Bonifacio Veronese Eulistea 7
Other sections


Set qua sevus erat hostis, laxantur habene;

Sufflatus strepitus quam gravis sentitur equorum,

Clamor et hinc populi, clangor, vagusque tubarum

Murmur, et immensum tonitrum, non quale refundit

5

Hecter, et orribiles laxat mictitque tumultus

Terriginis. Alii qui multum terrent ibique,

Exciti somno suspirant atque gementes;

Ni furiosa manus Germani hec adsit, an hostis

Vllius, hic adtentans hec tentoria nostra,

10

Atque venire ausus. Sed ibi diu imperat horum

In pulsus dubiis, proceres mox undique stratis

Exurgant, ac dicit eis: -Perusina pavesco

Agmina, nonne minus Romana furentia signa:

Nam nuper memini me audisse utrosque minantes

15

Ad vada Fulginei fluvii. Sed talia nostri

Explorent equites aliqui; que lumina visa,

Quive homines, que signa ferant, quis cursus eorum;

An veniens sit amicus homo.- Dum talia querunt,

Affitiuntur ibi verbis et vulnere crebro:

20

Vultibus excisi redeunt et naribus unchi,

Deformes facie, labiis mentoque putati,

Ac alii membris aliis. -Quo, maxime princeps

Imperii, misisti aties has! Respice quales

Assistunt hiis! non faties, neque vultus, et illas

25

Que prius qui affuerant assunt reditura: nec usque

De te ac militibus penses non a lillis

Armigeris, veluti solitum mortalibus ire;

Sed sunt ut fulgur, ut et ignea flamma vecti

Que celo cunctas venere cremantia sylvas;

30

Obstante cunctosque aditus.- Ille anxius, illa

Dissimulare volens, cum sit simulare necesse

Rebus in afflictis, et non dissuadere turbis;

Quamvis mente gerens aliud foret, arma ministrat,

Signa dat et presto populis. Exercitus autem

35

Diffusus, trepidusque stetit. Cui talia princeps

Rursus ait: -Metui primo Gripho nonne hic esset,

Aut hic Romanus miles, qui sanguine vinctus

Est illi vere. Sunt hii quos extimo longe.

Non eques hic audax alius, neque si quis in orbe

40

Esset in hac hora, populus temerarius iste

Omnibus in populis et gentibus ivit ab evo,

Et non respexit fortune lubrica siqua.

Illius ac urbis homines, ut murmura gentis,

Vt nostros recitasse patres audivimus olim,

45

Prosilire foras a marte more Quiritum,

Ac alie peditum funesti vertice pili,

Gestantes bindas quas vertice ferre solebant;

Aspecteque truces, nimio clamore soluto,

In Romanum agmen qua sunt Marsanica castra,

50

Qua vada Fresoni, Nestoris et unda cruenti,

Et qua Curtarum Podium sua castra locantes,

Marte refuse omnes, velud atria robore misse.

Quid fortes ergo fatient, animique viriles?

Dum minus alta potest, maius maiora movebit.

55

Omnia que voluit succedere, credidit ille

Prospera; sicve Deus, sic motus et ille polorum

Disposuit. Secum non pervius exiit olli

Theotonicus, non Parthus ei, Saracus et atrox;

Non tot famose quas unda Tupinica gentes

60

Intus habet, nutritque suis muralibus altis,

Incurrere sibi rectis: latuere, nec ause

Processere foras. Aliud nil restat agendum,

Quam iaculo pugnare fero: fuga longa pateret

Regnicca. Qui moror vos amplius? Ecce propinquat;

65

Et multos nostris sonno languescere vidi,

Atque sopori fera languescunt nocte sub ista;

Nec vigilare illos potui. Vigilare sub armis

Nusquam maius opus, quam nunc est. Omnia campo

Facta iacent: qui fortis adest, ostendat in armis.

70

In dubiis semper bellorum noscitur acer,

Sicut in ambiguis sapiens cognoscitur artis.

Sic locus adest pugne: pugnate, fideli

Nunc animo; nichil hic melius quam prestita pugna.

Cesareas aquilas extollite. Forte timebunt,

75

Si qua timere habeant. Alias, Deus ille supernus

Nos iuvet; et vestra comitentur fata secunda.-

Nondum finierat, en et quot milia gentis,

Milia quotve equitum, peditumque ad valla furentum,

Labuntur tendis; funes, cordasque recidunt,

80

In precepsque ruunt tentoria fusa per agros.

Omnia sub pedibus ponunt, ac omnia calcant:

Interimunt vigiles, et ibi quoscumque sopore

Arreptos: fugiunt equites, ac arma relinquunt;

Diffugiuntque alii nudi per inhospita tesqua,

85

Per sylvas, colles, montes ac horrida saxa

Dispersi; tanquam dispersa animalia campi,

Que lupus insequitur; tanquam genus omne ferarum.

Que rapida fatie trepidat cursuque dracene.

Acceditque aliquis qua spersa illabitur unda

90

Illa Tupinee turme, que vocibus istis

Est conquestus, ibi cunctis scitantibus, ista:-

Qui sunt rumores, et que nova per actibus illis

Ex quibus ipse venit, si fas est dictio nobis?

Quid fles, queve tue sunt vise corpore plage?-

95

Ille refert: -Dolor ista gravis me promere cogit

Effusis lacrimis. Nos Eulistea corona,

Romulides, et Roma simul, sub nocte peracta,

Invasere; truces gentes, ac agmina multa:

Et sic fecerunt in nos, et lumina cernunt

100

Vestra hec, et campo sunt omnia perdita nostra:

Aurum, ac argentum, vestes, et pulcra tapeta,

Atque smaragdini lapides, placidique iacinti,

Diverse gemme: substantia nulla remansit.

Cernite qui veniunt in nudis, rebus obmissis:

105

Effrenes equitant mannos, sellaque carentes:

Quam plures profugos a marte videre potestis.

Sic deleta cadat tante Mevania cladis

Infelix nutrix. Tentoria nostra cruore

Inmenso madefacta labant, cedesque per arva

110

Lata iacent, iaculis eversaque corpora sevis,

Que numero caruere suo. Vos ista tulistis

Horrida fatorum, mundi despecta caterva;

Cumque recedente a cauda denique Griphos

Aggressi, miseri, misera sat sorte fuistis,

115

Et penas, planctus, et tanta pericula mortis.

Nunc meminere illi: sed crimina gessimus illa,

Et mox impunes non sic transibitis acta.

In vos clamantes fugiendo audivimus illos,

In vos et properant: illorum actendite motus

120

Confestim, et cursus, post nostre fata ruine.-

Talibus auditis, vane collectio gentis,

Theuthonici, Parthy, Saraci, et natio queque

Advena, secedunt, aquilis non altius actis,

Ac non explicitis veluti gestare solebant,

125

Fulgineo lucto ferientes pectora crebo.

Adveniunt ubi Cesar erat, qui obsessa tenebat

Castra Faventine tunc urbis, et aspera plangunt

Occise gentis, stratas Regnique cohortes,

Vallis et Vmbrose turmas, populosque Ducatus,

130

Fulgineumque dolens, pro quales ecce dolores.

Miles qui dudum peregrinus venerat oris,

Iactatus morbo languens in urbe Tupini,

Tempore quo Regni proceres sua signa tulerunt

Ad partes quibus hii bello iacuere sub hoste;

135

Aspitiens tante nunc desolamina gentis,

Sic fatur lugens, lacrimis perfusus amaris.-

Vrbs spatiosa satis et opimis rebus amena,

Exacto lustro, segetum vastamina ploras,

Circuitusque tuos in desolamine magno.

140

Illa prophetia quam predixere morantes

Compedibus, completa manet. Dissolvit amicus

A te colla sui; cesserunt Cesaris arma;

Illius ac aquile sunt verse, ac sanguine fuse,

Expulseque locis. Remeat Griphonicus hostis

145

Adversus tua castra ferox, et maior in armis

Quam longe fuerit: et iam sua signa videre

Ipse potes, motusque suos sentire frementes.

Consule teque ipsam; sis consiliaria plagis

Ipsa tuis; medicus te nullus fidior ibit.

150

Vrinas, pulsus, et queque latentia nostri

Que medicina docet. Non est oleacea peior,

Non nigra, non fetens, rubeoque intensa colore;

Vnda nec humore veniens tenuissima crudo,

Livida, nec pallens, natat in qua nebula summo,

155

Ac obscura fuit per totum, et sanguine feda;

Squamia deterior non est, nec aranea si qua,

Quam qui senper adest intentus ubique nocere:

Non moribus trutior est incurabilis hoste

Continuo, pulsusque minar fanistior ille.

160

Aspice quanta tuis adsint adsperrima fatis.

Sic et angelici ductu Michaelis agones

In Satanam missi, conflato verbere belli;

Sic in te currunt hostes letalius omnes;

Sic stomacata sinit Perusina potentia tota;

165

Romani hac ardent hic, et tua vulnera labunt.

Antiqui sunt luce hostes: magis hoste cavendum

Antiquo, quam senper alit precordia falsa.

In tam solicito concepit milite lata,

Ac in se plene volvens hec omnia Fulgi-

170

Nas, ait: -O populus infelix, nullus in orbe

Est magis hoc nostro viduate sortis, ab omni

Privati auxilio: non est adiutor amaris,

Rebus et adversis desistit amicus amico;

Deficit omnis amans cum tempora nubila fiunt.

175

Nil nobis aliud restat nisi iussa subire:

Que Perusinus agit, iubet, vult, integra fiant.-

Panduntur porte, claves traduntur et urbis;

Vestitur currus, vestitur et inde bubulcus

Scarleto, simul atque boves ornantur eodem,

180

Omnes atque rote regali veste refulte;

Imponiteque fores ibi desuper, atque veuntur

Tibridis in sedes, qua sunt Perusinica signa.

O pudor hic quantus hic indelebilis ibit!

Non erit oblivio, et mundi machina scabit,

185

Ast hoc opprobrium, nec non infamia, durans:

Castigata tamen, ne non perversa, videris.

Debita nature solvit, clausitque supremum,

Estremumque diem, sua fata novissima, Cesar,

In quo sperabas, in quo tua maxima dudum

190

Spes fuit: ille abiit, et non est amplius ille;

Sed cum defunctis sors est sua, cessi et orbi.

Omne quod in mundo natum, durabile non est:

Momento subito casus rapit omnia mortis:

Sunt exempla necis comunia. Cessit uterque

195

Cesarides, ac inde nepo quem Cesar habebat.

Captivata manus rediit: Manfredos et heros

Sicanius dimisit eos cum regna teneret.

Illos veste nova, quibus urbs occurrit, et omnes

Eulistee aties, palmis et fronde uirenti

200

Suscepere suos, introduxere per urbis

Menia letantes. Alii visere parentes,

Ac alii genitos caros, ac inde nepotes,

Dilectosque suos, et amicos, atque propinquos;

Festivusque dies, solemnis et omnibus ille

205

Eluxit populis, et cunctis gentibus urbis.

Nec tamen hiis curas animum, nec talia tangunt

* * *

Acta tuum, potiusque doles, dolor estque reversus

In caput ille tuum; quam tu non desinis ira

Armorum, et rabie scelerum, certamine duro.