Bonifacio Veronese Eulistea 4
Other sections


Postquam facta lues hostis, spoliataque rura

In proprias sedes remeat Perusinus et urbem;

Ipsorumque ducem secum, qui tanta peregit,

Assotiant equites, talis dum redditur horis.

5

At non obliti que et quot Castellia turba

Gessit apud Clasium, ne ab alto corde repellunt

Incursus belli; sed mox misere per urbem

Clasica, moxque iubent mavortia signa parari,

Ac Griphos exire datos inimica per arva.

10

Confestim, letisque animis exitur, et horam

Hostilem acgressi flammis ac ignibus atris,

Peride iussu, qui dux et rector in illis;

Sic quibus affatur: -Mundo non gloria maior

Quam superare hostem qui ledere sedulus ivit,

15

Offenditque diu, nec ledere destitit usquam;

Et quem non piguit insultus atque furoris,

Aut scelerum que corde premit letaliter ille.

Sic nos non pigeat sevis occurrere turbis,

Hostibus et priscis, horumque invadere castra,

20

Ac fragiles horum vires et inania signa.

Gloria tanta hodie vobis est parta profecto:

Huic Bonbarono vos civi credite vestro.

Ipse aliquid novi, si non ego sydere fallor

Inspecto: dedit Ille super qui cuncta coercet,

25

Syderibus mostrare viam qua victa pateret.

Nocte ac in sompnis exacta singula vidi;

Audivi et vocem dum me sopor inde teneret,

Arriperetque artus languentes undique nostros.

Ex iussu tali, vidi quod Gripho volabat

30

Orifer, expansis alis, urbemque ruebat,

Et turres cunctasque domos, eiusque fluenta

Sanguine fedabat. Hic pendent somnia nostra.

Vos Gripho ille estis, urbs illi et menia versa.

Maturetis iter, et, equis sua tradite lora

35

Inter funestas aties, que rupe morantur

Tibris, ubi campo nigro Castellica signa:

Accellerate simul pedites, ut tradita palma

Que debenda fuit, braviique feratis honorem,

Vt nos perpetuo felices orbe vocemur.-

40

Non tam finierat, cito, quam prius inde per hostes

Irruerat. Perusina cohors, astilibus actis

Intra viscereos armos, armataque castra,

Ferrea per totum iuvenumque milia multa.

O sua quam multum probitas temeraria nota!

45

Audaces quandoque iuvat, quandoque relinquid

Alea fatorum: fortuna volubilis extat,

Ac incerta magis quam perflans ectheris aura,

Quam sit et unda maris: nihil est incertius illa.

Ergo qui regnat, videat ne decidat usus

50

Fascibus et pompis: cito labitur, atque sub uno

Momento linquit quecumque peregit in evo.

Accidit id simile calidis puerilibus annis.

Hos dedit in preceps; hos locto audatia traxit.

Avulsa cervice labant, ac flumine versi

55

Sunt alii: nullus cedit nisi sautius arvis.

Quisque furens Perusinus adest qua maxima turba

Ingentur, qua rector adest Castellius obstans;

In populum populusque agitur, bacchatus ut esset;

Martifer omnis ibi precurrit, et inde cruentat

60

Vultus quisque sibi; miscentur et omnia campo.

Hic furor, hicve fragor armorum, plagaque magna

Castello invehitur; declinant agmina vasto

Anfractu campis, fugiuntque ad menia fusi

Vulneribus crebris, et claudunt undique portas.

65

Strages et cedes usque ad vallamina lata

Murorum, ac urbis et vir immissa ruine;

Vrbs et capcta die fuit isto, fusaque tota,

Ni iam Romulidum pietas preclara fuisset:

Illa miserta eius, misereque venit ad ima

70

Acta hodie, que numquam aderit sine mente pudoris.

Set post tantorum reditum, cladesque peractas,

Insurgunt partes extemplo partibus urbis;

Inque vicem currunt armatis vultibus omnes,

Commiscentque manus manibus, sevaque phalange

75

Atque bipenne fera, media venere platea.

Parte una, congesta patet populosa corona;

Ex alia desevit eques, clamorque levatur

Istic inmensus, qualis furor esse solebat

Romanus cum bella parat civilia civis.

80

Talis et ecce furor: sed pars expellitur una,

Miles in arma cadens, populo superante furore.

Semper ubique potens populus dominabitur urbi,

Dum non corruptus neque sit divisus ab ullo.

Omne quod est unum, semper durabile constat,

85

Ac stabili gaudere statu datur omnibus unum:

Sed funesta solet divisio cuncta.

Vrbs omnis divisa ruet, dispersaque stabit:

In se divisum regnum quodcumque peribit.

Hoc ita scisma tulit, sed pax invencta sub illis

90

Motibus insanis: reddunt in castra Quirites

Eiecti patria, cum sceptra teneret in urbe

Vgolinus. Ea postquam concordia facta,

Vnanimes factique omnes, nituntur in hostes

Ire suos, qua dirus erat, tentoria fingens,

95

Aretinus atrox, ubi Castilionica castra

Obsidet, atque premit gladiis et agonibus arcet.

Qui cum Fulginea ac Eugubina longe

Agmina vidisset, simul et Castellia secum,

Atque Tudertinos, sumpserunt arma minantes.

100

Cursibus illorum sed ubi Grifonica cernunt

Irradiare agris vexilla, spicula tersa,

Sole repercussos clipeos, galeasque micantes,

Nudatosque enses, faustu maiore frementes,

Horribiles aties retro magis omnibus illis:-

105

Hi non sunt primis similes venientibus hostes

(Dicunt); et quanto ueniunt ardore furorum!

Vere non metuunt; fert hos audacia Rome

Sanguis; et insignis, antiquus, proditus Vrbis

Cesaribus claris, genitusque parentibus inde,

110

Dux in eis: ideo sua tanta superbia crevit.

Tescius hoc memorat prostratus, fusus et undis

Ille suis, plangitque arces gens effera missas

In planum; deplorat aquis torrentibus altis

Hic Clasius, Tiber atque dolet supremus ab urbe.

115

Quid miseri facimus? numquid moriemur ut illi?

Que mora nos tenuit? Gazas linquamus et arva.

Gaze habeunt veniuntque suis fatalibus horis:

Est fortuna potens deperdita reddere cuncta:

Vivere suffitiat nobis dum fata dederunt:

120

Est donum celeste datum cognoscere uitam.-

Vix hec dum referunt, cuncti tentoria linquunt:

Omne quod ad victum spectat, toracis amictus,

Loriceque sinunt; falleras, terreque iacentes

Dispitiunt equites, ac arma gravantia vulgus

125

Proiicit; et uestes remanent, diversaque vasa,

Ornamenta sua, sua multa decentia campis.

Magis vult ignosci quam nosci dives ibique;

Divitiasque addit sylvis ac reicit illas.

Nullus in angustiis raro cognoscitur illis:

130

Felix ille fuit concius qui rura reliquid,

Castriferosque locos, et ad urbis menia vertit.

Insequitur quecumque hostem, profugasque choortes

Romulides, mandatque neci quoscumque repertos.

Ventum est ad sedes Vlmis, que nomine Sancte

135

Emicuit Flore, plantaque fronduit arbor,

Vix duo que distant per milia menibus urbis;

Illius et cultu cuius solepnnia festo,

Electaque die fiebant ludrica multa:

Ad quam sepe aties externis venerat horis

140

Pugnandi causa, sed nondum moveri hebat.

Vlmus ibi post bella tamen que gesserat hostis,

In quibus occubuit letali vulnere pulsus,

Est primum gavisa arbor cognomine Flore.

Hic, quam succidi iussit Perusinica turba,

145

Despectu amici, non hac contempla remansit,

Vsque sed ad portas properavit bellica, pilum

Infigens aste, frangensque astilia plura.

Illic nullo potens, illic et filius eius,

Cui fortis nomen, comitati nomina cursu

150

Limphato per castra ruunt, et fracta relinquunt.

Hiis, Tribalde, tuis sic es gavisus in hoste

Expulso campis, et adhuc sudantibus armis,

Illic atque putat graviora tulixe: sed aer

Nubibus obtusus, nebuleque per arva cadentes

155

Obtenebrant visus, atiesque lumina fuscant,

Sic ut vix videant semet; uoluitque iuvare

Oppressos fortuna suos nequaque perirent,

Parte sua didicitque modum reperire salutis.

Nec ubi dispectos ibi consolidare medelis

160

Phas fuit, atque pium miseris labentibus evi

Auxilio quocumque modo succurrere lapsis.

Non Deus ex toto perdit mortalia culpis:

Parcit et expectat, et consolamina mittit.

Sic fortuna facit plerumque in casibus altis;

165

Et sic victor agit, ac inquid: -Si deus hostis

Aut fortuna iuvat hiis, quis contrarius ibit?

Adiutor quorum Deus est hiis nemo nocebit.

Ledere non obstis poterit quem fata iuvabunt:

His quos ipse Deus inuit, fortuna pepercit.

170

Sub iuga nostra hodie gens isset hostica tota:

Hostibus est ergo parcendum. Vertite signa:

Indomitis domitemus eos qui dampna tulerunt:

Quas meruit penas importet quilibet hostis:

Vt gessit, ceu culpa fuit, sic pena ferenda.

175

Accedant equites primum, peditesque sequantur,

Vt quicumque suam mercedem deferat equam.

Sic et bellifero partitur quicquid in agro

Invenctum est illis: sed qui maiora tulere,

Hii maiora ferant; et quos cognovimus armis

180

Prepugnasse aliis, nostra non mente recedunt.

Iuditium rectum est cum quis deliberat actus:

Libravi quicquid gesserunt agmina campis.

Prevideant ergo populi, cum bella subintrant,

Quid gesturi assint, et que sint prelia martis.

185

Dedecus atque decus in cunctis esse notatur.

Castellum noscat Perusinus debita iura

Esse remissa sibi: scias, Eugubinus, et illa

Facta sibi metitis compensis marte sub isto,

Vt regnum teneant pro libertate, nec ultra

190

Astricti nobis iurent, neque si qua potestas

Liminibus Sancti Laurentii tendat ob ista.-

Contenti grates solvunt, et debita spondent

Ad maiora satis, ubi sors et tempora prestent.

Dividit, ac aliis ac vultu novit agentes,

195

Obstantesque sibi: novit quoque marte remissos,

Expellitque illos indignos martis honore.