Thomas Regazola
Endimioneum lunae phoebique duellum
Et castra amborum noscere quisquis avet.
Scripta legat lucis multa vigilata lucerna
Excultisque sales quos dedit ingeniis.
5
Non poterunt non blandidulos afferre cachinnos
Humanae vitae squamiferumque pecus.
Tandem exanclatis tot casibus ut Iove natus
Exuit arcadicis Lucius ora feri
Postremo invictus post Tartara linquit amoenis
10
Cecropios vates Romuleosque patres.
De morte carmen horrendum
Qua mors lege capit et magnos atque pusillos
Nunc hos, nunc illos precipitando rapit.
Pauperis et regis communis lex moriendi
Dat causam flendi si bene scripta legis.
5
Gustato pomo nemo transit sine morte
Vado mori certa quod nihil certius illa.
Hora fit incerta nec mora vado mori.
Vado mori sectans alios sectandos et ipse
Vltimus et primus non ero vado mori.
10
Vado mori praesul banculum sandalia mitram,
Nolens sive volens defero vado mori.
Vado mori monachus, mundi moriturus amicis
Vt moriatur amor veh mihi vado mori
Vado mori iudex cum plures iam iudicavi,
15
Iudicium mortis horreo, vado mori.
Vado legista mori quia fui defensor egenum,
Causidicus causas defero, vado mori
Vade mori loycus; alios concludere novi,
Conclusis breviter mors mihi vado mori.
20
Vado mori medicus medicamine non redimendus,
Quicquid agat medici potio vado mori.
Vado mori princeps. Quid prodest gloria mundi?
Vado mori miles belli certamine victor
Sed mortem vincere nequeo vado mori.
25
Vado mori pugil doctus superare duello,
Sed superare necem nescio vado mori.
Vado mori Iuvenis quia nil valet ipsa iuventus,
De nece me protegi nequeo vado mori.
Vado mori senior, iam finis temporis instat
30
Iamque patet mortis ianua vado mori.
Vado mori sapiens, sed nec sapientia novit
Mortis cautellas fallere vado mori.
Vado mori stultus: mors stulto nec sapienti
Non iungit pacis foedera vado mori.
35
Vado mori dives: ad quid mihi copia rerum
Cum mortem nequeam pascere vado mori.
Vado mori pauper: nil mecum defero mundo:
Contempto mundo transeo vado mori.
Vado mori pulcher visu: mors ipsa decori
40
Vel fortunae nescit parcere vado mori.
Vado mori gaudens: non gaudeo tempore longo,
Mundi dimitto gaudia, vado mori.
Vado mori cultor: collegi farris acervos
Quos ego pro vili computo, vado mori.
45
Vado mori miser: sententia dura beato
Grata mori: sequitur vivere vado mori.
Vado mori civis in cinerem et rediturus
Ordine quo coepi desino: vado mori.
Vado mori sperans per longum vivere tempus
50
Forte dies haec est ultima vado mori.
Vado mori sed nescio quo vel quomodo, quando
Me quocumque loco vertero vado mori.
Vado mori cernens quod mors cunctis dominatur,
Tensa videns mortis retia vado mori.
55
Vado mori, miserere mei rex inclyte Christe
Omnia dimittens debita vado mori.
Vado mori sperans vitam sine fine manentem,
Spernens praesentem sic bene vado mori.
Annuat hoc munus qui regnat trinus et unus.
60
Mors resecat, mors omne necat quod carne creavit.
Mors fera, mors nequam, mors nulli parcit et aequam
Cunctis dat legem: tollit cum paupere regem
Haec tibi sint menti carmen superare volenti:
Mors aequat omnia