Francesco Petrarca bucolicum carmen 12
Other sections


Conflictatio

 

Multivolus

Que nova fers, Volucer? Quisnam stupor? Vnde vehis te?

Volucer

Arduus in tenero pingues Pan gramine tauros

Et molles pascebat oves; Pan maximus olim

Pastorum et silva late celeberrimus omni,

5

Faustula quem complexa sinu mulcente fovebat.

Viderat hunc fusca gelidaque sub ilicis umbra

Arthicus armipotens, secumque hec, turbidus ira:

"Hunccine perpetua gaudentem pace videbo,

Securoque sinam resupinum stertere somno?

10

Si satis hanc novi, (dextramque erexit in altum)

Excutiam madida cerebri de sede soporem".

Dixit, et omne fretum refugasque exterruit undas,

Horridaque extremis vox est audita Britannis.

At, sonitu ingenti penitus torpore fugato,

15

Pan caput extulerat, gremioque innixus amice,

Multa prius secum frendens, ac multa volutans:

"Vnde - ait - ista tibi tam insulsa superbia, demens

Vnde furor? Nescis vires, stolidissime, nostras?

Spernis opum cumulos, spectatos spernis amicos?

20

Experiere quidem; serum tentasse dolebis".

"Fidus avaritie nunquam continget amicus

(Ille refert) at divitie sunt premia belli."

His ne putas tardare minis? Incendis et urges.

Desine, nec ventos, nec turgida verba timemus.

25

Est animus, sunt arma michi, dubiisque probatum

Pectus amicorum. Sunt qui tibi terga, iubente

Me, feriant, dextrumque premant latus atque sinistrum;

Ipse genas frontemque manu baculoque retundam.

Non tibi par animus, non est manus apta duello".

30

Pan timuit, flectensque oculos, hinc aspicit atque hinc

Intonsis instare ferox pastoribus agmen.

Sustulit horrificam vocem, qua flumina et agri,

Et mare vicinum infremuit, collesque remoti;

Ac procul aeriam clamor pervenit ad Alpem.

35

Vndique conveniunt, et qui per frigida Tempe

Herbivagos aluere greges armentaque belli

Grata deo, et qui lanifice dilecta Minerve,

Et qui frondipetas nemoroso monte capellas

Glandilegosque sues et amantes prata iuvencos.

40

Turba ingens; unoque omnes in gurgite tandem

Sordidulum lavere pecus, qua rura secanti

Dux Italus fluvio dedit aurea cingere templa.

Tot deerant alimenta viris, nisi Pana virili

Faustula sollicitum curarum parte levasset;

45

Nam grege de magno decimum largissima quemque

Obtulit, atque famem sedavit pinguibus edis.

"Ah! meretrix, - obliqua tuens, ait Arthicus illi -

Immemorem sponsi cupidus quam mungit adulter,

Hec tua tota fides? Sic, sic, aliena ministras?"

50

Erubuit, nichil ausa palam, nisi mollia pacis

Verba; sed assuetis noctem complexibus egit,

Et tacitam submisit opem. Muliebribus ardens

Atque imbuta odiis, occultas ruminat iras;

At gelido stat flamma metu. Iam brachia uterque

55

Pastor ad ambigui certaminis orsa parabat;

Iam studiis adverse acies, iamque arma fremebant.

Queque suos vocat ore deos: Hec menia Troie,

Arturumque canit; pugilum canit illa labores,

Monstrificumque refet Carolum. Tum iurgia late

60

Iactantur, toto volitant convitia celo.

Pan fraudes pensique nichil fandique piique,

(Nota quod infamis testetur fabula caude)

Obicit, exiliique locos et inhospita tesqua

Hostibus humani generi, lingueque trementis

65

Barbariem, et rauco crepitantia verba palato.

Ille autem: "Tibi verba placent, michi facta relinque.

Et tamen expediam nodosa volumina lingue,

Et loquar ecce aliquid; faciet res ipsa disertum:

Te ne tegis digito? Periuria, furta, rapinas

70

Novimus, oppressos homines, elusa deorum

Numina, que dignas tandem me vindice penas

Exposcunt; orantque preces lacrimeque perorant

Quas anus infelix, mulier miserabilis, expes,

Pollicitis decepta tuis, noctesque diesque

75

Fundit, et ingratum queritur deserta nepotem,

Serva canum. Tu prima quidem, tu summa malorum

Causa, negas? Scelerum semper tu perfidus auctor,

Induis arma fremens, eadem mox abicis arma.

Illa gemit surdumque vocat, non irrita iusto,

80

Spes ubi nulla tui, mittens suspiria celo.

Mater et ipsa dolens rogitat misereque sorori,

Increpitans te, poscit opem, fratresque superbo

Affusi mestique greges silveque precantur.

Quem non movissent? Sed inexorabilis unus,

85

Durus, inhumanus, ferus, horrens despicis omnes.

Quid tamen officio retrahit, nisi pectoris ardor

Impius et fulvi sitis importuna metalli?

Scilicet attonitus fulgenti incumbis acervo.

Hinc stupor ille oculis, hinc illa oblivio menti

90

Celestum atque anime. Sed quem tibi crimina finem

Promittunt, audi; nam sepe illustria multum

Multum animos exempla movent: In flumine tusco

Pastor avarus erat, quem par sitis impulit, equi

Federis oblitum, patrios transcendere saltus.

95

Occidit is merito. Gravis at contagia culpe

Immeritum parili traxerunt turbine natum,

Infaustumque gregem innumeris texere sagittis.

Nunquam, si fidei vel si memor ille decoris,

Parcius aut sitiens, tanta cum strage suorum

100

Assirias gustasset opes aurique saporem".

Arthicus hec torrens. Motus Pan talia contra:

"Si vacat exemplis tempus dare: Sevus Eoum

Pastor ad Eufratem fuerat, cui sanguine fuso

Esset, - inhumanum! - sitienti horrenda voluptas.

105

Ille ferox similisque tui confinia ruris,

Sevitia stimulante pari, dum despicit ampli,

Incustoditos vidue trascendit in agros,

Incautumque neci natum dedit. Anxia mater

Omnem continuit fixa sub mente dolorem,

110

Evomuitque simul. Pastor temerarius ictu

Feminei mucronis obit, truncusque gelato

Non aurum bibit ore nitens, sed pocula Martis,

Concretam saniem et tepidum de cede cruorem".

"Ergo, age; quando pares exemplis, (Arthicus infit)

115

Brachia tentemus, succedant verbera verbis.

Quid, modo Colchorum, volucres, orientis odores;

Quidve gule et ventris irritamenta capacis

Omnia? Quid pelago vehemens echinus, inersque

Rumbus, et ornati squamis rutilantibus, olim

120

Ferreus aurata quos fixerit hamus arena,

Sub venetis clam mersus aquis? Quid vulnere crebro

Si qua vel hispano natat ingens belua ponto,

Vel lybicis iactata vadis, peregrinaque monstra

Profuerint? Quid palmitibus seu dempta falernis,

125

Seu Ligurum decerpta iugis ardentia vina?

Queque ferax gemino transmisit colle Vesevus

Dolia, precipiti rapidum spumantia musto?

Queque dedit Meroe, soli subiecta propinquo?

Preterea, quid lenta quies, quid mollis in umbra

130

Et sopor et rauci per florea gramina fontes?

Omnia in exitium vertent, et blanda voluptas

Conficiet bellum. Mulier tua sola iuvare

Te volet et poterit! Validum prius egra leonem

Sternet ovis, prius armigerum philomena tonantis."

135

Dixerat. Ille autem: "Quorsum per iurgia tandem?

Quid mecum comune tibi?" "Nil - Arthicus inquit -

Nil tecum comune michi; nam, iudice fato,

Destituunt victum, victorem cuncta sequuntur.

Huius in arbitrium non nostra sponte venimus;

140

Tu cogis, tu iustitie contemptor et equi,

Quem cecum fortuna facit pariterque superbum.

Quid tua nunc numeras? Tumidos quid volvis ocellos?

Vndique venturos iam iam tibi fingis amicos?

Obstruxit tua fama vias; in tempore iussi

145

Tum (michi crede) aderunt, lentus dum luce sub una

Gramine caucaseo pastus bibet agnus Hiberum".

Hec dicens, medie pedibus iam stagna paludis

Frangebat. Pan contra aditus et ovilia sepsit

Vepribus, et fluvio circumdedit antra sequaci.

150

Transierat; subitoque ingens per rura tumultus

Exoritur. Timui, fateor, meque inde recepi,

Panaque turbatum penitusque per arva liqui

Solivagum; mox, ambigua dum mente reflector,

Heu! Victum vinctumque gravi sine more catena

155

Prospicio trans stagna gravi, non libera celo

Brachia, sed meste rorantia lumina frontis

Tollentem, ac tales iactantem in nubila questus:

"Cernitis hec, superi, seu quidnam intervenit umbre?

Ceca rotat fortuna fidem, regit omnia fatum!"

Multivolus

160

I; nunc in rebus spem certam pone secundis.