum simulare fuit discrimina nota:

Dampnosis obstare licet, ne penis ob illa

Contingat: morbo danda est medicina recenti.

Ergo recompenses tua vulnera. Respice circum,

175

Respice non longe multum mavortia signa,

Terribiles Griphos redeuntes, atque Tudernos,

Cui Spellinus affert ut nuntius acta.

Quid suspensi animo statis? quas pectore curas

Volvitis? Huc vobis ego veni qualia novi

180

Pondere. Quam citius potui, satis ipse cucurri.

Armaque dimisi ne manus ibique gravari

Posset: adhuc sudor mirabilis exiit ab ipso.

Ipse ego distractus, fessus, fractusque labore,

Ansius, et visis hec tollite sicut ab ipsis.

185

Hore met audivi tot tristia, sicut et aures

Precepere mee. Dolor hec asperrimus urget

Promere, sed referam. Dum maxima causa tulisset

In partes urbis Perusine, meaque per altos

Inde dies tenuisset ibi, fera murmura vulgo

190

Divulgata ibant, vasto fremituque sonabant.-

Quid facimus? mora queve tenet vestigia nostra?

Non usque servanda fides frangentibus illam.

Conculcemus eos sic, ut non illa resurgat

Infatuata manus, ultra neque nostra refringat

195

Iussa, nec ulterius illudat more priori.-

Assorvere quidem unquam se credere muris,

Hii patriam totam, muros ac undique vertant,

Vos et captivos habeant, ad ultima ducant,

Extremos viteque dies. Movere Leonis

200

Sub facie media, Phebi squalente calore,

Pennatos Griphos, aurataque scripta senatus;

Cumque Iohanne, suo duce sevo, hos ad vada linqui.

Iam Clasii propere veniunt. Disponite nobis;

Vosque Deo commendo patri, sortique secunde.-