Scipione Gentili solymeidos 2

Testo base di riferimento: J. Sense, 2019

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023

Altre sezioni


Atque ea dum saevus bello parat arma tyrannus:

Illi se solis Ismenus partibus offert,

Ismenus, qui clausa cavo de marmore ducit

Corpora, et aerios reddit cum sensibus haustus:

5

Murmure qui valido cantus intra horrida caecum

Terret regna ducem, Stygiosque ad iussa ministros

Impia agit, nectitque volens, vinclisque relaxat.

Hic modo deserta veri Maumetten adorat

Relligione Dei: veteres sed linquere ritus

10

Nescit adhuc tamen, atque horum male nota prophanos

Saepe sibi mandata miser confundit in usus.

Et nunc de specubus, vulgo quibus omne per aevum

Ignotas agitare procul solet hispidus artes:

Regem foedum animis, author foedissimus ipse

15

Consiliis adit, ac regni discrimine tanto

Haec super effatur. "Solymam iam victor ad urbem

Accelerat, duris horrens exercitus armis.

Verum age (nam fortes divique hominesque iuvabunt)

Curemus, quodcunque viros curare necesse est.

20

Cuncta quidem ducis, ac cani tu munera regis

Prospiciens longe implesti. si quisque saluti

Sic vacet, officioque suo parere laboret:

Hostibus evadete nostris haec terra sepulcrum.

Ipse equidem comes huc operum, sociusque pericli

25

Advenio. quicquid viridis praestare senectus

Consilii, et magicae possunt molirier artes,

Polliceor. coelo pulsos in Tartara fratres

Aligeros operum in partem cogam ore meorum.

Sed prius, unde velim tanti primordia facti

30

Accipere, expediam. Templo iacet ara sub imo

Iesidum, obscuroque latens telluris in antro.

Virginis hic niveo vultus circumdata velo

Effigies sedet illius, quam credula divam

Turba suam, matremque Dei fecere sepulti.

35

Ante illam seu nocte faces seu luce coruscant

Incensae, et longo circum vota ordine pendent,

Quae faciles animi gentes ad falsa tulerunt.

Hanc inde effigiem rapias, manibusque revulsam

Ipse tuis in templa velim Maumettia condas.

40

Dein ego tam valido destringam carmine manes,

Vt donec nostro facies ea septa manebit

Praesidio: his ingens fato custodia portis

Excubet, atque tuum muris obvallet ahenis

Insueta imperium virtus." Sic fatur: at ille

45

Impatiens monstrata Dei citus arripit antra.

Vique sacerdotes adytis, et limine sancto

Exigit: et castae simulacrum avellere divae

Nil veritus, templo condit, quo saepe nefandis

Irritant miseri caelestum cultibus iras.

50

Illo deinde loco, et ficti sub imagine vultus

Noxia Thessalico solvit magus ora susurro.

Verum ubi puniceis stellas Aurora quadrigis

Expulit, et summos patefecit lumine colles:

Abdaridum templi custos, qua sede locata est,

55

Effigiem non ultra oculis vigilantibus hausit

Horridus, atque alia incassum regione requirit.

Nuntius hinc regi volat ocyus. ille furore

Exuperans Iesidem auso, furtoque potitum

Secum aliquem putat. Aut ausum Iesidis, et idem

60

Furtivum noctis caecis opus extitit umbris:

Aut certe hic magni se vertit numen Olympi.

Reginae immunda simulachrum sede latere

Indignans, divaeque suae. nec certa nepotes

Fama tenet, cui tanta patres hominive, Deove

65

Adscribant. Sed nostra Deum, summissaque credat

Authorem pietas, et magno cedat Olympo.

Rex importunis evolvi cuncta ministris

Templa domosque iubet: poenasque et praemia ponit

Prodenti, aut latum furto, noxamve tegenti.

70

Ipse suas etiam fraudes, et carmina demens

Nequicquam Ismenus repetit. nam maximus illum

(Seu sua, sive hominum fuerit res tanta piorum)

Celavit Deus, atque artes elusit iniquas.

At vero in sanctos odio crudele tyrannus

75

Fertur, et immensis irarum fluctuat undis.

Nec iam praesentis casus, certique pericli,

Gallorumve memor, generis commissa perosi

Vlcisci cupit, atque animum exaturare furentem.

"Quicquid erit, super ignotus commune iacebit

80

Strage latro: haud hominis vacuas furor ibit in auras

Noster," ait. "ferro iustus procumbat, et insons:

Ne reus evadat furti modo. Sed quem ego iustum,

Quem nunc insontem dico? nonne agmine in illo est

Quisque nocens, nostrique aeternus nominis hostis?

85

Si cuius non iste animam novus illigat error,

Sit poenae commissa lues antiqua recenti

Vna satis. nunc ferte faces, nunc stringite tela,

O socii, et duplicem Solymis miscete ruinam."

Sic fatur Syriis, et turba septus amica:

90

Quae simul ad trepidas Solymum fama accidit aures,

Concussis haesere animis, atque omnia membra

Corripuit pavor, et lethi praesentis imago.

Nec quisquam numero ex illo iam tendere contra,

Molirive fugam, aut animum mollire tyranni

95

Audeat, et furto veniam prece poscere supplex.

At dubii, trepidique illinc cepere salutem,

Vnde nefas sperare fuit. Iam nubilis ipsos

Inter erat Veneris maturo foedere virgo.

Moribus haec altis reges aequabat, et omnes

100

Vna Palaestinas formoso corpore nymphas

Vincebat: nulla formam tamen arte colebat,

Vel quanta ornando quiret satis esse pudori.

Et (qui maior honos suus est) ingentia muris

Augustae decora illa domus inculta tegebat,

105

Et visu, et blandis iuvenum seclusa querelis.

At non ex oculis formam custodia prorsus

Mirandam eripiat, nec tu pulcherrime facto

Huic accedis Amor: sed claro e lumine Solis

Seductam pueri cupidis tamen ignibus offers.

110

Inclyte Amor, tu, qui densis nunc caecus amantum

Obnubis vittis oculos, nunc exuis Argus

Atque agitas circum, lumen iuvenile tulisti

Virgineos intra thalamos. Sofronia virgo

Dicitur, Assyriumque puer fert nomen Olyndus:

115

Cultores ambo unius patriaeque Deique.

Ille, quod ante alios iuvenes praeit ore modesto

Vt virgo ante alias forma praestante puellas:

Multum optat, minimum sperat, nil denique poscit,

Nec reserare suos ille miser audet amores.

120

Ast ea, sive haec non videat, seu temnat amantem

Declinetve sciens oculos: per mille labores

Pectora moerentis pueri flagrantia ducit.

Diditur interea rumor miserabile toti

Ipsorum populo exitium, caedemque parari

125

Infandam. tales subito Sofronia voces

Accepit, pariterque pudens, animosaque virgo

Protinus immeritis tantas avertere clades

Secum agitat. vis hunc animi fortissima motum

Impellit, sed virginei pudor obstat honoris.

130

Vivida vis vincit. quin imo foedere sancto

Audacem sinubus castis infusa pudorem,

Seque verecundam virtus facit. exiit ingens

In vulgus nullo penitus comitata ministro.

Nec decus ipsa suum texit, nec prodiga turbae

135

Exposuit, tenuitque oculos, veloque fluentes

Collegit Tyrio crines, atque omnia sanctis

Membra modis agitans, gressuque effinxit honesto.

Nec facile tecum statuas, faciemque decoram

Composuit fors an cultus: nam cultibus ipsam

140

Aversam Natura suis, meliorque Cupido

Artibus, et flammis coelum ridentibus ornat.

Ergo omnes in sese acies, animosque tuentum

Ardua convertit: regemque invicta sub ipsum

Progreditur, vultusque feros, iramque frementis

145

Sustinet, ac solio referens ita constitit aureo.

"Advenio, rex (iamque tuum suspende furorem

Interea et populo fraenos precor adde ruenti)

Advenio, tibi quae sontem, quem quaeris, et unde

Offensum te adeo praefers, retegam ipsa, tuosque

150

Ante pedes gelida vinctum formidine ponam."

Restitit intrepida confusus voce tyrannus

Virginis, et claro formae florentis honore

Attonitus: mulcetque iras, frontemque serenat.

Et si is corde minus saevo, aut minus illa severo

155

Vultu erat, ipse foret dulci obretitus amore.

At vero duros animos durissima forma

Nequicquam penetrat, mollisque Cupidinis esca

Delitiae, lususque absunt. Stupor inscius ergo

Ille fuit, subitaeque afflans dulcedinis aura:

160

Non pietas, non ullus amor, qui ferrea fregit

Corda senis, placidasque expressit pectore voces.

"Cuncta mihi, quaecunque (inquit) sint vera, fatere,

O Virgo, et pavidam curam sepone tuorum."

Illa autem: "Reus ecce tibi, qui fatur: et huius

165

Dexterae opus furtum est: vestris ego sola revelli

Effigiem templi ex adytis. me verius unam

Afficies poenis." fato sic obtulit ultro

Communi sublime caput, tantosque malorum

In se unam voluit virgo devolvere fluctus.

170

Magnanimum figmentum. aut unquam lucida veri

Est facies adeo? et coelo mage digna sereno.

At non hic senior subitas (ut semper) in iras

Concedit, pariterque minas suspendit, et instat:

"Quis tibi consilium, quis opem tulit?" "Haud ego quemquam

175

Ipsa meae," refert, "consortem adsciscere laudis

Vel minimam in partem volui. mihi conscia porro

Sola fui, sola et furti fabricator, et author."

"Ergo in te solam nostro," rex suscipit, "omnis

Ira ruens ultrix solio decumbet:" at illa

180

"Hoc," ait, "hoc verum est: unam persolvere poenas

Me decet, una tuli viridem quae laude coronam."

Hic rursum turbato animis, latebrasque roganti

In quas effigiem abdiderit, sic orsa tiranno

Ora refert. "Non ignotis (ut rere) sub umbris

185

Effigies occulta iacet: sed nuper eadem

Haec exusta manu nigros persedit in ignes.

Idque mihi egregium duxi. sic dextra prophana

Polluere, et foedam nequeat vis stringere casus.

Aut furtum, aut tu posce reum. Nunquam illud, at istum

190

Aspicis en coram. quamvis quid crimine nullo

Nominibus demens utor furtique, reique?

Namque aequum est turpes raptori avellere praedas."

Dixit: at ille omnes irarum laxat habenas

Asper, acerba fremens. nil castae virginis ora,

195

Nil animi mens alta iuvat, frustraque furori

Formae obtendit Amor clypeum. Iam pulchra tyranni

Voce rapi, et calidis virgo torrenda iubetur

Flammis viva dari, peplumque togamque ministri

Femineam abripiunt: properi iam mollia tergo

200

Brachia reducunt, et duris nexibus arcent.

Ipsa silet, fortique levem sub pectore motum

Praesentit: neque tum pallor, sed candidus ora,

Ora color roseo dudum vernantia pingit.

Talis in urbe volans casus vulgatur, et omnem

205

Huc populum trahit: huc etiam concurrit Olindus

Multa agitans, dubioque metu perfixus amantis.

Vt vero hanc pressam manicis, et frigore vidit

Perfusam gelido lethi, duroque ministros

Instare officio: tum tota ex urbe fluentis

210

Praecipitans populi cirum se disiicit undam.

Et procul exclamat. "Nihil, o, nihil ista, tyranne,

Egit, seque amens alieno iactat honore.

Non sensit, non ausa fuit, nec femina tantum

Sola, rudis rerum, potuit perducere factum.

215

Nam qui custodes latuit? quave arte recepit

Effigiem? dicat: nostros si dicere possit

Defensos atrae dono caliginis ausus."

Tantum illam infelix, nec ei dilectus amavit.

Subiicit his. "Ego, rex, illuc inde ardua vestri

220

Accipiunt delubra diem Maumettis, et auram,

Clam nocte evasi, coeloque elapsus amico

Aedis inaccesso transivi limite muros.

Ne quaeso, ne sancta meas praecerpere virgo

Morte velis dura laudes: meus iste catenae

225

Est nexus, meus ille rogus, mihi flamma paratur."

Sustulit humanum puero Sofronia vultum,

Luminibusque piis lustrans, "Ecquo, miser," inquit,

"Advenisti insons? quae te sententia duxit?

Vel quis in exitium rapuit furor? ergo ego cunctam

230

Vnius sine te nequeo vim ferre minantis

Sola viri? et mi etiam pectus?" sed talia frustra

Illi dicta volant: et sensibus haeret in iisdem,

Nec verbis mutatur amans. O nobile magnae

Virtutis cum pinnigero certamen Amore!

235

Mors ubi victori et piceae sunt praemia taedae,

Victo poena salus. gliscit magis ira tyranno,

Aegrescitque furens animus: spernique videtur

Ipse sibi, poenas olli dum mutua spernunt.

"Aequa fides ambobus," ait, "praestetur: et ambo

240

Victores habeant dignas, me iudice, palmas."

Inde loci nutu lictorem commonet. ille

Accedit, pueroque manus post terga revincit:

Extemploque duos ad palum deligat unum

Componens humerosque humeris, vultusque micantes

245

Vultibus eripiens. et iam pyra condita surgit,

Funereosque cient ventosis follibus ignes.

Quum puer ingentes imo de pectore questus

Rumpit, et has lachrymis voces rorantibus addit.

"Ergo hic nodus erat, quo te mihi perditus omni

250

In vita adstrictam, sociamque (heu vana) futuram

Speravi? hic erat ille ignis, qui pectora nostra

Arderet paribus flammis? mihi saepe Cupido

Ipse alios inimica parat, quosque invida vivos

Diduxit, mortis misero sic tempore cogit.

255

Hoc saltem haud deflenda mihi: quod me tibi fecit

Consortem lethi atque rogi, postquam esse nequivi

Et vitae, et thalami. tua me fata aspera terrent

Non mea, qui tecum maneo miriturus. et o me

Felicem, dulcesque meas in funere poenas.

260

Si dabit, ut sinubus collatis aeger in isto

Ore tuo vitam, et labris languentibus edam,

Inque mea extremam mecum simul ora fatiscens

Ipsa tui mittas halantem pectoris auram."

Sic queritur lachrimans, suavi sic suscipit illa

265

Voce monens. "Alios sensus, aliasque querelas

Maiorem ob causam praesens sibi postulat hora

O iuvenis. quin tu labes, admissaque tecum

Mente recognoscis tacita? et quae praemia, voluis,

Promisit Deus ampla piis? age nomine perfer

270

Ista suo, et superas aspira laetus in arces.

Aspice diffusum candenti lumine coelum

Vt nitet? ut nos hinc facies vocat aurea Solis

In coelum, et moestos radiis solatur amicis?"

Hic plebs ingentem tollit Maumettia luctum:

275

Luget amica etiam demissa voce piorum

Turba, et nescio quid regis per dura videtur

Pectora inassuetum molli quoque serpere lapsu.

Praesensit, torsitque oculos iratus, et illinc

Se rapuit. Tu communem, virgo una, dolorem

280

Destituis, nulloque irroras lumina fletu.

Ecce autem, tenui positis discrimine mortis,

Egregius forma, et peregrino clarus in ostro,

Ignotisque armis, longisque supervenit oris

Bellator (sic visus enim): cui fulva micantem

285

Sustinet argento duplici galea ardua tygrim,

Atque oculos rapit. Hoc belli Clorinda superbum

Induere, et fama memoratum insigne solebat.

Vnde illam cuncti (nec frustra) rentur adesse.

Haec omne ingenium generis muliebris, et usus

290

Femineos primis infans contempsit ab annis.

Excelsamque colo dextram, calathisve salignis

Flectere, nec Lydae radiis dignata puellae,

Non acui: mollesque habitus, et clausa locorum

(Namque etiam latis tuto pudor errat in arvis)

295

Exiit: et fastu faciem munire rigenti

Conata est. etiamque rigens, etiam aspera cepit.

Fraena manu iam tum parva lucentia strinxit,

Aut volucri diffudit equo: viridique palaestra

Apta fugae fingens, et duro membra labori

300

Reddidit, aeratumque ensem vibravit, et hastam.

Inde per aerias rupes, nemorosaque lustra

Egit aprum, aut fulvum iaculo succincta leonem.

Bella dehinc, pugnasque obiit, generique virorum

Visa fera est, homo visa feris. Nunc obvia tendit

305

Surgenti imperio, ducibusque adversa Latinis,

Gaudentem rosea Phoebi face Persida linquens.

Quanquam saepe horum sparsit prius arva recisis

Artubus, et vitreos suffudit sanguine rivos.

Ergo hic primum ille se lurida mortis imago

310

Obtulit ante oculos, studioque accensa videndi

Spumantem huc admittit equum. dant omnis eunti

Turba locum, et densa cedunt diffissa corona.

Tum simul ad palum vinctos duo cernit eundem.

Haec silet, ille gemit: virtusque in virgine maior

315

Apparet. sed enim ritu miserentis acerbo,

Moerentisque videt puerum, atque aliena dolentis

Fata queri, lachrymisque genas tabescere salsis.

Ipsam autem tacitam, summique in candida coeli

Miratur gemino defixam lumine templa

320

Suspicere, et terras animo liquisse iacentes.

Olli animum strinixt pietas, lachrymasque dolore

Victa dedit. verum magis alta silentia, et illa

Virginis haud ullo facies movet uvida rore,

Quam pueri gemitus, liquidaeque in morte querelae.

325

Tunc hominem, qui forte suo vertente senecta

Adstabat lateri canus, sibi dicere quaesit,

Quae culpa excidio iuvenes, fortunave mergat,

Et qua gente satos. dedit ille brevissima grato

Ore quidem, sed plena senex responsa roganti.

330

Obstupuit, pariterque ambos subducere morti

Innocuos credens statuit, quantum arma valebunt,

Arma precesve suae. pulchro volat aurea nisu,

Iamque incessentes retro convertere flammas

Imperat, et torvos terret sic voce ministros.

335

"Ne quisquam hoc vestri procedere longius ausit

Officio: donec iterum cum rege locuta

Iam iam adero. non ille huius vos arguet unquam,

Ne trepitade, morae." commoti talibus illi

Vocibus, ingentique aspectus lumine parent.

340

At virgo tecta hinc Solymi petit alta tyranni:

Dumque petit, regem contra se cernit euntem.

Mox prior haec. "Adsum Persarum ex orbe meorum

Clorinda: hoc vestras fando si nomen ad aures

Pervenit. Tecum huc fidei communis alumna.

345

Ipsa fidem, regnumque tuum defendere veni.

Nec quaevis patriae pro libertate recuso

Munera obire tibi: seu me intra septa latere

Murorum, seu vis campo splendere patenti.

Ardua non timeo, nec humi repentia sperno."

350

Dixerat, et dicta excepit sic ore tyrannus.

"Ecquae nam tellus adeo summota recessit

Extra Asiae, Solisque plagas? quo non tua fama

Venerit, et nitidas ingens decor explicet alas?

Nunc quoniam es coniuncta mihi, securus ab omni

355

Fortunaeque metu, et dubii formidine Martis,

Laetus agam. non si innumeras mea regna phalanges

Tutari aspicerem, tanta spe certior essem.

Iam mihi, iam nimium adventu tardare videtur

Gofredus. Tu posce modo, quos ferre labores

360

Ipsa velis belli. solum te grandia, solum

Aspera digna puto. en sceptrum super agmina cedo

Nostra tibi, nutumque tuum pro lege sequantur."

Illa ubi iucundis grates pro laudibus egit,

Sic rursum: "Nova res certe videatur, ut ante

365

Impensas operas merces, ac praemia vadunt.

Sed tua me bonitas animi sperare coegit,

Quae cupio non magna, reos, rex optime, vellem

Te mihi pro meritis illos donare futuris:

Dono namque peto. Sed enim si crimen (ut aiunt)

370

Incertum est, summi hos rapit inclementia iuris.

Verum hoc ipsa equidem sileo, furtique solutos

Cur ambos credam, signa indubitanda relinquo.

Et tantum hoc dicam, cunctis haerere tuorum

Fixum animis, divae parvam Iesidas amatae

375

Effigiem rapuisse: sed hoc procul avia fertur

Mens errore mihi, et certo se tramite ducit.

Legum contemptus, et relligionis avitae

Illa fuit res suasa mago: namque haud licet ullum

In templis cuiquam simulachrum ponere nostris:

380

Aut positum ferre. hinc monstri praesentis, et irae

Me iuvat ex alto Maumetten credere coelo

Authorem. Deus ille, Deus fuit: et sua celsa

Templa manu, rituque parens ornavit amico.

Vt volet, Ismenus coelumque et Tartara volvat:

385

Is cui pro telis astus, cui torpor habetur

Pro muro. nos ferrum equites tractemus, et arma:

Haec ars, hinc dulces liceat sperare triumphos."

Desierat virgo: et palmosae rector Idumes,

Quanquam animus cunctis aegre mansuescere dictis,

390

Aut pietate valet: tamen illi obstare negando

Noluit. id ratio suadet, virtusque precantis.

Tum sic voce refert. "Vivant, animaque fruantur

Liber uterque sua: tantoque haud ulla negentur

Intercessori. sive haec res aequa putanda est,

395

Insontes culpae, ac voci praeconis iniquae

Eripio: sive est pietas et gratia, dono."

His dictis, subito iuvenes rumore coorto

Exuti pariter palo, vinclisque fuerunt.

O fatum pueri felix, o sidera fausta.

400

Edere qui facinus potuit, quo mutua tandem

Semina magnanimo in gremio succepit amoris.

Et nunc ille reus, nunc castae sponsus amantis

Vadit amans. rogus in thalamum concedit, et atrae

In niveas abeunt florenti lumine taedas.

405

At Solymum princeps vicinum tale veretur

Connubium, talesque animos: quibus actus utrumque

Longe Palaestinae campis, Libanoque relegat.

Nec tantum satis esse putans, hos saevus acerbo

Exilio mutare domos, et patria cogit

410

Limina: compellitque alios incerta locorum.

Heu durum discrimen, avos, parvosque nepotes

Cum linquunt, dulcesque thoros. namque ille feroci

Ingenio natos, et forti corpore tantum

Praestantes urbe expellit, muliebreque secum

415

Quippe genus mite, atque imbelles detinet aevo:

Obsidibusque fidem, certo ceu pignore, firmat.

Illorum multi patria erravere relicta:

Pars ira superante metum sese obvia Gallis

Iunxit, ut irriguam primum convenit ad Isson:

420

Isson, quam brevis a Solymum via dividit urbe:

Et si quis primo hinc abeat iam Sole viator,

Illuc sub decimam lentus pervenerit horam.

O quantum hic Gallos arrexit nuntius! o quos

Adiecit stimulo animis antiqua cupido!

425

Hic tamen in viridi ductor canentia campo

Tendi vela iubet. medium namque igneus axem

Egerat, et pelago Titan properabat Ibero.

Nec mora, contendere omnes: cum forma duorum

Ignota sub veste virum, peregrinaque surgit:

430

Omnis et in morem pacis composta videtur.

Hos Pharia rex ipse plaga pia castra Latini

Iussit adire ducis, stipatosque agmine magno,

Et turba comitante vehi: quorum alter Alethes

Dictus. eum turpi quondam de pulvere plebis

435

Surgentem ad summos Nili regnantis honores

Ingenium varium, et mores vexere sequaces.

Vexit mens fandi fictrix, tum lingua suavi

Melle fluens: atro quamvis suffecta veneno

Saepe dolos, fraudesque, et livida crimina spargat:

440

Livida, sed lepido laudum fucata colore.

Argantes alter Phariam peregrinus in aulam

Vsque pharetratis quondam pervenit ab Indis

Cyrcassus. nunc imperii, procerumque receptus

Ordine, militiaeque gradu situs eminet alto.

445

Atque idem impatiens, ferus, intractabilis, armisque

Invictus: pariterque deos contemnit, et omne

In proprio ius ense locat, ius omne lacertis.

Protinus hi portas castrorum admittier intra

Ad Gofredum orant. solio tum forte residens

450

Gramineo summum belli Gofredus habebat

Concilium, proceres inter, nec veste micabat

Purpurea. sed vera suum, licet obsita pannis,

Ipsa sibi decus est ingens, ac purpura virtus.

Tenuia signa olli divum contemptor honoris

455

Argantes, magnumque in se ducis aedidit instar.

At vero ad pectus dextram sibi duxit Alethes,

Inflexitque caput, demisit lumina terrae,

Et patrio de more virum veneratus abunde

Incepit fari: ipsiusque ex ore loquentis

460

Dulcis Hyblaeo manabant nectare verba,

Et Syrio diffusa sono, quem quisque tenebat

Iesides. "O digne, uni cui se ista corona

Ingentum fama heroum summitat, et armis:

Cuius in auspiciis palmas, Eoaque novit

465

Regna: tui nostras etiam fama impulit aures

Nominis, Herculeas ultra iam cognita metas,

Aegyptique tuis complevit laudibus oras.

Nec quisquam numero e tanto non hauserit illas

Admirans, extrema solent ceu monstra tuentes.

470

At meus ingenti tacitus dulcedine mixta

Narrantis rex ore legit, gaudetque propinquis

Interdum memorans: atque in te diligit uno,

Vnde aliis timor, ac mentem premit invida cura,

Virtutem, tecumque volens decrevit amore

475

Coniungi: si lege nequit. hoc te actus amore

Poscit amicitiam, et gratae pia foedera pacis.

At virtus amborum esto, quae mutua vestras

Contrahat, et nodo mentes simul obliget arcto.

Verum te quoniam charum sibi pellere regem

480

Accingi clarae solio praesensit Idumes:

Nos tibi, dum prima belli res mole quiescunt,

Haec modo ferre iubet, sensusque aperire latentes

Consilii, mentisque suae. Si quod tibi partum

Hactenus est Asiae: hoc animos explere tuorum,

485

Atque tuos valeas, nec amica lacessere bello

Sceptra Palaestini regis, quasque occulit oras

Nominis umbra sui: tua se male firma vicissim

Regna locaturum stabili sub sede recepit.

Hoc si autem fiat, si unquam vis vestra coibit:

490

Ecquando melior Persas, Arabasve reviset

Felici fortuna gradu? magna, inclyte, magna

Egisti spatio in parvo, quae longa nequibit

Annorum series, et sera abolere vetustas.

Florentes tibi ferro acies, urbesque fuerunt

495

Dispersae, afflictaeque solo. tibi nulla laborum,

Nulla ignotarum facies non victa viarum.

Vnde tuum ad nomen longinqua per oppida gentes

Attonitis horrent animis, populique tremiscunt

Vndique vicini: et quamvis nova quaerere possis

500

Regna tibi, incassum magnis nova gloria factis

Quaeretur, summumque volans modo pulsat Olympum.

Quo magis est aequum dubii te munera belli

Abstererre animo. namque his si victor abibis,

Imperium paries solum, nec gloria maior

505

Hinc redit: at vero fueris si victus, utrumque

Amittis. Fortunae audax est lusus, et amens

Ambiguo certum, magnumque opponere parvo.

Sed tibi fors eius, multos cui parta sub annos

Tutari curae est, potior sententia nostra

510

Visa, ac perpetuo plaudens victoria cursu:

Quaeque animis hominum dominandi innata cupido

Acrius in magnis ferviscit mentibus ardens,

Pacem horrere magis, reliqui quam bella virorum,

Efficient, fatoque patentem insistere callem:

515

Et nunquam hunc lateri suadebunt ponere, semper

Victorem, famaque ensem super utraque mundi

Littora iam notum: donec Maumettia seram

Relligioque, Asiaeque trahant sola versa ruinam.

Dulcia verba quidem, iucundusque auribus error:

520

Quem tamen extremi comitantur saepe labores.

At ni magnanimo exuperans violentia corde

Obducit spissa mentis caligine lumen:

Ipse licet videas per te, quod ubi aerea malis

Bella sequi, et Martis lituos audire canentes:

525

Sperandi non ulla tibi, sed causa timendi

Est potius. Siquidem varios alterna sub istum

Fortuna eventus mittit mortalibus orbem.

Praecipitesque solo lapsus instare repente

Evectis super astra solent. dic, optime ductor,

530

Dic mihi, si populo pollens Aegyptus, et auro,

Consiliisque vigens, ferro in tua damna feratur:

Atque una sparsas revocent in bella phalanges

Turcique Persaeque et Cassani filius alti.

Quas vires tantis oppones fluctibus? aut quas

535

Invenies tali tutas discrimine sedes?

At regi Danaum fidis, qui foedere tecum

Coniunctus sacro est. Verum o cui Graia virorum

Viventum non nota fides? tu crimine ab uno,

Vno autem? tu criminibus de millibus, inquam,

540

Omne aliud discas: vobis nam perfida mille

Insidias, aurique fame gens aegra tetendit.

Ergo qui vobis Asiae prendentibus oram

Obstitit, et cunctis naturae lege patentes

Obstruxit cum fraude vias: nunc ille cruoris

545

Largus erit proprii, et vitalis prodigus aurae?

At tibi forte animos isthaec, quibus undique cinctus

Munitusque sedes, ingentes agmina tollunt:

Et quos diversa distractos parte locorum

Vicisti, superare etiam te posse coactos

550

Vno rere loco: quamvis per bella, per aestus

Frigoraque attritas acies tibi conspicis esse:

Et novus accedet numerosis viribus hostis.

Verum ubi sic volvi fatis et numine censes

Divorum, ferro ut nequeas superarier: esto

555

Vt tibi finxisti, sic magnus creverit aether.

At vincere fame. tali quae moenia monstro

Obiicies? quos aeria sub rupe recessus?

Stringe manu gladium contra hoc, hastamque lacerto

Intorque valido vibrans, turpique iacere

560

Stratum finge solo, et victrices indue pompas.

Omnia iam providi multo manus ante coloni

Excussit facibus foede, pressitque ruina.

Moenibus et clusis, aut altis turribus omnes

Condidit agrorum fructus. tibi pascere tantas

565

Spes unde est turmasque equitum, peditumque catervas?

Audaci huc animo, divisque advecte benignis.

Classis at id toto, dices, mihi prospicit errans

Aequore. De ventis igitur tua pendet, et undis

Apta salus? tua ne ventis fortuna vocatis

570

Imperat, et modo dat laxas, modo stringit habenas?

Teque unum precibus cunctorum, ac quaestibus aequor

Surdum audit? fluctusque refert in vota secundos?

At non et Persae populi; et Nilotica tellus,

Atque Arabes uno devincti foedere classem

575

Cogere tam validam poterunt, ut navibus ausit

Aequa obstare tuis, totoque occurrere ponto?

Duplex cuncta tibi versanti, animisque moventi

Est opus ad laudem tanti victoria belli.

Vna autem iactura potest tibi dedecus ingens

580

Afferre, et damno vires multare superbas.

Namque ubi nostra tuam victrici Marte per undas

Dissipet Ionii classem aequoris: hic tua tabent

Agmina deinde fame: frustraque ea vincet aperto,

Te pereunte, mari, et salsis dominabitur arvis.

585

Iam si nec pacis mansurae pacta, nec ullum

Tempus amicitiae Phario cum rege requires:

(Des libertatem veri) virtutibus aufert

Consilium hoc se longe tuis. at numina faxint

Sancta deum, mentem ut talis sententia linquat:

590

Oblectesque ipsam rerum mercede tuarum:

Atque Asiae longo solvat se patria luctu.

Nec vos huic tali casus, omnisque laboris

Consortes, laudumque viro, fortuna secunda

In fraudem laciat nova bella lacessere suadens.

595

Sed qualis pelagi deceptus fraude magister

Condidit optati naves intra ostia portus:

Vela decet saevis tandem legere acta procellis,

Nec blando parere mari." sic fatus Alethes.

Et postrema levi clauserunt murmure dicta

600

Hesperii heroes: quantumque ea cuique molesta

Conditio fuerit, vultu patefecit acerbo.

At pius huc illuc acies circumtulit heros:

Flagrantes oculorum acies, frontesque suorum

Vidit, et haec placido mox illi reddidit ore.

605

"Omnia tu suaves fundens, legate, loquelas

Narrasti, et pacem medius situs inter, et arma.

Si me vester amat rex, et mea laudibus effert

Facta libens: equidem tali feror altus honore.

At vero, qua totius Maumette minaris

610

Fidentis populi bellum: cape verba vicissim

Libera more meo, et nullo circumlita fuco.

Nos adeo multos terra, pelagoque labores

Hactenus et luce exhaustos, atque aere caeco

Pertulimus: solum ut validis insessa tyrannis

615

Illa Dei pateat nobis ad moenia callis,

Immani relevanda iugo. nil regna, nec aurum,

Nec vitam tali profundere fine pigebit:

Vt meritis coeli pariatur gratia nostris.

Namque haud nos olim tanta haec ad munera turpis

620

Egit avarities, et honorum vasta cupido.

Auferat hanc superum genitor de pectore pestem

Tam diram (nostrum si pectore serpit in ullo)

Nec sinat aspersum dulci torpere veneno,

Quod necet, et mentis placidum subrepat in aulam.

625

At sua quae saxo penitus praecincta rigenti

Corda manus penetrat, tactu mollire suavi

Nostra etiam solet. Haec patriis nos duxit ab oris

Impellens, vetuitque ulli succumbere casu.

Haec arere facit fluvios, et sidere montes

630

Aerios: hyemique gelu cum nubibus aufert,

Ardorem aestati: haec pelagi super astra sonantes

Deiicit irati fluctus, atrisque cavernis

Continet, et coelo ventos emittit aperto.

Haec altos aperit muros, aerataque caedens

635

Agmina spargit humi. hinc nostrae fiducia menti

Nascitur, et trepidos audax vigor influit artus.

Non sibi, non nostrae possunt promittere tantum

Heu fragiles bello vires, non Gallica tela,

Non Graii, nec caeruleo cita marmore classis.

640

Illa modo auxilium nobis, animosque ministret:

Nil ope mortali vacuos, nil arte relinqui

Curamus (nec fas) experti qualis in umbra

Nos clypei texat, quo fulmine dissipet hostes.

Verum ubi nos linquat (quoniam sic nostra reposcant

645

Flagitia, aut arcana suae placita invia mentis)

Ecquis erit nostrum, terra hac qui vitet humari?

Hac terra, quae membra Dei pallentia quondam

Accepit gremio: aut vivis hunc luminis usum

Invideat? nec nos mortem patiemur inultam:

650

Nec nostras Asiae fortunas perditus orbis

Riserit, aut iactas coeli deflebimus auras.

Nec tu finge precor, nos pacem horrere magis, quam

Mortiferum reliqui bellum: nam regis avemus

Foedus amicitiamque tui, atque id poscimus omnes

655

Ore pio. sed num illius sit subdita sceptris

Haec tellus, scis ipse, nec est latebra ulla neganti.

Cur ergo hanc curat? nos extera quaerere bello

Regna sinat, placidaque suum regat ipse quiete

Imperium." sic ille refert: atque aspera corda

660

Agantes telo rabies perfixit acuto.

Idque ferens prae se, labiisque tumentibus audax

Ante ducem stetit, et rabido sic ore locutus.

"Bellum habeat, qui pacem horret. paenuria nunquam

Rixarum fuit. et pacem tu horrere videris,

665

Postquam vel primis nostrum non annuis orsis."

Inde suam limbo vestem sub crura fluentem

Arripiens curvum in gremium collegit, et illo

Leniter expanso rursum sic farier orsus,

Ardentes torquens obliquo lumine vultus.

670

"O qui adeo varias spernis res, hoc ego vobis

Bella sinu, pacemque gero. tu consule tecum,

Rumpe moram et quodvis isto nunc delige circo."

Talia dicta feri, foedique iniuria motus

Continuo proceres uno bellum ore vocare

675

Concordes egere omnes, nihil ante moratos

Magnanimi responsa ducis. vestem ille reflexam

Excussit, trepidasque sinus laxavit in auras:

"Vosque," ait, "ad bellum cunctos crudele lacesso."

Hoc dicens, Iani est portas aperire gementes

680

Visus: et hinc illum scissa Discordia vitta

Pone sequi, cornuque vocans Furor arma cruento:

Atque oculis rubro suffusis lumine, et igni

Ardere Alecto, et dirae fax alto Megaerae.

Is qui olim contra caelestes arduus arces

685

Sustulit ingentem casso conamine molem,

Talis erat forsan. sic illum fronte superba

Coelicolis vidit Babylon, astrisque minantem.

Ergo, suscipiens ductor, "regi ista referte

Vestro verba," inquit. "Veniat, properetque per aequor,

690

Per terram: bellum accipimus, quodcunque minatur.

Ni veniat, Nili ipse sui nos amne moretur."

Haec effatus, eos dictis dimittere gratis

Incipit, et donis ambos ingentibus ornat.

Caelatam ferro galeam largitur Alethi,

695

Mygdoniae prima victor quam cepit in urbe.

Abstulit Argantes ensem, quem vertice toto

Cnossius insignem gemmis, auroque Lycaon

Extuderat, mirae artis opus, longeque micantem

Materiam pretio superans. quae munera postquam

700

Attentis voluere oculis: "Nae tu ocius," inquit

Ductori Argantes, "mediaque in luce videbis,

Quam tua dona mihi clarum vertantur in usum."

Inde abitus veteri veniam de more petivit:

Atque suo dixit comiti, "Nos ibimus, ipse

705

Ad Solymam versus, nostri tu regis ad aulam

Sole novo: sed roriferis ego noctis in umbris.

Nam nec voce mea, consignatave papyro

Esse queat, quo tendis, opus (quare omnia regi

Haec solus responsa refer) nec longius isto

710

Me iuvat ire loco, et belli procul esse tumultu."

Atque ita qui nunc nuper erat legatus, in hostem

Evasit dirum Hesperiis, nihil ille revolvens

Quid poscat ratio gentes confusa per omnes,

Aut immaturo curans offendere cursu.

715

Imo etiam socii responsum eludit hiantis,

Impatiensque morae muros contendit ad altos

Stellantis gradiens per amica silentia coeli.

Nox erat, et terras animalia fessa per omnes

Straverat alma quies, ventoque immota iacebant

720

Aequora, cum tacito labuntur sydera motu:

Cum nemus omne silet, pecudes, mutaeque natantes,

Quaeque maris liquidi latebras, quaeque hospita cycnis

Stagna colunt, pictaeque domo frondente volucres

Mulcebant curas, atque alto corda sopore.

725

At non Hesperius miles, nec Gallica pubes,

Magnanimusque heros in somnos lumina solvunt,

Aut animos sedant: illa tam magna cupido

Incessit, pelago ut croceos Aurora iugales

Exerat, atque Dei magnam se ducat in urbem:

730

Adventus quae meta fuit, quae meta laborum.

Et iam iamque vident, radius num se ullus ab Austro

Proferat, et fuscum nivea riget aera luce.