Bonaventura da Bagnoregio rhythmi

Testo base di riferimento: E. Jallonghi, 1915

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


1. Philomena

1

Philomena, praevia temporis amoeni,

Quae recessum nuntias imbris atque coeni,

Dum mulcescis animos tuo cantu leni,

Ave, prudentissima; ad me, quaeso, veni.

 

2

Veni, veni, mittam te, quo non possum ire,

Vt amicum valeas cantu delinire,

Tollens eius tristia voce dulcis lyrae,

Quem heu! modo nescio verbis convenire.

 

3

Ergo pia suppleas meum imperfectum,

Salutando dulciter amicum dilectum,

Eique denunties qualiter affectum

Sit cor meum iugiter eius ad aspectum.

 

4

Quod si quaeret aliquis, quare te elegi,

Meum esse nuntium sciat, quia legi

De te quaedam propria, quae divinae legi

Et optato munere placent summo Regi.

 

5

Igitur, carissime, audi nunc attente:

Nam si cantus volueris huius serves mente,

Eius imitatio, Spiritu docente,

Te coelestem musicum faciet repente.

 

6

De hac ave legitur, quod cum deprehendit

Mortem sibi propriam, arborem ascendit,

Summoque diluculo rostrum sursum tendit,

Diversisque cantibus totam se impendit.

 

7

Cantilenis dulcibus praeviat auroram;

Sed cum dies rutilat circa primam horam,

Elevat praedulcius vocem insonoram,

In cantando nesciens pausam, sive moram.

 

8

Circa vero tertiam quasi modum nescit,

Quia semper gaudium cordis eius crescit:

Vere guttur rumpitur, sic vox invalescit,

Et quo cantat altius, plus et inardescit.

 

9

Sed quum in meridie sol est in fervore,

Tunc disrumpit viscera nimio clamore;

Oci, oci clamitat illo suo more;

Sicque sensu deficit cantus prae labore.

 

10

Sic quassato organo huius Philomenae,

Rostro tamen palpitans fit exsanguis paene:

Sed ad Nonam veniens moritur iam plene,

Quum totius corporis disrumpuntur venae.

 

11

Ecce, dilectissime, breviter audisti,

Factum huius volueris: sed, si meministi,

Diximus iam primitus, quia cantus isti

Mystice conveniunt legi Iesu Christi.

 

12

Restat, ut intelligas esse Philomenam

Animam virtutibus et amore plenam,

Quae dum mente peragrat patriam amoenam,

Satis delectabilem texit cantilenam.

 

13

Ad augmentum etenim suae sanctae spei

Quaedam dies mystica demonstratur ei:

Porro beneficia, quae de manu Dei

Homo consecutus est, sunt horae diei.

 

14

Mane, vel diluculum, hominis est status,

In quo mirabiliter homo, est creatus;

Hora prima, quando est Deus incarnatus

Tertiam die spatium sui incolatus;

 

15

Sextam, quum a perfidis voluit ligari,

Trahi, caedi, conspui, dire cruciari,

Crucifigi, denique clavis terebrari,

Caputque sanctissimum spinis coronari;

 

16

Nonam die, quum moritur, quando consummatus,

Cursus est certaminis, quando superatus

Est omnino zabulus, et hinc conturbatus;

Vesperas, cum Christus est sepulturae datus.

 

17

Diem istum anima meditans in hortis,

Suae facit terminum spiritalis mortis,

Scandens Crucis arborem, in qua Leo fortis

Vicit adversarium, fractis mortis portis.

 

18

Statim cordis organa sursum elevando,

Suum a diluculo cantum inchoando,

Laudat et glorificat Deum, replicando

Sibi quam mirificus fuit hanc creando.

 

19

Pie (inquit) Conditor, quando me creasti,

Quam sit tua pietas larga declarasti,

Nam consortem gloriae tuae cogitasti

Facere gratuito, gratis quam amasti.

 

20

O quam mira dignitas mihi est concessa,

Quum imago Domini mihi est impressa!

Sed crevisset amplius dignitas possessa,

Nisi iussum Domini fuisset transgressa.

 

21

Nam tu, summa charitas, tibi cohaerere

Me volebas iugiter, sursumque habere

Dulce domicilium, tecumque manere,

Et me, velut filiam, alere, docere.

 

22

Ex tunc disposueras in id adunare

Coelicis agminibus, teque mihi dare;

Sed pro tanta gratia quid recompensare

Possum? prorsus nescio, nisi te amare.

 

23

Vnica suavitas, unica dulcedo,

Cordium amantium salutaris praedo,

Totum quidquid habeo, vel sum, tibi dedo,

Denique depositum meum tibi credo.

 

24

Oci cantat tale cor gaudens in pressura,

Dicens, quia dignum est, ut a creatura

Diligatur opifex talis mente pura,

Ei quum exstiterit de se tanta cura.

 

25

Sic mens hoc diluculum transit meditando;

Sed ad primam transferens vocem exaltando,

Tempus acceptabile pie ruminando,

In quo venit Dominus carne se velando.

 

26

Tunc liquescit anima tota per amorem,

Pavida considerans omnium Auctorem

Vagientem puerum, iuxta nostrum morem,

Et curare veterem velle se languorem.

 

27

Plorans ergo clamitat: O fons pietatis,

Quis te pannis induit dirae paupertatis?

Tibi quis consuluit sic te dare gratis,

Nisi zelus vehemens, ardor charitatis?

 

28

Digne zelus vehemens est hic ardor dictus,

Cuius et dominio Rex coelorum victus,

Cuius sanctis vinculis captus et constrictus,

Pauperis infantuli pannis est amictus.

 

29

O praedulcis parvule, puer sine pari;

Felix, cui datum est te nunc amplexari,

Pedes, manus lambere, flentem consolari,

Tuis in obsequiis iugiter morari!

 

30

Heu me! cur non licuit mihi demulcere

Vagientem parvulum, et cum flente flere,

Illos artus teneros sive confovere,

Eiusque cunabulis semper assidere?

 

31

Puto, pius parvulus haec non abhorreret;

Immo, more parvuli, forsan arrideret,

Et flenti pauperculo fletu condoleret,

Et peccanti facile venia faveret.

 

32

Felix, qui tunc temporis Matri singulari

Potuisset precibus ita famulari,

Vt in die sineret semel osculari

Suum dulcem parvulum, eique iocari!

 

33

O quam libens balneum ei praeparassem!

O quam libens humeris aquam apportassem!

In hoc libens Virgini semper ministrassem,

Pauperisque parvuli pannulos lavassem.

 

34

Sic affecta pia mens sitit paupertatem,

Cibi parsimoniam, vestis vilitatem:

Labor ei vertitur in iucunditatem;

Vilem esse saeculi dicit venustatem.

 

35

Ergo sic infantiam Christi retexendo,

Horae primae canticum strenue canendo,

Transitum ad Tertiam facit recolendo

Quantum Christus passus est homines docendo.

 

36

Tunc cum fletu recitat illius labores,

Sitim, famem, frigora, aestus et ardores,

Quae dignanter pertulit propter peccatores,

Dum illorum voluit innovare mores.

 

37

Vox amoris flatibus tota concremata,

Oci, oci clamitat avis haec beata,

Mundo mori cupiens, cuius via lata,

Cui foetet saeculum, sic est delicata.

 

38

Clamat ergo: Domine, dulcis praedicator,

Exulum refugium, pauperum amator,

Qui es poenitentium pius consolator,

Post te debent currere iustus et peccator:

 

39

Iusti quippe regula, vitae es doctrina,

Peccatorum speculum, mira disciplina,

Fessis et debilibus efficax resina,

Aegris et languentibus potens medicina.

 

40

Primus in hoc saeculo charitatis scholam

Instaurasti, quaerere docens Dei solam

Gloriam, deponere gravem mundi molam,

Et sic posse perditam rehabere stolam.

 

41

Sed hanc scholam temere mundus irridebat,

Spernens et annihilans quidquid promittebat;

Tua vero, bonitas vices non reddebat,

Immo poenitentibus totum ignoscebat;

 

42

Quippe cui proprium erat misereri,

Diligi desiderans magis quam timeri;

Sed verba, non verbera proferens, austeri

Praeceptoris noluit more revereri.

 

43

Haec in adulterio novit deprehensa,

Quam sit tua pietas, scilicet immensa;

Magdalena sensit hoc, quum ei offensa

Est dimissa, multiplex gratia impensa.

 

44

Et quid multa dicerem? Quot sunt consecuti,

Eius magisterium, a suis abluti

Vitiis, sunt moribus optimis imbuti,

Et ab hostis invidi fraude facti tuti.

 

45

Felix, cui licuit sub hoc praeceptore

Conversari iugiter, et ab eius ore

Mel coeleste sugere, cuius prae dulcore

Amarescunt caetera, plena sunt foetore!

 

46

Haec et multa talia dum mens meditatur,

Ad reddendas gratias tono praeparatur,

Ad laudandum. Dominum magis inflammatur;

Sicque, horae tertiae cantus terminatur.

 

47

Oci, oci, anima clamat in hoc statu,

Crebro fundens lacrymas sub hoc incolatu,

Laudans et glorificans magno cum conatu

Christum, qui tot pertulit suo pro reatu.

 

48

In hac hora anima ebria videtur;

Sed circa meridiem calor quum augetur,

Vt amoris stimulis magis perforetur,

Mox ab illa passio Christi recensetur.

 

49

Plorans ergo respicit Agnum delicatum,

Agnum sine macula, spinis coronatum,

Lividum verberibus, clavis perforatum,

Per tot loca lateris fossa cruentatum.

 

50

Tunc exclamat pia mens Oci cum lamentis,

Oci, oci; miseram! quia meae mentis

Turbat statum pallidus vultus morientis,

Et languentes oculi in Cruce pendentis.

 

51

Siccine decuerat (inquit) te, benignum

Agnum, mortis exitum pati tam indignum?

Vel sic disposueras vincere malignum?

Et hoc totum factum est ob amoris signum?

 

52

Haec amoris signa sunt, et postrema primis

Copulans associas, summa figens imis,

Monstrans ut, sic moriens, nos animas nimis,

Dum te totum funderes tot apertis rimis.

 

53

Tu amicus novus es, tu es novum mustum;

Sic te vocat Sapiens, et est satis iustum:

Totus enim filius reddens dulcem gustum,

Fundens carnis dolium, licet vas venustum.

 

54

Tantis signis monitus poenitens iam credat,

Quod praecordialiter Christus ei se dat:

Ista signa recolam, ne me Satan laedat,

Nam peccati rabiem nihil ita sedat.

 

55

Ista signa recolens, Oci, oci clamo,

Dulcis Iesu, querulor, quod te minus amo;

Stringi tamen cupio disciplinae chamo,

Sicut pro me captus es charitatis hamo.

 

56

Quantum hamum charitas tibi praesentavit,

Mori quum pro homine te sollicitavit!

Sed et esca placita hamum occupavit,

Quum lucrari animas te per hoc monstravit.

 

57

Te quidem aculeus hami non latebat;

Sed illius punctio te non deterrebat:

Immo hunc impetere tibi complacebat,

Quia desiderium escae attrahebat.

 

58

Ergo pro me misera, quam tu dilexisti,

Mortis in aculeum sciens impegisti,

Quum te Patri victimam mundam obtulisti,

Et in tuo sanguine sordidam abluisti.

 

59

Quis miretur igitur, pro te si suspiro,

Iuncta sine meritis tam zelanti viro?

Nam affectum allicis meum modo miro,

Pro me vitam finiens exitu tam diro.

 

60

Vere iam non debeo tantum suspirare,

Immo, iuxta verbum Iob, crines lacerare,

In caverna lateris nidulum parare,

Et extremum spiritum illic exhalare.

 

61

Plane nisi moriar tecum, non quiescam;

Oci, oci clamitans, nunquam conticescam;

Ab hoc desiderio vere non tepescam,

Quantumcumque saeculo propter hoc vilescam.

 

62

Tunc, ut demens, clamitat: Veniant lanistae,

Qui affigant miseram Cruci tuae, Christe:

Erit enim exitus mihi dulcis iste,

Sic amplectar moriens propriis ulnis te.

 

63

Vere sic, non aliter, rabiens doloris,

Qua cor meum singulis terebratur horis,

Deliniri poterit; nisi tu dulcoris

Fons abundans, medicus mei sis doloris.

 

64

Plane dulcis medicus es, qui nunquam pungis,

Sed a corde vitium leniter emungis:

Nam quos tibi firmiter per amorem iungis,

Tuis charismatibus semper eos ungis.

 

65

Heu quam damnabiliter mundus est coecatus,

Qui quum sit ab hostibus dire vulneratus,

Hunc declinat medicum, quum adsit praeparatus,

Languido aperiens suum dulce latus!

 

66

Heu cur beneficia Christi passionis

Penes te memoriter, homo, non reponis!

Per hanc enim laquei rupti sunt praedonis,

Per hanc Christus maximis te ditavit bonis.

 

67

Suo quippe corpore languidum te pavit,

Quem in suo sanguine gratis balneavit:

Demum suum dulce cor tibi denudavit,

Vt sic innotesceret quantum te amavit.

 

68

O quam dulce balneum, esca quam suavis,

Quae sumenti digne fit Paradisi clavis!

Et ei, quem reficis, nullus labor gravis,

Licet sis fastidio cordibus ignavis.

 

69

Cor ignavi siquidem minime perpendit

Ad quid Christus optimum suum cor ostendit

Super alas positum crucis, nec attendit,

Quod reclinatorii vices hoc praetendit.

 

70

Hoc reclinatorium quoties monstratur

Piae menti, toties ei glutinatur,

Sicut et accipiter totus inescatur

Super carnem rubeam, per quam revocatur.

 

71

Post hoc clamat anima quasi dementata:

O reclinatorium, caro cruentata

Per tot loca propter me, cur non vulnerata

Tecum sum? dum moreris, non sum colligata?

 

72

Licet tamen miserae sit istud negatum,

Mihi quidem eligam novum cruciatum,

Gemitum videlicet, iugemque ploratum,

Donec mundi deseram gravem incolatum.

 

73

Post haec dulcis anima plus et plus fervescens,

Sensu toto deficit, corpore tabescens;

Iam vix loqui sufficit, sed affectu crescens

Suo lecto decubat, utpote languescens.

 

74

Ergo dulcis gutturis organo quassato,

Lingua tantum palpitans, sonitu sublato,

Sed pro verbis pia mens fletu compensato,

Lamentatur Dominum, corde sauciato.

 

75

Sic languenti siquidem nil nisi plorare

Libet, et satagere corde suspirare;

Suos enim oculos nescit revocare

A Christi vulneribus, aut cor separare.

 

76

Sic est autem animus illius illectus,

Quasi ei praesens sit moriens Dilectus;

Et a Cruce minime retrahit aspectus,

Quia illic oculus, ubi est affectus.

 

77

Gemitus, suspiria, lacrymae, lamenta,

Sibi sunt deliciae, cibus, alimenta,

Quibus nova Martyr est interim inventa,

Sic suo martyrio praebent incrementa.

 

78

In hoc statu respuit quidquid est terrenum,

Mundique solatium reputat venenum.

Sed ad nonam veniens moritur ad plenum,

Quum amoris impetus carnis rumpit frenum.

 

79

Nam, quum Consummatum est recolit clamasse

Hora nona Dominum, et sic exspirasse,

Quasi simul moriens, clamat penetrasse

Vocem istam suum cor, atque lacerasse.

 

80

Ferre tandem impotens iaculum tam forte,

Moritur, ut dictum est, sed felici morte,

Nam panduntur protinus ei coeli portae,

Dignam ut intelligat se Sanctorum sorte!

 

81

Requiem pro anima tali non cantamus,

Immo est introitus Missae Gaudeamus,

Quia si pro Martyre Deum exoramus,

Vt decretum loquitur, Sancto derogamus.

 

82

Eia, dulcis anima, eia dulcis rosa,

Lilium convallium, gemma pretiosa,

Cui carnis foeditas exstitit exosa,

Felix tuus transitus, morsque pretiosa.

 

83

Felix, quae iam frueris requie cupita,

Inter Sponsi brachia dulciter sopita,

Eiusque spiritui firmiter unita,

Ab eodem percipis oscula mellita.

 

84

Iam quiescunt oculi, cessant aquae ductus,

Nam aperte percipis spei tuae fructus,

Quia, per quem saeculi evasisti fluctus,

Tuos inter oscula consolatur luctus.

 

85

Dic, dic, dulcis anima, ad quid ultra fleres?

Habens coeli gaudia tecum, cur lugeres?

Nam solus est omnium, cui tu adhaeres;

Et si velles amplius, certe non haberes.

 

86

Sed iam metrum finio, ne sim taediosus:

Nam si vellem scribere quam deliciosus

Sit hic status animae, quamque gloriosus,

A malignis dicerer fallax et mendosus.

 

87

Quidquid tamen alii dicant, frater care,

Istum novum Martyrem libens imitare:

Quumque talis fueris, Christum deprecare,

Vt te cantus Martyrum doceat cantare.

 

88

Frequentemus canticum istud, soror pia,

Ne nos frangat taedio vitae huius via:

Nam laetantem animam in hac melodia

Post hanc vitam suscipit Iesus et Maria.

 

89

Ergo, soror, tuum cor ita citharizet,

Se baptizet lacrymis, planctu martyrizet;

Christo totis viribus sic mens organizet,

Vt cum Christo postea semper solemnizet.

 

90

Tunc cessabunt gemitus et planctus dolorum,

Quum adiuncta fueris choris Angelorum;

Nam cantando transies ad aeternum chorum,

Nupta felicissimo Regi saeculorum. Amen.

 

2. officium de Passione

Ad matutinam

1

In Passione Domini,

Qua datur salus homini,

Sit nostrum refrigerium

Et cordis desiderium.

 

2

Portemus in memoria

Dolores et opprobria,

Christi coronam spineam,

Crucem, clavos et lanceam,

 

3

Et plagas sacratissimas,

Omni laude dignissimas,

Acetum, fel, arundinem

Et mortis amaritudinem.

 

4

Haec omnia nos satient

Et dulciter inebrient,

Nos repleant virtutibus

Et gloriosis fructibus.

 

5

Te crucifixum colimus

Et toto corde poscimus,

Vt nos sanctorum coetibus

Coniungas in coelestibus.

 

6

Laus, honor Christo vendito

Et sine causa prodito,

Mortem passo pro populo

In aspero patibulo. Amen.

 

7

Christum ducem, qui per crucem

Redemit nos ab hostibus,

Laudet coetus noster laetus,

Exultet coelum laudibus.

 

8

Poena fortis tuae mortis

Et sanguinis effusio

Corda terant, ut te quaerant,

Iesu, nostra redemptio.

 

9

Per felices cicatrices

Sputa, flagella, verbera,

Nobis grata sunt collata

Aeterna Christi munera.

 

10

Nostrum tangat cor ut plangat,

Tuorum sanguis vulnerum,

In quo toti simus loti,

Conditor alme siderum.

 

11

Passionis tuae donis,

Salvator, nos inebria,

Qua fidelis dare velis

Beata nobis gaudia.

 

12

Laus, honor Christo vendito

Et sine causa prodito,

Mortem passo pro populo

In aspero patibulo. Amen.

 

13

Tu qui velatus facie

Fuisti, sol iustitiae,

Flexis illusus genibus

Crebus caesus verberibus.

 

14

Te petimus attentius

Vt sis nobis propitius,

Et per tuam clementiam

Perducas nos ad gloriam.

 

15

Laus, honor Christo vendito

Et sine causa prodito,

Mortem passo pro populo

In aspero patibulo. Amen.

 

16

Hora qui ductus tertia

Fuisti ad supplicia,

Christe, ferendo humeris

Crucem pro nobis miseris;

 

17

Fac nos sic te diligere

Vitamque sanctam ducere,

Vt mereamur requie

Frui coelestis patriae.

 

18

Laus, honor Christo vendito

Et sine causa prodito,

Mortem passo pro populo

In aspero patibulo. Amen.

 

19

Crucem pro nobis subiit

Et stans in illa sitiit

Iesus, sacratis manibus

Clavis fossus et pedibus.

 

20

Honor et benedictio

Sit crucifixo Filio,

Qui suo nos supplicio

Redemit ab exilio.

 

21

Laus, honor Christo vendito

Et sine causa prodito,

Mortem passo pro populo

In aspero patibulo. Amen.

 

22

Beata Christi passio

Sit nostra liberatio

Vt per hanc nobis gaudia

Parata sint coelestia.

 

23

Gloria Christo Domino

Qui pendens in patibulo,

Clamans emisit spiritum

Mundumque salvans perditum.

 

24

Laus, honor Christo vendito

Et sine causa prodito,

Mortem passo pro populo

In aspero patibulo. Amen.

 

25

Qui pressura mortis dura

Solvisti nexus criminum,

Nos ad pacem duc veracem

Iesu, corona virginum.

 

26

In flagellis potum fellis

Bibisti amarissime

Pro peccatis perpetratis,

Aeterne Rex altissime.

 

27

Omni genti recolenti

Tuae mortis supplicium

Da virtutem et salutem,

Iesu, redemptor omnium.

 

28

In amara crucis ara

Fudisti rivos sanguinis,

Iesu digne, Rex benigne,

Consors paterni luminis.

 

29

Sanguis Christi, qui fuisti

Peremptor hostis invidi,

Fac secure nos venire

Ad coenam Agni providi.

 

30

Laus, honor Christo vendito

Et sine causa prodito,

Mortem passo pro populo

In aspero patibulo. Amen.

 

31

Qui iacuisti mortuus

In petra rex innocuus,

Fac nos in te quiescere,

Sanctamque vitam ducere.

 

32

Succurre nobis Domine

Quos redemisti sanguine,

Et duc nos ad coelestia

Aeternae pacis gaudia.

 

33

Laus, honor Christo vendito

Et sine causa prodito,

Mortem passo pro populo

In aspero patibulo. Amen.

 

3. meditatio de Passione

1

Plange fidelis anima,

Amica crucis intima,

Cerne Iesu gravissima

Tormenta crudelissima.

 

2

Geme, dole, paupercula

Crucifixi discipula,

Plange nimis et eiula

Christi tormenta singula.

 

3

Cerne Iesu convitia

Et valida supplicia,

Inter ipsius brachia

Quaere tua solatia.

 

4

Attende caput inclytum,

Caesum et sputis illitum,

Pro te flagellis subditum,

Morti crucis expositum.

 

5

Iesum plagatum videas

Et cum dolente doleas,

Ibi cor totum habeas

Vt in aeternum gaudeas.

 

6

Ad Crucifixum propera,

Cerne clavos et vulnera

Nervos et tensa viscera,

Venas, ossa connumera.

 

7

Plange membra pendentia,

In cruce tam dolentia,

Pro te poenas ferentia

In tanta patientia.

 

8

Attende Dei Filium

In cruce tam propitium,

Fudit cruorem proprium

Nec timuit opprobrium.

 

9

Attende rivos sanguinis,

Quos fudit Proles Virginis,

Iesus, fons veri luminis,

Dulcis amator hominis.

 

10

Plange pedes amabiles

Fossos, in cruce stabiles

Et manus venerabiles

Iesu desiderabiles.

 

11

Pedum fixuras aspice

Et manuum non modice,

Te crucifixo adiice,

Bibens eodem calice.

 

12

Plange latus dominicum

Crucifixi, mirificum,

Pro te passum non modicum

Fudit rorem salvificum.

 

13

Si Crucifixum sequeris,

Cur sibi non compateris?

Surge cito ne steteris,

Curras ad plagam lateris.

 

14

Ibi latens abscondere

Si vis mortem evadere,

Vt possis hostem vincere

Et in aeternum vivere.

 

15

In tam venerabilibus

Crucifixi vulneribus

Stude tibi pro viribus,

Si vis frui coelestibus.

 

16

Attende Christum nobilem,

Crucifixum mirabilem,

Stantem in Cruce flebilem

Quasi leproso similem.

 

17

Cerne vultum et oculos

Et lacrymarum rivulos,

Si vis ferre manipulos

Et thesaurorum cumulos.

 

18

Vide linguam totaliter

Amaricatam graviter,

Quam teneas memoriter

Et secum dole pariter.

 

19

Te Crucifixo iungere

Et intime compatere,

Quasi pendenti loquere

Et verbis istis utere:

 

20

Dulcis Iesu, cur moreris

Pro reprobis et miseris?

Quidquid in cruce pateris,

Totum fuit pro ceteris.

 

21

Cur pendis in patibulo,

Tactus amoris stimulo,

Mortis percussus iaculo

Pro liberando populo?

 

22

Cur es in cruce sitiens

Et tam despecte moriens,

Iesu, fons indeficiens,

Qui es perfectus Oriens?

 

23

Iesu, vita dulcissima,

Lux animae clarissima,

Cur in cruce vilissima

Pendes morte turpissima?

 

24

Quod pateris nos fecimus,

Quod bibis nos infudimus,

Tu rex innocentissimus,

Nos sumus, qui peccavimus!

 

25

Dulcis Iesu, quem sitio,

Praesta mihi quod cupio,

Vt sanctae crucis nimio

Me pascas desiderio.

 

26

Fac mihi delectabile,

Signum crucis mirabile,

Tam dulce, tam amabile,

Quod sit inenarrabile.

 

27

Fac ut in Cruce gaudiam,

Crucis amore langueam

Nec satiari valeam

Donec in carne maneam.

 

28

Et fac ut non praeteream

Crucem, clavos et lanceam

Sputa, coronam spineam

Tuam vestem purpuream.

 

29

In his mihi satietas

Et dulcor et ebrietas,

Mei cordis iucunditas

Sit Crucifixi pietas.

 

30

Sanctae Crucis memoria

Sit mihi pro victoria,

Qua mala vincam omnia,

Sim in caelesti gloria.

 

31

O tu, qui legis talia

Tam gesta triumphalia,

Pone crucis magnalia

Ad cordis penetralia.

 

32

Intende spiritualibus

Beatae crucis laudibus

Vt angelorum caetibus

Iungaris in caelestibus.

 

4. arbor crucis

1

O crux, frutex salvificus

Vivo fonte rigatus,

Cuius flos aromaticus

Fructus desideratus.

 

2

Iesus, ex Deo genitus

Iesus, praefiguratus,

Iesus, emissus caelitus

Iesus, Maria natus.

 

3

Iesus, conformis Patribus

Iesus, magis monstratus,

Iesus, submissus legibus,

Iesus, regno fugatus.

 

4

Iesus, baptista caelicus,

Iesus, hoste tentatus,

Iesus, signis mirificus

Iesus, transfiguratus.

 

5

Iesus, pastor sollicitus,

Iesus, fletu rigatus,

Iesus, rex orbis agnitus

Iesus, panis sacratus.

 

6

Iesus, dolo venundatus,

Iesus, orans prostratus,

Iesus, turba circumdatus,

Iesus, vinculis ligatus.

 

7

Iesus, notis incognitus

Iesus, vultu velatus

Iesus, Pilato traditus

Iesus, morte damnatus.

 

8

Iesus, spretus ab omnibus

Iesus, cruci clavatus,

Iesus, iunctus latronibus,

Iesus, felle potatus.

 

9

Iesus, sol morte pallidus

Iesus, translanceatus,

Iesus, cruore madidus

Iesus, intumulatus.

 

10

Iesus, triumphans mortuus,

Iesus, resurgens beatus,

Iesus, decor praecipuus

Iesus, orbi praelatus.

 

11

Iesus, ductor exercitus

Iesus, coelo levatus,

Iesus, largitor Spiritus,

Iesus, laxans reatus.

 

12

Iesus, testis veridicus

Iesus, iudex iratus,

Iesus, victor magnificus

Iesus, sponsus ornatus.

 

13

Iesus, rex regis filius,

Iesus, liber signatus,

Iesus, fontalis radius,

Iesus, finis optatus.

 

14

His nos ciba fructibus,

Illustra cogitatus,

Rectis duc itineribus,

Hostis frange conatus.

 

15

Sacris reple fulgoribus,

Spira pios afflatus,

Sisque Christum timentibus

Tranquillus vitae status.

 

5. laudismus de S. Cruce

1

Recordare sanctae crucis

Qui perfectam vitam ducis,

Collaetare iugiter.

Sanctae crucis recordare

Et in ipsa meditare

Insatiabiliter.

 

2

Stes in cruce, Christo duce,

Donec vivis in hac luce

Modo procul dubio.

Non quiescas, non tepescas,

In hoc crescas, ut calescas

Cordis desiderio.

 

3

Ama crucem, mundi lucem,

Et habebis Christum ducem

Per aeterna saecula.

Cruce corpus circumcinge,

Hac constringe, manu pinge

Consignando singula.

 

4

Cor in cruce, crux in corde,

Absque sorde sit in corde

Quae tranquillum faciat.

Lingua crux efficiatur,

Crucem promat et loquatur

Et nunquam deficiat.

 

5

Crux in corde, crux in ore

Quodam intimo sapore

Det libi dulcedinem.

Crux in membris dominetur

Et ubique situetur

Intra totum hominem.

 

6

Cor a cruce sorbeatur

Et in illam rapiatur

Amoris incendio.

Dissipata carnis rixa,

Mens sit tota crucifixa

Spiritali gaudio.

 

7

Specialem fer amorem

Et praecipuum honorem

Cruci salutiferae.

Cum fervore medullarum,

Nisu virium tuarum

Velis hanc deligere.

 

8

In praeclara cruce stude

Et in ipsa te reclude

Magna cum laetitia.

Christo sis confixus cruci,

Vt sic valeas perduci

Secum ad caelestia.

 

9

Quaere crucem, quaere clavos,

Quaere manus, pedes clavos,

Quaere fossa lateris.

Ibi plaude, ibi gaude

Sine fraude, summa laude,

Quantumcumque poteris.

 

10

Istud pactum non sit fractum,

Crux praecedat omnem actum

Vt succedant prospera.

Crux est optima medela,

Contra zabulonis tela

Valde salutifera.

 

11

Sis in cruce Christi totus,

Prompto animo devotus,

Iubilo dulcedinis.

Servum Dei crux defendit,

Comprehendit et ostendit

Vitam rectitudinis.

 

12

Cum tentatus et afflictus,

Derelictus, quasi victus

Es inter angustias;

Non sis piger neque lentus,

Sed sollicite intentus

Cruce frontem munias.

 

13

Cum quiescis, aut laboras,

Quando rides, quando ploras

Doles sive gaudeas,

Quando vadis, quando venis,

In solatiis, in poenis

Crucem corde teneas.

 

14

Crux in omnibus pressuris

Et in gravibus et duris

Est tutum remedium.

Crux in poenis et tormentis

Est dulcedo piae mentis

Et verum refugium.

 

15

Crux est porta paradisi,

In qua Sancti sunt confisi,

Qui vicerunt omnia.

Crux est mundi medicina,

Per quam bonitas divina

Fecit mirabilia.

 

16

Crux est salus animarum,

Verum lumen et praeclarum

Et dulcedo cordium.

Crux est vita Beatorum

Et thesaurus perfectorum,

Et decor et gaudium.

 

17

Crux est speculum virtutis,

Gloriosae dux salutis,

Tota spes fidelium.

Crux est decus salvandorum

Et solatium eorum

Atque desiderium.

 

18

Crux est navis, crux est portus,

Crux deliciarum hortus

In quo florent omnia.

Crux est fortis armatura

Et protectio secura

Conterens daemonia.

 

19

Crux est arbor decorata

Christi sanguine sacrata,

Cunctis plena fructibus,

Quibus animae fruuntur

Cum supernis nutriuntur

Cibis in caelestibus.

 

20

O quam felix permanebis,

Nunc in cruce si studebis,

Donec mundo vixeris!

Sine fine laetus eris

Tu, qui sanctam crucem quaeris

Si perseveraveris.

 

21

Crucem quaere, crucem gere,

Christi crucem intuere

Vt amore langueas.

Summa fide crucem vide

Et plenissime confide,

Donec vitam habeas.

 

22

Circa crucem exercere,

Mente debes huic placere

Et hanc corde gerere.

Hoc est opus salutare

Circa crucem laborare

Corde, ore et opere.

 

23

Recordare, frater pie,

Septem vicibus in die,

Passionis Domini,

Per quam sumus liberati

Et aeternae vitae dati

Et supremo lumini.

 

24

Hanc si amas et honoras,

Dicas illi certas horas,

Adhibendo, studium:

Horam primam, matutinam,

Tertiam, sextam, vespertinam

Nonam, completorium.

 

25

Quando sedes, stas et iaces,

Quando loqueris et taces,

Fessus cum quieveris,

Christum quaeras in quo speras,

Crucifixum corde geras

Vbicumque fueris.

 

26

Diligenter pone mentem

Super Christum patientem

Et sibi condoleas.

Christi mortem, christiane,

Plange sero atque mane

Et in planctu gaudeas.

 

27

Quam despectus, quam deiectus

Rex coelorum est effectus,

Vt salvaret saeculum!

Esurivit et sitivit,

Pauper et egenus ivit

Vsque ad patibulum.

 

28

Recordare paupertatis

Et extremae vilitatis

Et gravis supplicii

Si es compos rationis,

Esto memor passionis,

Fellis et absinthii.

 

29

Cum deductus est immensus

Et in cruce tunc suspensus,

Fugerunt discipuli.

Manus, pedes perfoderunt,

Et aceto potaverunt

Summum Regem saeculi.

 

30

Cuius oculi beati

Sunt in cruce obscurati,

Et vultus expalluit.

Suo corpori tunc nudo

Non remansit pulcritudo,

Decor omnis aufugit.

 

31

Propter hominum peccata

Sua caro cruciata

Fuit inter verbera.

Membra sua sunt distenta

Propter aspera tormenta

Et illata vulnera.

 

32

Inter magnos cruciatus

Est in cruce lacrymatus

Et emisit spiritum.

Suspiremus et fleamus,

Toto corde doleamus

Super Vnigenitum.

 

33

Qui haec audis ingemisce,

Et in istis planctum misce

Et cordis moestitias.

Corpus ange, corde plange,

Mentem frange, manu tange,

Christi mortis saevitias.

 

34

Virum respice dolorum,

Et novissimum virorum,

Fortem ad supplicia,

Tibi gratum sit et aequum

Iam in cruce mori secum,

Compati convitia.

 

35

Quando vides te afflictum,

Desolatum, ita victum

Quod quasi deficias;

Christi cogites dolores

Graves poenas et moerores,

Sputa, contumelias.

 

36

Bone frater, quiquid agas,

Crucifixi vide plagas

Et sibi compatere.

Omni tempore sint tibi,

Quasi spiritales cibi,

His gaudenter fruere.

 

37

Crucifixe, fac me sortem,

Vt libenter tuam mortem

Plangam, donec vixero,

Tecum volo vulnerari,

Te libenter amplexari

In cruce desidero.

 

38

Da dolorem quasi rorem,

Vt Te plorem Redemptorem

Christum, qui me refoves.

Non te plices sed felices

Cicatrices mille vices

Tuas in me refoves.

 

39

Totum sit, quod ego dixi,

Ad honorem Crucifixi,

Ad laudem et gloriam;

Vt meorum peccatorum

Gloriosus rex coelorum

Mihi donet veniam.

 

6. de septem verbis Domini in Cruce

Primum verbum

Iesu salutis hostia, salutis sacrificium,

Iesu salutis gratia, salutis beneficium,

Iesu tuta fiducia, tutum refugium,

Tu pro humano genere captivum redime,

5

Tu pro humano federe ut exulem reduceres,

Tu pro humano scelere, culpas nostras tolle.

Tu pro divino munere, ut nos Deo coniungeres

Non recusasti vincula, non flagella, non verbera,

Non latronum patibula, non livores, non vulnera.

10

Sed dum te crux susciperet, et hostis in te fremeret,

Dum malleus percuteret, et clavus carnem scinderet,

Dum sensum dolor angeret angustiaque cresceret;

Patrem rogasti precibus, ut tanquam ignorantibus

Tuis ignoscat hostibus, ac te crucifigentibus

15

Dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

Oratio

O mitis patientia, o mansueta mititas,

O immensa clementia, o immensa benignitas

Qui ut ovis mitissima non promis quaerimoniam,

Qui ut mater carissima iam excusas iniuriam,

20

Vt anima dulcissima tenes benevolentiam,

Vt voluntas piissima praebes misericordiam.

Ad te vadit spes animae. Ad te clamant suspiria,

Ad te decurrunt lacrimae, et pulsant desideria

Confidenter dicentia: ignosce nobis domine.

Secundum verbum

25

Iesu largitor veniae, Iesu solamen tristium,

Iesu laus penitentiae, Iesu spes penitentium,

Dum penderes innoxius, horum in poena socius

Dum te unus argueret et stulte reprehenderet,

Dum insultans insurgeret et blasphemando diceret:

30

Si tu es Dei filius, salva temetipsum et nos,

Esto tibi propitius, sicut salvasti alios;

Dum alter hunc corriperet, et hunc stultum ostenderet,

Dum se malum concederet, et te iustum assereret,

Dum ad te se converteret, et supplex tibi diceret:

35

Memento mei domine, dum ad tuum pervenis

Regnum plenum dulcedine, dum te regem ostenderis,

Tu amans poenitentiam, corda trahens per gratiam,

Non solum hanc memoriam concessisti, sed gloriam,

Dicens: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.

Oratio

40

O prompta Dei caritas, prompta misericordia,

O prompta liberalitas, prompta munificentia,

Ad te currit devotio. Ad te redit memoria,

Coram te fit confessio, tibi patent praecordia,

Ideo cum fiducia, tibi precamur Domine,

45

Qui es sine malitia, solus et sine crimine.

In tua patientia, memento nostri domine.

Tertium verbum

Iesu lux et rex gloriae, fili Dei et hominis,

Iesu flos pudicitiae, fili Mariae Virginis,

Dum haec Virgo sanctissima tota plena doloribus

50

Genitrix amantissima, tot confecta moeroribus

Tua mater carissima, tota percussa fletibus

Nutrix diligentissima tota fracta singultibus

Iuxta crucem assisteret, et te pendentem cerneret,

Dum tormenta conspiceret et pro luctu deficeret;

55

Tu videns matrem flebilem, pressam amaritudine

Matrem tam venerabilem, dignam beatitudine,

Videns quoque discipulum amatum et amabilem,

Fidelem dei famulum, Iohannem vita nobilem,

Alloquens ambos dulciter, piae vocis oraculo

60

Commendasti benigniter matrem Christi discipulo

Dicens matri: mulier, ecce filius tuus:

Deinde discipulo: ecce mater tua.

Oratio

O qualis permutatio, o quanta inequalitas,

O qualis desolatio, o quae matris acerbitas!

65

Dum custos matri traditur, pro magistro discipulus,

Dum per matrem suscipitur, pro Deo vir pauperculus,

Dum matri custos mittitur, pro rege simplex famulus,

Sic tue Iesu gratiae me commendo humiliter,

Tuaeque providentiae me committo perenniter,

70

Vt exorante virgine, pro nobis stet suppliciter,

A peccatorum turbine, simus securi iugiter.

Quartum verbum

Iesu patris ingeniti virtus et sapientia,

Iesu cuiusque conditi tenor et consistentia,

Tu virtute mirabili panem multiplicaveras,

75

Tu virtute consimili stellam infans induxeras,

Defunctos suscitaveras, opera mira feceras,

Morbos omnes sanaveras, totum orbem formaveras.

Tu virtute terribili demonia eieceras,

Tu virtute consimili hostes tuos prostraveras.

80

Sed affixus patibulo, patri factus obediens

Iussu patris ut vinculo victus manens et patiens,

Qui vult quod hanc angustiam ut infimus sustineas,

Nec dictam patientiam a te liberans exerceas.

Quapropter tuo sensu condolens naturaliter

85

Clamorem confers planctui dicens lamentabiliter:

Heli, Heli lama sabathani, hoc est Deus meus,

Deus meus ut quid dereliquisti me.

Oratio

O lamentum mirabile, salutem agens hominum,

O innocens cor humile, poenas deplorans criminum,

90

Ad te fert me compassio, pro me te pati sentio.

Ante te me proicio, tecumque luctum facio.

Nam iste luctus utilis est mihi pro solatio

Qui mihi praemialis sit in aeterno gaudio.

Quintum verbum

Iesu dulcis memoria, sitibunda dilectio,

95

Iesu dulcis fiducia, laetabunda refectio,

Dum extensus existeres super aram patibuli,

Dum immolatus ageres redemptionem populi,

Dum te nudum aspiceret mundus instar spectaculi,

Dum lamentum ostenderet super te vultus saeculi,

100

Dum hostes de te luderent, et noti tui fugerent,

Dum clavi membra tenderent et nervi se contraherent,

Dum vulnera tumescerent et humores defluerent,

Dum carnes contremiscerent et virtutes arescerent;

Sitim supsisti fervidam, sitim amore languidam,

105

Sitim virtutum cupidam, nostrae salutis avidam,

Benigne dicens: sitio. Hominum fidem cupio

Salutemque desidero, pro qua pati me offero.

Oratio

O sitis saluberima exoptans amicitias,

O sitis cordis intima frangens concupiscentias,

110

Praesta ut ad te sitiam, et ista siti ardeam,

Pravam sitim effugiam donec ad te fontem transeam.

Potumque vitae hauriam, quo felix semper maneam,

Et Deum meum videam sanctam ingressus patriam.

Sextum verbum

Iesu nostra redemptio, Iesu redemptor hominum,

115

Iesu nostra dilectio, Iesu salus credentium,

Dum per crucis misterium diligenter perageres

Redemptoris officium ut homines redimeres

Sustinendo supplicium, ut inde nos eriperes;

Consumans sacrificium tuae carnis et sanguinis,

120

Consumans pacis proelium salutaris certaminis,

Consumans transitorium cursum huius imaginis,

Consumans opificium redemptionis hominis,

Dum mortis horam cerneres, dum hac vita deficeres,

Dum finem iam contingeres, dum omnia perficeres,

125

Vt in summa concluderes dixisti: Consumatum est.

Nam Iesus crucifixus est, et agnus immolatus est,

Sanguis eius effusus et praetium solutum est.

Diabolus devictus est et bellum consumatum,

Chirografum deletum est, et homo iam redemptus est.

Oratio

130

O bonitas boni Iesu, qui est nostra iustitia,

O veritas veri Iesu, qui est nostra scientia,

O caritas cari Iesu, qui est nostra redemptio,

O sanctitas sancti Iesu, nostra sanctificatio,

Consumma nobis gratiam et consumma iustitiam,

135

Consumma conscientiam, et consumma laetitiam.

Septimum verbum

Iesu via rectissima, Iesu salutis hostium,

Iesu porta tutissima, Iesu protector omnium.

Iesu salubris veritas, et lux mentem illuminans,

Iesu vitae felicitas, dulcor in corde iubilans;

140

Dum in extremis ageres, ut animam deponeres,

Dum hanc vitam desereres ut ad limbum descenderes,

Volens viam ostendere per quam debemus pergere,

Volens cunctos instruere, qui facti sunt de pulvere,

Volens illum ostendere qui potest nos defendere,

145

In quo debent considere, qui mortem debent capere;

Tuum sacratum Spiritum, tuo patri sanctissimo,

Commendasti per gemitum, sermone devotissimo dicens:

Pater in manus tuas, commendo spiritum meum.

Et inclinato capite, fixus in crucis stipite,

150

Acriter cruentato te, turpiter et indebite

Tu emisisti spiritum, et orbis talem fremitum,

Quod quisque per circuitum tuum percepit obitum.

Vt cuncta fletum facerent, et elementa tremerent

Vt saxu se dirumperent et sepulchra se panderent,

155

Vt terremotus fieret, velum templi se scinderet,

Vt luna retro cederet, solque contenebresceret,

Vt mundus ingemisceret, et natura flens diceret:

Ego lugens deficio, vel Deo inest passio.

Oratio

O mors, mors lacrimabilis, super quam plorant omnia,

160

O mors, mors lamentabilis, super quam flent innoxia,

O mors, mors ammirabilis, qua suscitantur mortui,

O mors, mors amicabilis, qua exaltantur strenui,

O mors sacra, mors nobilis, per quam delentur scelera,

O mors pia, mors utilis, per quam donantur proemia;

165

Praesta ut haec memoria, nos teneat continue,

Et stimulet praecordia, corque pungat assidue,

Vt menti lumen influat, et in agendis instruat,

Vt nos a culpis eruat, et vitae donum tribuat.

 

7. canticum in Salve Regina

1

Salve virgo virginum, stella matutina,

Sordidorum criminum vera medicina,

Consolatrix hominum qui sunt in ruina,

O vere peccaminum vera draconina.

 

2

Regina regnantium, virgo puellaris,

Peperisti filium, mater singularis,

Sacratum pallacium dei convocaris,

Divinum auxilium nobis largiaris.

 

3

Fons Misericordiae dici meruisti

Atque mater gratiae que concepisti

Summum regem gloriae quem peperisti,

Largitorem veniae mundo contulisti.

 

4

Vita via veritas est de terra nata

Et tua virginitas restat illibata,

Nam tua humilitas fuit operata

Quod in te divinitas esset incarnata.

 

5

Dulcedo dulcedinis fructus benedictus

Ventris tui virginis, Agnus Dei dictus

Cuius unda sanguinis, unda derelictus

Totus labe criminis est et demon victus.

 

6

Et spes nostra solida est virgo Maria,

Virga Iesse florida ut in Isaya

Rore coeli madida de prophetia (?)

Pulchra ut nix, candida mater Dei pia.

 

7

Salve lux fidelium fulgens ut aurora

Quae es supra lilium pulchra et decora,

Omne quod est noxium tolle sine mora

Et Dei auxilium pro nobis implora.

 

8

Ad te clamant miseri multum desolati,

Nobis aperi aures pectoris sacrati

Vt a fauce inferi per te liberati,

Consequamur liberi viam tui nati.

 

9

Clamamus devotius ad te sospirantes

Et affetuosius te pie precantes:

Dele quod miserius male cogitantes

Gessemus exterius opere peccantes.

 

10

Exules exilio omnes sumus dati,

Pro parentum vitio gloria privati,

Paradisi gaudio et exhorbitati

Tuo beneficio sumus separati,

 

11

Filii suspiriis prodere coguntur

Mundi pro miseria per quam involuntur,

Ad damnata vitia saepe dilabuntur,

Sed misericordia tua fulciuntur.

 

12

Evae lapsus intulit damnum desperatum

Et a nobis abstulit gaudium beatum,

Vt post Evam contulit virgini incarnatum

Quomodo mortem sustulit, diluit peccatum.

 

13

Ad te clamant iugiter tui famulantes

Et in te fideliter omnes suspirantes

Iuvamen tuum humiliter implorantes,

Quos misericorditer audias clamantes.

 

14

Suspiramus fletibus nostris pro peccatis

Et multis gemitibus per hos perpetratis,

Sed in te confidimus, mater pietatis,

Vere penitentibus veniam da gratis.

 

15

Gementes recolimus mala retro acta,

Quae iniqua gessimus mente non coacta,

Sed in te confidimus Maria intacta,

Vt a te quae petimus sint in nobis facta.

 

16

Et flentes doloribus mente verecunda,

Lumen nostris cordibus infunde facunda,

Viciorum sordibus benigne munda

Iunge nos coelestibus Maria iucunda.

 

17

In hac valle miseriae multum tenebrosa

Hominum sunt genera multum foedosa

Nam eorum opera sunt contagiosa,

Propter facta scelera et opprobriosa.

 

18

Lacrymarum rivuli omnino prosunt aquae,

Cum senes et parvuli et plebs unaquaque

Timeant quod emuli quaerant circumquaque

Et fratres huius seculi trahunt usquequaque.

 

19

Eia ergo digne ad nostras mentes

Atque lapsus erige, conforta trementes,

Et errantes corrige te pie quaerentes,

Miseros nos dirige in te confidentes.

 

20

Advocata libera coram Salvatore

Postulare propera consueto more,

Et pro gente misera benigno favore

Natum tuum mitiga materno amore.

 

21

Illos pios oculos et misericordes

Converte ad famulos in bono discordes

Et ad mala sedulos fortius concordes:

Nostre carnis stimulos deleas et sordes.

 

22

Et Iesum unigenitum fructum benedictum

Monstra nobis inclitum pium et non fictum,

Per quam genus perditum a Deo in aevum victum

Natum in interitum revixit invictum.

 

23

Ventris tui viscera Iesum portaverunt,

Et beata ubera ipsum lactaverunt,

Cui Iudei vulnera dira intulerunt,

Et ipsum post verbera cruci tradiderunt.

 

24

Nobis post exilium benigne ostende,

Iesum tuum filium et nobis impende,

Verum patrocinium et maternum extende,

Cum ad iudicium erimus defende.

 

25

Clementia summae bonitatis

Adonay filia, flos virginitatis,

Damnatorum venia mater pietatis,

Virginum leticia, stola charitatis.

 

26

O pia piissima regina caelorum,

Omnium digna ditissima Dei saeculorum,

Virgo prudentissima, gemma confessorum,

Atque iocundissima laus apostolorum.

 

27

O dulcis dulcissima super fava melle,

Columba castissima carens omni felle,

Mater benignissima iuxta nostrum velle,

Cuncta faeditissima e nobis repelle.

 

28

Maria eximia natum deprecare

Et quicunque omnia haec vult recitare

In tui memoria et te collaudare,

Dignetur in gloria sua collocare.

 

8. corona beatae Mariae Virginis

1

Gaude virgo Maria mater Christi,

Quae per aurem concepisti,

Gabrielo nuntio.

Iesus fructus ventris tui,

Per te detur nobis frui

In perenni gaudio.

Mediatrix Dei et hominum,

Tu digne magnificas Dominum,

Quae sola concepisti filium,

Qui est vera salus humilium:

Hinc omnium Deum quaerentium

Generatio te beatam dicere

Et devote salutare debet dicens: Ave Maria etc.

 

2

Gaude quia Deo plena

Peperisti sine poena

Cum pudoris lilio. Iesus fructus etc.

Alma redemptoris mater eximia,

Qui tua egressus est claustra virginea,

Cum his pacificus factus est incola,

A quibus dura perpessus est verbera,

Vnde digna est, Virgo puerpera,

Vt omnis creatura te veneretur,

Et benedicat dicens: Ave Maria etc.

 

3

Gaude quia tui nati,

Quem dolebas mortem pati,

Fulget resurrectio. Iesus fructus etc.

Regina coeli laetare cum iubilo,

Nam qui pendebat in crucis patibulo,

Surrexit vere summo diluculo,

Omni ablato, contemptus obbrobrio;

Vnde digno omnis homo cum gaudio

Digne congratulari et benedicere debet dicens: Ave Maria etc.

 

4

Gaude Christo ascendente,

Et in coelum te vidente

Motu fertur proprio. Iesu etc.

Imperatrix et mundi domina,

Tuus natus cum quanta gloria

Nostrae carnis sumpta materia

Capta praeda conscendit ethera,

Hinc os cordis plenum letitia,

Et lingua nostra exultatione,

Te collaudat et benedicat dicens: Ave Maria etc.

 

5

Gaude quae post Christum scandis

Et est honor tibi grandis,

In coeli palatio. Iesus fructus etc.

Advocata miserorum

Ad te sunt oculi servorum,

Te assumpsit rex coelorum

Super choros angelorum,

Vbi coetus beatorum

Te digne veneratur

Et benedicit in aeternum dicens: Ave Maria etc.

 

6

Gaude virgo mater Christi,

Quae per aurem concepisti

Gabriele nuntio.

Gaude quia Deo plena

Peperisti sine poena

Cum pudoris lilio.

Gaude quia magi dona

Tuo nato ferunt bona,

Quem tenes in gremio.

Gaude quia tui nati

Quem dolebas mortem pati

Fulget resurrectio.

Gaude Christo ascendente

Et in coelum te vidente

Motu fertur proprio.

Gaude virgo quam commisit

Servis suis quibus misit

Paraclitum quem promisit.

Sanctorum collegio.

Gaude quae post Christum scandis

Et est honor tibi grandis

In coeli palatio.

Vbi fructus ventris tui

Per te nobis datur frui

In perenni gaudio.

 

9. laus B. Virginis

1

Ave coeleste lilium,

Ave rosa speciosa,

Ave mater humilium

Superis imperiosa,

Deitatis triclinium,

Hac in valle lacrymarum

Da robur fer auxilium

O excusatrix culparum.

 

2

Virgo pia sine pare,

Gabriele nuntiante

Quae meruisti portare

Christum, flatu sacro flante.

Virgo partum post et ante,

Refugium singulare

Hac in vita vacillante

Tuos servos consolare.

 

3

Ecce stupet humanitas,

Quod sis Virgo puerpera:

Scire nequit fragilitas

Tantae virtutis opera.

Fides transcendens aetera,

Confitetur et veritas,

Ex te, mater Christifera,

Carnem sumpsit Divinitas.

 

4

Mater natum, Patrem nata

Stella solem genuisti,

Increatum res creata,

Fontem rivus emisisti.

Vas figulum peperisti

Virgo manens illibata,

Per te nobis, mater Christi,

Est perdita vita data.

 

5

Almissima sunt viscera,

Quae Domini sunt conclave.

Sanctissima sunt ubera

Quae suxit et lac suave

Quo lactatur. Mater ave,

Quae regnans super sidera,

Perpetuae mortis a vae

Nos et a malo libera.

 

6

Rosa decens, rosa munda,

Rosa recens sine spina,

Rosa florens et secunda

Rosa gratia divina

Facta coelorum regina

Non est nec erit secunda

Tibi, rei medicina,

Nostris coeptis obsecunda.

 

7

In scripturis figurata

Multis locis ostenderis,

Aenigmatibus monstrata

Sacris ut patet litteris,

Testamentorum veteris

Et novi iure praelata

Mulieribus caeteris

Super omnes elevata.

 

8

Ante mundi originem

Te Dominus ordinavit

Dum coeli latitudinem

Sapienter fabricavit.

Ex tunc sancta mente cavit

Per te Matrem et Virginem

Protoplasti, qui peccavit,

Expirare voraginem.

 

9

Gaude Virgo Mater gaude,

Per te mundus restauratur

Cum civibus coeli plaude

Quia honor tibi datur.

Decus decenter salvatur

Tibi maius omni laude

Quia per te liberatur

Omnis homo fracta fraude.

 

10

Rigans mundum novo rore

Nova prolis novitate,

Nova facis, novo more

Cuncta mira claritate

Ex divina bonitate

Fons ascendens in honore

Rigans terram charitate

Dei crescens in amore.

 

11

Arbor et lignum vitale

In Paradisi medio

Plantaris spirituale

Cuius fructus fruitio

Replet omnia gaudio.

Nunquam fuit nec est tale,

Nec deerit procul dubio

Lignum ita commodale.

 

12

Casta Virgo, te fluvius

Volu platis irrigavit

Paradisi, dum filius

Dei corpus habitavit

Tuum; terra nunc donavit

Nostra fructum uberius,

Et naturam reformavit

Nostram Deus in melius.

 

13

In Paradiso posuit

Deus hominem filium,

Suum custodem posuit

Tuum corpus egregium,

Per Gabrielem nuntium

Dum visitare voluit,

Redemptorem eximium

Nobis eum exhibuit.

 

14

Arcam Noe fabricavit

Sed de lignis laevigatis

Fabricatam subintravit

Cum uxore et cum natis.

De parentibus beatis

Sibi matrem te formavit

Dominus et a peccatis

Te subintrans conservavit.

 

15

Pactum suum antiquitus

Deus promisit Patribus,

Arcum suum divinitus

Ostendendum in nubibus,

Qui foederis est omnibus

Signum promissum coelitus.

A Deo pax hominibus

Datur in eo penitus.

 

16

Labor et timor fugiunt

Arcu monstrato foederis;

Spes et gaudium veniunt

Peccatoribus miseris,

Qui de reatu sceleris

Flentes arcum conspiciunt,

Per promissum de superis

Se consolatos sentiunt.

 

17

Est in arcu caeruleus

Color, qui virginitatis

Typum gerit: et rubens

Etiam qui charitatis

Formam notat; puritatis

Tuae demonstrat aqueus

Notam, et humilitatis

Quam elegit in te Deus.

 

18

Nubibus coeli cerneris

Arcus, quae nos illuminas

Refulgens morum miseris

Exempla cunctis seminas.

Haereses omnes terminas,

Et haereticos conteris,

In Christo quando geminas

Naturas simul congeris.

 

19

Arcus insuperabilis,

Arcus potens, arcus fortis,

Arcus dulcis, amabilis,

Arcus patens coeli portis.

Post praesentis metam mortis

Nobis inevitabilis,

Fac consortes tuae sortis

Nos Virgo venerabilis.

 

20

Dominus Iacob somnio

Scalam vidit contingentem

Coelum: cuius confinio

Deum vidit innitentem,

Angelorum descendentem

Coetum vidit. Promissio

Terrae sanctae per potentem

Datur et benedictio.

 

21

O Maria figuraris

Scala, sed scalam superas;

Ab Angelo salutaris,

Deum hominem generas.

Super virtutes superas

Per Angelos collocaris:

Genus humanum liberas

Ergo longe plus beatis.

 

22

Mater tua virginitas

Rubo montis ostenditur

Oreb, cuius viriditas

Per ardorem non uritur.

Sic nec tua corrumpitur

Virginalis integritas,

Dum ventre tuo iungitur

Humanitati Deitas.

 

23

In vase manna positum

Vt servetur, legitur

Israelitis traditum,

Neque vas manna frangitur.

In te Christus concipitur,

Virgo, per sanctum spiritum,

Neque tuae minuitur

Virginitatis meritum.

 

24

Nobis manna mirificum

Servasti mirabiliter,

Manna terminans typicum

Figuratum veraciter,

In se misericorditer

Per illud manna caelicum,

Quod dabatur communiter

Israel in viaticum.

 

25

Vetustum manna novitas

Tuae gratiae terminat

Figurarum antiquitas

Fugit et lux illuminat

Nova, quos lex discriminat

Nova. Cessat obscuritas,

Purgat, mundat, eliminat

Antiqua nova claritas.

 

26

Summus artifex omnium

Te providit vas nobile,

Vas dignum, vas egregium,

Vas gratum, vas laudabile,

Vas cunctis venerabile,

Famulis ut edulium

Ministres delectabile,

Panemque coeli civium.

 

27

Tu ministras hominibus

Verum panem angelorum,

Tuis natum visceribus

Pro salute peccatorum.

Hic est panis viatorum,

Qui non est dandus canibus,

Qui est salus miserorum,

Praestans omnibus panibus.

 

28

Ecce panis dulcissimus,

Ecce panis amplectendus,

Ecce panis pinguissimus,

Ecce panis diligendus,

Ecce panis recolendus,

Ecce panis praeoptimus

Ecce panis praeferendus.

Et prae cunctis gratissimus.

 

29

Cibus iste nos reficit,

Recreat et regenerat,

Et sibi mentem allicit,

Dirigit et confoederat,

Omne bonum exaggerat

Et omne malum abiicit,

Vincit, regnat, et imperat

Auget, alit et perficit.

 

30

Vivus panis et vitalis

Via, veritas et vita,

Est hic panis immortalis

Et bonitas infinita.

Quo refulget praemonita

Nova sponsa spiritalis,

Synagoga definita

Perit, et umbra legalis.

 

31

Manna cessat et caelitus

Nobis panis proponitur;

Panis vere vivificus

Nobis de coelo mittitur.

Christianis conceditur

Solis panis hic mysticus,

Quibus communis traditur

Verus panis angelicus.

 

32

Beatus tabernaculo

Moyses virgam posuit

Aaron sed pro titulo

Sacerdotis: quae fronduit,

Floruit, fructum habuit,

Evidenti miraculo

Sacerdotis obtinuit

Ius Aaron in populo.

 

33

Ecce valde mirabilis

Res et miranda novitas:

Floret siccitas sterilis,

Gignit sicca sterilitas.

Parturit virgae siccitas,

Fructum profert, et fertilis

Efficitur sterilitas.

Non fuit ante similis.

 

34

Notat virga florigera,

Quae naturae non opere

Efficitur fructifera,

Sed puro Dei munere,

Quod debebas concipere,

Virga nova puerpera

Novumque fructum parere,

Post partum Virgo libera.

 

35

Ergo vere Virgo parens,

Germinasti campi florem,

Dei Patris Verbum parens,

Mundis paris Salvatorem,

Puritatisque decorem,

Non amittis, sorde carens

Charitatis fundens rorem,

Quo rigatur mundus arens.

 

36

De Iacob exoritura

Nova stella praedicitur,

Ex Israel nascitura

Virga nobis ostenditur,

Per quam Moab percutitur.

Te praesignat haec figura,

De qua Virga producitur

Christus, mirante natura.

 

37

Ista stella clarissima,

Quam non violat radius,

Luce nitens purissima,

Crystallo fulgens clarius,

Te significat verius,

Virgo semper castissima,

Quam non violat filius,

Nascens ex te mundissima.

 

38

Consurgens Virgo florida

Israel prophetiae,

Promissa Virga nitida,

Dicens Virga mystice.

Egrediens de radice

Iesse, potens et valida.

Florem profers mirifice,

Virgo materque gravida.

 

39

Tu es virga, tu es stella,

Tu es gratiae fluvius,

Deitatis munda cella,

Genitrix cuius Filius

Flos dicitur et radius,

Charitatis fundens mella

Caelo lucens superius,

Mundum servens a procella.

 

40

Ave virgo fertilior,

Vniversis arboribus.

Ave, stella fulgidior

Vniversis sideribus

Factis, dictis virtutibus

Vniversis praestantior;

Creaturis hominibus

Custos et quies tutior.

 

41

Tu Gedeonis rorida

Concha coelestis diceris,

Rore manans et fluida

Lana compressa velleris.

Divini dono muneris

Tu semper manens madida:

Solatium das miseris;

Sed terra manet arida.

 

42

Verus coelestis fluminis

Tuam concham munditiae

Ros replevit, dum numinis

Sacris munere gratiae,

Plena solis iustitiae,

Mater Dei et hominis

Fis, flore pudicitiae

Vernans matris et virginis.

 

43

Implevit domum Domini

Superni Regis gloria,

Suo sacratam nomini,

Salomonis industria.

Dum te superna gratia

Gabrielis affamini

Parentem, Virgo Maria

Replet dicatam numini.

 

44

Notat hic Dei filium,

Salomon Rex pacificus,

Qui fecit thronum regium,

Vt hic artifex coelicus.

Et nuntius angelicus

Praeparavit hospitium,

Nostrae salutis pisticus

Verum deferens gaudium.

 

45

Maria mater gratiae,

Mater et fons bonitatis,

Mater misericordiae,

Fons et fomes pietatis,

Triclinium Deitatis,

Mater solis iustitiae,

Perpetuae claritatis

Confers lumen, et gloriae.

 

46

Vxor Nabal cum Davide

Pacem, datis muneribus,

Nabal reformat solide

Benignissimis precibus,

Licet Nabal sermonibus,

Dictis factisque stolide,

Meruisset doloribus

Vitam finire turbide.

 

47

Larga Nabal convivia

Suo faciens tonsori,

Quaerendo temporalia,

Gulae vacans et honori,

Comparatur peccatori,

Dei danti convitia

Servis: unde morte mori

Debent propter haec vitia.

 

48

Iste desiderabilis

Vultu David gratiosus,

Rex nulli comparabilis,

Manu fortis, bellicosus,

Clemens, pius, amorosus,

Christus est immutabilis,

Qui semper est gloriosus

In sanctis et mirabilis.

 

49

Et tu Abigail sapiens

David deferens munera,

Nabal et David faciens

Precibus tuis foedera.

Dum pia lactis ubera

Christo dedisti nutriens,

Hinc peccatoris scelera

Tuis mentis leniens.

 

50

Regina Virgo regia,

De genere David Regis

Dei mater et filia,

Christi parens, Christum regis

Nostra mater, nostrae legis

Gaudium et laetitia,

Peccatoris fortis aegis,

Decus, honor et gloria.

 

51

In te sola spes figitur

Omnis humani generis:

Per te solam destruitur

Adae peccatum veteris;

Vitae portus es miseris,

Per te salus acquiritur,

Nescit reatum sceleris,

Qui te devote sequitur.

 

52

Bonum est ergo subdere

Sese tuae servituti,

Secundum te se regere,

Disponendo se virtuti,

Namque tui servi tuti

Per te possunt ascendere

Caelum, vitam assecuti,

Tecum semper et vivere.

 

53

Volens mundum saevitia

Principis Assyriorum

Subiicere, nefaria

Manu collecta virorum,

Magnam plebem Iudaeorum

Obsedit in Bethulia;

In mortem maestam eorum

Mentem debacchans impia.

 

54

Sancta Iudith pro populo

Salvando se praeparavit,

Nocte surgens de lectulo,

Vocans Abram properavit;

Holoferni praesentavit

Se pro gentis periculo,

Necans eum, liberavit

Cives a mortis iaculo.

 

55

Est civitas Bethulia,

Quam obsidet dissensio,

Daemonisque perfidia,

Et haeresis deceptio:

Coniuncta tuo filio,

Nostra mater Ecclesia,

Tuo tuta subsidio

Munita tua gratia;

 

56

Tu est Iudith pulcherrima,

Quae liberas Ecclesiam,

Holofernis accerrima

Vt per divinam gratiam,

Haeresisque perfidiam,

Confutas ...

Spem certissimam

Fundens super familiam.

 

57

Benignus sapientiae

Spiritus et dulcedinis,

Consilii, scientiae,

Timoris, fortitudinis,

Lumen divini numinis,

Omnis genere gratiae

Te replevit, ut hominis

Causa sis indulgentiae.

 

58

Edissa per connubium

Assuero coniungitur.

Thalam subit regium,

Coronatur, praeficitur

Cunctis. Vasti deponitur

Amittit regni solium,

Superba Vasti tollitur;

Esther habet dominium.

 

59

Notat Esther cor humile,

Cor contritum humiliter,

Cor dulce, cor amabile,

Cor diligens veraciter,

Cor contemplans sublimiter.

Vasti notat cor fragile,

Exaltans se perniciter,

Superbum et indocile.

 

60

Et Te quid est humilius

Per cuncta mundi climata?

Dulcius, amabilius,

Destruens cuncta schismata?

Te sacra probant dogmata

Nil esse gratiosius;

Sacra probant aenigmata

Te nihil esse mundius.

 

61

Designat Esther igitur,

Te, qua nunquam humilior

In creaturis legitur

Fuisse, nec suavior,

Pulchrior, amabilior,

Dulcior nulla dicitur.

Et propter hoc sublimior

Esse nulla te noscitur.

 

62

In Iudaeos invidia,

Saevit Aman perversitas,

Damnat eos perfidia

Crudelisque dolositas.

Mardochaei benignitas

Esther scribit euprepia,

Mutetur ut crudelitas

Decreto Regis impia.

 

63

Condolet Esther fratribus

Totius sui generis,

His auditis rumoribus:

Regem adit, qui foederis,

Signum dedit, pestiferis

Morti datis complicibus;

Damnatur Aman sceleris,

Eius notis criminibus.

 

64

Tu es Esther, perfidiam

Aman reprimens graviter,

Famulorum miseriam

Exterminans benigniter,

Regi summo feliciter,

Desponsata per gratiam,

Coronata perenniter,

Regiam tenens potentiam.

 

65

Vere notat inimicum,

Aman humani generis,

Dirum serpentem lubricum,

Iure pulsum de superis,

Condemnatum in inferis,

Accusatorem iniquum,

Quem tu calcas et conteris,

Deum reddis pacificum.

 

66

Sicut pupillam oculi,

Servos servas servo Regis;

Tu solamen es saeculi,

Refugium tui gregis,

Summa sponsa summi Regis,

Caput conteris zabuli,

Tu es verus liber legis,

Arca tabernaculi.

 

67

Flos vernalis, flos lilii,

Flos florum, decus virginum

Diceris, et auxilii

Fons plenus, custos hominum:

Cuius attraxit Dominum,

Et Angelum consilii,

Dulcis odor, ut terminum

Nobis daret exilii.

 

68

Ramum ferens virentibus,

Ore columba proprio,

Foliis fluctuantibus

Generali diluvio,

Quos turbarat undatio,

Noe, natis, coniugibus,

Refovit eos gaudio

Salutis intuitibus.

 

69

Vna serpentem pertica

Deserto tulit aeneum,

Vt si intus vis toxica

Quemquam laeserat Hebraeum,

Sanaratur videns eum

Ope Dei mirifica,

Propellente vipereum

Visus virtute Mystica.

 

70

Columba tu simplicior

Omni, tutrix humilium,

Salus hominum tutior,

Mundo tulisti gaudium,

Enixa Dei Filium,

Omni veneno fortior,

Medicina peccantium

Signo serpentis promptior.

 

71

Tu es porta, quae clauditur,

Apertionis nescia,

De qua propheta loquitur,

Hominum nulli pervia,

Qua Dei sapientia

Ingreditur, egreditur,

Semota violentia,

Per egressum non frangitur.

 

72

Virginitas est ianua,

Qua coelis fulgens altius,

Coeli non linquens ardua,

Messias Dei Filius

Conceptus est, exterius

Carne tectus exigua,

Corpus sumens perfectius,

Ex Te, Virgo praecipua.

 

73

Sicut sidus perluitur

Infuso solis lumine,

Et eo lux emittitur

Sine sideris fragmine:

Sic sine carnis crimine

Christus in te concipitur,

Ex te manente virgine

Supra naturam oritur.

 

74

Vidit Ioannes mysticum

Lignum quoddam mirabile,

Quod in coelo propheticum

Apparuit notabile.

Nunquam fuerat simile

Prophetis aenigmaticum

Signum datum, quod utile,

Praecedens ut mirificum.

 

75

Erat patens coelestibus

Amicta solis lumine

Mulier, lunam pedibus

Supponens, cuius culmine

Capitis seu pro tegmine

Duodecim sideribus

Sertam fulgebat numine

Suis plenis visceribus.

 

76

Nihil te magis proprie

Per istam intelligitur

Mulierem, quae serie

Prophetae nobis panditur.

In te namque concipitur,

Et oritur, iustitiae

Verus sol, nude oritur

Regnum caelestis curiae.

 

77

Tuis luna supponitur

Pedibus, et militia

Caeli tota per te regitur

Caput, duodenaria

Patriarcarum gloria,

Quae per te benedicitur,

Et bissena victoria

Apostolorum texitur.

 

78

Repleris plenitudine

Generis omnis gratiae,

Totaque multitudine

Virtutum et potentiae

Tu decus excellentiae

Tu lux carens fuligine

Culpae, splendoris gloriae

Mundum decorans lumine.

 

79

In te totum perficitur,

Quidquid verbis propheticis

De te, Virgo, praedicitur,

Et legis aenigmaticis,

Sive quidquid angelicis

Tibi verbis exprimitur,

Finitis verbis typicis,

Res manifesta cernitur.

 

80

Salve, solamen hominum,

Salve, munda stella maris;

Salve purgatrix criminum,

Salve virgo singularis,

Consortio carens maris

Concipis, paris Dominum.

Tu lapis es angularis

Quae das figuris terminum.

 

81

Tu supra caeli solium,

Ad dextram Dei resides,

Iuxta proprium Filium

Coeli Regina praesides

Confirmans mentes desides,

Praestans eis auxilium,

Et tuis servis provides

Impetrando subsidium.

 

82

Vbi namque sanctissima

Caro, quam Dei Filius

Sumpsit ex te mundissima

Inthronizatur celsius;

Creatis gloriosius,

Ratio vult certissima

Esse te, non inferius

Vel sede magis infima.

 

83

Ibi mater cum Filio

Gaudentes coeli patria,

Trinitatis consortio

Creata super omnia,

Tua benigna gratia

Felicitatis gaudio

Nos coronet et gloria

Beatorumque praemio.