Francesco Petrarca bucolicum carmen 2
Other sections


Argus

 

Ydeus

Aureus occasum iam sol spectabat, equosque

Pronum iter urgebat facili transmittere cursu;

Nec nemorum tantam per secula multa quietem

Viderat ulla dies: passim saturata iacebant

5

Armenta et lenis pastores somnus habebat;

Pars teretes baculos, pars nectere serta canendo

Frondea, pars agiles calamos; tum fusca nitentem

Obduxit Phebum nubes, precepsque repente

Ante expectatum nox affuit; horruit ether

10

Grandine terribili; certatim ventus et imber

Sevire et fractis descendere fulmina nimbis.

Altior, ethereo penitus convulsa fragore,

Corruit et colles concussit et arva cupressus,

Solis amor quondam, solis pia cura sepulti;

15

Nec tamen evaluit fatalem avertere luctum

Solis amor, vicitque pium fors dura favorem.

Prescius, heu! nimium vates tum, Phebe, fuisti,

Dum sibi dumque aliis: - Erit hec lacrimabilis arbor,

Dixisti. - Ingentis strepitu tremefacta ruine,

20

Pastorum mox turba fugit, quecunque sub illa

Per longum secura diem consederat umbra;

Pars repetit montes, tuguri pars limina fidi,

Pars specubus terreque caput submittit hianti.

Silvius et Phitias scopulum fortassis eundem

25

Precipiti petiere gradu, geminisque cavernis

Occuluere animas trepidi, nec pauca gementes.

Post, ubi laxatis tempestas fracta parumper

Nubibus et celi siluerunt murmura fessi,

Incipit illacrimans Phitias: - O Iupiter alme,-

30

Si scelus hoc nostrum meruit, si rustica sordet

Pastorum pietas, silvis ignosce! precamur;

Innocui miserere gregis, meliorque capellas

Collige dispersas; teneris signata labellis

Vbera te moveant, nisi forte oblivia lactis

35

Illius astrigere nectar tibi suggerit aule:

De grege nempe fuit nutrix tua! - Talia questus,

Subticuit, pectusque manu percussit et ora.

Silvius, audita rupis de parte querela,

(Nam neque se coram cernebant, obice parvo

40

Pretente silicis ramoque comante dirempti)

Concussa sic mente refert, gemitumque coercens:

- O Phitia, Phitia; fateor, sic astra minari

Iampridem adverti, postquam flamantia Martis

Lumina, et imbrifera Saturnum in parte morantem,

45

Obsessumque Iovem, et Venerem transversa tuentem,

Sibila ventorum postquam peregrina notavi.

Nonne procul nebulas, limo exalante palustri,

Surgere et in nostrum delatas vidimus axem?

Nonne grues profugas, turpesque ad litora mergos?

50

Num corvos, fulicasque vagas, num sidera mesta

Vidimus et nimbo velatam abscedere Pheben,

Tum que multa olim nascentis signa procelle

Silvicole cecinere senes? Sed ferre necesse est.

Hec est vita hominum, Phitia; sic leta dolendis

55

Alternat fortuna ferox. Eat ordine mundus

Antiquo; nobis rerum experientia prosit:

Quo grex cumque miser ruerit, consistere pulcrum est. -

- Care michi in primis et semper maxime Silvi,

Respondit Phitias, oculos, te consule, tergam;

60

Tu modo, si quod habes damni solamen acerbi,

Tempestiva graves relevent oblivia casus. -

- Imo, ait ille, tuum est que condita carmina servas

Mecum partiri: Daphnis pastoribus olim,

Et tibi nunc ingens merito cantabitur Argus.

65

Quid tibi non nobis, Phitias? num tu quoque carmen

Argeum vocitare libet-? Nimis omnia celas. -

- Incipe; forte sequar, nisi vox tua terreat, - inquit

Silvius. Ille alta fregit suspiria voce:

Phitias

Arge, decus rerum! Silve dolor, Arge, relicte!

70

Hoc licuit rapide sacro de corpore morti?

Hoc ausa est tellus? te, qui stellantis Olimpi

Iam solus spectator eras, humus obruit atra?

Quo favor, et nostri rediit quo gloria secli?

Quis tempestates prenoscet ab ethere longe?

75

Quis michi voce feras quercusque et saxa movebit,

Aut longam dulci traducet carmine noctem?

Quis terrebit apros? quis tendet retia dammis?

Quis visco captabit aves? quis, flumine mergens,

Ah! Miseras curabit oves? quis sacra Cibeles,

80

Atque humilem, Admeti famulantem in gramine, Phebum

Rite canet? quem nocturnus trepidabit abactor?

Quem noscent dociles alta sub rupe capelle?

Quem vides, fidique canes? quem dulcis amica

Quis michi solennes statuet per litora ludos,

85

Insuetam patrio renovans ex more palestram?

A quo consilium dubii, divinaque late

Silvestres responsa ferent? quis tempore in arcto

Suplicibus prestabit opem? pulcherrime quondam

Arge, amor ac luctus Driadum, quid silva, quid antrum,

90

Quid sine te colles? et post te vivere quisquam

Aut volet, aut poterit? Pastores, credite, mors est

Vivere post Argum. Iam nunc arescere circum

Stagna, lacus, fontes, ipsumque videbitis equor;

Spiritus alter erit ventis, color alter in herbis,

95

Floribus alter odor; solitos nec poma sapores

Servabunt, nec prata comas, nec flumina limphas,

Vellera nec pecudes, nec opimas campus aristas,

Omnia namque oculis unus (nec fallimur) ille

Letificare suis et fecundare solebat.

100

Illo silva fuit semper sub principe tuta;

Pax inerat fronti, purgabat nubila verbo.

Ille abiit; fortuna suos mutata fatigat.

Silvius

Extorques lacrimas; nec iam michi vivere dulce est

Post Argum. Sed vivaci parebimus astro.

Phitias

105

Effugis! Agnosco: Nusquam sine carmine, Silvi.

Si libet ire, cane; post i, tua damna recense.

Silvius

Pastorum rex Argus erat, cui lumina centum

Lincea, cui centum vigiles cum sensibus aures,

Centum artes, centumque manus, centumque lacerti,

110

Lingua sed una fuit, cum qua rupesque ferasque

Flecteret et fixas terre divelleret ornos:

Ille diu clarus silvis, perque omnia notus,

Pascua, formosis cantatus ubique puellis,

Mille greges niveos pascens per mille recessus.

115

Postquam pertesum est nemorum longique laboris,

Irrediturus abit, volucrique per avia saltu

Evolat in montes. Illinc de vertice summo

Despicit et nostras curas nostrosque tumultus,

Regnateque videt quanta est angustia silve;

120

Alloquiturque Iovem et viduum commendat ovile.

Arge, vale! Nos te cuncti, mora parva, sequemur.

Ydeus

His dictis, abeunt; patrii Sulmonis ad arva

Contendit Phitias, silvas petit alter Etruscas;

Solus ego afflicto: merens in litore mansi.