Francesco Petrarca bucolicum carmen 3
Other sections


Amor pastorius

 

Stupeus

Et quis erit precibus finis, mea cura, fugeque?

Fige pedem, Dane, precor et miserere tuorum.

Dane

Que Phebum sprevit, quem non spretura putetur?

Quere alias curas; fis importunus amando.

Stupeus

5

Hinc labor, hinc amor exagitant, coguntque trementem

Interrupta loqui. Sit respirare parumper!

Vis, dolus, insidie cessant; depone pavorem,

Et nostros audire, sedens, dignare labores.

Dane

Fare igitur, cupidasque manus frenare memento.

Stupeus

10

Dane, ego te solam deserto in litore primum

Aspexi, dubius hominemne deamne viderem;

Aurea sic rutilo flagrabat murice palla,

Sic celum late insolito complebat odore;

Dulcia sidereas iactabant ora favillas,

15

Ardentesque comas humeris disperserat aura.

Dirigui. Sol cum radiis certabat iniquo

Marte tuis: Totum non nostro lumine corpus

Fulgebat, timuique deos ne, forte videndo,

Arderent raperentque prius quam vulnera nosses

20

Nostra, vel occultos incensi pectori ignes.

Accedo; cupiensque gravis primordia morbi

Pandere, vix sicco vocem pulmone revulsi.

Acris inexpletum, vultu indignante locuta,

Effugis; incessus decuit, nam verba profundo

25

Insedere animo et liquidis hesere medullis.

Ex illo lacrime et miserum suspiria pectus

Flatibus assiduis tundunt atque imbre tepenti.

Tu tandem (que sola potes) miserere, modumque

Pone malis, si iusta peto, si cognita narro.

Dane

30

Quot placuit mea forma viris, quot torsit amantes

Dinumerare piget; placuit super omnia Phebo.

Aureus ille comam, nitido spectabilis arcu,

Ingenio citharaque potens, Iove patre superbus,

Spretus et indignans abiit: stat conscia curvi

35

Ripa senis, memorantque patris sub gurgite Nimphe.

Tu, quid habes, quo posse putes hoc frangere saxum?

Stupeus

Quisquis amore voles solido tranquillus et alta

Pace frui, maiora fuge et nimis alta caveto.

Illic contemptus et iurgia mixta querelis,

40

Atraque perpetuis bachantur nubila ventis.

Quin etiam vitare parem (licet obstrepat error

Publicus) admoneo; fidum tibi iunge minoris:

Pectus, ubi obsequium pernox, humilesque vicissim

Blanditie, dulcisque timor: res cognita paucis.

45

Alta petunt omnes. Vtinam michi tale dedissem

Consilium! Sed cogit amor, perque ardua vinctum

Luctantemque rapit. Victor fuit ille deorum,

Molliaque herculeis aptavit pensa lacertis.

Tu, cui libertas salva est, tibi consule, Dane.

Dane

50

Consilium laudo; sed enim que prima petebam,

Prima taces: spes summa tuos que nutrit amores?

Stupeus

Pretereo quecunque tribus mea pectora lustris

Ingenti siluere fide, gemitusque latentes,

Et vigiles noctes, et que fert plurima secum

55

Immitis dum sevit amor, que forte benigno

Iudice sint aliquid; tamen hec periisse sinamus.

Sic ierit; tulerit tales michi vita labores;

Debitus incaute fuerit furor iste iuvente.

Haud tacuisse velim, quod, cum mea pauca putarem

60

Posse placere tibi, studui si musica forte

Ars michi ferret opem, quod te sonus atque camene,

Non auri fulgor caperet; frustraque timebam

Hanc etiam tentasse viam; raucumque videbar

Nescio quid strepere, donec mea carmina Faunos

65

Non puduit Driadesque pari celebrare favore.

Sepe quidem ramum vidi dulcedine tentas

Linquere, et attonitas in me spectare capellas,

Spernere apes cithisum, mutas estate cicadas.

Letabar. Nec nata prius fiducia nostri est,

70

Quam sacer ille michi: - Cane fidens, - diceret Argus.

Dane

Et merito; namque ille fuit qui talia posset.

Iure iubere suo, nosset qui talia solus.

At tu, si qua recens studium tibi contulit, effer.

Stupeus

Dane, nostra quies, noster labor atque voluptas,

75

Vnam ego te dominam, teque hostem affusus adoro.

Tu decus es nemorum, tu spes pastoribus ingens;

Te vates magnique duces, te Iupiter altus

Diligit, ac iaculo refugit violare trisulco,

Quo ferit omne nemus. Te, quam pharetratus Apollo,

80

Quam celebres arsere dei, nunc Stupeus ardet,

Pastor inops, lentusque gregis contemptor opimi;

Dives erit, si pulcra voces sua carmina, Dane.

Dane

Plus aliquid, quam rebar, eras; reverentia nostri

Impedit. Adde aliud; poteris fortasse placere.

Stupeus

85

Forte dic medio, dum me meus urget amaror,

Sive amor in silvas, subito vox contigit aures

Dulcior humana. Stupui: levis unda nitentes

Per pronum herboso volvebat calle lapillos.

Prominet ipse locus, murmurque secutus aquarum,

90

Purpurea in ripa laurique comantis ad umbram,

Virgineam aspicio, celo plaudente, choream.

Flecto gradum propere. Tunc una sonantior omni

Ex numero: - Si fata tuos hoc tramite gressus

Rara movent, aude divinos cernere vultus. -

95

Hec ait, et dextram tenuit; tremor omnis abibat

Posse loqui; incipio: - Quin vos michi parcite, dive;

Error Amorque trahunt; sector vestigia dure,

Heu michi! sparsa fere; fugit illa, meosque dolores

Nescit. - Ad hec Virgo, subridens: - Novimus, inquit,

100

Omnia. Thesalidem sequeris per confraga Danem;

Fabula iampridem aoniis notissima lucis.

I certus, lentescet enim; tamen accipe ramum

Hunc prius. - Et tenero frondosum pollice ramum

Decerpsit, cupidoque michi porrexit, et: - Ibis,

105

Ibis, ait, dicesque novem vidisse sorores,

Quas vulgus spectare nequit, quas nulla profanis

Mens curis imbuta videt. Si plura rogaris,

Dic vidisse, quibus vi bella movere dolisque

Quam tutum, preceps docuit de turre Pireneus,

110

Voce vel ingenio Pice docuere loquaces.

Dic sacro te monte vagas; dic fontis ad undam

Quem pedis impulsu, genitus cervice Meduse,

Alatus perfodit equus; dic nexa canentes

Orbibus imparibus, vario modulamine vocum,

115

Cuncta novem, variosque animorum ex ordine motus;

Quid fame predulcis amor, vocisque levamen,

Quid studium, ingeniique vigor, quid culta cerebri

Ora tenacis agat; post hec, quisnam impetus, et quod

Iudicium, etheree quenam discretio menti,

120

Quidve potens mulcere aures. In fine fugaces

Huc, Dane - dic - verte oculos. Regina sonori

Hunc michi prima chori ramum dedit arbore vulsum,

Quem tibi monstrarem; volucrem iubet illa monetque,

Hemonie post signa fuge, consistere tandem:

125

Ferrea sit quamvis, motam pietate videbis.

Dane

Motaque sum; sequere et collem properemus in illum.

Stupeus

Perge! Labor nullus tecum iuga prendere Olimpi.

Dane

Scis quo colle sedes? maiestas quanta locorum est?

Stupeus

Imperiosus apex dare circum iura videtur

130

Collibus, et celo silvas despectat aperto.

Dane

Huc ego pastores memini victricia sertis

Tempora, et arboreis spoliis ornata, referre

Curribus invectos niveis delubra deorum.

Intereram iam leta, virens; spectare iuvabat

135

Cum ductore greges captos, tristesque iuvencos,

Exuviasque graves peregrinis montibus actas,

Et longos rerum strepitus, pompasque frementes:

Huc ab yperboreis per vim custodibus aurum

Griphibus ereptum, magnos pervenit in usus;

140

Huc Asie predas informi squalida tergo;

Huc quoque nutantes tulit indica belua turres.

Quid te multa morer? Quicquid nemus undique pressis

Extulit uberibus, hoc est in monte coactum.

Hic iusti sedere patres, hic viva iuventus,

145

Hic caste lusere nurus; hoc pastor in antro

Maximus insidiis periit, nec pulcer Adonis

Vulnificos evasit apros. Sed tristia linquo.

Hoc ipsos est fama deos habitare cacumen;

Hoc caput est nemorum, domus hec Iovis ampla tonantis;

150

Hic, natum complexa suum, Lathona Sibille

Agnita fatiloque, pastori ostensa superbo est;

Hec iuga magnanimus, scipionibus actus eburnis,

Sic crevit fortuna loci!) tua cura, subactis

Saltibus ex lybicis rediens, puer ille revisit

155

Et secum rudis ille senex. Post tempore multo

Cantantes venere alii, quos dicere longum est,

Partheniasque tuus, triplicis modulator avene.

Omnibus his viridi frondebant tempora lauro.

Hic ego, dissimili quanquam sub sidere, sertum

160

Fronde tamen simili faciam tibi: porrige ramum,

Quem sacra Castalie regnatrix tradidit alme;

Illius hoc nostrumque simul tibi munus habeto:

Linque alias curas et noster protinus esto.

Stupeus

Nunc vigilasse iuvat; dulce est meminisse laborum.