Pietro da Parma carmen

Quam cum principibus mea sit cum demone vita!

Vive tibi quantumque potes prelustria vita:

Spes ingentis heri umbra asinina nec hanc ego ruspem.

In Christo mentem iacta totamque tuam spem.

5

Curia vafra, forum bilingue quid utile captant?

Qui coram lactant iam mortis retia iactant.

Sumere magna tibi cognomina semper aveto!

Tranquillis rebus semper adversa caveto:

Linquam animam vario semper terrore relictam?

10

Omnes vincit opes securam ducere vitam.

Regibus in vita convictor tempora tristem?

Me letum videt esse cavus, me regia tristem;

Invitent minime rara, anxia, fercula plura:

Rodere mallo fabam, quam rodi perpete cura.

15

Vasibus in vitreis sorbillem bachica vera:

Aurum vasa Nume saturniaque expulit era.

Haud patuli rumbi, dentricis amicer et umbre,

Nos anguilla manet longe cognata colubre.

Zuccareas nebulas laudet que lingua recentis?

20

Pane egeo iam mellitis potiore placentis.

Haud tentabo cibos infames gutture circum:

Pastillos Ruffillus olet, Gorgonius hyrcum.

Caseus haud tabulas sardus laudatus acervet:

Sint michi caseoli quos iuncea fiscina servet.

25

O ego tum potius per apertum transvehar Orcum,

Cum ridere voles Epicuri de grege porcum!

Veste veronea contentum sors mea tradet:

Quidlibet indutus celeberrima per loca vadet.

Non curis somnos dent aurea fulcra diurnos,

30

Tincta super lectos non candet vestis eburnos.

Sint humilesque case, scobibus foris yppodromorum,

Fabrica murorum levet, haud structura domorum.

Ne loca me gressu iactem percurrere vano:

Incessu plano vir fertur tramite sano.

35

Aspernem cetus ne per miracula signer

Grammaticas ambire tribus et pulpita digner.

Non aura laudis casse vulgique refrener,

Non ego ventose plebis suffragia vener.

Ore susurrantum rumores sensero viles?

40

Tiro quidem sed corde gigas, sed pectore miles!

Me levet inconstans levis et fortuna profundo?

Non agimur tumidis velis Aquilone secundo;

Si michi tollatur iam iam prospectus in astris,

Non tamen adversis etatem ducimus Haustris.

45

Exaurire queat me sanguine dira potestas,

Non sibi sed domino gravis est que servit egestas

Diffitear? Secum caro mens rixarier audent:

Sorte sua nulli contenti vivere gaudent.

Munde, caro, demon: nichil utile vos peramare.

50

Non michi grata dies, noctis vigilantur amare.

Sentina vitii caveo michi mergar et amne.

O curas hominum, o quantum est in rebus inane!

Absint pertumide mentis cordisque tumores

- inquinat egregios adiuncta superbia more -

55

Invidieque malum fugiat radicibus imis:

Invidus alterius macrescit rebus opimis.

Fervor apollineus sunt otia nostra studendi,

Nec nos ambitio nec amor nos urget habendi.

Munera vivacis feriant interna Minerve,

60

Non ancilla meum iecur ulceret ulla puerve!

Virginis heu animi michi nupti; si iuveniles

Improbo corruptas, lectos detestor aniles.

Taliter ille meus genitor sua tempora vixit;

Hec docuit monitusque sacros sub pectore fixit:

65

In regno punire meo michi leter acerbos,

Parcere subiectis et debellare superbos.

Indoctos docilesque meos vox pascere curat,

Os tenerum pueri balbumque poeta figurat

Et michi sinceras conor coniungere Musas.

70

Felix qui potuit rerum cognoscere causas,

Quas tibi si sapias disces, quicumque peritam,

Securam quicumque cupis deducere vitam.

Hoc nec eo dicas sortis te evadere sorptu:

A casu describe diem, non solis ab ortu.

75

Dulce michi lucrum, michi mens si pectore presit:

Si merces desit, clausis vox fa<u>cibus hesit.

Frivola - veriloquus stetero - me nulla subibunt,

Doctus iter melius, mortalia facta peribunt.

Non aulas, varios pastus et regia servo:

80

Tutus ab insidiis tenui solabor in ervo.

Vtar et ex modico, mea mens non vivet onusto.

I bone, quo tua te virtus vocat, i pede fausto!

Christe, tue patrie ne sim da lumine rasus!

I felix, variosque vie circumspice casus!