In viri praestantissimi Isaaci Newtoni opus hocce mathematico-phisicum
En tibi norma Poli et divae libramina molis,
Computus en Iovis et quas dum primordia rerum
Pangeret, omniparens leges violare creator
Noluit atque operum quae fundamenta locarit.
5
Intima panduntur victi penetralia caeli,
Nec latet extremos que vis circumrotet orbes.
Sol solio residens ad se iubet omnia prono
Tendere descensu nec recto tramite currus
Siderios patitur vastum per inane moveri
10
Sed rapit immotis se centro singula gyris.
Iam patet horrificis quae sit via flexa cometis.
Iam non miramur barbati phenomena astri.
Discimus hinc tandem qua causa argentea Phoebe
Passibus haud aequis graditur; cur subdita nulli
15
Hactenus astronomo numerorum frena recuset;
Cur remanent nodi, curque auges progrediuntur
Discimus et quantis refluum vaga Cynthia pontum
Viribus impellit fessis dum fluctibus ulvam
Deserit ac nautis suspectat nudat arenas
20
Alternis vicibus suprema ad litora pulsans.
Quae toties animos veterum torsere sophorum,
Quaeque scholas frustra rauco certamine vexant,
Obvia conspicimus ubem pellente mathesi.
Iam dubios nulla caligine praegravat error
25
Queis superum penetrare domos atque ardua caeli
Scandere sublimis genii concessit acumen.
Surgite mortales, terrenas mittite curas
Atque hinc caeligenae vires dignoscite mentis
A pecudum vita longe lateque remotae.
30
Qui scriptis iussit tabulis compescere caedes
Furta et adulteria et periurae crimina fraudis,
Quive vagis populis circumdare moenibus urbes
Auctor erat Cererisve beavit munere gentes,
Vel qui curarum lenimen pressit ab uva,
35
Vel qui Niliaca monstravit arundine pictos
Consociare sonos oculisque exponere voces
Humanam sortem minus extulit, utpote pauca
Respiciens miserae tantum solamina vitae.
Iam vero superis convivae admittimur, alti
40
Iura poli tractare licet, iamque abdita caecae
Claustra patent terrae rerumque immobilis ordo
Et quae praeteriti latuerunt saecula mundi.
Talia mostrantem mecum celebrate Camoenis.
Vos, o Caelicolum gaudentes nectare vesci,
45
NEWTONVM clausi reserantem scrinia veri
NEWTONVM Musis carum cui pectore puro
Phoebus adest totoque incessit numine mentem
Nec fas est propius mortali attingere divos.
Edm. Halley