Scipione Gentili solymeidos 1

Testo base di riferimento: J. Sense, 2019

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023

Altre sezioni


Arma, ducemque cano, Solymae qui primus in oris

Aeterni tumulum regis, monimentaque fecit

Libera: multum ille et dextra molitus, et arte:

Multa quoque et magni passus sub pondere facti.

5

Obstitit hic horrens frustra Cocytus, et omnis

Mixta Asiae, Libyaeque manus: namque optimus illi

Favit, et incerta socios regione vagantes

Sancta suos, hominum genitor, sub signa coegit.

O tu, quae falsis non umquam Heliconis in antris

10

Aurea labenti circumdas tempora lauro:

Sed coelo in magno choreis immixta beatis

Siderea frontem fulges innexa corona

Aeternum: tu Musa meae nunc influe menti,

Tu liquidam indulge vocem: tuque optima Virgo

15

Da mihi, da veniam facilis, si vera nitenti

Ornatu intexam fingens, aliisque pererrans

Delitiis spargam, atque tuis. nam sensibus omnes

Scis homines, scis Diva illuc illabier imis,

Blandus ubi plures fundat per dicta lepores

20

Parnassus, mollique inspersum carmine verum

Allexisse sui fugiens se vulgus amore.

Vt, dare cum puero latices conantur amaros

Absynthi, flavo contingunt pocula circum

Oras melle prius. taetrum bibit ille liquorem

25

Interea, et tali deceptus fraude valescit.

Tuque adeo praestans animis ALFONSE, furentis

Qui me Fortunae dilatum subtrahis orbi:

Qui placidos aperis portus mihi, dum vagus alto

Errarem, et scopulos inter iactarer, et undas

30

Pene haustus. tibi quas voto ceu supplice quondam

Sacravi, laeto chartas en accipe vultu.

Forsan tempus erit, tua cum facta inclyta bello

Quae nunc attigerim tantum, maioribus ausim

Auspiciis veri praesaga condere lingua.

35

Atque equidem merito fiet (si tempore gentem

Vllo hominum regis florentem pace videri

Contingat: ratibusque et quis adnixa superbis

Immiti studeat praedam divellere Thraci

Iniustam, ingentem) ut terrae tibi sceptra, vel alti

40

Si velis, imperium cedat maris. ergo age nostris

Carminibus vacuas praebe nunc aemulus aures

Gofredi, et bellis nunc primum assuesce futuris.

Iam sextum referens annum se Mundus agebat,

Hesperius postquam summis conatibus instans

45

Appulit Eois per pontum exercitus oris.

Iamque manu Nicaeam Asiae, centumque potentem

Antiochi, furtum belli, cum turribus urbem

Ceperat, atque una Persarum hic caede phalanges

Straverat innumeras victor, domitamque premebat

50

Antadaron, placidique dehinc nova tempora veris

Spectabat. Ver paene aderat, pluviosaque brumae

Nubila desierant armis afferre quietem:

Cum pater aeternus solio, quod parte refulget

Lucidiore poli, et quantum super intima Ditis

55

Atria siderei surgunt templa aurea coeli:

Tantum illud celsis extat sublimius astris:

Omnia prona simul vidit, quae maximus orbis

Continet, et Syriae defixit lumina terris.

Atque hic Europae proceres adspexit, et illo

60

Quo curas hominum visu speculatur opacas,

Gofredum intuitus sancta de sede tirannos

Deiicere, et Solymae regno telluris aventem:

Immotaque fide, ac divino numine plenum.

Nil mortale suo versare in pectore sensit:

65

Non sceptris, non illum opibus, nec honore moveri.

Contra autem humanis intentum fastibus esse

Baldonium videt, ac populis inhiare subactis.

Invisasque sibi Tancreden luminis auras

Ducere. Sic vani stimulis agitatur amoris.

70

At Calabrum qui urbes, et Iapygis arva regebat

Boemundus, dictae Antiochi de nomine gentis

Alta novo cernit moliri exordia regno.

Hic leges, sanctisque bonas cum moribus artes

Instituit, veri cultus hic numinis optat

75

Inserere: hac haeret cura defixus in una.

Cernit et ingentis bello fervere Rinalti

Ingenium, segnemque animos odisse quietem.

Non illum imperio, non illum ducier auro,

Sed laudum ardenti vastaque cupidine ferri

80

Conspicit: et Guelfi totum dicentis ab ore

Pendere, ac veterum legere hinc exempla parentum.

Verum ubi iam cunctos hominum rex altus Olympi

Pervidit caeca mersos caligine sensus:

Tunc unum aligeri splendenti ex agminis ora

85

Ad sese vocat, in primis qui pluribus ibat

Alter. quique animas inter meliora sequentes,

Nuntius atque deum, coeli decreta sub auras

Fert gratus, coeloque refert mortalia vota,

Vota, precesque pias, et puri pectoris ignem.

90

Huic Deus. "O animi interpres fidissime nostri,

Vade age, Gofredo Syriis mea maxima regnis

Dicta fer, et iussis cunctantem mollibus imple.

Nam quae tanta mora est? quid tempus bella sub istud

Arcibus auxilium Solymis latura residunt?

95

Cogat concilio proceres, tantoque sedentes

Excitet instigans operi, quo summus in astris

Ecce meis ductor legitur mihi: mox quoque terris

Ingenti clamore virum, plausuque legetur"

Dixerat. ille Dei imperio parere parabat.

100

Et prius invisam multo nunc aere formam

Vestit agens circum, atque oculis mortalibus aptam

Reddit: et humanos artus, humanaque fingens

Lumina purpureo divum simul afflat honore.

Ac medius iuvenemque inter, puerumque locatus

105

Exornat flavos radianti vertice crines.

Tum demum longas humeris fulgentibus alas

Induit, immensum celeres, quas candida texit

Pluma: sed extremas ambit color aureus oras.

Quae sublimem illum, nubes dum tranat et Euros,

110

Tellurem super et pelagi vada caerula portant.

Atque ita compositus, visamque allapsus Idumen

Cernit odorata Libani iuga consita cedro.

Hic paribus nitens caelestis nuntius alis

Constitit: hinc toto se corpore in aequora praeceps

115

Misit agri Syrii. roseo iam gurgite Phoebus

Surgebat, medium liquidis caput abditus undis:

Iamque Deo matutinus fundebat amicas

Gofredus de more preces, cum flammeus olli

Ales ab Eoo veniens apparuit ortu,

120

Tempore par soli, sed solis lumine maior.

Tunc ait: "En sacro, Gofrede, en utile bello

Tempus adest. quae vos miseram mora tanta Sionem

Ire vetat? Solymoque hostem depellere templo?

Concilio tu coge duces, sanctique laboris

125

Languentes ad finem animos tuus incitet ardor.

Te Deus ipse ducem ductorum legit, et illi

Ad tua se proni submittent sceptra volentes.

Haec tibi ferre Deum genitor me iussit Olympo,

Arcanamque suo mentem tibi nomine pando.

130

O quas nunc primum devicto ex hoste coronas

Te sperare decet! quantas te volvere curas

Commissae sub mole manus!" Dein talia fatus

Ad superos atque alta volans evanuit astra.

Restitit attonitus dictis, offusaque tantis

135

Lumina deiecit radiis Gofredus, et haesit.

Verum ubi mens valido primum relevata stupore est

Atque agitat secum ipsa. Quis? et quo numine mundi

Actus ad ima fuit? quae verba sibi auribus hausta?

Si prius optabat, nunc vero flagrat amore

140

Finem imponendi bello, quo lectus in omnes

Ductor erit, cogente Deo: non culmine tanto

Elatus populari animus quia turgeat aura.

Sed, velut uberior flamma confusa favilla est,

Sic menti coniuncta Dei mens illius ardet

145

Arma volens. Ergo socios invitat, ut illo

Dispersi non longe loco stationis in unum

Conveniant. addit pueros, additque tabellas

Assiduo, monitisque preces immiscet honestis.

Et quicquid generis memores ad se allicit alti,

150

Impellitque viros, virtutisque excitat ignes

Sopitae, nunc ingenio primum ille videtur

Invenisse suo: et verbis adeo ornat, ut idem

Vimque voluptatemque animis instillet eundi.

Convenere duces, quos caetera turba sequuta est:

155

Et solus Calabrae princeps hic defuit orae.

Pars extra muros, campoque tetendit aperto:

Antadarus partem tectis, gremioque recepit.

Militiae vero proceres (o magne Senatus)

Solenni coiere die. quos maximus inter

160

Aspectu his infit Gofredus, et ore sonoro:

"Ductores superum regis, quos ille legendo

Antiquas voluit fidei sarcire ruinas,

Armaque securos inter terraeque marisque

Deduxit, rexitque dolos pater: unde tot illi

165

Tam parvo spatio bellantes egimus oras

Sub iuga, cumque suo late radiantia signa

Nomine per domitas tulimus victricia gentes:

Non equidem (nisi mens adeo me credula fallit)

Et dulces natos, et patria liquimus arva:

170

Nec pelagi infidi vitam commisimus undis

Longinquum aggressi bellum: ut per clara virorum

Ora brevi, vulgique sono veheremur inani:

Barbaricaeque sinu terrae potiremur et auro:

Praemia nam tanto parva, atque angusta labori

175

Fixa forent, frustraque suo cum sanguine vita

Prodita. Sed finis nostris hic mentibus haesit,

Quem peterent, clarae muros arcemque Sionis

Expugnare, iugumque piae cervicibus urbis

Deiicere, ac Solymis regnum componere terris,

180

Securas habeat Pietas ubi candida sedes.

Neu quisquam impediat, quo non vestigia summi

Regis, et ingentem tumulum pius hospes adoret:

Votaque de niveo suspendat marmore templi.

Ergo quodcunque huc gestum fuit usque, periclo

185

Magnum est, cura etiam maius: sed laudis honore

Parvum, fine nihil; si alio sese impete vertant

Nostra loco, aut aliis sedeant regionibus arma.

Nam quid profuerit totam sub signa coactam

Europam? atque Asiae flammam sparsisse per urbes?

190

Si non regnorum moles constructa, sed ingens

Excidium tantos bellorum exceperit aestus.

Non struit ille autem, humana sub mole locare

Qui velit imperium, paucos ubi patrius ipsi

Conciliat locus, aut alia de parte fideles

195

Relligio, innumeris circum vallata prophanis:

Atque ubi spes omnis Graium praecisa virorum est,

Et procul Hesperius terrarum dissitus orbis

Haud ullam promittit opem. trahit ille ruinam

Verius, unde caput stagnis demersus Avernis

200

Quem struxit, tumulo iaceat. tot millia gentis

Abdaridum, tot Persae acies, atque inclyta rerum

Vrbs fama, quam ingens Syria discludit Orontes:

Non opus id nostrum, sed coeli dona fuere,

Sed triplex est parta modis victoria miris.

205

Haec si, quam clemens horum dator, atque deum rex,

Instituit, deflexa alium vertamus ad usum:

Ne repetat, vereor: neu nostri haec didita claro

Terris fama sono, cunctis nunc fabula fiat

Gentibus, et populis quondam ridenda futuris.

210

Ne vero, ne quisquam usu dispergere tali

Munera tanta velit: sed qui alta exordia sumpsit,

Huic filo deducta pari cum fine sequatur

Tela suo, hic magnis operum respondeat orsis.

Nunc cum tuta via est, nullisque obsepta locorum

215

Obiicibus, nunc cum tempestas evocat anni,

Quid stamus? quid non Solymaea ad moenia cursu

Tendimus? una manet nostris haec meta triumphis.

O socii, o proceres, ego vos hic testor (at ipsas

Has voces ventura virum, et praesentia noscent

220

Secula, nunc magni noscunt etiam agmina coeli)

Advenit tempus coeptis ingenibus aptum.

Effluet hoc celeri lapsum pede, si mora nostrum

Vlla retardet iter: vertet certissima rerum

Se facies, vertent animi. praesaga mihi mens

225

Porro ait: in Solymos lentis si passibus itis,

Mittet Idumaeo Pharius socia arma tyranno."

Dixit, et arrectae fremuerunt numine mentes.

At Petrus solis agitare in montibus aevum

Assuetus, princepsque huius conaminis author,

230

Tunc inter proceres privata in sede locatus

Surgit: "Quodque modo suasit Gofredus, et ipse

Consulo," ait, "veram quando nec vocis egentem

Rem nostrae, et nota vobis ratione probavit.

Hoc ego nunc dictis unum super omnibus addo.

235

Si recte mecum relego, quae mutua vobis

Iurgia certatim ferme iactata fuere,

Si varios animi sensus, si languida belli

Officia, et mediis opera interrupta sub armis:

Ex alio mihi fonte omnis litisque, moraeque

240

Causa fluit. nempe ex illa, quae summa potestas

Nutibus in multos paribus librata recumbit.

Vnus ubi imperii molem, fascesque severos

Non tenet, ut poenas meritis et praemia reddat,

Muneraque ut iustis et honores partibus aequet:

245

Forma gubernandi multis ibi fluctibus errat.

Vos quaeso, e membris unum componite amicis

Corpus, et his unum praesit caput omnibus alte

Prospiciens. uni vires, uni aurea sceptra

Cedite, et ille gerat regis vultumque vicesque."

250

Desiereat senior. Iam quae tu pectora! iam quos

Tu sensus o sancta Dei non influis Aura!

Tu mutis olim degenti rupibus afflas

Dicta seni, quibus Heroum corda imprimis: et tu

Affectus animis omnes, quos caeca libido

255

Regnandi, vel libertas, vel gloria sevit,

Eruis, inspergisque tuos. hinc vertice celso

Illustres primi Gofredum Guelfus, et uno

Vilelmus simul ore ducem, patremque salutant.

Adsensere alii. Partes nunc illius esse

260

Debent, concilio res cernere: iusta iubere:

Et bellum quocunque die, cui sederit hosti,

Inferre, et placitas victis imponere leges.

Quique pares illi fuerant, nunc iussibus aures,

Nunc faciles oculos mandantis nutibus aptent.

265

Iamque volans se fama virum diffundit in ora.

Gofredus tectis subito progressus ab altis,

Militibus spectandus adest, dignusque videtur

Hoc quo Ductores statuerunt culmine rerum.

Ipse salutantum voces, plaususque faventum

270

Compositus placido vultu legit. atque ubi pronis

Parendi, et chari signis respondit amoris:

Imperat ut campo circum lustranda propinquo

Aurora veniente acies sese efferat omnis.

Iam liquidum sine more diem, sine more serenum

275

Eoo rediens Titan eduxerat orbe(s):

Cum castris miles sub signis prodiit omnis

Et Phoebi radiis et luce coruscus ahena.

Quippe pio ornatus ductori quisque videri

Summa est nixus ope. Ille ampli stans aggere prati

280

Hos in equis, atque hos pedibus cernebat euntes.

Nunc age, mens, annos tacitique oblivia Lethes

Exosa, ac rerum custos, rerum ordinis author:

Illa mihi ratio valeat, qua corporis eius

Dicam acies, dicamque duces: et carmine nostro

285

Splendeat illorum nigris fama eruta saeclis.

Tu gaza, tu prome tua, quod sentiat omnis

Dives, inextinctumque aetas. Ante omnia primi

Agmina se Galli campo ostendere virenti.

Insula bis geminos inter quos protulit amnes

290

Sequanio praetenta solo. germanus at illos

Regius imperiis Hugon regere ante solebat.

Isque ubi concessit fatis, et luminis oras

Deseruit dulces moriens: consueta petivit

Signa, ac caeruleo florentia lila campo

295

Aurea, Clotareo pubes invicta magistro:

Clotareo, cui non animus, sed regia desunt

Nomina: si qua duci desunt. illa effera dextras

Mille agit, et solido graviter sonat horrida ferro.

Quam post insequitur numero non impar, et arte

300

Bellandi, gravibusque armis, atque indole celsa

Indiscretus eques, patria quem natus eadem

Rupertus fluvio princeps deduxit ab Orna.

Hinc sua pastores populorum insignia solvunt

Bina duo: quorum hic Vilelmus fertur, at ille

305

Nomine Ademarus. coeli tractabat uterque

Sancta ministeria, et divum curabat honores

Pacis amans. nunc bella ferus, nunc aspera bella

Exercet, longosque premit sub casside crines.

Primus Arausiacae muris et finibus urbis

310

Ter quinas rapuit turmas: nec segnius alter

Irriguis Isarae campis, ac monte Cemeno

Aequales numero iuvenes collegit, et armis.

Excipit hos duplici Baldonius agmine, cuius

Pars Gessoriaco, et Morinum navalibus udis

315

Acta fuit: partem frater concessit: ubi omnes

Rerum unus, procerumque datas molitur habenas.

Consiliis bonus inde author, dextraque potenti

Carnutum vehitur princeps. hic quattuor, ille

In sacra sex geminas centeno milite classes

320

Bella ciet. Guelfus campo se proximus infert

Ingentem meritis fortunam ingentibus aequans.

Hic certo proprium per avos longoque Latinos

Ordine, et Actiacos actum genus omne parentes

Commemorat: sed Guelfonum stirpi insitus altae

325

Hinc nomen sceptrumque capit: superamque regebat

Pannoniam, Rhenique amnem prope quicquid et Istrum

Alpicolae Rheti, aut veteres coluere Suevi.

Verum his imperii materni finibus amplas

Adiecit virtute plagas: gentemque trahebat

330

Hinc modo, que mortem contra, quo iusserit illa,

Ire iocum, ludumque putat, et querna domorum

Temperat indignam sub tecta tepentia brumam

Laeta coronato celebrans convivia Baccho.

Quinque olim fuerat, patriis cum cederet arvis,

335

Mille virum, vix ecce duum nunc explicat agmen,

Relliquias Arabum Guelfus. quas ordine pubes

Pone premit, pubes auro per lactea colla

Fulgentes demissa comas, que Theutonas inter

Et Celtas, atque aequor agit: qua Rhenus apertos

340

Mosaque perfundunt stagnanti flumine campos:

Frugibus, ac pecudum faetu laetissima regna.

Et quas vicinae misere in praelia turmas

Insulae, Oceani vastas ubi molibus iras

Indigenae, et rabidos extrudunt aggere fluctus.

345

Oceani, quod non merces ac robora silvae

Texta modo, sed tota etiam regna haurit et urbes.

Mille in equis lucent numero: regit alter in unum

Commissos utrosque globum Rupertus. at illo

Maior adest gnatum regis de stirpe minorem

350

Vilelmum campis acies comitata Britannis.

Illa quidem sumptis Euros non tarda sagittis

Vincere: et Arctoae propiores continet Vrsae,

Vltima quos rerum, totoque ex orbe dirempta

Hirsutos altis demisit Hibernia sylvis.

355

Tancredes sequitur. tantis in millibus alter

Non fuit (excepta pueri virtute Rinalti)

Aut ictu melior, pulchroque decentior ore:

Aut curis vulgi, et formidine celsior atra.

Si qua tamen splendori operum levis umbra suorum

360

Officit obtexens culpae: solius amoris

Haec fraus, error hic est: mediis qui natus in armis

Aspectuque brevi, curis ferventibus ales

Pascitur, et lacrimis vires acquirit amantis.

Fama est, qua densae Persarum luce phalanges

365

Hesperia cecidere manu: fugientia postquam

Agmina Tancredes nimio defessus in aestu

Dimisit victor, labris ardentibus undam

Optasse, et gelidum lateri nemus: isseque quo se

Allicit aestivis mulcens fons vitreus auris,

370

Humida saxa super, mollique virentia musco.

Olli improviso niveis hic paruit armis

Tota micans praeter frontem Maumettia virgo.

Venerat huc, ut fronde aestum lymphaque levaret,

Ipsa quoque. Hanc ductor vidit, faciemque nitentem

375

Admirans stetit, et placitis simul ignibus arsit.

Rem miram, vix natus Amor nunc aere rigenti

Accinctus, curru volitat nunc magnus ovanti,

Captivosque duces victor trahit. illa ubi frontem

Contexit: rapit arma manu, et ni multa piorum

380

Hostilis turba adflueret, cum principe saeva

Ausonio, fidens animi, congressa fuisset.

Ergo abiit, victoque procul Tancrede profugit,

Solis quae profuga est fatis. sed enim illa decorae

Virginis, et bellum vultu spirantis imago

385

Talis ductoris Latii servata sub aegro

Corde est, ipsa illum qualis modo viva reliquit.

Haeret amans: motusque animo, muscosaque fontis

Saxa, quibus vidit, semper languente recurrunt:

Continuus fomes, flammisque recentibus esca.

390

Et vero, si quisquam acies intenderit, eius

In vultu legat, hic vano miser aestuat igni.

Sic alto de corde trahens suspiria, humique

Deiectus moestos oculos, vestigia spargit.

Bissenae numero turmae, quas ductor in hostem

395

Ille regit, Capuae liquerunt aequora laeta

Naturae gaudentis opus, collesque feraces

Quos mare Tyrrhenum ridentibus aspicit undis.

Hos super adveniunt succincta in veste Pelasgi

Biscentum, et ferri ferme cernuntur inanes:

400

Sed laterum ex uno falcatus prominet ensis,

Arcusque, Lyciaeque sonant post terga pharetrae.

Corporibus vero tenues, parcosque ciborum

Invictosque malo, et celeri vestigia cursu

Flammea vix summo solitos in pulvere campi

405

Ponere equos flectunt, alternaque praelia miscent

Et volucri dispersa fuga: dum frontibus hostes

Invadunt, versisque retro referuntur habenis.

Hanc aciem Tatinus agit, qui solus Achivum

Ausonios bello conatus iuvit et armis.

410

O pudor, o facinus. Non tu foedissima Graium

Illa tuis gens bella oris vicina tulisti?

Et tamen ut pleno spectatrix lenta theatro

Sedisti tantosque tuo discrimine nullo

Opperiens rerum eventus. ergo aspera si te

415

Sevitii nunc vincla premunt, desiste querelis.

Fas tibi, fas ea, non duri violentia fati

Iniecit. Sequitur Danaos, atque agmina cogit

Laude, et militiae primus virtutibus ordo.

Continet hic Asiae terrorem, et fulgura Martis

420

Invictos Heroas, amor quos altus honoris

Solus in arma tulit. Sileat Minoidas Argo

Per fluctus, sileas terris, Arcture, vagantes:

Quorum falsa canunt, umbrisque simillima vates

Authoresque alii. nulla his namque aequa virorum

425

Exempla, aut ingens habuit monimenta vetustas.

Hi tamen una omnes magni Dudonis aguntur

Auspiciis, ductuque pio: cui Consua paret

Vrbs Turina solo. hunc etenim, cum proprius ipsis

Mars daret, et durum sanguis discrimen avitus,

430

Vnanimes dixere ducem, qui plurima bello

Fecit, et innumeras vidit cum moribus urbes.

Maturusque aevi, cana vir tempora praefert

Sparsa coma, et viridi vultum virtute vigentem.

Adversoque, impressa velut vestigia laudum,

435

Corpore crebrum aperit vulnus. Cui deinde micanti

Iam subit Eustathios, tuus o sanctissime frater

Gofrede, atque sua clarus virtute, tuaque

Praecipue. vehitur Suionum de sanguine cretus

Haemonio Gernandus equo: proavitaque iactat

440

Sceptraque, regnorumque apices, partasque coronas.

Nec minus egregios inter iaculove, vel hasta

Rogerium, et saevum patriis Eugerlanon armis

Fama reponit anus, sed duro robore claros

Guascona, Gentoniumque canit, geminosque Gherardos.

445

Laudis et Vlbaldus summae est, pulcherque Britannus

Ardovicum magni Rosmundus principis haeres.

Nec mihi Tyrrhenus fundo mergatur avaro

Fluminis in rapidas vertentis numina praedas

Obizus. non Insubres, tria fulmina, fratres

450

Sfortiaque, et Palamedes, atque invictus Achilles

Condantur mundo, Tuque, o fortissime scuti

Raptor Otho, quod septenis ligat orbibus ingens

Sanguineumque vomens infantem faucibus anguis.

Non Vascum, non ipsum etiam post terga Rudolfum,

455

Nec Vidos ausis linquam praestantibus ambos

Tunc celebres. non Ebrardum, fortemque Genirum

Praeteream ingratae sub nigra silentia noctis.

Quo me tot fessum numeris, Odoarde, legendo

Abripis? et pactos celebrans, Gildippe, hymenaeos?

460

O etiam bello socii, vos nulla revellet

Hora, licet lethi. Quid non hauritur amoris

In spatiis? illa hinc bellatrix extitit audens.

It semper charo lateri comes, aptaque eodem

Devolvit fati filo se vita duorum.

465

Nec vero, que plaga uni modo vulneris obsit,

Accidere ulla potest: geminus dolor omnis amantum est.

Saepe etiam telum alterius sub corpus adactum

Si steterit, languore alter fluit, illaque rivos

Sanguinis, hic maestas animam dispergit in auras.

470

Ipsum autem cunctas (aevo florente) Rinaltum

Supra acies, supra ire duces virtute videres.

Suave ferox alte regalem tollere frontem

Conspicitur: namque omnis eum coniecit in unum

Intentos facies oculos. Ille arduus aevi

475

Tempora, spesque virum factis praecurrit, et amplos

Emisit verno florum sub tempore fructus.

Hunc si fulmineis vestitum videris armis,

Mars tibi credatur: rosei sin lumina vultus

Ostendat, pulchrum facie mentitur Amorem.

480

Hunc Athesis propter viridantes gramine ripas

Bertoldo Sofia viro, formosa potenti

Sustulit. Atque infans nutricis ab ubere raptus

Vix bene dum fuerat: voluit sibi dia Matilde,

Eduxitque colens, et dignas regibus artes

485

Edocuit, nec eum lateri divellier usquam

Passa suo puerum est: donec Orientis ab oris

Excivit teneram bello tuba Martia mentem.

Tempore namque illo (nec adhuc sibi terna redibant

Annorum lustra) hospitiis aufugit amatis

490

Solus, et Aegeos fluctus, infidaque circum

Littora pervasit Graium, caecisque viarum

Percurrit loca septa dolis: dum sancta veniret

Castra super, procul Hesperiis distantia terris

Insignis fuga, quamque aliquis dignisssima facto

495

Exprimat illius magna de stirpe nepotum.

Tertia nunc puero bellanti volvitur aestas:

Ac vix matura mentum lanugine spargi

Incipit, et molli malae pubescere veste.

Postquam omnes equitum campo excessere catervae:

500

Inde pedes lustrandus adest. praeit altus avita

Insignem moderans Raimundus laude Tolosam.

Santonicum ille inter pelagus, celeremque Garumnam

Celtiberumque arces, et nubiferam Pyrenen

Mille quater peditum legit vi vestis et aeris

505

Instructa, et gelidis corpus durata pruinis

Agmina non ulli procerum virtute secundus:

Seu manibus seu mente valens. Hunc proximus urget

Stephanos, et bis ter lectas in praelia ducit

Mille manus, qua Turonas effusus in agros

510

Piscoso fluit amne Liger. non illa laborum

Est patiens, non robustis gens dura lacertis:

Tota licet ferro, et radianti luceat auro.

Ipsa sibi similes (credo) producere mollis

Terra homines et laeta solet. nullae impete primo

515

Sustineant quippe hos acies: mox effluit omnis

Languida vis nivium ritu, quae sole tepescunt.

Tertius ecce autem prato succedit aprico

Alcastus, vultu spirans immane minaci.

Teque refert, Capaneu, scalis qui primus adactis

520

Ausus in adversos Thebarum evadere muros

Turbine telorum periisti. Helvetius ille

Circum Alpina decem legit castella cohortes:

Audacem, atque feram plebem, quae ducere sulcos

Assuetum, et duras ferrum proscindere glebas

525

Pro maiori usu rigidos conflavit in enses.

Quaque rudes inculta greges, armentaque dextra

Pavit, ea fidens acies ac regna lacessit.

Nec procul hinc geminis altum se pandere Petri

Clavibus, et triplici intextum diademate signum

530

Cernere erat, magnumque sub hoc egisse Camillum

Sexcentum solido florentes aere maniplos.

Illum autem laetum tanto se munere ferre

Aspiceres, quo priscorum Mavortia facta

Et coelo aequatas laudes instauret avorum.

535

Aut nihil Ausoniae virtuti deese, vel unum

Ostendat veterem fingendo in milite morem.

Iamque omnis praeter campos exercitus ibat.

Gofredus placidis maiores vocibus ultro

Compellat de more duces, animique recludit

540

Ollis sensa sui: "Quum primum crastina coelo

Puniceos Aurora sinus induta rubebit:

Carpere iter iubeo, et summis pro viribus hosti

Ante expectatum Solymis vos ponere campis

Adniti castra. ergo animis bellumque viamque

545

Praecipite, et sacras laeti praesumite palmas."

Talia dicta viri (nec enim de corde feruntur

Illa levi, aut meritum lingua prodente timorem)

Omnes accendunt, virtutemque omnibus addunt.

Idem omnes simul ardor habet, sub prima recentis

550

Lumina solis iter properare: sed omnia longe

Prospiciens ductor premit altam pectore curam.

Namque Phari valido, numerosoque agmine regem

Instructum Pelusiacam contendere Gazam,

Venturum auxilio Syriae, valloque futurum

555

Audierat. nec lenta illum terere otia posse

Sectatum semper belli fera munera credit.

Hoc metuens, hostemque putans mox affore magnum

Talibus Henricum alloquitur. "Te, nuntie, terras

Fide volo in Graias celeri transire phaselo.

560

Illic namque ferunt (ita me modo pagina nunquam

Veri vana docet, gemmaque insignis amica)

Adventare satum praeclaro sanguine regum,

Invictumque animi iuvenem, qui iungere nobis

Se cupit, et gelida magnum trahit agmen ab Arcto.

565

Sed quoniam hic fallax infido pectore Caesar

Forte aget, et patrias versabit Thracius artes:

Quo cursum iuvenis relegat per trita locorum,

Aut procul a nobis alias convertat in oras:

Tu meus interpes, tu rerum experte mearum

570

Consiliis, Danai dubiam sic nomine mentem

Flecte meo, commune bonum ne cogitet ipsi

Deterere ac nobis, Asiae neu limine primo

Pendeat: at nostris socius celer advolet armis:

Nulla etenim, nulla hunc deceat iuvenem mora. Sed tu

575

Ne secum propera, semperque affixus inhaere

Argivum lateri regis, promissaque nobis

Saepius auxilia, et pacto quoque debita pridem

Foedere fac primo maturet lubricus Euro."

Sic monet. Is postquam tabulis fidei ampla recepit

580

Argumenta suae, et missam de more salute:

Discessus veniam petit ocius. atque ibi curas

Gofredus multa placans in nocte quievit.

Verum ubi se roseus lucenti e limine Phoebus

Extulit Oceani: rauco clangore per agros

585

Insonuere tubae, tergoque immane luporum

Instrata, ac tereti strepitum reddentia corno

Timpana concrepuere. viae sonus excitat omnes.

Non ita, cum nimio terrae fervore dehiscunt,

Agricolis gratum percurrit nubila murmur,

590

Quod largos illis, et amicos nuntiet imbres:

Vt iuvenum laeto perfudit pectora motu

Martius ille canor. nec iam mora: quisque suetis

Induitur spoliis, et iniquo fasce gravatus

Apparet, seque ipse suo sub principe cogit.

595

It iunctum campis agmen: solvuntur in auras

Signa leves, primoque rubens CRVX ardua velo

Splendet, inexhaustis Erebi ditata triumphis.

At Sol interea celsum per caerula mundi

Tendit iter spatia, et tremulam sub nubila lucem

600

Aere lacessito iactat, geminasque tuentum

Praestringentem acies. credas ardere favillis

Aerea, et innumeris involvi fluctibus, ignis.

Nec minus hinnitu stridor commixtus equino

Auditur ferri, et colles rumpuntur et agri.

605

Ductor ab insidiis tutos hostilibus agmen

Moliri cupiens gressus, late omnia circum

Exploratores, equitum levia arma volucrum

Praemisit: multoque pedes praecesserat ante

Qui munire viam possit, variasque lacunas

610

Compleat, atque aditu montes concidat iniquos,

Et reseret caecas angusto limite fauces.

Non tamen illorum cursum collecta morari

Vel Maumettigenum valeat manus ulla, vel alta

Praecinctus fossa, terrenoque aggere murus:

615

Vortice non rapido fluvii, non Alpibus aequa

Asperitate iuga, aut crebra nemus arbore densum

Impediant. Qualis nivibus cum forte liquatis

Intumuit rex Eridanus, super alta superbus

Evolat, evictis ripis et molibus, arva.

620

Solus qui magna Tripolim ditione regebat,

Quique viros, atque arma potens, ignotaque muris

Pondera et argenti validis claudebat, et auri:

Gallorum contra fors iverit agmina: verum

Non ausus duro fuit illa lacessere bello.

625

Quinimo pacem orantes, et dona ferentes

Ire viros iussit, Gallosque recepit in ampla

Vrbe volens, unaque pio quam dicere pacis

Ductori placuit non ullo foedere legem.

Hic autem de monte Seir, qui proximus urbi

630

Imminet, eoasque Aurorae despicit arces,

Multa virum vulgo, ac matrum, puerumque senumque

Subiectos turba alma Dei descendit in agros,

Vina ferens, dulcesque piis victoribus escas.

Gaudet hians animis spectando, et grata serendo

635

Alloquia, ignotosque habitus miratur, et arma.

Hoc etiam e numero ducibus tunc usus amicis

Gofredus, fidisque viae, per aperta locorum

Agmen agit Syrii semper prope littoris undam:

Haud ignarus erat quando vicina legentem

640

Aequora iter liquidum sociam sibi radere classem.

Vt vero victum, vitamque tuentibus agmen

Affluat, haec facere una potest: utque omnis Achivum

Flaventes illi segetum secet insula messes,

Maturasque legat Crete de collibus uvas

645

Atque Chios lapidosa. gemunt sub pondere vasto

Navium, et aerea fervent freta proxima pinu.

Iam non ullus Arabs pelago, quod ferrea Calpe

Atque Abyle discissa vadis emisit Iberis:

Vela det, aut ulla tutus statione quiescat.

650

Tot adeo Venetis instructas egit ab oris

Adriaci regina rates urbs alta profundi,

Tot Ligurum domina, et tumidum mactante draconem

Laeta Deo. nec non latis ditissima campis

Gallia, et huic albas ostentans Anglia rupes,

655

Almaque Trinacria, et Batavum Mavortia tellus

Miserunt plenas armato milite naves.

Atque hic, qui verae nexu devinctus amico

Relligionis erat, vario se littore rebus

Instruxit, queis tanta acies terrestris egebat.

660

Verum ea, cum nullos mirans in finibus hostes

Conspiceret contra Solymis, et muta relictis

Omnia stare locis, volat acri concita cursu,

Et sancti monimenta petit, sedemque sepulchri.

Fama sed ante volans trepidam pervenit in urbem:

665

Et verum infoelix pariter, fictumque serebat

Victores coiisse viros, incedere foelix

Securumque agmen nullo tardante moveri.

Haec acies eadem, atque duces, et nomina, et amplas

Virtutes, et facta canit, dominosque Sionis

670

Territat iniustos saevo dea lurida vultu.

Nempe malum metus ipse mali, pestisque futurae

Est maius, fors quam praesens si pestis adesset.

Vsque adeo suspensum animum rumoribus aurae

Incertis agitant omnes: perque arva, per urbem

675

Confusi sonus oris, et illaetabilis errat.

At senior secum dubio rex pectore versat

Effera consilia, et vicinis acta periclis.

Rex Aladinus erat, Solimum quem multa recenti

Cura super regno noctesque diesque coquebat,

680

Crudelis quondam: sed cano mitior aevo

Redditus, exuerat mores, animumque ferarum.

Ille quod Ausonidas sceptris atque urbe potiri

Velle sua audierat: veterum super aegra timorem

Suspicio venit, duplicesque miserrimus hostes

685

Hinc Gallos pavet, inde suos: namque una Sionis

Compulerat fidei varios in moenia ritu.

Maummeten quorum pars magna veretur, opumque

Amplior: in Iesum tenuis subnixa recumbit.

Verum ubi rex Solymas bellando quaesiit arces,

690

Imperioque novo firmas ibi ponere sedes

Constituit, plebem ipse suam relevavit, et urbis

Muneribus sanctos coeli mage pressit alumnos.

Hoc memorans innatam animis, quae frigida et aevi

Languebat spatio feritas sopita vetusto,

695

Acribus incendit stimulis, ut non magis illa

Ante pii sitiens flagrarit sanguinis unquam.

Talis, sub terra placidum quem bruma tegebat,

Exilit aestivis ad Solem mensibus anguis

Arrecta cervice micans: atque insita talis

700

Exerit arma leo, dentesque domi altus, et ungues

Si quisquam offendat. "Video certissima signa

Laetitiae hac in turba," inquit, "solamque doloris

Immunem, solam in luctu ridere meorum.

Et fors insidias, fraudesque infida maligno

705

Corde fovet, secum volvens, quo me impia letho

Adficiat: quave arte meos in moenibus hostes

Inferat, et populo portas clam pandat amico.

Sed frustra, sed erit frustra. Nunc haec ego facta

Praevertam, et nostri satiabo pectoris iras:

710

Vltor ero: per dira actos tormenta necabo.

Natorum calido perfundam sanguine matres,

Mollia dum pendent innexi brachia collo.

Ipse faces in templa feram, flammam ipse sub aedes

Coniiciam: hic caesos merito rogus hauriet igni.

715

Et prius illo, illo media inter vota sepulchro

Hostia digna meo cunctus cadet ense sacerdos."

Sic loquitur secum furiis agitatus iniquis:

Non tamen hos animi sequitur sententia motus:

Sed neque nil meritis pietas ignoscere suadet.

720

Maior agit mentem metus, atque potentior obstat

Suspicio: nimis ille viros, nimis arma Latina

Irritare timet, spem cunctam incidere pacis.

Insanas igitur crudelis barbarus iras

Temperat, imo aliis iras in partibus explet:

725

Agrestumque casas, et pictos abiete pagos

Diruit, exaequatque solo: cultosque per agros

Submittit piceum populandis frugibus ignem.

Omnia pervastat late loca, quo neque pasci

Gallus, nec strato possit tectove cubare.

730

Quin etiam fontes liquidos, lethique venenis

Rivorum spargens laticem confundit, et amnes:

Immitis cautusque simul. non immemor urbem

Interea munire tamen, qua vertice molli

Mons surgit, gelidum Boreae proiectus in axem.

735

Hoc latus (exesae cingunt nam caetera rupes)

Ingenti iam tum muro sepire parabat,

Cum primum belli famam levis attulit aura:

Et geminos vario complebat milite colles.