Francesco Petrarca bucolicum carmen 9
Other sections


[Querulus]

 

Philogeus

Heu lacere fragmenta domus! Heu sidus agello

Triste meo! Quid votivi nunc stirpibus imbres?

Quid pecori studium? Segeti quid lenior aura,

5

Aut soles valuere pii? Sors aspera ruris

Semper, et immenso tenuis fortuna paratu!

Agricola infelix, ubi primum cornua tollens

Floriger annus adest, circum sua gaudia fertur,

Rastra manu versans rigida scabrosque ligones;

10

Vrget in arva boves, sulcoque annixus inheret.

Inserit hic ramos, herbas hinc ungue nocentes

Vellit, et utilibus lolium secernit avenis.

Hinc fodit et ripam bellis brumalibus armat;

Inde leves prono devertit tramite rivos,

15

Nil vel inexpertum linquens, vel segniter idem

Expertus, sed cuncta nimis. Tum nubila ab austro

Suspicit, et secum pluvias incusat inertes,

Tranquillosque dies operi ventosque faventes

Invocat, ac celum precibus votisque fatigat.

20

Heu! Misero. Postquam sudore exhaustus anhelo

Spes cernit florere suas iamque horrea laxat,

Ecce, fremens, sata culta truci vertigine nimbus

Obruit, et longos anni brevis hora labores

Vna necat, pereuntque seni sua somnia fesso.

25

Adde peregrinas volucres populantia campum

Agmina, tectorum lapsus, incendia, fures;

Adde gravem morbos nebulam mortesque pluentem,

Innumerosque gregis casus, hominumque ruinas

Qualia nunc flemus mesti! Et vix flere relictum est,

30

Ora metus mortis quoniam trepidantia claudit.

Heu! Heu! Quo me cura tulit? Quo cecus habendi

Traxit amor? Poteram vulgo quot tutius artes,

Quot rerum tentare vias! Cur ultima lecta est?

Paupertate labor mixtus, semperque malignam

35

Scalpere tellurem, querulasque optare cicadas?

Theophilus

Quid gemis? Aut quenam usque adeo fortuna molesta est?

Philogeus

Quid gemis? Heu mea rura vides? Fons ecce laborum

Atque operum! Spes ecce mee! Quid vivere longum

Fert homini? Nec desinimus nocitura precari.

40

Que modo dumivagis fuerant angusta capellis

Antra, vacant; rareque procul languentis oberrant

Relliquie armenti, quas mors violenta per orbem

Spargit et insequitur; non equoris obice vasti,

Non celi terreque situ, non denique totis

45

Caucaseis arcenda iugis; sic omnia victrix

Proterit et latos depascitur ordine saltus,

Exemplis caritura quidem, tenuemque nepotum

Vix habitura fidem, superant si forte nepotes;

Nec finem modo fata parant imponere rebus.

Theophilus

50

Nosse mali causas ingens solet esse levamen.

Dissere, si nosti, que tante pestis origo.

Philogeus

Multa dei celant hominem; non omnia servus

Clausa videt domini, cum sit mortalis uterque.

Que tamen in silvis crebrescat fabula, dicam:

55

Cerne sinus pelagi geminos, quos maxima frangunt

Flumina, et adverso dirimentia gurgite terras:

Hunc hirsuta premit glacies, et bruma perennis

Asperat, horrificoque infestant murmure tigres;

Illum blanda rosis non arescentibus estas

60

Temperat, et virides fantur per plana volucres.

Hos, alio prius orta, sinus afflaverat, orbe;

Hinc nostris translata lues iam regnat in arvis.

Theophilus

Quo mare tam facili transivit et ethera saltu?

Philogeus

Illuc heu! cupidi (stimulat sua quemque libido)

65

Pervenit pars una gregis, sucosque veneni

Et diras gustavit aquas. Atque inde revertens,

Mox peritura, cohors late contagia fudit.

Pastorem pastor, pecudem pecus inficit egra;

Spirat enim saniem inclusam pulmonis adusti

70

Alitus, infaustis aspirant flatibus euri.

Intereunt iumenta, boves, durique bubulci;

Graminaque et segetes vacuis moribundus aristis

Imminet, et culmum componit messor inanem.

Nec morbi modus ullus adest; velocibus alis

75

Mors volat; externos frustra glomeramus odores.

His etiam sua pestis inest. Quid demoror? Omnes

Occidimus, nisi fata minas placata remittunt.

Quanquam quid reliqui est miseris? Iam falce recurva

Vltima rura metunt, graia qua vectus ab ora

80

Marmoreoque novam designans limite silvam,

Inclita magnificus posuit confinia pastor.

Theophilus

Falleris, ah! demens; nam iusta et sera merentes

Pastores ferit ira Dei, populumque rebellem.

Effugite, o ceci, securaque poscite regna.

Philogeus

85

Nec mora tuta quidem, nec iam fuga tutior usquam;

Obvia mors prevertit enim, et, quocunque movemur,

Mille parat medio laqueos et retia calle.

Theophilus

Accipe consilium propere; cunctatio namque

Lenta fuit semper subitis inimica periclis:

90

Huc, huc volve oculos; hec est via recta sine ullis

Insidiis, predura quidem calcataque paucis,

Sed super aerios arcto que tramite colles

Perferat et sistat fessum in regione quieta.

Illic vita habitat; leva sed olentis averni

95

Sulphureis stant stagna vadis; ibi lurida mortis

Signa vides, atroque polum nigrescere fumo.

Hos evade lacus; dextrum michi prende cacumen.

Philogeus

Enitar; tu me sequere et miserere iuvando.

Quin prior i, tardum attollens, et porrige dextram.

Theophilus

100

Vltimus ac primus adero, pellamque trahamque;

Tu modo, nec labor officiat, tibi solus adesto.