Francesco Petrarca bucolicum carmen 11
Other sections


Galathea

 

Niobe

Duc, soror, ad tumulum gelidique ad saxa sepulcri.

Fusca

Quid lacrimis alimenta petis? Germana, quid optas?

Niobe

Est gemitus magni solamen grande doloris,

Afflictamque animam relevant suspiria, questus.

5

Enecat arctatus mentem dolor; optima mesti

Pectoris est medicina palam lugere. Fuisset

Idem animus semper! Nunquam hec precordia torpor

Verteret in silicem; nocuit tacuisse dolenti.

Mitto autem; cupidam modo duc ubi copia flendi.

Fusca

10

Carpe iter hac, qua, nodosis innexa capistris,

Colla boum, crebrasque canum sub limine parvo

Videris excubias, gilvosque ad claustra molossos.

Ille locus tua damna tegit, iamque aspice contra:

Hic Galathea sita est, qua nil natura creavit

15

Pulcrius in terris, nisi nos amor usque fefellit.

Depone hic quodcunque premit; complectere bustum;

Oscula fer saxis; umbre dic verba silenti.

Niobe

Heu nimis arcta domus, tanto domus atra decori!

Hec sedes Galathea tibi est? Quam fulgere cernens,

20

Sol stupuit, fassusque parem, fassusque subinde

Maiorem, attonitus serum se se abdidit undis.

Hec sedes Galathea tibi? Vos sidera celo

Statis? In occiduo ludis temone Boote?

Iupiter, ore poli lustras convexa sereno?

25

Is gelidus cum falce senex, armatus Orion?

Luna, vices peragis solitas, volucerque deorum

Interpres, nomenque Venus positura vicissim?

Hic pallens, Galathea, iaces; iam terra cinisque,

Iam nichil! Etherea nisi forsan spiritus arce

30

Visit, et inde videt flentes tranquillus amicas.

Nil michi respondes, anime pars altera nostre,

Optima pars eadem? Dextras adhibete precanti,

Siqua fides mundo est, pietas seu prisca superstes.

Heu! Lapidem infestum, qua nunc, soror arte revolvam?

35

Irruam in amplexus, figam oscula; dulce cadaver

Hoc referam moribunda sinu, fotumque sacellis

Inferam et archanis divum penetralibus abdam.

Addam perpetuos celebret quos mundus honores;

Virgineos addam cetus, ritusque verendos

40

Et sua sacra dee; nec fax nec carmina deerunt,

Femineas longe lateque sonantia laudes.

Heu michi predurum lapidem, grave pondus inersque!

Deficio sub fasce, soror, nitensque fatisco.

Fusca

Surge, soror, surge; sacrumque cadavere corpus

45

Commaculare cave. Placeant presentia; frustra

Preteritum expectes; tuta est oblivio amanti.

Nempe hesterna dies ulla nequit arte reverti;

Mors adimit curas, mors omnia vincla resolvit.

Niobe

Iam satis est fletum, nostros mors fregit amores.

50

Fregissetque utinam nostros mors equa labores!

Speravi; prope nam steterat; miseramque fefellit.

Fusca

Vivo, sed infelix, et luctus servor in omnes.

Parcius! En levo tristis tibi Fulgida calle

Advenit, et tacita castigat fronte querelas.

Fulgida

55

Quid, misere ceceque animi, mortalia fletis

Tam graviter? Quid fles, Niobe? Quin incipe vitam

Scire pati, quamcunque dedit sors dura dabitque.

Et me torquet amor, desiderioque meorum

Permoveor. Sed quid facias? Arma irrita calces

60

Adversus stimulum; melior patientia pressis;

Multa sibi facit ipse animus leviora ferendo.

Quid gemitis? Moritura fuit Galathea; deinceps

Immortalis erit. Proprio tabescere damno

Non amor. Alterius sortem lugere secundam

65

Invidia est. Quantum nobis decesserit, omnes

Scimus, et ingrato quantum decesserit orbi;

Sed ferimus. Vos desinite, ac meliora tenentem

Suspicite, et celum terris optate relictis.

Fusca

Fabula! Quis alis celum terrestria prendent?

Fulgida

70

Ethereis; sic terra suum, sic astra reposcunt.

Fusca

Credulitas vulgata quidem; nos certa probamus.

Fulgida

Fusca, locis imis habitas; nos summa tenemus,

Et celi terreque situm speculamur ab alto.

Fusca

Ambages veteres et inenodabile verum

75

Mittite, et integram venturis tradite litem.

Fulgida, quin potius (Musas nam noscis agrestes)

Dic titulum busto, relegat quem serior etas.

Fulgida

Hic liquit Galathea suum pulcherrima corpus;

Libera iamque polos et regia tecta tonantis

80

Ipsa quidem superumque choros mensasque frequentat.

Mors roseos artus, mors candida colla genasque

Sidereosque oculos tetigit, vultusque serenos

Obscura demersit humo. Mortalia quisquam

Diligat, aut speret stabiles hic figere plantas?

85

Quid genus, aut probitas? Quid opes? Quid forma? Quid etas?

Quidve decens cultus? Quid gloria nominis ingens?

Omnia contigerant; manus abstulit omnia mortis.

Nuda, domum repetens, e carcere fugit amato.

Niobe

Nuda quidem minime, quam gloria vestit, amictus

90

Clarior assidue, longisque recentior annis.

Hanc quecunque sibi vultuque animoque per evum

Aut cantu aut sermone placens cupiensque placere,

Deferet ante oculos; hanc nos, dum spiritus iste

Artubus herebit miseris et vivere coget;

95

Hanc me, vel apud Manes nebulosaque flumina Lethes,

Exemplarque pudicitie formamque decoris

Corde sub hoc semper memori pietate feremus.

Tum nostro, Galathea, tuum de pectore nomen

Exibit, fugient propriis dum sedibus astra,

100

Mellis apes studium linquent, nidosque columbe,

Coniugium turtur, predam lupus, arbuta capre,

Custodita dolos mulier, mendacia servus.