Francesco Petrarca Africa 8
Other sections


Pronus ad Occeanum, cupiens narrare profundis

Antipodum populis nostro que viderat orbe,

Sol rapidos stimulabat equos; nondumque solutus

Scipio curarum laqueis, suprema volutans

5

Excidia infande gentis tempusque locumque

Atque aditus formamque rei et discrimina secum

Cunta simul tacitus vigili sub mente movebat.

At quia solis iter devexum atque hora monere

Grata videbatur fessis daret otia castris,

10

Instituit revocare acies meritamque quietem

Tradere militibus, nocturni tempora somni.

Et tamen hostili quam primum irrumpere vallo

Visum est: huc alacres igitur preit ipse cohortes

Ingrediturque aditum nullo custode locorum.

15

Illic preda ingens, .........

Precipitem meditante fugam et quid vita valeret,

Non quid opes, passimque iacens pretiosa supellex

Inventa est. Rapitur cupide Carthaginis aurum

Per maria et terras quesitum sanguine multo:

20

Barbarice Libico quod victa Hispania bello

Misit avaritie, Sardis quod fessa cavernis,

Quod Siculis totiens extorserat impia templis,

Quod medio percussa die plaga torrida mundi

Et niger Ethiopum populus regnumque perustum,

25

Quod Mauri Numidumque olim per secula longa

Aut reges misere alii, quodque Itala tellus

Tot dederat damnis; id totum sanguine mixtum

Africa nunc revomit. Quid tot valuere rapine?

Raptor raptorem spoliat. Nunc ite per ampla

30

Equora, nunc validas prosternite turribus arces,

Nunc aratrum antiquis insultet menibus. Omnes

Vnus habet predas hostis, mundique superbit

Tot spoliis vestrisque simul. Tandem agmine fesso

Scipio magnanimus referens victricia retro

35

Signa sub occasum solis sua castra revisit.

Captivos servare iubet, queve ampla relatu

Ac speciosa forent; nam cetera preda viritim

Sparsa erat atque animos mulcebat militis acres.

Serus Athlanteo radiabat vertice pulcer

40

Hesperus et nitido rarissima sidera celo.

Aggere gramineo considit leta iuventus,

Celsior at cuntis Scipio rexque additus illi

Herbosum tenuere thorum. Tum corpora curant

Fessa labore gravi belloque exhausta diurno.

45

Vt dapibus compressa fames primusve quievit

Impetus edendi, placido facundior ore

Lelius ingreditur: "Postquam michi Fata dedere

Hunc tantum vidisse diem, contentus abibo

Quo iam cumque trahent; nec me natum esse pigebit,

50

Dum tecum vixisse ferar, fortissime rector

Hesperie, cui nostra salus bene creditur uni.

Hoc, fateor, solo mentem spes ultima lusit;

Nam rediens bello magna iam parte peracto,

Cum Massinissam cedentem terga viderem

55

Teque per adversos tanta virtute tonantem,

'Actum de Hanibale est' tacito cum murmure dixi.

Nunc quibus ille viis aut quonam eruperit astu

Obstupeo mirorque fugam; sed notior illis

Est regio, idque hodie multis fortasse salutis

60

Causa fuit." Medio abrumpens sermone loquentem

Rex ait: "Iste quidem merito clarissimus omni

Posteritate dies per secula longa feretur,

Nominis Ausonii fuerit dum fama superstes.

Sed, Leli, michi crede, novi moresque animumque:

65

Hanibal anne dolis victus succumbat an armis

Serius, incertum est. Vnum michi lumen in illo

Centum oculis par est, Argum quem sepe vocare

Bellorum soleo, quia non est fallere cuiquam

Ingenium mentemque viri. Tamen omnia vite

70

Consilia atque omnem ancipitis discriminis artem

Verterat una dies. Iamque hunc prendisse videbar

Et comitem inviso Romam misisse Siphaci.

Sed dum cunta oculis lustro vigilantibus, ille

Avolat et noto decurrit tramite tutus:

75

Nec dubium ingentes quin montes stragis et altum

Sanguinis infandi pelagus vel mole vel undis

Crevissent, nisi dilapsos per opaca viarum

Vicine sociis cepissent menibus arces."

Excipit hunc Scipio: "Vitam quecumque per omnem

80

Aut vidi aut legi, fateor, michi parva videntur

Fabula, dum memini Hanibalis. Vidistis, amici,

Quantus erat, quantaque acies firmaverat arte.

Ipse michi adversus veniebat in agmine primo

Obiciens Penos Italis, Numidasque rebelles,

85

Massinissa, tibi, memor hos odioque metuque

In regem pugnare suum; Latiamque cohortem

Ecce ubi constituit, quoniam venisse coactam

Noverat. In frontem stetit Indica belua pugne,

Getulique greges: horum terrore putavit

90

Romanam turbare aciem, quorum impetus illi

Profuit innumeris bellis. Sed amicior omnem

Hunc nobis Fortuna metum detraxit; eramque

Ipse ego solicitus quibus hoc eludere monstrum

Artibus aut tolerare feras quo robore possem,

95

Atque ideo primam rara legione catervam

Implevi, facilis pesti qua transitus esset,

Vt cursu diffusa suo contemptior iret

Innocua feritate ruens. Sed, Iupiter alme,

Quam forti stetit ille animo, dum fracta videret

100

Cornua, quam nichil extimuit, quotiensque labantem

Restituit virtute aciem interdumque coegit

Spem titubare meam! Solitum iactare profecto,

Mentio clarorum fuerit si forte virorum,

Audivi, ipse omnis bello quod tertius evi

105

Orbe sit in toto; peragitque hoc ordine: primum

Ponit Alexandrum, Pirrum locat inde secundum,

Et sequitur mox ipse duos. Sed vera fateri

Non livor vetet aut odium: michi maximus omni

Hanibal ex numero est, Darium nisi forte Porumque

110

Est vicisse magis quam, quos numerare labor est,

Tot nostros fudisse duces; nisi prestat inermem

Barbariem superasse manu, quam cede cruenta

Romanas stravisse acies. Distantia longe

Acta ducum memoro. Quid? mores moribus equem?

115

Hinc regem nudare piget: stet tegmine fame

Clarus apud populos! at dignis laudibus acrem

Hinc hostem celebrare vacat. Quis bella subire

Promptior, aut medio quis cautior esse periclo?

Quisve cibi aut somni, quis vini parcior illo est?

120

Hoc admirari soleo, quod sepe relatum

Est michi: funerei post prima exordia belli,

Solicitum assidue et facinus sub mente profunda

Volventem egregium, nunquam cenasse sedentem.

Iam quid ego armorum curas artemque supremam

125

Militie, terramve duci clipeumve cubile,

Neglecteque decus vestis studiumque frementum

Cornipedum memorare velim? patientia quanta est

Frigoris atque estus cursusque sitisque famisque!

Quanta ducum miles, quanta est dux militis idem

130

Spes animis! quod primus eat ruiturus in hostem,

Vltimus excedat campis. Hec omnia pridem

Novimus experti. Si quid modo pectore in illo

Aut veri aut sancti melior natura locasset,

Optarem nostro genitum natumque sub orbe.

135

Quis michi ductorem laudet, quem ceca gubernet

Ebrietas, fugienda viro cuicumque, sed altis

Principibus funesta lues? quis sparsa cruore

Convivia et plenis elata cadavera mensis,

Perque estum ancipites algenti in flumine saltus?

140

Barbaricus cui luxus iners et Persica sortis

Blandimenta nove placeant ac purpura mollis?

Cetera pretereo; sed enim non moribus istis

Hanibal Italiam bello vastasse trilustri

Evaluit." Sic fatus erat. Tum pauca modeste

145

Massinissa refert: "Depressor magne tuarum

Atque alienarum mirator maxime rerum,

Si michi das fandi veniam, stat dicere contra.

Noscendi studio fame si credis avite,

Magnus Alexander, nullis non victor in oris,

150

Orbe peragrato tandem pervenit ad ortus,

Fortunamque simul clausit cum tempore vite;

Hanibal et spatio brevior victusque cruente

Est hodie. Ille Asiam tentataque cunta subegit,

Innumeros domuit populos urbesque ducesque

155

† "Et lupus immensum qui tuto irrupit ovile,

Is timet adversum longe spectasse leonem.

Vicit Alexander populos, rex optime, nosti,

Quos adiit: Graios titulis haud ille paternis

Subtrahat. Ast Asiam quo vicerit inde paratu

160

Scimus et imbelles Arabes et inertia Bacthra.

At non Arthoas gentes, qua vergere primum

Commoditate loci poterat, non Punica regna,

Non Italos mundique caput, Gallosque et Hiberos

Attigit; hos extra, quid dignum laude videtis

165

Egregia et tantis titulis tantoque boatu?

Vicisse hunc omnes liceat, fudisse quod usquam est:

Regibus Eois domitis Indoque cruori

Quatuor obiciam Latio confecta potenti

Prelia. Visne gravem et memorandum in secula testem?

170

Alter Alexander rex Epirensis et huius

Non minor ipse animis et avunculus, Orbe viritim

Diviso, Italiam venit belloque subactus,

Dum latus Ausonia transfixum cerneret hasta,

Hec ait expirans: 'Heu quam diversa nepoti

175

Et michi bellorum cecidit sors! Ille iocose

Femineum subigit nullo certamine vulgus;

Durior armatis mea me discrimine tanto

Obiecit Fortuna viris'. Cum talibus ergo

Hanibal iste viris tot iam fera bella per annos

180

Qua virtute gerat nostis; namque illa perennis

Gloria magnifici regis fortunaque semper

Prospera et in finem simili comitata favore

Non nichil externis sicut splendoribus addit,

Omnia sic studio vigili meditantibus aufert

185

Indicium verique viam: pars altera namque

Fortune latet ambigue, nec noscere promptum est

Quantus in adversis. Brevitas quoque temporis illi

Hoc tribuit, morsque ipsa viro properata, nec ullum

Maius habet Fortuna bonum, quam leta sub uno

190

Et vitam clausisse die. Si tempus utrique

Indultum excutias, tute fateare necesse est

Hanibal ut plures vincendo exegerit annos,

Quam vivendo alius. Macedum quo vita tyrannum

Tempore destituit, toto quis protinus orbe

195

Vicerat Hanibalem? si tunc cessisset ad umbras,

Ibat honorato visurus Tartara curru,

Quesito non de Persis Arabisque triumpho.

Sin rex longeve traxisset fila senecte,

Quis fuerit certus venturo tempore vates,

200

Num Fortuna senem exciperet, num rara secundis

Forte Fides seros mansisset firma sub annos,

Precipue si, quod fuerat iam sepe minatus,

Italiam senior tentasset et Africa bella?

Singula versanti, quoniam nox alta soporis

205

Admonet, hic illo maior belloque videtur

Clarior, atque hodie plus vere laudis adeptus,

Si famam egregiam non dat Fortuna nec aufert,

Quam vincendo alius; licet omnis Grecula circum

Obstrepat et testes inculcet turba libellos."

210

Dixerat; astabant intentis auribus omnes.

Miles in his gravior paulumque annosior unus

Incipit: "Haud dubie quem magnum dixeris, ille

Maximus est, nec parva tibi miranda videntur,

Nec vulgare aliquid solitum laudare tenemus.

215

Hoc unum petiisse velim: si tertius ille est,

Quem tandem claro tanta virtute relictum

Scipiade putat esse locum, quove ordine sese

Insereret, si forte acie victricia signa,

Quod procul avertant superi, tenuisset ab ista."

220

Doctus ad hec Lelius: "Tu, si quis sidera celi

Dinumerare volens hoc digerat ordine, primum

Luciferum, post Arthurum gelidumque Boetem,

Hinc alios ignes, Solem fortasse putabis

Preteriisse? imo stat per se solus, et inde

225

Nomen habet. Nec sum ignarus quid callidus ille

Responderet ad hec, acie si victor abisset

Hesterna: Macedum regem Pirrumque secundos

Esse sibi, cuntosque alios quos clara per orbem

Fama duces loquitur. Sed enim se dicere quartum

230

Noluit erubuitque altis miscere supremum

Sideribusque diem." Sic ille effatus et omnes

Assensere animis nutuque et murmure leto.

Talibus atque aliis noctem sermonibus illam

Insomnem traxere diu. Iamque Hesperus alto

235

Mersus erat pelago, mediumque rotunda loquendo

Transierat iam luna polum. Tunc undique passim

Defessi in viridi deponunt aggere membra.

Sic ubi tristis apes celo commisit aperto

Impetus, et magne cedis pluit ether acervos,

240

Pars victrix repetit sedes procul hoste remoto

Et circa regem coeunt ac murmure plaudunt,

Postremum irriguo dant corpora lassa sopori

Atque omnes pariterque silent pariterque quiescunt.

Vixdum exorta dies iterumque ascendere classem

245

Lelius et Romam leto rumore iubetur

Solicitosque implere Patres. Iamque equora felix

Nuntius ingrediens Austro dat vela ferenti.

Hic status in castris; at quis Carthagine terror,

Qui dolor aut quenam trepidi nova cura senatus!

250

Plebs subitis percussa malis pretoria circum

It Patrum afflictisque iubet succurrere fatis

Penorum, et patrie miseram prohibere ruinam.

Illi autem dubii consultant, qualiter olim,

Dum scopulo collisa ratis gemit atque supremum

255

Naufragium impendet, coeunt atque ultima tandem

Consilia expediunt trepidi sub nocte magistri.

Omnibus una salus visa est exquirere quenam

Mens foret Hanibali, ducis an spectata probati

Virtus sub tanto cecidisset victa periclo,

260

Staret an adversis animus spesque ulla sub alto

Pectore, et ambigui que sit sententia belli.

Ille diu renuens tandem populique Patrumque

Imperiis obstare nequit. Mestissimus ergo,

Confususque pudore gravi ac merore, latebris

265

Egreditur, qualis rapto matrona decore,

Que quamvis culpa careat, sibi conscia tanti

Dedecoris, silet ipsa tamen refugitque videri

Exhorretque viri aspectum faciemque suorum.

Vt trepido stetit ille foro, confusa repente

270

Turba ducem visura suum, quem tempore tanto

Tam procul a patria longiquaque bella gerentem

Audierat, populusque omnis concurrit et ingens

Curia et innumero complentur compita vulgo.

Aspiciensque suos cives generosus et asper

275

Spiritus intumuit; tandemque silentia tristi

Fronte monens: "Vno si quidem plus viximus" inquit,

"Quam decuit placuitque die - crimenque fatebor

Ipse meum: pridem tacitus me prelia sensi

Aversis tentare deis, sed pulcra per omnes

280

Gloria precipitem casus fameque libido

Ceca tulit -, testes facio, quos sensimus hostes

Esse, deos: actum quicquid vel arma vel artes

Vel nostre valuere manus, nec defuit unquam

Cura operi egregio. Vicerunt numina nostros

285

Conatus. Cecidi totus, nec iam ulla relicta est

Spes michi: vos precibus Romanam exposcite pacem.

Consilii hec est summa mei." Sic fatus in imas

Rursus abit latebras, celumque videre recusat.

Inde pudor mixtusque dolor, simul ira pavorque

290

Cum quaterent animum assidue, tutasque negaret

Fama moras hostisque odium, secreta paravit

Effugia occultosque abitus; lucemque per omnem

Multus adesse foro, populo se inferre frequenti;

Vespere thesauros ad proxima littora mittit

295

Ingentes, seque ipse, vagus ceu, menibus effert;

Dumque poli medium nox intempesta rotaret,

Conscendit puppim tacitus, tum carbasa ventis

Pandit et infauste condemnat litus arene.

Iam procul Italiam pelago spectabat ab alto

300

Suspirans repetensque sui primordia fati.

Stat regum tentare fidem ferrique quod usquam est,

Et bellum renovare ferum, mundumque procellis

Exagitare aliis. Iam pridem magnus in armis

Rex erat Anthiocus: Sirie iam tractus et omnes

305

Hellespontiaci fervebant litoris urbes,

Iamque Ephesum belli sedem rex ipse tenebat,

Equore iam classis campisque equitatus apertis;

Dux deerat ceptis. Huc recto tramite proram

Hanibal, huc clavum iubet, huc et carbasa flecti.

310

Iam Drepanum propere, iam litora nota Panormi

Pretereunt curvosque sinus Zephiroque favente

Vulcanum Liparimque secant, fumumque favillis

Nigrantem horrificis geminumque ardere cacumen

Suspiciunt pavidi, fugiuntque iuvantibus undis.

315

Stat sinus, Italicum latus inter et arva propinque

Trinacrie, solitus spectantes fallere nautas

Eminus, unius ac faciem protendere terre,

Abstulit id dubium donec longevior usus

Paulatim, nam continuo duo litora tractu

320

Dixeris herere et geminos se tangere montes,

Quod quondam fecisse ferunt. Huc vela Pelorus

Seu casu seu sponte dabat, namque ille, magister

Puppis erat. Timuit fraudem dux callidus et se

Obiectum ratus insidiis, nil tale merentem

325

Obtruncat: subitoque errorem agnovit et acris

Penituit facti. Siculo tum monte cadaver

Deposuit bustumque super construxit et aram

Addidit ac statuam memorem; nomenque sepulti

Nunc etiam mons ipse tenet semperque tenebit.

330

Faucibus emergens dubiis ratis impia vasto

Sulcat iter pelago: Cephalon prior obvia surgit

Ac vicina pari spatio contenta Iacintus.

Leva brevem dabat inde viam, si fluctibus Isthmos

Cederet ac gemini limes maris alta Chorintus.

335

Iustius exemplo novus hic fortasse recenti

Supplicium erroris potuit timuisse magister;

Ergo gubernaclum flectit. Iamque equore ab alto

Litoream Mathona vident, ubi forte Philippus

Rex Macedum fuerat, iam lumine captus eodem.

340

Contigit hinc animum vidueque iniuria frontis

Et dolor atque Itale admonuit locus ille paludis.

Inde maris late scopulos emensus Achei

Volvitur, eximio qua palmite fertilis extat

Angulus atque Euros seu Gnosia prospicit arva

345

Innumerasque sacro sparsas legit equore terras.

Hinc Ephesum festinus adit regisque furentis

Excitat admotis ardentia pectora flammis.

Vtque alias celi ventis urgentibus oras

Occupat interdum nimbus, qui grandine postquam

350

Hos vastavit agros, illo ciet orbe procellas

Ingeminans longeque tonans, sic pulsus ad ortus

Italie vastator erat. Quos ille tumultus

Excivit, quantas strages ferus ense parabat,

Si Fortuna foret, metuens id scilicet unum,

355

Dis falsum iurasse suis, nempe omnia fando

Si sequar, excutiar cepto. Labor iste sequentum

Et decus ingeniis: fatis occurrere Eois

Atque Asiam Libie fratremque adiungere fratri.

Scipio muneribus divum tantoque favore

360

Fretus, ad extremum invise Carthaginis ardens

Excidium intendit; stat enim quocumque vocantem

Fortunam mens certa sequi, nec mittere tempus

Incassum quod Fata dabant. Victricia signa

Octavio commissa duci totasque phalanges

365

Terrestri iubet ire via et sub menia seve

Vrbis agi; petit ipse Vticam, quo Lentulus illis

Missus ab Italia magna eum classe diebus

Appulerat. Veteresque novis ubi miscuit alnos,

Iam petit equoreo Penorum tramite portum,

370

Scilicet ausuros pelago ratus ultima victos,

Si quid adhuc reliqui faceret Fortuna retusis

Viribus aut animis, si spes foret ulla sub armis.

Litoribus cuntis iam formidata subibat

Ostia; iam lituis stridentibus equora circum

375

Omnia, iam scopuli, iam concava saxa fremebant;

Ipse repercussus confusis vocibus ether

Horrisonum late terrorem in menia iactat.

Frondibus ecce olee circum redimita virentis

Supplicibusque onerata viris venit obvia puppis

380

Ac pacem veniamque petens. Nil vocibus illis

Responsum est aliud: firmo sunt litore iussi

Adventum expectare ducis Romanaque castra.

Ipse sub invise classem tamen admovet urbis

Menia et aerias speculatur cominus arces.

385

Conspicit excelsas solido de marmore turres

Liminibus super astantes ac ferrea claustra

Portarum totis et propugnacula muris,

Admirans Romamque putans vidisse secundam.

Vrbs circumfuso vallatur maxima ponto,

390

Et muris et tuta situ. Nisi salsa parumper

Angusti a tergo pepulissent litora campi,

Insula tota foret. Subter latissima portus

Planities immota iacet faucesque cathenis

Nectuntur validis, crebre stant litore turres.

395

Ipse oculis metitur opus libratque periclum

Exploratque aditus, ubi pronum prendere terram,

Qua penetret portum, que sit via tuta sub arcem

Invisam; veluti cupiens prosternere rupem

Cultor agri, aut segeti damnosam avellere quercum,

400

It circum tentatque modos, facilemque ruinam

Cogitat innocuamque aliis campoque sibique.

Iam satis immensam terrore impleverat urbem;

Inde fretum remis, celum clangore tubarum

Intonat et signis resonant crepitantibus aure.

405

Digrediturque minax. Illum stupefactus euntem

Mercurii collis montique inscriptus Apollo

Prospiciunt plebsque ipsa tuens horrescit ab alto,

Attoniteque gemunt matres ac multa precantur;

Anxia sic volucris tentantem prendere nidos

410

Pastorem aspiciens, trepidis se verberat alis

Multa querens truncoque pavens suspenditur alto.

Iamque Vticam appulerat, iunctisque in litore tandem

Agminibus sociis, uno que tempore circum

Duxerat Octavius, Tunetis menia versus

415

Carpit iter, classemque cavo sub monte recondit.

Non procul inde aberant, subitus cum nuntius hostem

Adventare refert. Siphacis filius ultro,

Nomine Vermina, sortis casusque paterni

Intempestivus vindex serumque coactis

420

Auxiliis, aderat, minime spernendus in illo

Venisset si forte die; magnasque trahebat

Nunc equitum peditumque ferox in bella catervas

Nescius Hanibalis victi. Neve arma capessant

Scipio militibus, vallum ne aut castra revellant

425

Imperat, aut acies moveant aut signa sequantur.

Recta acie stabant armisque animisque parati

Flectere lora manu, prevertere gressibus hostem;

At celare iubet. Parent, et valle latenti

Improvisa acies Vermine occurrit. At ille

430

Angustis deprensa locis parat arma suosque

Explicat ut licitum est. Concurritur atque cruentum

Bellum oritur cedesque recens gemitusque dolorque;

Atque loco claudente fugam, truncatur ad unum

Tota fere iuvenis acies. Ast ipse fugaci

435

Raptus equo medios inter delabitur hostes

Solus et adversi petit avia confraga montis.

Infelix! quanto melius sub strage virorum

Casurus miseroque patri, si fata tulissent,

Carcere in Albano comes et Tiburte sepulcro!

440

Scipio victrices acies predamque trahentes

Innumeram, arma et equos, vestes currusque iugales

Intextasque auro tunicas cristasque micantes,

Ad ceptum conducit iter; velut obice parvo

Egreditur paulum ripas, mox omnia victor

445

Obvia prosternit furibundo vertice torrens,

Indignansque moras primo se dirigit alveo.

At postquam passim tota Carthagine victus

Regulus et casus sonuit fortuna recentis,

Extemplo terrore gravi tremuere, minorque

450

Luctus maioris renovavit vulnera damni;

Puppe velut fracta, remo cum tristis adhesit

Navita iactaturque vadis, cui litora longe,

Spes fuste exiguo titubat, si forte malignus

Fluctus et hunc rapiat, mortem gemit atque secundum

455

Nanfragium: tanta ex parvis momenta supremum

Tempus habet! Pacem lectos veniamque petitum

Ter denos placet ire viros, quos vultus et etas

Et genus et virtus populo preferret in omni.

Talia per Libiam: belli sed fama peracti

460

Nondum Romanam serpens penetrarat ad urbem,

Solicitosque Patres, Peni quos fama rebellis

Moverat, ac plebem attonitam portenta deorum

Plurima terrebant: medio sol ethere visus

Imminui, sensimque iubar decrevit; et ingens

465

Contremuit tellus arbustaque multa dehiscens

Sorbuit horrificoque palam subsidit hiatu;

Tybris agens silvas riparum iura furenti

Amne supergressus magnam conterruit urbem

Diluvio insolito, subitumque horrendus in ipso

470

Monte Palatino descendit saxeus imber.

Ergo Sibillinis aditis responsa petentes

Sacra deis iussi peragunt, summusque sacerdos

Succintus de more Iovem superosque faventes

Iunonisque minacis opem Latoniaque astra

475

Invocat, et Martem pingui mollire iuvenco

Romani patrem imperii torvamque sororem

Ledeosque parat fratres Furiasque Chaosque

Telluremque deum, nisi falsa est fama, parentem

Et Nimphas matres fluviorum ac Nerea magnum

480

Nimpharum patrem. Sic religiosus opima

Certatim tepidis altaribus aggerat exta.

Postquam rite minas visum est placasse deorum,

Consul ab urbe novus discedens Claudius Afrum

Litus adire parat. Miserum torquebat inanis

485

Ambitio: laudem hac tantum reperire putabat

Posse via eternam, si permittente Senatu

Scipiade magno equatum gessisset honorem,

Inque gravi bello partes tenuisset easdem.

Is, populo prorsus licet adversante, Senatum

490

Flexerat assiduis precibus. Quot sepe repulsis

Ambitus efficitur, quantoque labore pudendus

Constat honos! Victor properabat plebis et equi

Participem se ferre duci. Natura profecto

Erubuit clausitque vias, elementaque pontum

495

Indignata gravi perturbavere tumultu.

Loretana retro linquebant litora naute

Securi ventorum et carmina nota canentes;

Applaudente freto, remis frangentibus equor

Vndique respondent rostrisque secantibus unde.

500

Horrida tum subitis consurgunt versa procellis

Equora et Eolio prorumpunt carcere fratres

Indomiti quatiuntque polos terramque fretumque.

Inde repentinis panduntur carbasa ventis

Nequicquam: vario fervescunt cerula motu,

505

Huc illuc rapitur classis flatuque rotatur

Quolibet; at nulla spectant navalia proras.

Hinc Aquilo violentus agit frangitque rudentes,

Inde furens Auster perfundit lintea nimbis

Et tumidos lato deducens equore fluctus

510

Litus in Ausonium frangit. Fastigia mali

Subsidunt pelago. Quotiens in nubila surgit,

Et Tirrena salo spumante cacumina pulsat,

At quotiens retro furiosa relabitur unda,

Crescit in immensum Tuscum latus arvaque fundo

515

Sicca patent nudaque tremunt delphines harena,

Et crebris sonat in scopulis allisa carina.

Nox celum tenebrosa tegit; tum fulgura circum

Seva micant, toto descendunt fulmina celo,

Equor agit montes et torrens unda nigrescit.

520

Claudius ancipitis permotus ymagine fati

Diriguit tremuitque metu. Nunc improba damnat

Vota sue mentis, tantosque optasse labores

Penitet: armorum mallet vitasse tumultus

Magnanimoque decus proprium titulosque decoros

525

Scipiade et belli famam liquisse perennem

Ac mansisse domi et patrio iacuisse sepulcro.

Talia volventem Calabris ex montibus Eurus

Horrifer impellit. Fessam Populonia classem

Prima videt, saxis post hanc spumantibus Ilva,

530

Corsica post scopulis minitantibus excipit, inde

Sardinie Arthoum latus attigit. Inde frementi

Infelix agitur pelago et crescente procella,

Magnaque pars classis fluctu superante fatiscens

In mediis subsedit aquis; pars cautibus atris

535

Dissiluit, durisque allisit frigida saxis

Corpora nautarum; pars turbine iacta retrorsum

Litus ad Etruscum rediit, solatia busti

Italica tellure petens. At Claudius amens

Et pauce morte ex media rapientibus undis

540

Vix Calarim tetigere rates. Hic classe novanda

Consulis intentumque animum memoremque pericli

Attonitumque invenit hiems. Non Punica vidit

Litora, non belli rumores territus ullos

Auribus excepit; lapsoque inglorius anno,

545

Fascibus absumptis rediit privatus in urbem,

Atque fatigata nequicquam classe virisque.

Felicis Romam interea letissima belli

Fama venit. Totam reserantur templa per urbem

Fitque deis immensus honos: solemnia cives

550

Quaslibet ante aras persolvunt vota frequentes:

Finibus avulsos hostes, cervicibus asprum

Excessisse iugum, cladem transisse metumque

In caput inque trucis muros Carthaginis; ipsum

Perdomitum bello fontem causamque laborum

555

Succubuisse ducem; nil iam superesse timendum.

Ambitus hic alter maiori auctore magisque

Exarsit Populumque omnem cuntumque Senatum

Involvit: consul siquidem Cornelius altum

Lentulus imperium Libici discrimine belli

560

Atque annum nomenque suum illustrare parabat;

Scilicet hoc meditans, seu pax instaret, haberi

Pacis honorate princeps; seu bella manerent,

Perfacilem exhausti fore iam certaminis omnem

Eventum et pregrande decus. Sic ille labori

565

Incumbens alieno, indignum ardebat honorem,

Semine non proprio messem rapturus opimam.

Heu pestis damnosa homini et funesta libido

Nominis, imperio nocuisti sepe Latino!

Hic ego (nam calamum fert impetus atque parumper

570

Abstrahor incepto) vos, quos Romana loquendo

Externis equare iuvat, percuntor: ubi unquam

Gente pares animi totque adversantibus ulla?

Vos michi nunc populos regesque ducesque potentes

Obicitis; sed cesset amor livorque malignus,

575

Quis gessit tam magna ducum regumve? nec illis

Emulus obstrepuit, mediosque irrupit in actus

Invidie conflata lues; non annus agentes

Fortia destituit, vetuitque domesticus hostis

Imperium extendi; non illos castra moventes

580

Detinuit populus; non sero in bella profecti

Ante diem rediere domum revocante Senatu

Aut equitum prohibente aciem peditumque novari

Aut classem et merito stipendia digna labori.

Consiliis reges moderantur regna trahuntque,

585

Non ipsi ex aliis pendent aliisve trahuntur

Arbitriis: finem belli et primordia norunt;

Dum libet accipiunt et dum libet arma reponunt,

Liberiore via seque et sua signa ferentes.

Non illos precessor iners reparandaque ferro

590

Segnities fessos in finem pertulit anni;

Non collega fuit cladis temerarius auctor

Invitas rapiens in aperta pericula turmas;

Non successoris nocuit metus alta moventi,

Gloriaque in preceps tulit et celerare coegit.

595

Nec michi nunc quisquam referat de nomine litem

Virtutis, vanisque illam seiungat ab umbris,

Aut externa sibi ceu non sua premia tollat.

Credite, cuntarum longe blandissima rerum est

Gloria, nec levibus stimulis agit insita fortes

600

Egregiosque animos generosaque pectora pulsat.

Qua cui sit dubium quin solicitudine dempta

Hoc duce Carthago fuerit sensura supremum

Excidium et meritam fato calcante ruinam?

Quod questum persepe ferunt post bella reversum

605

Scipiadam, in cineres casuram a culmine Birsam

Invisasque domos stirpemque genusque deosque

Penorum et nomen, ni ceca Claudius ardens

Ambitione prior, post Lentulus alta ruentis

Ambo humeris dire subiissent menia terre.

610

Consulto tamen has superos servasse nepoti

Reliquias famamque reor nomenque secundum.

Verum ego pervideo quo sim progressus et unde;

Nunc redeo. Postquam Tunetis victor ad arcem

Scipio pervenit, legati tramite recto

615

Hunc adeunt tristes genibusque trementibus una

Affusi, miseris verbis et supplice vultu

Fortunam erroresque suos rabiemque furentis

Hanibalis patrieque graves sine crimine casus

Deplorant, veniamque petunt. Precluserat aures,

620

Victorum temerata fides ac Punica fraudis

Exempla abrupteque recens iniuria pacis.

Res in consilium perlata est: omnibus idem

Ardor erat: ferro instandum et vindice flamma

Perfidie, ac pacis nullas admittere voces.

625

Cuntorum votis oberat longevus in illa

Obsidione labor perdendaque gloria tante

Summa rei, ducis adventu quem Fama canebat.

At minime ingentes animos fixumque movebant

Scipiade ingenium ventose nomina Fame.

630

Altius aspirans celum spectabat et astra

Virtutisque decus nudum. Tamen omnia fidi

Pectora consilii pariter permota severo

Proposito flexere ducem, lacrimisque petitam

Vberibus tandem placuit permittere pacem

635

Et bellum finire ferum. Sic villicus olim

Nocturnos metuens fures, legit arbore poma

Immatura astu; sic pastor pendula ramis

Hospitia et nidos spoliat pullosque reportat

Implumes properans serpentum avertere pestem.

640

Postera lux iterum legatos multa precantes

Retulit. Hos Scipio dictis compellat amaris:

"Impia gens, credes tandem tot cladibus ullum

Esse deum celo, qui nostros vindicet actus,

Cui scelus omne odio, cui sint mortalia cure?

645

Effera gens, infensa bonis, mitescere sero

Incipe, docta malis, rabiemque aliquando nocendi

Exue. Semper erit tibi summa et sola voluptas

Fallere, nec fraudis studium, gens perfida, linques?

Nos equidem, quanquam extremas merebare ruinas,

650

Parcimus indigne meritasque remittimus iras.

Hactenus ut steteras, stabis nec strata videbis

Menia, nec victor quicquam de finibus aufert.

Libertas meritis servilia cunta manebit.

Hanibalem causam belli fontemque furorum

655

Poscimus: utilius vobis vestreque quieti

Quam nobis, illum abicitis, quo sospite pacem

Nec sperare licet; bellorum semina pectus

Illud habet, tanto que vobis sanguine constant.

Hoc Italas strages, hoc ipso ulciscere mortes,

660

Gens afflicta, tuas, mundumque deosque per illum

Elusos totiens; geminis hoc insuper uno

Vrbibus eternum populisque auferte pavorem.

Nullus ad hec Libicis elephas mitescat in oris,

Aptum animal bellis, et quos domuistis ad unum

665

Tradite. Quin etiam violatis pacis in umbra

Legatis illata palam convicia dignus

Penset honos. Capte redeant hoc litore naves.

Cetera convenient facile, et sub legibus isdem

Quas olim edixi, cum me sub nomine pacis

670

Ludere venistis; nec nos fortuna levabit

Blanda, nec asperior franget vos. Ista referte

Patribus ac populo; et si semper fallere dulce est,

Fortunam tentate iterum." Sic ille paventes

Affatus. .........

675

Vrbe miser trepida populo variante tumultus

Exoritur, discorsque diu sententia. Tandem

Omnia suscipiunt tristes: sic Fata iubebant

Vltima; condensis volucris ceu vepribus herens

Accipitrem super astantem videt anxia, nec se

680

Ausa movere loco, patitur laqueumque manumque

Aucupis: impendens tanti est differre periclum.

Altera Romuleam legatio tendit ad urbem

Penorum; princeps noti cognominis Hedus

Hasdrubal infestusque armis et pacis amator,

685

Vir vita senioque gravis facieque verendus

Annosa, Hanibalis multum fautoribus impar.

Tres secum comites Itali venere secuti

Romani ducis imperium. Sed Lentulus, eger

Ambitione sua, legatos arcuit urbe;

690

Nam belli cupidus consul fugiebat honestum

Pacis iter; donec victo molimine tandem

Ede sacra Bellona Patres hostesque recepit.

Postquam legati pleno introiere Senatu

Longevi multa cum maiestate silentes,

695

Canitiesque graves vultus et colla reflexis

Crinibus exornans miro squalore refulsit,

Cuntorum movere animos. Nunc pacis amicos

Venisse affirmant animisque et vocibus illam

Orantes; nunc vera peti. Tunc Hasdrubal Hedus

700

Incipit: "Erratis veniam si numina nunquam

Exorata negant, spes me tenet optima, Patres

Conscripti, superis quos Fama potentibus equat,

Et pietate pares. Fateor, michi fessa senectus

Iam pridem attulerat longe fastidia vite,

705

Precipue postquam egregium nova bella petentem

Conspexi iuvenem. Timui, casusque futuros

Ante diu agnovi; lingue sed forte peperci

Aut tacui metuens. Sed enim me serior etas

Fecerat audacem. Testis michi Iupiter esto

710

Celicoleque alii, testis michi maxima quondam

Carthago: huc etiam solitam transcendere famam

Auguror, infestus studiis iuvenilibus atque

Consiliis quotiens fuerim quotiensque periclis

Obtulerim mortique caput. Sanctissimus Hanno

715

Et comes et testis superest, quem - parcet Hamilcar -

Africa terra tulit nulli ratione secundum.

Cum primum puer ille ferox Hispana gerentem

Bella patrem blandis conatus flectere verbis

Vt secum perferret eum, iuratus ad aras

720

Constitit, heu monstrum horrendum, nos multa vicissim

Contulimus; tunc ancipitem trepidare favillam

Cepimus: at veniam dedimus puerilibus annis.

Sed rapto genitore - utinam quem Fata tulissent

Maternum dum pondus erat funestaque mundo

725

Sarcina! - precepti puer hic memor ire parabat

Hesperiam iam dira tumens. Vesana favebant

Ingenia, atque animos laudabat turba paternos,

In puero vultus mirata et verba sepulti.

Obstitimus tunc ambo palam, nec profuit; ivit

730

Assuevitque malo imperio et feralibus armis;

Et magnam tenui flammam accendente favilla,

Quanta per Ausonium ruerint incendia mundum

Vidistis. Nunc nos incendia nostra videmus,

Inque suas sedes tandem vaga flamma reversa est.

735

Vix michi danda fides fuerit, sed numina iuro

Conscia: non alio vestras me pectore clades

Ingemuisse olim, quam nostre vulnera gentis

Nunc lugeo; quoniam semper rectissimus ordo

Hic michi visus erat, seriesque immota malorum

740

Ex Latio in Libiam, vosque ut fera flamma relinquens

Nos peteret nostrasque domos. Ignoscite, Patres,

Funestum memorare diem, cui sanguine multo

Reddidimus modo nempe parem: quo tempore cladis

Cannensis cupidam complevit nuntius urbem,

745

Publica letitie duo nos spectacula soli

Voce parum fausta et mesto fedavimus ore.

Tunc quoque magnanimus que post mala sensimus, Hanno

Vaticinatus erat. Sed fata inimica trahebant

Infortunatam sub digna piacula plebem;

750

Iam miseras monitis Fortuna salubribus aures

Clauserat atque oculos velo fallente tegebat.

Parcite, Romani: Deus et Fortuna priores

Eripuere animos, quod vis humana nequibat.

At pudet incusare deos. Erravimus omnes

755

Culpaque cuntorum fuerit; sed vera fatebor,

Crimine turba caret: malesani pectoris ardor

Ac furor ille fuit dureque potentia Sortis.

Namque ego, me rigidum quanquam vocet atque severum,

Absolvo populum; paucos sed crimine vero

760

Condemno, paucosque dolus me iudice nectit

Grandiloquos tumidosque animis, qui gesta suorum

In populum iactare solent, statuasque ruentes

Ostentare situ, reliquorum carpere verbis

Omnia, seque duces vulgo prestare furenti.

765

Nec pudet adversus primordia vestra iocari,

Alpinos habuisse patres, populumque vocare

Pastorum! non improprie; nam iudice Marte

Hactenus indomitos reges et bella professos

Vt totidem tractatis oves, populique videntur

770

In pavidos abiisse greges. Sat cognita mundo

Sunt generis elementa novi et Mavortis origo,

Quem factis verum esse patrem et virtute probatis.

Nunc ubi turba nocens, latebris quibus abdita torpet

Degeneri vallante metu? Cur magna locuti

775

Non redeunt, miseros et hiantem fallere plebem

Pollicitis? utinam veniant patriamque revisant,

Vt liceat sontes meritis innectere vinclis

Et iuvenes raptare senem. Non letior amplo

Scipio conscendet Capitolia vestra triumpho,

780

Quam nostri scelerata ducis compressa cathenis

Huc traheret mea colla manus, summumque putarem

Me patrie infando duxisse ex hoste tropheum.

Nec minus Hasdrubalem, si quid michi creditur, odit

Perfidus ille animo, quam quos sibi predicat hostes;

785

Nec magis horreret vestros precedere currus,

Iudicio quam stare meo. Verum ipse per umbras

Effugit noctis medio, nec cernere vultus

Sustinuit nostros, causam quibus esse malorum

Se norat: patriam timuit spectare ruentem.

790

Ergo abiit tacitus lesa contentus ab urbe

Exilium peperisse sibi: decreta suorum

Nempe nocens pavet atque iras vultusque manusque.

Et merito crucibus penderet victima tristis

Ille modo volucres pascens informe cadaver,

795

Piscibus aut pelagi medias effusus in undas

Esca foret, canibus dignus cibus ille marinis,

Aut aliquid monstri Libici censura rigoris

In caput id meritum studio certante novasset.

Denique non frustra vobis foret ille petitus

800

Debitus ambobus populis et debitus Orbi;

Ipse ego vel vivum vel frusta cruenta dedissem

Semesumque caput. Vobis hinc nostra voluntas

Sit satis, oramus: concors nam iussa libensque

Cetera Penorum complectitur omnia vulgus,

805

Que vestro placuere duci. Spectate tabellas:

Singula conveniunt. Pulcra est vindicta precanti

Parcere prostrato. Nulla est victoria maior

Quam vicisse animum. Nam felicissimus ille est

Qui se felicem vultuque animoque modesto

810

Agnovit, tenuitque modum; quod forte videtur

Difficile insuetis, stimulis quod gaudia tangunt

Parva repentinis animos nec frena regentes

Precipitant. At perpetuis satiata triumphis

Pectora sunt vobis, parcendi summa voluptas;

815

Nec minus imperium venia quam fortibus armis

Romuleum auxistis. Vestre pietatis egentes

Nos sumus, et veniam positis exposcimus armis.

Parcite supplicibus: satis est potuisse nocere!

Magna sumus vobis eternum gloria victi,

820

Maxima servati. Quod si vos forte merentum

Pena iuvat iustusque dolor, nisi fallor abunde est

Quod memores statuere dei quodque intulit ingens

Scipio. Si quid adhuc superest, ignoscite victis

Victores: fuerit vobis pars ultima magne

825

Vindicte affusum hic vitam veniamque precantem

Hasdrubalem vidisse senem." Sic ille locutus

Continuit tacitum veneranda fronte dolorem.

At comites passim proiecti in limine, verbis

Flebilibus tenuere Patres, lacrimisque Senatum

830

Implevere suis; nati ceu funus acerbum

Stat pater aspiciens, lacrimas nec fundit aniles,

At luget interius; genitrix resoluta capillos

Mesta iacet tunditque genas gemituque madescens

Ethera femineis vacuum mugitibus implet.

835

Ceperat auditis iam mitior ira Senatus

Inflecti et sensim lenito pectore iustas

Exaudire preces. Tum vero ex Patribus unus

Perfidie infensus Penorum: "Dicite per quos

Subsistet pax ista deos fedusque secundum;

840

Nam primos sprevistis" ait. Tunc fronte modesta

Hasdrubal assurgit paulum, "Perque" inquit "eosdem

Periuris adeo infestos iurabimus istam

Pacem alia servare fide." Vox illa querelis

Imposuit finem, vultusque animosque serenans

845

Ac responsa Patrum. Pacem sanxere frequentes.

Hasdrubal hic iterum: "Di vobis iusta rependant

Premia, Romani, nostro qui digna furori

Supplitia aufertis meritasque remittitis iras.

Nunc ego, nam veteres non amplius alloquor hostes,

850

Sed dominos sociosque novos, hoc deprecor unum:

Nos vestre cupidos admittite menibus urbis

Captivosque videre date et cognoscere cives.

Sat michi longarum solacia magna viarum

Hec fuerint, serique decus mercesque laboris,

855

Quodque libens longinqua petam super equora, Romam

Et mundi vidisse caput." Quodcumque petebat

Permissum, et magnam admirans ingressus in urbem est.

Non aliter stupuit, nisi falsa est fabula, celum

Ingrediens viridi subito translatus ab Yda

860

Laomedonteus puer, ut vaga sidera circum

Hesit et Iliacas despexit ab ethere silvas.

Appia marmoreo suscepit limine porta

Prima viros; magno mox obvia menia giro

Pallantea vident, quo structa est regia monte

865

Evandri primusque nove locus inclitus urbis;

Hic elementa notis impressa, hic Archados alme

Divinum ingenium et miracula maxima rerum

Monstrator docet ipse vie librosque repertos

Fatidice Carmentis opus, quantumque Latinis

870

Contulit ingeniis mulier veneranda per evum.

Celius ad dextram remanet, fastigia leva

Collis Aventini, validasque in rupibus arces

Suspiciunt antrumque vident. Hinc fabula Caci

Herculeusque labor placido sermone morantes

875

Detinuit loteque boves in gurgite Tusco.

Hic quoque Sublicii pontis pila discolor acris

Coclitis admonuit, statuaque insignis equestri

Ille locus tenuit fixos in virgine torva.

Hinc sedem Solis mirantur et aurea templa

880

Tellurisque domum, Capitoliaque alta paventes

Ascendunt ipsumque putant contingere celum.

Hic hominis caput inventum fodientibus alte

Audivere, prius patrie portenta coacti

Et bubalum damnare suum subigendaque turpi

885

Colla iugo et duri presagia certa laboris.

Hic cellam videre Iovis, qua ditior usquam

Nulla fuit, censumque alta sub rupe repostum,

Liminaque innumeris iam tunc calcata triumphis

Et niveos currus et rapta ex hostibus arma,

890

Aurea magnorum nec non diademata regum

Sceptraque et armillas et dempta monilia collo

Gemmatosque frenos sellasque ex ordine eburnas.

Hic clipeos fractasque rates ac Punica signa

Et phaleras novere suas; tacitusque per omnes

895

Luctus iit veteris referens vestigia belli.

Tum volucris per templa vagos argentea paulum

Occupat incursu Gallorum et voce canora.

Procedunt, fortesque viros habituque verendas

Matronas amplasque domos variisque gravatos

900

Bellorum exuviis arcus et crebra videntes

Signa triumphorum solidoque in marmore pugnas

Atque sepulcrorum pompas. Monstrantur aquarum

Sub terram celoque vie. Iam valle Suburre

Cesaream videre domum, cui summa potestas

905

Debita, cui rerum princeps. Hinc valle relicta

Esquilias fessi dictumque a vimine collem,

Inde Quirinalem superato vertice montem

Transierant, nudoque duos astare gigantes

Corpore conspiciunt - en quot certamina fame! -

910

Praxitelis opus Phidieque insigne supremi.

Scipiadum hic latis excelsa palatia muris

Atque arces tremuere feras et cognita bello

Signa nimis Libie nomenque genusque superbum.

Hinc leva flexere viam. Flaminia iam tunc

915

Porta vocabatur, que Tuscum respicit orbem.

Martius hac reduces vicino flumine campus

Excipit. Hic longo traducens ordine rerum

Planities sine fine patet: quis fascibus altis

Primus honos, quonam pectus matrona pudicum

920

Vulnere traiecit, cui sit commissa virorum

Libertas et qua natos ferus ille securi

Percutit; ac pulsos violata ex urbe tyrannos

Accipiunt, et cunta notant. Levaque Minerve

Amplaque cuntorum monstrantur templa deorum,

925

Venture ad meliora domus. Iam Tybridis alti

Gurgite transmisso, dextre super aggere ripe

Etruscum tetigere latus: ductorque viarum

Romuleum immensa designat mole sepulcrum,

Progrediturque loquens quo ductus ad astra Quirinus

930

Turbine transierit, qua tempestate Senatum

Obruerit trepidum, metuensque ut palluerit sol;

Et Proculi visum memorat Capreamque paludem;

At crimen silet ille Patrum. Iam flumina preter

Descendunt, collemque vident ubi regia Iani

935

Prisca fuit, iuxtaque domus Saturnia quondam:

Ausonie hic regum et Latie primordia gentis

Vltima condiscunt et nomina clara virorum.

Hic Italus prior eterni rex nominis auctor

Italie Picusque comes stirpsque omnis avorum

940

Narratur, populique novi monstratur asilum.

Inferius longi tenuit certaminis illos

Historia et Clusio redeuntes robore reges

Castraque Porsenne, utque incumbens Scevola flammis

Supplitia erranti infligat non debita dextre.

945

Inde Licaonia gemino brevis insula ponte

Pervia transitur. Poterat vix ulla relatis

Esse fides monstris, tantas quod flumine moles

Regia preda olim populo spargente dedisset.

Iam campana iterum leve confinia ripe

950

Calcabant, Fabiasque domos miserandaque tanti

Funera discebant generis Cremeramque nocentem.

Vt Capitolino redeuntes vertice tandem

Defessum tenuere gradum, tum protinus ingens

Visa revolventes stupor arripit. Inde sedentes

955

Attoniti siluere diu. Mox facta videndi

Copia captivos. Stabant horrentia longo

Agmina mesta situ pallentiaque ora tumebant

Nudaque perplexis onerabat terga capillis

Cesaries incompta diu squalorque tegebat

960

Luridus effigiem tristemque ferebat odorem.

Ferrea vincla gradum lento suspendere tractu

Cogebant, maniceque graves complexibus illos

Carorum vetuere frui. Tum verba vicissim

Dulcia permiscent, sed perstrepit ere cathenis

965

Redditus excussis stridor lacrimeque per ora

Egregia pietate fluunt. Que fata, quis urbis

Sit status inquirunt patrie, que numina victos

Respiciant. Velut infernis ubi Manibus olim

Vmbra recens nostroque ruens descendit ab orbe

970

Supplitiis onerata suis, illam anxia circum

Agmina funduntur, nova quidnam nuntiet hospes:

Hec nati petit eventus, ast illa relicte

Coniugis explorat vitam seniumve parentum;

Hec de fratre gemens, aut dulci inquirit amico;

975

Publica cura omnes supero quis vultus in orbe

Vna tenet; quis sceptra regat, quis flectat habenas

Imperii, quid bellorum quantumne quietis;

Oraque solicitis exanguia rictibus hiscunt

Noscendi studio; sic carceris hispida turba

980

Hospitibus instare novis et querere multa.

Postquam finis erat lacrimis, petit ipse suorum

Vt redimenda darent aliquot modo corpora blandus

Hasdrubal. Ast illi, victores nulla negare

Munera qui nossent, scriptis que nomina vellet

985

Edere precipiunt. Lectos dedit ille ducentos,

Quos posito squalore pius facilisque Senatus

In Libiam perferre iubet, si federa pacis

Firma forent, nullis pretiis, pro munere solo

Reddendos patrie. Cuntis sic rite peractis,

990

Hasdrubal invise quondam, nunc menia care

Vrbis amica retro rediens hac voce salutat:

"Vrbs accepta deis, caput Orbis et unica mundi

Gloria, terra ferax, clarorum sola virorum

O patria armipotens, divum domus, optima rerum,

995

Roma, vale! iam letus eam quocumque vocabunt

Fata senem. Vidi quantum visurus in orbe

Hoc fueram." Dixit: tum Tybridis ostia linquens

Navigat in patriam, victor, captivaque secum

Agmina mittuntur. Liceat terrestria celo

1000

Equare, eternis mortalia, maxima parvis:

Sic prope descendens celo sua vincla resolvit

Captivis antiqua potens et Tartara fregit

Voce Deus secum in patriam miseranda reducens

Agmina et exhaustas longis cruciatibus umbras.

1005

Scipio pacifico redeuntem suscipit ore.

Pax populis ducibusque placet, fedusque feritur

Ante aras testesque deos, ceseque litantur

Terga suis dextreque ducum iunguntur inermes.

Rursus in Italiam reditum et firmante Senatu

1010

Acta ducis, pax in libros relata vetusto

More patrum, legesque date iurataque verba.

Scipio longevo gaudens posuisse labori

Iam finem, reditumque parans, in premia totus

Vertitur, ac laudes et dona ingentia solvit

1015

Militibus. Cirtham Siphacisque omnia regi

Donat et emeritum regni confinibus ultro

Ampliat immensis; victos ex federe damnat

Reddere res regi socio pactumque tributum

Solvere Romanis. Hinc ad condigna reversus

1020

Supplicia et iustas vario discrimine penas,

Mitius in servos egit: servile putavit

Esse fugam, non nosse fidem. Quicumque repertus

Liber militie desertor, protinus ille est

Supplicio extremo affectus: qui iura fidemque

1025

Tempore tam dubio iurataque liquerit arma,

Romanos crucibus rigidus dedit, atque Latinis

Abscidit merita trepidantia colla securi.

His actis, classem solvit comitante senatu

Extremum in litus Penorum et supplice turba

1030

Victorem mirante suum; quos ille benigne

Digrediens dictis postremum affatur amicis:

"Vivite contenti proprio, memoresque deorum

Vivite, nec cecos iterum Furor invidus arma

Induat. Imperium antiquis stat finibus amplum

1035

Et leges patria cum libertate relicte.

Gloria sit quamquam latum imperitare per orbem,

Tutius est parere bonis: michi credite, vobis

In longum quesita quies; nos dura laborum

Sarcina solicitos ullo sine fine tenebit.

1040

Hostis erit quicumque usquam nudaverit ensem,

Qui nova bella manu, bellorum aut verba movebit.

Cura laborque gravis scelerum censura per orbem;

At vobis tranquilla salus sine litibus ullis:

Presidium in nobis; nisi temnitis, omne paratum

1045

Semper erit. Penos inter nostrumque senatum

Sponsor ego. Placidam tandem condiscite vitam:

Sumite placatas mentes, deponite ferrum

Ex animis; tales tanto nisi turbine frustra

Bis docuit Fortuna viros. Dimittite tandem

1050

Equoreas tentare vias: discrimina quanta

Precidam, quantumque mali quantumque laborum!

Exuram classem, que vos per cunta furentes

Litora raptabat, que vobis prima malorum

Materiam dedit Ausoniisque incumbere regnis

1055

Compulit ac timidos docuit transcendere fluctus.

Hec vestris fortasse oculis spectacula dira

Si fuerint, cohibete animos, membrumque putate

Abscindi vite infestum. Satis ampla tenetis

Regnorum spatia et secti confinia mundi.

1060

Sat terris errare licet. Funesta voluptas

Curarum est homini: statui succurrite vestro;

Consulite et nobis, curamque auferte metumque

Hanibalis, rabiemque suam sibi linquite soli.

Si quid erit dubii quod publica fata monebunt,

1065

Hos audite senes." Dixit dextrasque prehendit

Illorum: ambo autem deflexis genibus una

Ante ducis cecidere pedes, hinc maximus Hanno,

Hasdrubal hinc Hedus. Tota iam classe soluta,

Scipio provectus paulum subsistit et omnes

1070

Imperat hostiles flammis absumere puppes.

Non alias tante pelago fulsere faville

Aut Thetis extimuit late torrentibus undis

Defectum; non dum currus optata paterni

Lora puer rapuit Phebeus et ethera flammis

1075

Accendit mundumque vagis. Si secula retro

Omnia percurris, sola hec incendia sensit

Neptunus metuenda sibi: non Punica quondam

Romanis facibus bello consumpta priore

Spartanisque prius, non Attica litore classis

1080

Vsta Syracusio tantas dedit equore flammas.

Torpuerant miseri cives sua damna gementes,

Haud aliter quam si subito predulcia cuntis,

Coniugia et nati atque arces et templa deorum

Ipsaque Carthago flammis arderet in illis.