Tommaso Chaula bellum Parthicum 10

Reference basis text: Barbara Valenti, 1983

Editing of the digital edition: F. Boschetti

Other sections


Regia Maurusia veniens Cleopatra biremi

Equora fluctivago sulcabat limite ponti

Ausonium visura ducem, comitante per undas

Pube Pharaonia, postquam vaga Fama venire

5

Attulit Hesperios et ducere rite triumphum

Partibus Arthois, Pacorumque ruisse cruentum,

Frachatemque ferum crudelibus esse subactum

Cedibus, ut Latiis voluit concurrere turmis

Sanguine fraterno pollutus perfidus heros,

10

Et Sirios Asiamque simul terrore Quiritum

Lege sub Italie vitam deducere victos.

Ergo Sidonio splendens regina paratu,

Lucida candenti radiant cui sidera fronte

Et niveum translucet ebur per pectus, ab auro

15

It rutilante coma, nodo cohibente capillos

Post humerum flavo roseum splendore comantes.

Purpura puniceo bis ter saciata sub ostro

Hanc operit cohibetque pedum vestigia limbo

Fimbria iam Serum rubeo contexta colore;

20

Balteus auratus discriminat ilia filo

Tortilis in Frigio; per candida pendet ab ore

Pectora sidereo torques generosus in auro.

Quid quod et ipsa decus dederat natura serenum,

Quod vivit fucata manus nardusque relata

25

Gentibus Eois et gemma rubente smaragdo?

Hoc equidem cultu mentem motura nocenti

It Cleopatra ducis; postquam que litus adivit,

Semita qua Latiis patet adventantibus armis,

Insignem proscandit equum. Radiata corona

30

Procedit regina Pharos, Nilotide pompa

Circundante gradum super arva virentia flore.

Sicut, Amazonii bello cessante nefando

Militis, incessit matrona, potentis, in oris

Bistoniis, gelida per litora Strimonis unda,

35

Seu velut, exuvias postquam Diana ferarum

Liquit, et aerio misit venabula Cintho,

Induit auratum virgo Latonia cultum

Et vadit visura polum, velut ipsa meabat

Nunc Lagis spectura virum Romeque phalanges

40

Nilotis per rura plage, pubente vicissim

Associante manu, plausum et tollente serenum.

Ecce adventabat, Latiis stipantibus, ecce

Italie ferale nefas, Cleopatra, malorum

Causa invisa deis Superis. Quam turma Quiritum

45

Vt videre vago dominam comitante paratu,

Obstipuere quidem tantoque decore genarum

Mirantur, spectantque oculos vultumque benignum

Oraque purpureo paulum suffusa tumore,

Et niveum candere vident super omnia pectus

50

Et quoque nudatas media pro parte mamillas,

Que mentem rapuere tuam - ritamina dudum,

Antoni, tribuere nefas! - cernuntque lacertos,

Aureus astringit quos supparus actus in oris

Olim Dardaneis, et candida colla pererrant.

55

Auctor et ipse prius tacitum per singula visum

Protrahit et totas sensit trepidare medullas

Illicet igne novo, vulnusque in pectore carpit.

Quidque et ipsa faces duplicat regina venustis

Vocibus et totum iam iam labefecit amore,

60

Postquam sic niveo solvit sua verba labello?

"Maxime Romane princeps o maxime gentis,

Gloria terrarum tantis in gentibus audax,

Sit licitum me pauca tua iam pace profari.

Dum Fortuna dedit cursum, Romana secuta

65

Fata tuli, Latium quicquid mandavit et ingens

Cesaris imperium, cuius felicibus arma

Accipis auspiciis; et nunc, letata triumphis

Omnibus Ausonie, Pharium, fortissime, regnum

Trado tibi. Tu sceptra geras, tu cunta Canopi

70

Suscipe, regnator; leges impone Latinas

Et Nilum moderare tuum, Populumque coerce.

Postquam divinus Cesar crudelibus armis

Victima procubuit - sic, o pater alme deorum,

Etherea de sede dabas -, quam regia magne

75

Te cupit Egipti moderamina nostra tenere!

Proh, dum regna fero Romano nomine Lagi,

Inclite, quam multis insultibus ille profanus,

Dum quoque Teucrorum Pacorus vicinia pulsat

Arva, Pharon voluit iam debellare potentem,

80

Et nos immiti quam sepe resolvere ferro!

Sed bene Fata viros cruda feritate superbos

Et punire sciunt et sevos plectere sontes".

Dixerat, et vultum pariter cum voce repressit.

Ast ille, ingentem ducens in pectore flamam,

85

Sic breviter contra labefacta resolverat ora:

"Maxima preclari moderans regnata parentis

Sceptra, quidem Latio memoras prenota potenti.

Quis non Egiptum, regni te iura tenente,

Noscat in Ausonie bellis tribuisse favorem?

90

Scimus. Et in nostrum te certe annale senatus

Addidit et terris laudem, regina, Latinis

Accipis, et meritam. Cursum Fortuna coegit

Huc dare Romanos et vestris credere tectis

Nos quoque, finito tanti certamine Martis".

95

Hec ubi, continuo pariter matrona superba

Heros et Hesperius, passim vallante corona

Armorum iuvenumque, Pharii sub tecta decori

Pelusii subiere alacres. It turba per omne

Quippe latus, redimita novis per tempora vernis

100

Floribus. Incedunt. Populus venit obvius omnis

Discolor; innupte matresque nurusque ruebant

Certatim spectare viros Romeque triumphum.

Protinus abscurrens Nilotica rura virago

Fama canit Latios Partha regione profectos

105

Litora Cambesis valida penetrasse phalange,

Alternansque viam, septena per ora recurrit.

Preterit hic volucri peregrinans nempe meatu

Eusia prata suo Thebanaque menia longe

Advolat antiqui merentia nomine Cadmi.

110

Inde Babiloniam post tergum liquerat oram,

Multa ferens. Rigidum iam Caucason ambulat ultra

Testantem pelago cognomina sumere Caspo.

Hinc et Massagetes et notos vellere Colchos

Preterit aurato, felici murice Seres.

115

Hi rapere imperium credunt, Egiptia regna

Subdere Romanis, totum sibi poscere mundum

Subdere Romanis, totum sibi poscere mundum

Ductorem Latii, per bella per horrida Martis

Terrarum vastare plagas; ast alter in armis

120

Hic finem posuisse putat pacemque per orbem

Condere, militibus requiem donare laborum

Emeritis, Romamque bonis accedere Fatis.

Ast, ubi surrexit gelidis Nox atra tenebris,

Incestis confisa genis Cleopatra, malignis

125

Pectora blandiciis mulcens labefacta veneno

Militis Idalio, pariter discumbere poscit

Antonium alloquiumque dari, noctemque nefandam

Expetit insomnem, dictis et fallere curam.

Immemor illicitum qui non cognoscit amorem

130

Atque dolos, regina, tuos gentisque Canope!

It demens conviva libens illamque resumit

Nunc oculis, nunc igne sacro, totasque medullas

Haurit amor sceleratus heri venasque perangit.

Heu miser, in tantis unam discurrere noctem

135

Non placet adversis, sine crimine ducere vitam!

Sed modo, quem totus bellis exhorruit orbis,

Parthia victorem quem tantis rite triumphis

Oravit supplex, lacrimis undantibus ora,

Carpitur unius Nilotidis igne marite,

140

Infelix patriique ferox oblitus honoris

Atque tui thalami, prudens Octavia, casti.

Hec funesta fuit mundo nox impia toti,

Hec dedit Ambrachian et Leucada sanguine fuso

Irrubuisse novo, divosque timere sub undis

145

Equoreos lugubre malum terreque ruinam,

Cerulei ponti truncos volvente procella,

Quaque fere cecidit, moderans fastigia rerum,

Roma potens cessitque Pharo sub Marte scelesto.

Ast, simul incesto thalamo iacuere profani,

150

Mille per amplexus stringens Cleopatra maritum

Incepit scelerata loqui mentemque relatis,

Oscula dans ori, sic incestare nefandis:

"Non absente deo, heroum clarissime mundi,

Huc Fortuna viam tribuit te flectere pronam,

155

Victor Hyperboreis cum manseris inclitus oris

Et Latios gentem pepulisti ferre superbam.

Sed, te per summam cupiunt dum tollere rerum,

Fata gradus movere tuos Pelusia regna

Visere, que quondam cuntis mortalibus unum

160

Te cupiere ducem; Memphetica iura tenere

Omnibus Egiptus votis preclara poposcit.

Si tibi visa sedet nostri sententia sensus,

Accipe consilium rebus sublime superbis.

Heu, dominum mundi cum te Fortuna requirit

165

Talibus et demens clarescis in orbe tropheis,

Cui vacat Eoum soli servire potenti

Et plaga frigoribus semper subiecta nivosis,

In comune feres terras! Angustus amatus

Tractans imperium solio maiore sedebit?

170

Tunc secundus eris nec te tua Roma videbit

Prelatum cuntis, amens, in fascibus olim?

Quid si cum regnis semper discordia crescit

Nec patitur socium crudelis ferre tirannum?

Insidias tibi sevus aget mortemque nocentem

175

Inferet, Antoni; didicit sevire superbus.

Nunc aperi ingentes animos, nunc corripe ferrum

Et Romam tibi solus habe; perverte tumultu

Omnia terribili; cuntos convolve Penates,

Dum te terrarum reddat Fortuna potentem

180

Prospera dumque tuum deducunt numina ferrum.

Est michi longevi longo servata parentis

Tempore - tu tantum thalamos dignare measque

Accipe iam tedas, connubia nostra teneto -

Aula bonis imbuta sacris. Hec suscipe, queso;

185

Vtere; duco libens. Toti tibi corripe mundi

Imperium, sublime decus iurisque tuique,

Redde plagas pelagi. Vicinia regna iuvabunt

Arma sub adversas nostrum rumpentia turmas.

Sunt Arabes; populisque meis contermina iungunt

190

Cortice cinnameo famosi rura Sabei.

Indica regna tibi, qua labitur unda tepentis

Gangis et Oceanus qua suscipit altus Hydaspen,

Parebunt, Libieque memoriam vincula regis

Appetet, ingentem nobis stipare favorem.

195

Ianque aderunt Numide, regio regnata Iugurte,

Immemor haud casus quondam infelicis alumni.

Sunt Mauri, Garamantes adhuc, est nobile germen

Getulum per bella genus populique feroces

Brachei, calidique dabunt fervore Syeni

200

Auxilium, venientque tibi, mora nulla, Bubasti.

Lephantum prebebit opem gens bellica, Martem

Exultans habuisse ferum cecosque tumultus

Exhausisse tubis; nec Caucasus asper equorum

Cessabit stipare manus, validisque catervis

205

Faverit adventans mitis Capadocia nobis".

Talia continuis repetens animosa virago

Orabat dittis Latiumque, amplexibus artans,

Impulit in facinus, mentemque labare coegit.

Nam ferus, in fedo totus resolutus amore,

210

Incipit hec contra blandiri voce per umbras:

"Maxima Pelusi moderatrix maxima regni,

Excellens regina Pharos, quo dicere pergam

Pro meritis? Que verba feram? Quisnam ille valebit

Inclitus alloquio tibi respondere benigne?

215

Vera michi quondam de te, preclara, recepi,

Nec suspecta fuit tanti fiducia motus.

Sed, si Fata monent alios staurare tumultus

Et bellum revocare novum, per cunta vagari

Nil moror. Addo manum. Capio, pulcerrima mundi,

220

Consilium perdulce tuum pugnamque vocabo

Vndique terrarum. Dominum Capitolia noscent

Ausoniique patres; regina meabis in Vrbem

Summa tenens rerum. Thalami tibi federa dono".

Heu pudor exingens, heu que connubia ducis,

225

Improbe, nec Latio dignus fore sanguine natum!

Dii, Cleopatra, tibi que non tribuere Gigantum

Horrida? Crudeli tanto sub Marte furori

Supplicia ingeminent, que, non contenta marito

Fratre nec Hesperie mentem maculasse parentis

230

Cesaris, incesto voluisti iungere amori

Quos non barbareos? Caldeaque regna tenentem

Et Sirios Asiamque simul tentare tirannum

Quid pergis, dum regna voles, scelerata, tenere,

Dum cupis imperium lati perstringere mundi?

235

Que tu non funesta geris? Que crimina desunt?

Quid tu virginei seducis limine templi,

Cum colat Ephesie mitis pia sacra Diane,

Arsionem misereque neci germana sororem

Provehis? Atque tuo maculas quid sanguine dextram?

240

Femina quod timeat non effecisse nefandum?

Femina quod facinus non audeat addere mundo,

Dum sceleratus amor per pessima queque malorum

Precipitat suadetque nefas cogitque furentem?

Heu quas et quantas prebebit in equore clades

245

Hoc quoque colloquium! Nox impia, quanta videbis

Gurgite Leucadio iam funera trunca natare!

Ergo ubi concepit crudeli pectore motum,

Illicet, Aurora terris redeunte per ortum,

Surrexit vesanus eques, thalamoque relicto,

250

Apparat ingentes omni super orbe catervas

Instaurare ferox et vi confundere mundum,

Dum cupiat sibi sceptra dari totoque triumphet

Equore, et imperium bello sibi vendicet acri.

Sed neu forte nefas cesset tantique paratus,

255

En Furias Germanus alit motumque protervum

Ingeminat Latio, ceco surgente tumultu,

Dum Perusina novis invadit cladibus arva.

Protinus Eoum totum compellit ad arma

Et reges populosque vocat, cuntasque coercet

260

Parthorum gentes nuper certamine victas

Dardaneumque genus. Dubii nil miserit expers

Bellorum motus: incendia tanta profanum

Constrinxere ducem mentemque tulere nefande

Eumenides, pinumque gerens scelerata Megera.

265

Hinc et turritas alto munimine classes

Elevat et, pinnis tollens fastigia densis,

Insertat latera alta ratis, iungitque carinis

Robora silvarum. Celeres texere liburnos,

Immanes struxere trabes; et prora levatis

270

Surgit imaginibus, fulvo radiatur in auro

Regia navis adhuc, stellis lucentibus astat

Perlatus omne mari. Seres fecere rudentes

Et iam purpureo texerunt stamine velum

Nobile; pinguntur summa de parte cheruci

275

Cinthia cum Phebo, Veneris cum sidere Mavors.

Proh, quam mortalem carpit vecordia mentem

Et genus humanum luxu quam volvitur excors!

Provolat interea funesti Fama paratus

Vndique; sed tandem motum trans equora portans

280

Illicet Augusti sacras penetravit ad aures,

Multa gerens dea virgo quidem, panditque superbum

Antonium thalamis Nili gaudere receptis

Dilecteque sibi lectum sprevisse sororis,

Et velle imperium crudo discrimine Martis

285

Arripere, Egipto Romam servire calenti,

Ingentemque parare manum, mundumque movere

Bellorum sceleri, super omnia ducere ferrum,

Et sibi, non Latio, Pacorum domuisse superbum,

Iure suo Parthos Germanaque rura tenere.

290

Talia, discurrens per singula, Fama canebat.

Cesar, ut infandum sensit consurgere motum

Partibus in Phariis tantumque venire furorem

Gentibus Hesperie, multum miratur et unde

Sit rabies; ignorat enim que causa malorum

295

Concitet Antonium tales spumare tumores

Et patriam vastare suam, spirare tumultu.

Postquam vera fides sevi discriminis egit

Credere terrarum iam summa pericula mundi

Adventare palam, calido revocatus ab igni

300

Bellorum, sub corde faces, certamen et ingens

Corripuit, totusque, ruens, umbratur amore

Martis et in ferrum mentem fortissimus haurit.

Taliter Alcides, sevi cum gesta tiranni

Audivit narrata novi pestemque cruentam,

305

In dubium tulit ante animos gressumque coercens

Extitit; at, postquam vidit non falsa referri,

Exingens superis attollens brachia ventis,

Proripuit quercum ferro stringente trinodim

Atque humeros latos armavit pelle leonis,

310

Et rapidum promovit iter Thebanus alumnus.

Inde, manus tollens versus pia numina divum,

Incipit hos miti prorumpere voce profatus:

"Dii, qui terrarum comprenditis omnia nutu,

Dii, quibus Ausonii cure mansere Penates,

315

Tu, qui Tarpeia prosistens arce Quiritum

Inclita celestis servas fastigia Rome,

Et Fortuna potens, Latialis causa triumphi,

Has voces audite, precor. Non arma capessam

Quo mea civili respergam pectora dudum

320

Sanguine, quo cupiam pacem dissolvere mundo

Et formidandos passim revocare tumultus;

Sed neu cara deis sedes venerabilis Vrbis

Serviat indecori mare transportata Canopo,

Egiptusque nocens donet sua iura Latinis.

325

Nobilis Antoni, quonam concordia nostrum

Fugit et alma fides cessit corrupta per auras?

Vnde tibi rabies contra nos ducere gentem,

Indecor, Eoam populumque movere rebellem?

Quis furor, heu demens? Miserum regnare sub Euro

330

Nonne putas parvumque vocas tibi sceptra tenere

Omnia Phebei subiecta caloribus ortus?

Nil agis hac rabie, vanum tibi concipis omen,

Perfide, dum vili credis, vesane, marite".

Dixit et Ausoniam bellis mox compulit omnem

335

Audacesque viros revocat per rura, per omne

Mandavit penetrare Latiis. Venit ecce Britannus

Partibus Hesperiis, Belge venere catervis

Prelatis Gallique truces, Basteque superbi

Exauxere manus, et, Canthona prata, phalange

340

Italie misistis opem; liquere Tahibin

Cum sagis Belai, te qui feritate protervi,

Cesar, ab algenti pepulerunt gurgite Rheni,

Ausi magnanimi ter rumpere pontis habenas

Dum non exhorrent tecum concurrere ferro

345

Et Martem tentare ferum clangente tumultu.

Pars Lusitana vagis veniunt per colla capillis,

Conensesque viri, liquistis flumina Ticis,

Palanti proceres, montanaque culmina Cancri;

Gensque Betula venit mittens in margine Scalas

350

Frigenti, populusque ruit quos flumen Hiberi

Alligat, et Tulci ceperunt arma feroces,

Vosque, Ferariaci gaudentes sanguinis haustu,

Certatis Latias turmis augere catervas.

Has acies postquam Latialis maximus heros

355

In cuneum valido stipavit Marte ferocem

Et simul Antonium sublimi classe tirannum

Sensit in Hesperiam gressum movisse per undas,

Illicet in pelagus pronis armata maniplis

Classica precipitat cogitque annare profundo

360

Mille rates celeresque fuga bellumque liburnos

Iam validos tentare mari tonsisque procellas

Spernere porrectis, fluctus superare tumentes.

Ergo ubi ceruleo se Delius axe labanti

Merserit Oceano, lucentia sidera celi

365

Purpureo fulsere polo: de litore solvunt

Tibridis ecce rates, Superis de more vocatis;

Equoreum scrutantur iter, spirantibus Haustris

Numine Neptuni pariterque favente per undas.

Hinc quoque Circeum levo de margine portum

370

Euboicosque sinus scopulosaque tecta Sibille

Pretereunt, altasque vident ex equore turres

Parthenopes, sursumque legunt, Palinura retrorsum

Naute Dardanei linquunt navalia classes.

Inclita Trinacrie tandem resonare, Caribdi,

375

Litora conspiciunt pelagoque annare Pelorum,

Abraduntque mare in curvi convexa Pachini.

Hinc Scillam latrare timent antrumque profundum

Ianque tuum, Polipheme, vident, Ethnamque caminis

Fumantem dantemque faces volitare favillis.

380

Ast, ubi Sicanios ultra tenuere recursus

Vela gradum leviterque fluens per carbasa ventus

Incubuit transtris movitque sonare rudentes,

Apuleum videre solum Calabrosque Penates,

Cannarumque vadum, Brundusi cornua linquunt.

385

Tum, surgente polis humenti nocte per astra,

Hyonium pelagus iam tempestate profana

Rupit in Egeum, celos pulsantibus undis.

Nam ferus Hauster, habens rapidis cum flatibus equor,

Euro adventanti crudeli turbine fratri

390

Obvius extat atrox: tumuli tolluntur aquarum.

Tunc equidem sursumque Ceraunia seva tumescunt

Transversumque ruunt imo spumare profundo.

Cogitur estus, agens in concava nubila fluctus,

Inversatque maris fulvas ferventis arenas,

395

Attollitque globos et verberat impius astra

Pertumidis passim revolans per inane procellis.

Surrexit Nox atra polo stellasque tenebre

Obduxere nove: multa cum lampade fulmen

Decidit et fusis circunsonat imbribus ether.

400

Nec silet Adriacum pelagus tractusque protervi

Tirreni ponti, seva sed sorte furentes

Emersere vadis et turbine quisque profano

Advolat, et lato spaciatur in equore stridens.

Ast subito classis, casu correpta maligno,

405

Ignorat cui cedat aque fluctuque tumenti

Et nunc, Haustrali portata furore, peringens

It preceps, undasque secans spumasque rotatas

Abscurrit sequiturque, Notho pulsante rudentes.

Et modo, Sarmathici Boree ventante tumultu,

410

Fluctibus haurit iter circum candentibus ingens;

Nulla per obscurum spectatur terra profundum,

Nec tum pulsatas audire sonare cavernas,

Sed fera tempestas sevo fervore resurgens

Iam caligantem velaverat ethera nimbis.

415

Tum miseri naute, toto luctamine contra

Obnixi, frustra satagunt laxare rudentes

Et malos curvare ratis, fluctusque severos

Arte maris superare trucis; sed turbo nivosi

Et rabies Aquilonis adest atreque procelle

420

Per transversa viros ducunt, anguntque repulsos

Pendentesque simul velis funemque tenentes.

Non artes valuere bone, non sidera nautis

Ostendere viam, sed cecis astra tenebris

Obduxere iubar lucemque tulere sub Euris.

425

Tum quoque magnanimus, non tempestate subactus

Cesar in adversa, sed vultus ethere tendens,

Hec ait: "Omnipotens, roseum qui ducis Olimpum

Iupiter, unde fero pelagus sevire tumultu

Gentis in Hesperie casus Latiamque ruinam?

430

Quid globus iste miser, sevus quid gurges aquarum,

Alme parens divum, mestis inferre Latinis

Apparat? Anne placet mediis mersisse procellis

Gentes Ausonie? Nec nos, Neptune, per undas

Pergimus absque tuo Romani numine sacro,

435

Sed si forte tibi talis sors aspera casus

Nunc sedet et fluctu iuvat incussisse furenti,

Non opus est tanto terre pelagique fragore

Vertere Romuleos, ponti discrimine parvo

Sufficit in Fatum. Iam iam moriemur in undis,

440

Si placuit, Neptune, tibi. "Vix ista resolvit

Cum ferus, incumbens vesanus viribus, Hauster

Carbasa stridenti rapuit rorantia malo

Faucibus Ambrachie movitque rudentibus actis

Leucada funesto damnatam numine Marti

445

Carpere Romanos. Portum subiere quietum

Flatibus omnivagis, placida stacione carine

Considunt. At turba virum mox navibus altis

Optatum petiere solum; per plana, relictis

Litoribus, cursant alacres; spaciantur opacis

450

Collibus et silvas passim legere virentes,

Collustrantque nemus. Gelido iuvat ipsa ferarum

Lustra ambire loco, turbare cubilibus ursos

Et volucres dumis agitare per invia cervos:

Gaudia tanta viris pelagus vitasse profundum

455

Vndarumque minas, insana pericula mortis.

Sic genus armenti septum munimine valli

Expavit ferale vadum, stagnante per agros

Gallorum Rhodano sevo ripasque refusis

Cursibus undanti, dum fulta repagula solvit

460

Emersitque foras. Tum, prata virentia multo

Gramine procursans, gaudet fugisse ruinam

Et mortem vitasse feram, fluviumque tumentem

Prospicit et longe cohibet vestigia retro.

Altera post veniens pacato gurgite ponti

465

Clara dies mundo, leviter spirantibus auris,

Intulit heu qualis Fato spectacula lucis!

Nam, super Egeum stipatis classibus una,

Qua patet equoreis geminis in fluctibus Ithmos

Hismara qua pelagi spectantur vertice Graya

470

Ecce scelus, Cleopatra, viam molitur in undis

Et spumas post terga maris de more secabat;

Sed tandem, divum Fatis cogentibus, intrat

Litus in adversum tenui discrimine motum

Gentibus Ausonie, tota comitante phalange

475

Pubentique manu Pharia, ducibusque coactis

Partibus Eois, quo stant navalia curvis

Optima marginibus, cuntis secura procellis.

Rumor in Augusti subito protollitur ingens

Castra ducis venisse novum, nova bella Latinis

480

Acturumque nefas, civileque solvere fedus

Et patriam bello qui gaudeat esse subactam.

Protinus omnis eques Mavortis casibus audax

Incursat per plana vagis. Tentoria circum

Ipsius alta ducis fremitant, iam frena iubatis

485

Hi siquidem luctantur equis, hi lora coercent

Armaque componunt, artant toraca catenis,

Et galeas et scuta viri conosque comantes

Insertant, sevumque sonant, sevumque requirunt

Certamen, campisque feri spaciantur apertis.

490

Ast non Antonio prima sub luce potiri

Litoribus terre visum, nec milite prono

Exarmare rates ripisque immittere gentes,

Sed turmas servare mari, si forte per undas

Impellat Fortuna ferum concurrere Martem.

495

Sed simul Hesperios inter tentoria ductos

Vidit et in pelago non velle lacessere pugnam

Nocte sub astrifera, libuit conducere vallum

Exingens per plana mari contermina vasto,

Et cautes et saxa novo comprendere giro,

500

Hostibus incautis, ut, si tellure cruentum

Fata gerant bellum, sit quo munimine fulti

Conveniant teneantque viam, sint castra sub ipsis

Casibus ambigui concursus tuta vicissim.

Cesar ut albentem vidit consurgere lucem

505

Et campum clausisse palam tantumque paratum

Molibus ingestis superinstruxisse, levatis

Aggeribus, fossas, et tuta tenere locorum,

Legato tentare virum mentemque superbam

Providit, si forte velit civilia bella

510

Exhorrere pius patriamque in crimina mundi

Non mersisse suam, facinusque abolere cruentum.

Sed quid tanta iuvant? Nichil hec pietatis imago

Proficit; ille ferox raptusque cupidine regni

Omne nefas putat esse pium, nisi strage peracta

515

Haud patitur legata dari, per cunta nefandus

Imperium sibi poscit atrox omnique ruina

Eminet in facinus: tantos nova nupta furores

Exauxit scelerata duci stimulosque coegit

Pectore vesano bellorum turbine sevo.

520

At pater Hesperie, postquam funesta tiranni

Consilia advertit supremaque Fata venire,

Protinus armipotens acrem sub mente tumultum

Concipit audendi campis exire caterva

Prevalida Martemque trucem componere ferro.

525

Sed vetuit Nox atra ruens et Phebus ad undas

Provectus gelidas. Non hec Pelusia tardat

Agmina, quin validis rumpant exire maniplis.

Efferus Eoe gentis moderator, ut umbras

Surgere per colles et opaca cubilia luci

530

Vidit, in Augustum sceleratam ducere turmam

Constituit Latiumque feris versare ruinis.

Ergo tum, nulla Phebe lucente per astra,

Ingenti stipante manu, compendia carpens,

It scelus horrendum, subito tentoria Marte

535

Cesaris invadens, circum fastigia valli

Concertat gressumque parat fecisse patentem.

At non alma quies resolutum membra sopore

Servabat per castra ducem, sed prona tenentem

Arma quidem; rapidum qui cum consurgere motum

540

Sensit, agens aciem congressu cladis ovantem,

Procursat, ceu sevus aper, ceu fulmen ab astris,

Impavidus ferrumque gerens vallantibus armis

Insertat per bella manus, ensemque comantem

Elevat; et sevo bellant discrimine Martis.

545

Effera concurrunt omni de parte cruentis

Agmina vulneribus. Iactum volat ecce per umbras

Missile confusas, torquetur lancea vastis

Viribus et trunci vacuum per inane fragore

Volvuntur, mortemque ferunt stragemque rubentem.

550

Nec sonitum tenuere tube, nec cornua raucis

Murmuribus pressere feros inducere cantus,

Sed iam nocturnum magnus quatit ethera clangor

Et magnus volat ere sonus, cuntique fremiscunt

Applausu campi; sonuerunt saxa, nemusque

555

Concutitur stridore virum, somnique ferarum

Turbantur clamore novo. Mirantur apricis

Saltibus et Panes et numina Faunia luci,

Ipse et Amadryades girum tenuere choreis.

Viderat audacem ferro componere pugnam

560

Antonium Cesar leva de parte viarum:

"Proh miser infelix, adeo certare pudebit

Luce sub etherea! Nocturnas cedibus umbras

Quid maculas tenebrasque quatis? Funesta quid urges

Prelia terribilis? Vanum regina Canopi

565

Attulit augurium, rerum dum summa tenere

Spondet et in Latium mentem conducit acerbam".

Dixit et adversum procero corpore Sardum

Aspicit astantem, tempus cui vulnere crudo

Dividit in partes et flavis stravit arenis.

570

Lampadibus radiabat ager, tenebrasque coruscis

Lucibus armorum passim fulgere putares

Et cautes mugire simul, murmurque levari

Nocturnis auris, et saxa tonare fragore.

Heu, que crudeles fecerunt crimina turme!

575

Heu, quotiens miseri diverberat ora parentis,

Dum quis fulmineum satagit cum viribus ensem

Tollere in hostiles rabie stringente catervas!

Impius infande postquam primordia pugne

Fecit et undavit civili sanguine campum,

580

Non ultra sufferre valens in vulnera dextras,

Vertere retro gradum statuit portumque tenere

Litoribus curvis, et linquere bella tenebris.

Sed non prona fuge via panditur omnis eunti,

Nec cunti rediere viri; nam Cesar ad artas

585

Prevenit fauces nemoroso limite rumpens.

Illic ergo nefas omni feritate cruentum

Congeritur maculantque manus in cede suorum,

Et facinus fecisse iuvat, funduntque cruorem

Ictibus alternis et robora turbine versant

590

Immites velluntque suis de postibus ornos.

Impiger Hesperius mediis in casibus auctor,

Vt totis certare videt concursibus omnes,

Prereptos aditus linquens, in bella nefanda

Se quoque precipitat, turba stridente per auras;

595

Hunc inversat humo, validis dat viribus illum

Manibus invisis, sociosque furore vagantes

Accendit bellare ferox: "O gente profecti

Ausonia, sub nocte vaga confundite mundum

Barbareum sevumque viri per pectora ferrum

600

Imprimite horrendi. Pudeat venisse nocentes

Partibus e Phariis, nos invasisse per umbras".

Segnior haud staurat bellum crudele tirannus,

At ventante manu pugne de navibus altis

Omne scelus renovare dedit; civilia cedit

605

Corpora fusa solo sacrosque ferire parentes

Precipitans, calcabat equum per queque nefasta.

Mobilis interea Phebem iam circulus astri

In medium portare polum de fonte parabat

Thetios equoree. Sed, cum dea Cinthia vultum

610

Protulit auratum viditque nefanda malorum

Crimina Leucadio consurgere in orbe profano,

Maluit Oceani lumen tenuisse sub undis,

Sustulit et geminas tum caligare tenebras.

Tandem, dispersum postquam per prata cruoris

615

Sat fuit, Antonius gressum super ardua valli

Provolat et tuta sese statione recepit

Eoa, redeunte manu, cladesque cruentas

Deserit et portum lassa cum gente petivit.

Sic et magnanimus Cesar vestigia retro

620

Flexit, ab audacis remeans certamine Martis.

Non aliter largo rorantes sanguine tauri

Vndique per tergum, magalia nota magistri

Intravere sui, postquam confecta per agros

Prelia destituunt, umbris surgentibus orbe.

625

Tunc et uterque, means belli sibi conscius acris,

Optat ab Eoo Solem consurgere regno,

Quo rursus concurrat atrox et pascua sevis

Cornibus obtineat, quam miles quisque cruore

Turbidus undanti vallum petiere relictum.

630

Nondum purpureis Aurora novata quadrigis

Tollere fulgentem terris Peana parabat,

Astra sed ignifero cursabant lucida motu.

Tum Sopor ipse deus, veniens super ethera pennis,

Incubuit castris repsitque per ora virorum

635

Languida congressu, somnis et pectora mulsit.

At non ille caput tribuit crudele quieti

Regnator Pharius; vigili tum mente volutat

Consilium, que bella gerat, quid luce reducta

Inferat, an sortem rursus tellure lacertis

640

Protentet validis et, plana rigentia clade

Immites revocans alios sentire tumultus,

Irruat in campis patulis, hostilia pugne

Agmina proclamans crudo concurrere Marte,

An sua Fata mari moveant pugnare tumenti,

645

Equoreisque sui committat prelia divis.

Hoc tandem libuit; confisus classe superba,

Vt primum fulgere diem Tithonia ducet,

Navibus armatis statuit fera bella profundo

Spargere fluctivago mundumque movere ruinis,

650

Dum sibi constricto vincantur Martia ferro

Crimina, dum maneat speciosus in equore victor.

Ast alios Fortuna parans inducere motus,

Non sinit auspiciis pelagus tentare secundis.

Ergo ubi lata dies tulerit Titana rubentem

655

Ortibus aurifluis, viditque ferire per undas

Purpureum de more iubar, fervescere litus

Gentibus innumeris et cornua rauca sonare

Applausu, tenuesque tubas, lituosque canoros,

Illicet armari valido munimine classem

660

Imperat Antonius, per transtra sedere potentes

Armorum iuvenes et cunta repagula scindi

Litoribus, summosque iubet prestare cherucos,

Conspicua scandente manu, que saxa sudesque

Inversent validi, vel robora adusta reiectent.

665

Illico paretur, Martemque animosa iuventus

Arrevocans membris iterum concurrere flagrat,

Classica celsa petit, scandit sublime levatis

Navigium pinnis, et transtra capescere certat,

Et nautas pendere puta, religare rudentes

670

Oppositos teretes, teretes adducere malos.

Nec minus exardens Cesar clarissimus heros

Rumpere per sevi discrimina Martis acerba,

Vt videt equoreum bellum tentare tirannum,

Apparat audaces pelago stipare catervas

675

Et promptos munire viros fulgentibus armis,

Turritasque levare rates; annare profundo

Provehit Ausonias aptas certare carinas.

Ergo ubi, Leucadii metito limite ponti,

Adversi mansere viri, sonuere canore

680

Bellica signa tube. Tum magno verbere tonsos

Ceruleo mersere vado, vocesque ferentes

Discurrere simul, simul equora pervia verrunt,

Et scelera incepere palam. Proh numina, quantum

Ista dies mundo facinus letale reducet,

685

Quam stetit ambiguum Latium vel terra Canopum

Nosceret in dominum, rerum qui ferret habenas!

Tum quoque ferratis discurrunt classica proris

Telorumque globum volvunt, celumque profusis

Missilibus clausere viri, lumenque coruscum

690

Obduxere polo; voces per inane levantur

Ingentes sonitusque vagi, murmurque ruentum

Evolat, et bellum vastis cum viribus angunt.

Quis modo crudeles referat sub gurgite mortes?

Quis casus et fata virum fera carmine sacro

695

Expediat, truncosque truci pronare severo

Iam passim pelago revomentes faucibus atros

Exhaustos fluttus, et cesa cadavera labi?

Iam mixti artatis stabant cum pupibus omnes,

Hesperie Pharieque manus; iam cominus ora

700

Ictibus adversis scrutantur et ense rigenti

Vulnera cruda rotant. Convolvitur hasta per Euros

Fraxinea afflantes et verberat ethera cursu.

Aptior in pontum vadit Romana carina

Et cogit carpitque fugam certamine tanto,

705

Lagia sed classis, turrito vertice prestans,

Mole vehit fluctus, vada salsaque pondere sulcat.

Inclitus Augustus, dextra levaque fatigans,

Cogit anelantes Arabes Indosque profundo

Indecorem captare fugam, quos impiger istis

710

Increpat Antonius frustra: "Quo tenditis," inquit

"Degeneres turme? Quo vos tumor immemor egit?

Hac mecum celerate via, pugnate tremendum,

O, precor, socii, gressum convertite bello".

Talibus haud moti, sed barbara turba secundis

715

Contribuit sua vela Nothis, altumque pererrans

It pelagus. Tum Cesar ait de pupe magistro:

"Rumpe viam celerem, qua turbidus ardor abundat,

Insere in hostiles bellum ferale cohortes,

Flecte ratem. "Iam seva manus, non ausa feroci

720

Sistere congressu, salsas profugit in undas.

Restitit Antonius precelsis navibus, equor

Remige que deno vastum rimantur aperto,

Atque ingens staurare nefas luttatur, ut ipsa

Iam Cleopatra fugam rapuit regina volucrem.

725

Tum miser, adversos spectans in prelia divos,

Languit et, ventis protendens carbasa, raptim

Leucadis augurio fauces demisit acerbo.

Nam victor, retro religens vestigia ponti,

Oceani sibi clausit iter parilique vagatu

730

Insequitur, Pharii donec cava cornua regni

Corripuere simul, simul insedere Canopo.

Tum miser Antonius, victo sibi pace negata,

Cesaris in thalamum subito penetravit opertum

Et vitam ferro fudit per pectus adacto.

735

At Cleopatra nocens, postquam non flectere mentem

Prevaluit blandoque virum nec iungere amori,

Secessit thalamis et sic moritura profatur.