pseudo Petrarca antiovidianus

Testo base di riferimento: K. Burdach, 1929

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


Sublimi residens kathedra, uenerande magister,

      Suscipe college munus opusque tui.

Nasonem mea musa ferit, quia stercora sumens

      Aurauit musa tam rutilante sua

5

Effecitque suis decorosis uersibus, ut sit

      Fel mel, nox lux, mors uita laborque quies.

Inde sathan, draco callidus, hostis iniquus et audax,

      Insidians iuuenum mollia corda capit.

Subuertunt mala uerba fidem, sanctos quoque mores

10

      Corrumpunt sepe. Sit michi prima parens

Hinc testis, sathane prauis seducta loquelis.

      Heu patimur uerbis omnia dampna malis!

Hoc opus oro uide, uisum diffundere cura.

      Quondam Nasonis, sis rogo preco dei.

15

O cultor Veneris, ueri contemptor, amator

      Falsi, quid, Naso, sollicitudo fuit

Tanta tibi seuos inmittere mentibus ignes

      Et lenta sathanam sollicitare manu?

Carmina que condis sunt incentiua furoris.

20

      De puris nocuos uersificando facis.

A te compositus liber est nullus nisi fallax

      Et qui subuertat a pietate pios.

Ipse tuus grandis, quo uertis mille figuras,

      Nil nisi mendosa uerba libellus habet.

25

Illic diuinum cunctis uenerabile nomen

      Proh! das pollutis et sine lege uiris.

Iupiter ac reliqui scelerati, pascua flamme

      Perpetue, dignum nil deitate ferunt.

Luxuriosa fuit Venus et meretricula Iuno.

30

      Has quoque presumis ore uocare deas.

Ausus es et pecudes et aues nocuosque colubres,

      Plantas et lapides heu! uocitare deos.

Tuque creatorem blasphemas, impie, tradens

      Nescio quos natos de pariente petra.

35

Tu quoque demonibus perhibes elementa subesse,

      Dum te tradente uertere cuncta ualent.

Que dum scripsisti sic blasphemando, cupido

      Quo magis arderet, cura suprema fuit.

Quid facis in fastis nisi festa refundere seuis,

40

      Quando quis uel ubi qua uelit arte coli.

Illic praue doces nudas saltare puellas.

      Illic compleri precipis omne nephas.

Dumque deos dicis contraria querere thura,

      Te sathane seruum iure patente probas.

45

His tamen inseruit candens tua praua libido

      Semper, quo plus plus ardeat ipsa Venus.

Ille carens titulo plenus leuitate libellus

      Quid nisi luxurie fetida uerba sonat?

Illic plena dolis depingitur per te Corinna,

50

      In cuius nasum posteriore tenes.

Nec regina fuit, ueluti suadere uolebas,

      Sed meretrix turpis, testis es ipse michi.

Et cum hic lenas, hic omnia turpia ponis,

      Que ualeant mentes igne uorare pias.

55

Incendens animos cecansque libellus amandi

      Ignibus horrendis ligna uoranda parat.

Te seruum Veneris uel in eius castra tulisse

      Arma diu sua sic gesta canendo probas.

Quidquid turpe potest seu non audibile dici

60

      Vel quid dedeceat, hec tua musa uocat.

Et sicut patuit fuit hec intencio tota:

      Ad Veneris crimen sollicitare uiros.

Oppositum tandem conscribens carmen amori,

      Sic condempnando turpia facta probas.

65

Vix umquam scribens posuisti mel sine felle,

      Mixtaque mortiferis hec medicina fuit.

Laudando dampnas mellita fauce uenenum.

      Sicque spuis nocuum, quod manet ore sapor.

Dum curas, laceras, medicando uolnera ponis,

70

      Diuelli nescis pressus ab arte tua.

Ex his nulla fuit quas scribis epistola, que non

      Plena foret Veneris nectare; quaque uales

Arte probrans castas, meretricia carmina fingis.

      Laudas Penelopem, sed prope dicis anum.

75

Incestus suadetur ibi licitumque coire

      Iunctos, dum fratrem fertur amasse soror.

Raptus adulterium stuprum comixtio turpis

      Dant tibi processus materieque tue.

Dum pulicis condis polluta mente libellum,

80

      Non es confusus te similare sibi.

Cur nisi feminee quo posses incola uolue

      Esse? Breuis tibi sit talis ubique domus.

Huius tu semper male fetida menstrua furas.

      Huius et urina sit tibi perpes aqua

85

Stercoris et putridi semper pascaris odore.

      Aer te recreet posteriore crepans.

Que dampnas alibi, meretricia smigmata condis,

      Vt ualeant facies dedecorare suas.

Stercus et urinam far calcem uitraque dira

90

      Argentumque fluens ponis in arte tua.

Hec digitis misce, liniatur femina mixtis,

      Sed post hec lambant stercora labra tua.

Decipiatque suum mulier depicta maritum.

      Nam quamcumque litam uix reor esse piam.

95

De nuce conscriptus caret utilitate libellus,

      Quem fore mendacem de racione patet.

Arbor sit uere uel femina mistica sit nux,

      Quam ponis, nusquam crimen abesse potest.

Crimine tam mulier caret omnis quam mare fluctu.

100

      Dante nucem nuceo, nux nocitura manet.

Vel uagus est igitur uel mendax hic liber et te

      Mendacem dicit et probat esse uagum.

Ibidis acta canis. Recte siquidem, quia praua

      Est auis et uite consimilata tue.

105

Huic serpens cibus est, pastura peroptima rane.

      Te pascunt mortis luxurieque dapes.

Sola fidem uiolat lecti sociata marito,

      Quam tu doctrinam tradis utraque manu.

Sicut fecisti, sic fit tibi. Sic docuisti.

110

      Sic faciunt putres -. Quid maledicta gregas?

Visio, que thaurum te fert uaccamque Corinnam,

      Materia seruit conueniente tibi.

Thaurus mugitu fenum uaccamque requirit.

      A te quid canitur luxuriosa gula?

115

Thaurus quas edit repetitas ruminat herbas:

      Tuque iuuentutis turpia facta refers.

Thaurus post aratrum seruis mactatur edendus:

      Tu post exilium manibus esca daris.

Tristicie carmen tibi competit et tamen ipse

120

      Luctus perpetui causa doloris erit.

Nam fles exilium, fles excidium, gemis urbe

      Te pulsum. Non fles, te quod Auernus habet.

Sed qualis fueris, patet hic. Nam nullus amicus

      Te reuocare studet, nec reperire uales

125

In te, quo releueris, ut ille Boecius almus

      Exul agit, summe laudis honore nitens.

Ipse Tomitane iam non nouus incola terre

      Describis rura, pulsus ab urbe tua.

Ob scelerosa tue dampnaris crimina uite

130

      Nec luit hec scelera pena, sed auget ea.

Vt tua perlegeres memorando crimina, penam

      Hanc dederat iustus tis miserando deus.

Sed male morbosus, moriturus morte perhenni,

      In medicum surgis obprobriando deum.

135

Nescio quos alios conscripseris ipse libellos,

      Sed si scripsisti, nil nisi praua ferunt.

Spurcicia plenus nisi spurcida fundere nescis.

      Ore tuo putrido fetida queque uomis.

Infectus uiciis alios corrumpere queris.

140

      Persuades scriptis quod facis ipse manu.

Tot seuis igitur moriens dampnabere penis,

      Quot tua peccare scripta uel acta docent.

Horreo quas pateris. Vix scribere suffert.

      Ipsa manus. Metuit cor trutinando focos.

145

Nunc candens et nunc algens te uertit Auernus:

      Ossa calor siccat, sed premit ipsa gelu.

Hinc ab aquis niuium nimios portaris ad ignes,

      Et subeunt penas singula membra suas.

Os sanies, oculos fumus, genitalia serpens,

150

      Vincla manus, uermes cor cruciando tenent.

Adde quod his premeris, qui te peccando secuntur.

      In foueam cecum cecus eundo trahit.

Hos tibi dant fructus tua carmina. Semina praua

      Mortem parturiunt. Horrida mortis habe.

155

Non erat in celis, quo carmina fingere posses

      Et quo tu celeber et tua musa foret?

Cur non scripsisti, celi quis conditor esset

      Et que materia quodue sit eius opus,

Qua niteat forma, quo semper in axe rotetur,

160

      Quorsum sit motus eius ubique sinat,

Qua ueniat Titan uel quo nox sidera condat,

      Cur tam diuersus surgat in orbe dies,

Vnde sit aduersis concordia tanta planetis -

      Hic citus, hic tardus, friget is, ille calet -

165

Quis sit eius situs, et quare Saturnus ad alta

      Transuolet et luna tendat ad yma uias.

Cur medius sol, Iupiter et mars sint super, infra

      Sit Venus, in cursu Mercuriusque situs,

Et bissena poli quo currant ordine signa,

170

      Cur aries primus quidue rotando ferat,

Vnde galaxia per te uia lactea dicta,

      Quid signet celis, quoue reponat iter,

Tempora quid uariet, cur tam uariabilis annus,

      Cur nunc terra neget, nunc det habunda sata,

175

Cur uer florescat, cur feruida torreat estas,

      Colligat autumpnus, cuncta recludat yemps.

Quod si non quibas celi describere cursus,

      Ignis nobilitas discucienda fuit:

Quod sic alta petit, tam claro lumine splendens,

180

      Quod se multiplicat se minuendo nichil.

Subtilis penetrat calor eius corpora grossa.

      Inde bonus sapor est, inde salusque cibis.

Oppositas consumit aquas redditque calore

      Ignitas, lapides uertit in era coquens.

185

Iungit, disiungit, stringit, dissoluit et unit,

      Diuidit et purgat, allicit atque tenet.

Alleuiat letosque facit, quos frigora pigros

      Et tristes faciunt, atque colorat eos.

Humores siccat nocuos morbosque repellit.

190

      Frigus quas clausit, preparat ipse uias.

Materiaque sua sic pascitur, ut tamen eius

      Non tollat uires. Ecce stupenda fero.

Si serpentina pinguedine paueris ignem,

      Parebit serpens trabs laqueata domo.

195

Si lacrimis asini mixtis oleo foueatur,

      Sicut asellus erit incola quisque domus.

Archam comburas, carnes salsaueris in qua,

      Salsus erit totus, qui manet inde, cinis.

Quod si nolebas ignis describere iura,

200

      Naturam poteras aeris arte sequi:

Quod uitam spiret cunctis mortalibus et quod

      Inde uides, audis, olfacis atque sapis. -

Debebas rapidos uersu depingere uentos,

      Quisue sit algoris quisue caloris aer;

205

Quis terram stringat uel quis post laxet eandem;

      Quo flores uernent, quo quoque flante cadant.

Quis densare ualet uel quis dissoluere nubes?

      Quis condensatas tam bene soluit aquas? -

Vnde niues fiant, quid sit ros atque pruina.

210

      Vnde nocens grando tam furibunda uenit?

Quid sit quod tanto strepitu sic concutit orbem:

      Quare non hyeme pertonet ille sonus.

Ignitas acies quis ducat in aera. Quid sit

      Tam fulgens fulgur nec sine rube rubens.

215

Quid faciat fulmen uel quo iaciente feratur.

      Vnde quod urat habet. Que ferienda petit.

Cur magis estiuo reliquo quam tempore fulmen

      Decidat et tuta fulmine perstet yems.

Quid sit ceruleus, qui tam bene uoluitur, arcus;

220

      Cur post diluuium, non magis ante fuit.

Quod si nescisti tantum conscendere culmen,

      Subtiles poteras pingere doctus aquas.

An terram portent uel sustineantur ab ipsa;

      Que sit origo maris, quis quoque finis ei.

225

Quare salsa mari uel sit fluuiis aqua dulcis,

      Cur puteis salsa sepe trahatur aqua.

Vnde refundantur tam celsis montibus unde,

      Et fit de salsa reddita dulcis aqua.

Cur mare uel fluuii mutant quandoque colores.

230

      Cur leuis et leuis hec sit et illa grauis.

Hec durum mollit, sed mollia durat et herbas.

      Hec lapidem faciet, hec leuat, illa nigrat.

Hec calet, hec friget, iuuat hec, male sauciat illa.

      Hec scabiem tollit, illa nouabit eam.

235

Hec male fecundat, rigat hec pinguedine prata.

      Hec nocuos pisces nutrit et illa bonos.

Non suffert paleas et ferrum sustinet unus,

      Qui lacus accusat, quod sodomita facit.

In glaciem durata caret salsedine ponti

240

      Limpha. Maior uirtus est aquilone mari:

Cum cunctas diffundat aquas mare postque resumat,

      Eius nec crescunt nec minuuntur aque.

Si tedebat aquas uersu describere, terra,

      Quam calcas, suberat conspicienda tibi.

245

Qui sint famosi montes collesque minores,

      Fructifere ualles, arua uenusta comis.

Mons ubi sit celsus, cuius sit incola primus

      Noster Adam uel ubi condita nostra fuit

Prima parens. Vbi sint inferni claustra gementis,

250

      Terribiles Ethne perpetuique foci.

An sint inferni spiracula sitque tenendum,

      Quod colat Arcturus illa stupenda loca.

Insula que segetes uel que redolencia portet

      Balsama, que uinum dans oleumque ferat.

255

Qui montes salsi uel sulphurei uel amaris

      Pleni corticibus. Que colat antra draco.

Que sit marmoreis perhabundans insula uenis,

      Que caras gemmas terra beata ferat.

Minerias auri fului que celet arena.

260

      Que tam diuersa cara metalla ferat.

Que diuersorum sit mater terra colorum.

      An dici ualeat terra nouata uitrum.

An sint antipodes uel quo stet cardine terra.

      Vnde sit hic motus, quo male terra tremit.

265

Si nolebat in his tua mens sufferre labores,

      Nature poteras rite uidere modos.

Quam bene uestiuit uolucres leuitatibus aer!

      Quam quoque multicolor penna uenustet eas,

Quam uarius garritus eis cautelaque quanta.

270

      Quo mater pullos seruat amore suos!

Hec rapit, hec rapitur, hec est siluestris et illa

      Commanet, hec multis, hec sociata pari.

Hec comedit carnes, hec non, iuuat hec, nocet illa.

      Hec turmas sequitur, illa remota manet.

275

Hec gaudet radio, fugit illa diem, petit ista

      Flumina, desertis plus manet illa locis.

Multiplicata nitet geminata prole columba.

      Vna manet fenix se renouaudo sibi.

Quis ualeat numerare, maris qui currit in undis

280

      Piscis, quot facies quotue stupenda gerit.

Illic immense stature mira balena,

      Illic delphines, fida catherua uiris.

Illic ille natat draco, qui uolat aere quique

      Terram percurrit, solus ad ista ualens.

285

Illic sirene, que sic cantare feruntur,

      Vt fallant homines uocis amore sue.

Illic belligeri cernuntur in ordine pisces.

      Magnus Alexander doctus abinde fuit.

Illic concha breuis, que pregnans rore refundit

290

      Hanc margaritham, quam color albus habet.

Sunt quibus est cibus in terra, sed mansio ponto.

      Est qui nil comedit, sed bibit: artus alec.

Quis numeret pecudes uel quis serpencia terre?

      Quisue quod est proprium carmine fingat eis?

295

Cur faciem cati timeat leo, cur ferit ipsum

      Albus gallus, cur igne cremare tremit.

Hos iumenta iuuant, fera quos lesura perodit.

      Hinc canis, inde lupus, seruat et odit ouem.

Que canibus uel quanta fides, quam simia cauta.

300

      Quam bene portat equus, bos iuga magna trahit.

Quam rudis est asinus. Quare mel diligit ursus.

      Subdola quam uulpes est timidusque lepus.

His elephas maior, ferior leo, simia cunctis

      Caucior, utilior est ouis, ipse canis

305

Fidior. Est animal nec auis nec bestia, grifis,

      Forcior ac tigris plus leuitate ualet.

Audit aper, linx cernit. In his super omnia ceruus:

      Que semper renouat cornua plena gerit.

Sunt quibus est hominis corpus faciesque canina.

310

      Sunt quibus est oculus unus et ira ferox.

Hec uictum uariant, carnes pellesque cubile.

      Hec sociata pari, sed caret illa pare.

Quot sunt serpentes tot mortes. Scorpio paruus

      Fert mortem cauda. Cetera dente nocent.

315

Sed stimulis uespes pungunt et apes culicesque,

      Quamuis hos uarie retro uel ante ferant.

Et sunt qui perimant uisu flatuque resoluant,

      Et sunt qui lateant quique nocendo uolent.

Hec si desiderant, poteras describere terre

320

      Vestitum uarium, quam, decorosa nitet.

Quis ualeat florum uarios numerare colores,

      Quos oculus querit tam bene pastus eis.

Quis rerum uarios uersu describat odores,

      Quos nasus querit tam bene pastus eis.

325

Quis ualeat rerum uarios pensare labores,

      Ad quos tam prompta faux sacianda patet.

Quis ualeat sonitus uarios sentire canoros,

      Ad quos sumendos auris aperta manet.

Quis ualet obiectum describere carmine tactus,

330

      Quod quandoque iuuat ac aliquando nocet?

Vnus fons rigat, unus sol coquit unaque terra,

      Vna manus ferit et tam uariata uides.

Si non dignaris tam uilia promere facta,

      Esset homo muse causa decora tue.

335

Hec incepisti, cum fingens carmine falso

      Dixisti mundum constituisse deos.

Qui dum dixisti "quisquis fuit ille deorum",

      Ignotum dicis te quasi scire deum.

Hunc homines fecisse refers uirtute supremos.

340

      Atque tua musa sunt metra fusa duo,

Que si dixisset Salomon summusue propheta

      Dauid uel doctor Paulus, amanda forent:

"Os homini sublime dedit celumque uidere

      Iussit et ut uultus tollat ad astra suos".

345

Tam digne poteras hominis bene scribere formam,

      Naturam, mores, tempora, facta, loca.

An sint tam magni quam dicimus esse gigantes.

      Si sit pigmeus aptus ad arma breuis.

Vnde sit Ethiopi pellis nigra .....

350

      Cur sit uir maior et femina iure minor.

Cur careat barba mulier tumeatque papillis,

      Hic humeris, capite pondera portet ea.

Cur sit grossa uiri, sed uox mulieris acuta,

      Pressus aqua curuus, illa supina iacet.

355

Cur Affer fallax et sit cur incola totus

      Lubricus Europe cultor amator opum.

Quis primus mundo leges dedit, indidit usum

      Bellandi, fecit arma, domauit equos,

Vrbes construxit, firmauit castra, subegit

360

      Hostes in seruos regia signa ferens.

Quis primus septem distinctas edidit artes,

      Aut quis scribendi thema modumque dedit,

Quisque prior cunctis manuales edidit artes.

      Quis prior insolitum per mare uela tulit.

365

Quis primus statuens altaria sancta sacerdos

      Obtulit immenso debita uota deo.

Quantum durarunt Babilonia regna, quis ipsa

      Destruxit bellis apposuitque sibi.

Quantum durarunt Persarum regna, quis ipsa

370

      Deuicit bellis supposuitque sibi.

Quantum durarunt Grecorum regna, quis ipsa

      Concussit bellis applicuitque sibi.

Quomodo preualuit cunctis Romana potestas,

      Reddita consiliis imperiosa suis.

375

Materiam poterant hec omnia fundere longam.

      Virgilius cecinit pascua rura duces.

Lucanus populi Romani prelia dixit.

      Mores composuit aureus ille Catho.

Dente malos mores Iuuenalis musa momordit,

380

      His Oracius est ut medicina leuis.

Tu, cui musa fuit cunctis fecundior illis -

      Nam quod temptabas scribere uersus erat -,

Ad putridas uertis mulieres carmina muse

      Tam decorosa tue. Non erat orbe tibi

385

Quidquam plus sapidum. Solus tibi fetidus anus

      Efrons femineus discuciendus erat.

Luxuriosus eras et plenus amore nociuo,

      Ignitus reliquos igne uorare uolens.

Omnis amor dici non immerito ualet ignis.

390

      Sed distant nimium carnis amorque dei.

Vrit uterque quidem, sed carnis amor cruciando,

      Diuinus suauis cor leuiando calet.

Cecat amor carnis nec mittit recta uideri.

      Lux amor est domini, qui docet omne pium.

395

Ille uagos faciens caret omni limite fixo,

      Hic stabiles reddens firmat et ornat eos.

Ille docet semper mendacia fingere uerba,

      Hic fugiens falsum nil nisi uera docet.

Ille dat infames tingitque nigredine praua,

400

      Hic dat famosos et sine labe uiros.

Illic conqueritur quod amet iuuenis nec ametur,

      Hic ruit in collum letus amantis amans.

Illic ne uisi metuunt soluantur amantes,

      Hic quo plus parent federa stricta manent.

405

Illic riualis nimia grauitate timetur,

      Hic miro zelo complacet omnis amans.

Illic una domus quod amas ne possit haberi

      Seruat, dilectos seruat ubique deus.

Siue uelis nolisue, tua discedis amica,

410

      Sed semper tecum perstat ubique deus.

Mors rapiat quod amas, succedit amator amori,

      A te dilectus stat sine fine deus.

Femina dona petit nec amator eris nisi dones,

      Victus et uite dat tibi dona deus.

415

Egra sit aut senio confecta, recusat amari,

      Incomutatus uernat ubique deus.

Afficit attenuat mordet completa libido,

      Dulcis amor domini dat saciando sitim.

Stercora fetida, menstrua spurcida femina fundit

420

      Ac olet urina, quam retinere nequit:

Mundus amor domini nullo fetore refellit,

      Candor eum niueus, thuris et ornat odor.

Denique post tempus mors huic succedit amori,

      Extinctus Venerem cessat amare Paris:

425

Perpes amor domini mortis dispendia nescit,

      Defunctus Paulus percipit id quod amat.

Tandem perpetua condempnat morte reuulsos

      Carnis ab amplexu carnis amarus amor:

Sanctus amor domini, uitam sine fine coronans,

430

      Omnimoda saciat ebrietate pios.

O quicumque legis hec carmina nostra scolaris,

      Conspice, quam distet carnis amorque dei.

Materiam finemque uide, bene respice formam.

      Vtilius semper doctus amare solet.

435

Ille deo natus uoluit de uirgine nasci,

      Vt tibi uirginitas sancta colenda foret.

Qui quantum reprobet quidquid natura negauit,

      Ostendit pena, quam Sodomita tulit.

Sulphur fetorem punit, calor ipse calorem

440

      Exurit, scansor ignis ad yma ruit.

Si percuncteris quidquid natura creauit,

      Omnia condempnant quod Sodomita facit.

Nos tamen hine dicat quisquis pollutus adulter:

      Sum iustus, quia me non Sodomia premit.

445

Non urunt flamme, sed aque te gurgite mergunt.

      Quod si non pendar, decapitandus ero.

Serpentem fugit, sed eum male scorpio punxit.

      Non ruit ille fame, sed perit ipse siti.

Non satis est furem non esse nec esse latronem,

450

      Si sis usure iunctus inerte manu.

Non es periurus, cum sis homicida. Dedisti

      Consilium Symonis, sed simulachra fugis.

Non te decipiant tua uerba maligna, foramen

      Vnum, sumergit te pereunte ratem.

455

Nunc igitur tu te uigili circumspice mente

      Nec tibi sis uilis, morte redempte dei.

Cur te demonibus subdis scelerumque cathenam

      Componens colli nes male uincla tui?

Cur seruus nummi sis, orbis tocius heres?

460

      Quid sequeris, quas non sis habiturus, opes?

Es cinis et uermis, cras ipsis esca futurus.

      Gloria mundana fallit utraque manu:

Vna manus mendax presencia non dabit umquam

      Culmina, sed reliqua priuat honore poli.

465

Non cogas animam fieri pro corpore seruam,

      Et nunquam mulier regnet in urbe tua.

Summus ait Salomon, quod femina nulla bona. Oro,

      Non sis ullius seruus, adesto tibi.

Nunc igitur quisquis non portas uincula dura

470

      Peccati, lauda, sed tamen usque caue.

Quod si iam male cepisti tibi texere mortem,

      Frange quod ordiris, destrue mortis opus.

At si quis premeris pre consuetudine praua,

      Excucias colli pessima uincla tui.

475

Numquid semper eris peccati pondere pressus?

      Subdi non poteris te dominante tibi.

Ingeme compaciens, irascere nunc tibi tandem.

      Atque furor sanctus dissipet omne malum.

Incipias, non expectes, dum defluat ampnis.

480

      Qui non est hodie, cras minus aptus erit.

Concuciat tua corda timor. Patet amplus Auernus,

      Vt peccatores perpete morte uoret.

Iusticie iudex hoc irreuocabile dixit,

      Quod non exibis, si semel intus eas.

485

Eternum pensa, quomodo sine murmure portas,

      Tempore permodico quidquid obesse putas.

Cetera ne dicam, sic dicitur ignis acerbus

      Inferni noster, quod uideatur aqua.

Alliciantque tuam celestia premia mentem,

490

      Et cupias heres esse comesque dei,

Qui pro te moriens mundum descendit in istum,

      Neue bibas mortem, mortis amara tulit.

Illic sublimis residet pia uirgo Maria,

      Quam matrem uenie scimus et esse dei,

495

Angelicique chori uernant sine fine beati

      Et patriarcharum plena decore cohors.

Ipse prophetarum cetus sanctusque Iohannes

      Christi baptista flore decorus ouat.

Summus apostolicus precelsa sede beatus

500

      Iudicii trepidi pollet honore chorus.

Ille color roseus pro Christi nomine cesis

      Martiribus sanctis seruit et ornat eos.

Doctorum confessorumque dei pia sedes

      Vestitur uiolis. Lilia mixta rosis

505

Virgineas ornant nitidas splendore coronas.

      Et sua sanctorum premia quisque putat.

Exemplum suadere potest, quos cernis, eorum,

      Qui tanta mundum nobilitate premunt.

Ecce uides fratres inopes nudosque Minores,

510

      Calcantes falsa gaudia uera sequi.

Quot teneri iuuenes, quot pulchri quotque parentum

      Vnica spes fugiunt, quidquid amare solent,

Omnia contempnunt, nec opes nec gloria mundi

      Delicieque ualent hos remouere deo.

515

Vxorem spernit, natos non cogitat, orbat

      En iuuenis matrem, spargere curat opes.

Nilque sibi retinens, exutus uestibus altis

      Induitur uiles; cordula cingit eum.

Inde pedes nudi iuuenilia corpora portant

520

      Per lapides spinas per luta perque niues.

O quanto calet hic dulci feruore! Quis ignis

      Hanc urit mentem! Quantus in ore sapor

Ipsius est, cuius gustum nil turbat amarum!

      Nil mouet a requie, nil feriendo grauat.

525

Ipsius est regnum celi. Iam regnat in alto,

      Iam spernit terras, latus ad astra poli.

Cernis apostolicam iuuenes perducere uitam,

      Cerne quod in terris celica uita nitet.

Omnia dum renuunt, digne bona cuncta merentur.

530

      Omnia qui dederit, omnia dantur ei.

Francisco paret hic, qui dum sua dumque dedit se

      Omnia preceptis subdidit ipse suis -

Mors lepra febris fraccio seccio uincula pisces

      Et pecudes et aues ac elementa fauent -,

535

Qui, quo clarescat quanto sit dignus honore,

      Christi portauit corpore signa suo.

Hec placeant. Quecumque docent bona, perlege.

      Que prebent causam consiliumque mali.

Prosper cum Zozima Prudencius ipseque summus

540

      Sancta Catho suadent. His tua cura uacet.

Atque supra positos poteris transcurrere libros,

      Vt tua quandoque tedia praua leuent.

Ac si Nasonis contingat scripta uidere,

      Obtura nasum, ne mala uerba grauent.

545

Quod si forte legens Benedictum uideris illum,

      Tamquam de spina collige rite rosam.

Sicque stude uitam presentem ducere puram,

      Vt demptum penis te bona uera beent.

 

Epilogus

Suscipe, conciuis, ueteri pro carmine carmen

550

      Perque nouum quanti sit uetus arte proba.

Distinguas pueros, pueris si scripta legenda

      Nostra putas, doctor Paulus ut ipse docet:

Non sensu pueris, sed uita pande uolumen,

      Ne teneros dentes torrida crusta terat.

555

Si bene discucias, que contineantur in ipso,

      Constringet gelidus ossa soluta pauor.

Artibus in septem te conuenit esse peritum

      Et non nescire corpora iura deum.

Denique quidquid id est, quod mens humana requirat,

560

      Hic latet inclusum: cuncta uidendo nota.

Consule quos debes, nec sis tibi doctor in illis,

      Que non nouisti; cetera crede tibi.

Nec prius incipias quam sint tibi prouida cuncta.

      Fac, cum incipias, ne ferat alter onus.

565

Quippe diu latuit modio subiecta lucerna,

      Quam cito ni reseres, qui legat alter erit

Ambrosiusque meus tanto uiduatus honore

      Pondus principio non dabit ipse libri,

Qui Mediolanum titulo non fraudat ameno,

570

      Mediolanensis dura male condis opus.

Quinque refluxerunt anni, quo scripta reseruas.

      Tempus adest. Resera, detege. Tempus abit.