Scipione Gentili solymeidos poetis Italis

Reference basis text: J. Sense, 2019

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023

Other sections


Poetis Italis

 

Haec ego Tyrrhenis nuper modo cognita Musis

Vrbi Quiritum carmina

Induxi: licet urbe procul septem arva Trionis

Picenus hospes accolam.

5

Hic ubi fert niveos Tamesis sub caerula cycnos

Thorisque pascit herbidis

Riparum, atque novum pelagi lavit Ilion aestu

Fontem refusus ad suum.

Et mea me quamvis terreret quattuor aetas

10

Lustris adulta lubricis:

Quamvis Caesareae studia in contraria leges

Pectus vocarent tunc meum.

Ipse tamen monitis isthaec aggressus amicis

Patrisque chari iussibus,

15

Parva quidem, verum et paucis sub lumina vitae

Exclusa solibus fero.

At vos, Italiae sacras qui vatibus auras

Coelo beato carpitis,

Hunc precor externas vatem deferte per oras

20

Canis loquendum saeculis:

Quem Maro, ab Elysia surgat si valle, Latinis

Donaret auribus libens.