Francesco Petrarca Africa 5
Other sections


Menia magnanimus victor trepidantia Cirthe

Ingreditur, patriosque lares et avita tuetur

Tecta libens, generis cara incunabula primi.

Milite confestim ad portas custode relicto,

5

Ipse altam cupidus raptim tendebat ad arcem:

Sic stimulante fame lupus amplum nactus ovile,

Intima dum penetrat, socium prede atque laboris

Linquit in ingressu, quo tutior abdita fidis

Corpora deducat latebris mergenda palato.

10

Ventum erat ad miseri felicia tecta tyranni,

Que merso malefida viro regina tenebat.

Hec subitis turbata malis in limine visa est

Obvia victori, si quam Fortuna pararet,

Tentatura viam dureque levamina sortis.

15

Vndique sidereum gemmis auroque nitebant

Atria: non illo fuerat rex ditior alter

Dum tenuit Fortuna fidem: nunc - fidite letis! -

Pauperior non alter erat: tamen omnia longe

Regia preradians vincebat lumina coniunx.

20

Ille nec ethereis unquam superandus ab astris

Nec Phebea foret veritus certamina vultus

Iudice sub iusto. Stabat candore nivali

Frons alto miranda Iovi, multumque sorori

Zelotipe metuenda magis quam pellicis ulla

25

Forma viro dilecta vago. Fulgentior auro

Quolibet, et solis radiis factura pudorem,

Cesaries spargenda levi pendebat ab aura

Colla super, recto que sensim lactea tractu

Surgebant, humerosque agiles affusa tegebat

30

Tunc, olim substricta auro certamine blando

Et placidis implexa modis: sic candida dulcis

Cum croceis iungebat honos, mixtoque colori

Aurea condensi cessissent vascula lactis,

Nixque iugis radio solis conspecta sereni.

35

Lumina quid referam preclare subdita fronti

Invidiam motura deis? divina quod illis

Vis inerat radiansque decor, qui pectora posset

Flectere quo vellet, mentesque auferre tuendo,

Inque Meduseum precordia vertere marmor,

40

Africa nec monstris caruisset terra secundis.

Hec, planctu confusa novo, modo dulce nitebant,

Dulcius ac solito; ceu cum duo lumina iuxta

Scintillant pariter madido rorantia celo,

Imber ubi nocturnus abit. Geminata superne

45

Leniter aerii species inflectitur arcus;

Candida purpureis imitantur floribus alme

Lilia mixta gene; roseis tectumque labellis

Splendet ebur serie mira; tum pectus apertum

Lene tumens blandoque trahens suspiria pulsu,

50

Cum quibus instabilem potuit pepulisse precando

Vnde nequit revocare virum; tum brachia quali

Iupiter arctari cupiat per secula nexu.

Hinc leves longeque manus, teretesque sequaci

Ordine sunt digiti, propriumque ebur exprimit ungues.

55

Tum laterum convexa decent, et quicquid ad imos

Membrorum iacet usque pedes: illosque moveri

Mortali de more neges; sic terra modeste

Tangitur, ut tenere pereant vestigia plante,

Ethereum ceu servet iter. Sic nube corusca

60

Obsita magnanimum Venus est affata Tonantem,

Naufragio nati seu morte impulsa nepotis

Dulcis opem sperare patris, dum Troia per undas,

Dum subterraneo tremuit pia Roma tumultu.

Hac igitur forma nulli cessura dearum

65

Occurrit iuveni mulier: nec cultus in illa

Segnior effigie; variis nam purpura gemmis

Intertexta tegit regine pectora meste;

Et dolor ipse decet miseras, nec compta placere

Tempore felici poterat magis. Ilicet ergo

70

Vulnus inardescens totis errare medullis

Ceperat: estivo glacies ceu lenta sub estu,

Cera vel ardenti facilis vicina camino,

Liquitur ille tuens, captiva captus ab hoste,

Victaque victorem potuit domuisse superbum.

75

Quid non frangit amor? quis fulminis impetus illi

Equandus? Iamque illa gradu provecta trementi

Est affusa ducis genibus, quem vultus et arma

Ediderant comitumque favor plaususque sequentum;

Arreptaque manu summissa voce locuta est:

80

"Si michi victricem fas est attingere dextram

Captive vidueque tuam, per numina supplex

Cunta, precor, miserere mei, nec magna rogaris.

Vtere iure tuo: captivam mortis acerbe,

Carceris aut duri licet hanc absumere sorte.

85

Est etenim michi vita mori: lux ne ista placeret,

Fata coegerunt statui nimis invida nostro.

Tu quodcumque libet iubeas, genus elige digne

Mortis; et hoc unum prohibe, ne viva maligno

Servitio calcanda ferar. Sunt forte sorores,

90

Rex, tibi, quas referat fortune iniuria nostre

Ante oculos, invicte, tuos: namque et sua nobis

Fata fuisse vides; succedunt tristia letis.

Nec tamen ullorum fuerim presaga malorum

Ipsa tibi! fausto in finem, precor, utere regno,

95

Et natis transmitte tuis, nullusque nepotum

Armet in insidias animum: michi turbida regni

Vltima, fortune nimiumque adversa priori

Contigerint; damnisque meis lassata quiescat,

Mitior hinc aliis. Michi sed Romana fuisse

100

Scis odia, armorumque solent me dicere causam

Materiamque unam belli; nec falsa queruntur.

Eripe ludibrio miseram, manibusque superbis

Eripe; deque mee specie, rex inclite mortis

Tu cui fata favent, cui mens se devovet ultro,

105

Videris." Hec inter lacrimis perfundere terram

Ceperat, auratis suffigens oscula plantis.

Immemor armorum iuvenis, cui Martius ardor

Exciderat, gravidumque nove dulcedine forme

Pectus, et insolitis ardebant viscera flammis,

110

Suspirans: "Regina, precor, iam luctibus" inquit

"Pone modum, trepidumque animo seclude pavorem.

Parva petis, sed magna feres: nam forma genusque

Maiestasque animi dignam, cui plura petitis

Largiar, insinuant. Igitur regina manebis

115

Et nostri memoranda thori per secula consors,

Ni renuis nostroque nocet vetus ardor amori."

Hic humilem complexus heram, multumque diuque

Ora salutiferis referentem tristia plantis

Sublevat illacrimans. Vnde ista potentia ceco

120

Tanta deo? Tantumne levem valuisse pharetram,

Vt iecur invicti per tot fera prelia regis

Vulnere traiectum tenui prosterneret intra

Femineum imperium? Vultu tandem illa remisso

Incipit: "O regum decus, auxiliumque,

125

Dum meruit, patrie, nunc terror maximus idem,

Si mea post tantos unquam consurgere lapsus

Fata queant, spesque una foret post damna superstes,

Quid michi vel longa potuit contingere vita

Letius, ad talem quam si translata maritum

130

Dicerer et fausta subito crevisse ruina?

Sed quia fata premunt et nostris debitus annis

Finis adest michi, care, animos attollere fractos

Desine: non tali pelago convulsa ratis nat.

Fortune michi nota fides: sat magna petenti

135

Dona dabis mortem, que libertate retenta

Perferat hanc animam directo tramite ad umbras.

Romanum fugisse iugum michi meta precandi est.

Cetera non ausim. Tibi sed pro talibus ille

Rex superum meritis grates exolvat opimas,

140

Qui mea magnifico transcendere vota favore

Nisus eras." Vultum hec dicens avertit, et illum

Compulit in lacrimas iterum: "Sed parce dolori,

Parce" ait "et nostris oculis, quos fletibus istis

Ante diem perimis: spes amplas fessa labansque

145

Mens refugit, terreque iacens nil suspicit altum.

Tu tamen intendas animum melioribus: ibit

Forte alio Fortuna nocens, aditumque relinquet

Ad magnos placata gradus: si dura (quod horret

Mens omen) fors illa vetat, tunc ultima sero

150

Mors dabitur promissa tibi; per sidera testor

Alta poli, regumque fidem Manesque deosque."

Talia vix tremula confusus voce peregit,

Hinc sese vacuam tulit irrequietus ad arcem.

Quis queat instabiles animorum noscere fluctus,

155

Quos ferus urget amor? Non illos turbidus equet

Euripus, non Scilla fremens, non dira Caribdis.

Nempe procellosi male sanum pectus amantis

Nulla quies habitat: non lux tranquilla dierum,

Non sua signa poli, non noctis ymago serene,

160

Non ratibus clavum, non tutus litore portus:

Horrida perpetuo facies turbata tumultu,

Vndique naufragium scopuli clademque minantes,

Impiaque adversis discordant equora ventis,

Heu, miseri quibus huc subito volvuntur et illuc

165

Incerti pelagi atque vie. Iam tecta supremi

Intima rex thalami secretaque limina solus

Intrarat, tacitusque sedens, dum singula secum

Pertractat, quanam ille fidem persolvat, amanti

Difficilem videt esse viam; nam territat illum

170

Captive status et misere fortuna marite,

Romani mens alta ducis, tum nota pudici

Pectoris integritas: illam metuebat amori

Adversam reperire suo. Sed dura cathenis

Evinctum validis lex imperiosa trahebat

175

Cernentem sua fata procul. Ceu victus in alto

Navita, qui mestus scopulos Sirtesque vadosas

Ante oculos videt ipse suos, nec flectere proram

Arte valens solita, ventoque impulsus et undis,

Omnia desperans, Fortune mandat inique

180

Et clavum et remos et vela fluentia nimbo,

Ac lacrimans in puppe sedet: sic naufraga regis

Mens heret compulsa quidem, nec flectere quoquam

Orsa valens, gemitu sic longam concitus horam

Exegit vario: nunc ora nitentia coram

185

Cernere regine, nunc dulces fingere voces

Ipse sibi, pedibus nunc oscula pressa manusque

Leniter apprensas, lacrimosaque pectora flentis,

Dulcibus undantesque oculos arsisse favillis.

At medias inter curas, ubi forte verendi

190

Frons aderat dilecta ducis, tunc improba tergum

Spes dabat, et domitis stabant precordia flammis.

Sicut ubi ardenti gelidus successit aeno

Humor aque, furor ille silet, paulumque tepenti

Stat similis: mox aucta suas incendia vires

195

Exercent magis atque magis: sic ille tumultus

Pectoris oppressus, stimulis agitantibus isdem

Fortior admotas rationis spernit habenas.

Ergo ubi vulnifico reverentia cessit amori,

Presentisque decus forme et damnosa voluptas

200

Absenti prelata duci est, capit ilicet eger

Consilium, factique viam deprendit inanem;

Et secum: "Quid lentus agis? Speciosa Hymeneus

Coniugia et letos blandus modo Iupiter annos

Obtulit ecce tibi. Satis est meminisse laborum.

205

Exul, inops, profugus, regno spoliatus avito,

Per mare, per terras, per mille pericula supplex

Regibus ac populis multos errasse per annos

Gaudeo: iam tempus fuerit fortasse quietis.

Nam si cunta brevis numerentur tristia vite,

210

Nullus erit toto te nunc annosior orbe.

En regnum Fortuna tuum, quo dulcius illo

Perfruerere diu, longo post tempore reddit

Depositumque refert. Hostem - qua nulla voluptas

Maior - habes vinctum, viteque et mortis in ipsum

215

Arbiter es, qui cara tibi tulit omnia solus.

Omnia nunc redeunt. Simul hic possessor iniquus

Regna gemens revomit, nitidisque simillima Nimphis

Femina preterea primo spoliata marito -

Bellorum sic iura volunt - occurrit et ardet,

220

Si liceat, sed multa timet sibi conscia sortis.

Nempe verecunde petit id, quod voce negare

Visa fuit metuens. Heu qualis forma gementi!

Quamque decent lacrime! quid maiestatis in illa est!

Et quid leta foret qualis regina superbo

225

Alta sedens solio, si gloria supplicis ingens,

Captive si tantus honos? Proh dulcis amantum

Vita, nec alternis concordia rupta querelis!

Vna quidem facies semper, mens una duobus,

Vna quies unusque labor! Non pulcrius orbe

230

Par fuerit toto, nisi nos oblivia forme

Forte tenent nostre; genus et sors, omnia tandem

Conveniunt, casusque graves mollire ferendo

Convenit atque etas spatio distincta, quod ipsis

Coniugibus gratum esse potest; quodque ipse notavi,

235

Convenit ille etiam, qui summis infima solus

Equat, amor. Propera, nec enim tibi forte timendum est

Ne tua condemnet thori iuvenilia furta

Scipio: quin iuvenem iuvenis miserabitur ultro,

Viderit et lacrimas, veniam prestabit amori.

240

Coniugium fortasse sacrum, non furta vocabit,

Reginamque thori sociam venerabitur olim

Mitior ille ducum." Simul hec effatus, amicos

Convocat atque animos aperit. Iubet omnia raptim

Expediant. Modico convivia culta paratu.

245

Atria non reboant, non Tuscus ad ethera clangor,

Non comitum fremitus, non arcta palatia turmis,

Non crebre micuere faces; fax ussit amantes

Vna duos, lacrimis mox extinguenda duorum.

Pulcer Athlanteo properans sub gurgite mergi

250

Hesperus optatam noctem referebat, iniquos

Assuetus preferre dies et amantibus hostis,

Invida luciferi dum nomina suscipit astri.

Mentibus heu quantum nostris caligine ceca

Illudit ventura dies! Fortasse, beatus

255

Coniugio, sobolemque sibi turbamque nepotum

Rex animo complexus erat, genialia letus

Tempora noctis agens. Illi non blanda mariti

Oscula mille novi, non regni iura vetusti

Per cuntos promissa deos, de corde pavorem

260

Funditus expulerant: semper tremefacta sepulcrum

Ante oculos mortemque tulit. Nec somnia letum

Portendere aliquid. Visa est sibi nempe, secundo

Rapta viro, sentire minas et iurgia primi,

Et tremuit, sopita licet. Tum vertice montis

265

Aerii traducta sedens, subiecta videbat

Regna sibi populosque vagos; monstrumque repente

Concurrisse alium maiori corpore montem;

Tum vero tremuisse iugum, cui nixa sedebat;

Impulsuque gravi gelidos de vertice fontes

270

Descendisse duos; montemque abiisse minorem

Inde retro; ast illam rapido per inania lapsu

Tartara nigra quidem et Stigiam tetigisse paludem.

Publica finitimas subito perlabitur urbes

Fama gradu, victe victorem sponte secutum

275

Coniugia, et bello indomitum servire puelle.

Vulgus adulterii signabat nomine factum,

Quod neque legitimis arsissent ignibus inter

Armorum strepitus, alioque superstite rege

Coniuge; captive victori forma quod uno

280

Visa die et dilecta prius, subitoque recepta

Federe, non inter patrios ex more penates,

Iudicio ne quid, sed cunta libidine sanas

Precipitante moras fierent. Sic omnia vulgus

In peius torquere loquax. Iam crebrior aures

285

Fama ducis vario fervens pulsaverat estu.

Indoluit, cari facinus miseratus amici

Dux pius est, rerumque modum secum ipse revolvens,

Intempestivos est detestatus amores,

Multaque in absentem tacitus convicia finxit.

290

Sic pater offensus longinquo verbera nato

Instruit et calamis irarum fulmina fundit,

Mox vultu placido et dulci sermone movendus.

Altera post primam sequitur populosque secundo

Fama leves rumore replet, succedere castris

295

Siphacem vinctumque trahi. Ruit obvius omnis

Visendique avidus positis exercitus armis;

Illum admirari, atque illum celebrare frequentes,

Hunc illum bello ingentem regnisque superbum,

Romanum Penumque ducem qui viderit uno

300

Tempore sub laribus pacem veniamque precantes,

Cuique duos mundi dominos non multa puderet

Blandiri; cui certatim solemnia tamquam

Vota deo fierent; cui regum maximus olim

Massinissa metu toto concesserit Orbe;

305

Quem facie turbata nova Fortuna rotasset

Ad terram impulsu subito. Vix credula tante

Corda rei, ingentis lapsu stupefacta ruine.

Si quis Athon videat, verso seu vertice Olimpum

Egeis cecidisse vadis, Ericisque tuumque,

310

Appennine, caput Tirrena sub equora mersum,

Non credat satis ipse sibi, sed somnia vanis

Plena putet monstris. Rex inter talia magno

Concursu invehitur ducis ad tentoria nostri.

Heu quantis, Fortuna, dolis mortalia pessum

315

Omnia das! Quantum sublimibus invida regnis!

Hec magnis promissa lues, hec meta bonorum,

Stare parum et ruere. Hic regum rex ille supremus

Mancipium venale iacet, trahiturque cathenis

Obrutus et multo circumvallatus ab hoste.

320

Contigit Hesperii mentem ducis illa vetusti

Hospitii neglecta fides, blandusque serene

Vultus amicitie conspectus, iunctaque dextre

Dextera, consessusque thori, ac presentibus illa

Maiestas collata malis; tandemque profatur:

325

"Quid tibi, vane Siphax, voluisti? Vnde ista furenti

Mens adeo transversa tibi? pactine repulsa

Auxilii contentus eras, nisi bella moveres?"

Dixerat: ille animo vultuque immotus eodem

Perstitit, ac sero vix mesta silentia fregit:

330

"Nil michi, magnanime et nostri dux maxime secli,

Nil gravius Fortuna tulit, quam frigida campis

Linquere quod mediis moriens hec membra nequivi

Armorumque inter stragem cumulosque virorum.

Penarum michi summa quidem, quod vivere bello

335

Contigit exhausto: nec enim nunc ora viderem

Hec michi perfidie meritam renovantia litem.

Ast ego, si miseris liceat credenda profari

Et queat in gravibus vero locus esse cathenis,

Vera loquar, primumque omnes meruisse fatebor

340

Sponte cruces, qui sacra volens, qui iura fidemque

Fasque piumque simul conventaque federa tanti

Hospitis, exigua turpique libidine victus,

Calcavi testesque deos memoresque malorum.

Sed que causa gravis, que tristis origo ruine,

345

Forsitan ignoras: ego nunc verissima paucis

Expediam, non illa meum relevantia crimen,

Quin potius iusti stimulos auctura pudoris.

Femina cum primum laribus fuit advena nostris,

Auspiciis invecta malis atque alite torva,

350

Tunc perii, periitque fides, et gloria nobis

Excidit ac sceptrum manibus diademaque fronti;

Prodita tunc tacitis arsit mea regia flammis.

Funereas tulit illa faces, potuitque dolosis

Flectere blanditiis animum, lacrimisque malignis

355

Hospitis illa sacri, fame, superumque deorum

Reddidit immemoremque mei. Quid te moror? Illa,

Illa suis manibus misero tulit arma marito,

Induit illa latus, capiti tum cassida caro,

Tum gladium dextre, clipeum dedit illa sinistre,

360

Increpuitque tubam, trepidumque atque arma paventem

Impulit ambiguum in Martem, tecumque coegit

Adversis certare deis. Quando agmina campis

Contulimus stetimusque acie, fuit exitus ille

Erroris, michi crede, mei: placuisse prophanos

365

Amplexus fuerant huius primordia casus

Coniugioque hesisse fero. Proh! regia, vere

Regia et innumeris nuptura sine ordine coniunx

Regibus! Hostiles utinam translata penates

Igne cremes simili! Nisi me presagia fallunt,

370

Et facies: mecum hoc veniet solamen ad umbras."

Dixit, et obticuit graviter turbatus et imo

Lumina mesta solo referens. Iam senserat iras

Scipio, namque oculos et stigmata clara, loquentis

In vultu, nimium offensi spectarat amoris.

375

Hinc magis atque magis cari scelus horret amici:

Iustus amor regi; quoniam si digna querele,

Massinissa, tibi fuerat, non iusta rapine

Causa: furor stimulisque repens impulsa libido

Turpibus. Hec inter, regem sub claustra recondunt.

380

Fama recens Latiis sensim crebescere castris

Cepit, adesse duces victriciaque agmina regis

Ac Lelii. Placido venientes suscipit ore

Scipio; laudatos populo spectante decorat

Muneribus largis; abstractum deinde seorsum

385

Sede locat regem iuxta, procul atque remotis

Testibus alloquitur: "Nisi me tua maxima longe,

Massinissa, diu virtus sperata fefellit,

Non tibi causa tuum fuerat, nisi magna, videndi

Scipiadam, fideique mee tua credere fata

390

Vt malles, veteres sic aspernatus amicos.

Africa nam vastis Latio disiungitur undis,

Nec minus alternis distamus moribus; ergo

Grande aliquid tibi causa vie fuit equore tanto,

Tot bellorum inter fremitum mundique tumultus.

395

Certe ego, si proprio michi non sordescit in ore

Gloria, non alia tantum virtute superbum

Me fateor, quam quod blande michi firma tenere

Frena voluptatis videor. Non hostis in armis

Obvius, aut flammis resonans undantibus Ethna,

400

Euboice non sic fundo gravis estus ab imo

In cumulos surgentis aque metuendus, ut ista est

Turba voluptatum que circumfusa tenet nos:

Precipue tamen hec nitide suspecta iuvente

Pestis, et etati pretendit retia nostre.

405

Equor enim silet interdum, gravis Ethna quiescit;

Hostis ad incursum validis seu menibus uti,

Seu vallo fossaque licet; damnosa voluptas

Nocte dieque furit; numquam tu menibus illam

Arcebis: mediis veniet penetralibus inter

410

Excubias vigilesque canes, ferrata potentum

Limina transiliet. Quod si te sola movere

Hec potuit tantum virtus, ut linquere velles

Templa, larem, regnum, nobisque ut sponte subesse

Nomine deposito domini patereris, et illam

415

Per maria et terras in me sequerere latentem;

Tu michi vir quantus digito monstrabere, si te

Inter tam multas hec exornaverit una!

Gloria magna quidem magnum vicisse Siphacem;

Sed maior, michi crede, graves domuisse tumultus

420

Pectoris atque animo frenum posuisse frementi.

Preconem me virtutum memoremque tuarum

Semper habes; tua facta libens et dicta renarro.

Cetera tu tacito tecum sub pectore volve;

Nec tibi verba prius, quam mens sibi nota ruborem

425

Excitet. Egregia hoc bello tua sensimus arma:

Attamen auspiciis nostris - ignosce - patenti

Concursum est acie; nostro quoque nomine parta est

Romano hec presens populo victoria; nec te

Preterit et regem et regnum suaque omnia nobis

430

Deberi. Romam patere hic inimicaque coniunx

Regis eat, precibus que bellum pavit, et hostis

Filia tam magni est et pars non parva triumphi.

Vince animum teque ipse doma, nec multa decora

Commaculare velis unius crimine facti.

435

Aspice quam fructus nichilo minor ira dolorque,

Quantus ab obsceno tibi sit metuendus amore;

Quid deceat regem, quam per se feda libido."

Dixerat: ast illi iamdudum ex ore ruebant

Certatim lacrime, veluti cum candida tectis

440

Nix hesit, veniat tepidis si flatibus Auster,

Liquitur, et grandes subito per inania gutte

Precipitant. Tum pauca refert: "Mihi maxima cura est

Imperio parere tuo: fortuna salusque

In manibus tibi nostra sedet. Tu pectoris estus

445

Vincis, et affectus miseri moderaris amantis.

Nil frustra iussisse queas. Sed prospice fame;

Deprecor hoc unum; liceat michi coniuge dulci

Servata caruisse fide." Singultibus istas

Liquit inexpletas rauco sub murmure voces,

450

Inque tabernaclum sese intulit, ora genasque

Mestus, et infestis tundens sua pectora palmis.

Sic audita reum postquam sententia morti

Addixit, graviterque tube vox nuncia fati

Intonuit, tremit ille pavens et buxeus ori

455

Pallor inest; iam mors oculis manifesta videtur,

Et lictor prebere iubet iam colla securi;

Ac ventura quidem veluti presentia cernit;

Iam iacet exanimis, iamque omnia tristia secum

Versat et avulsum trunca cervice cadaver:

460

Haud aliter placita iuvenis cariturus amica

Iam caret; ac tacitis postquam irritata querelis

Mens stimulos in verba dedit, "Proh tristia" dixit

"Vite fila mee tanto servata dolori

Et Parcis huc tracta feris! Moriamur honesti;

465

Sic cogunt mandata ducis, nisi vivere rapta

Posse anima nos ille putat. Si tristia duri

Corda geris silicis, pectusque adamante rigescit,

Quid mihi Romana fore cum feritate putasti,

Scipio? Quid meritum melius sic perdis amicum?

470

Vita molesta tibi nostra est. Quot vulnera in isto

Pectore pertulimus, nunc ut moreremur amando,

Spiritus in lacrimas atque in suspiria mestus

Difflueret? Mors nulla viro minus apta: sed ultra

Non datur." Hec dixit frendensque ad sidera luctum

475

Sustulit horrendum, quem circumstantia longe

Agmina senserunt, moteque hesere cohortes.

Litus ad Hesperium properans urgebat anhelos

Phebus equos. Forte ille memor quibus alma decore

Virginis Hemonie flagrasset pectora flammis;

480

Laureaque ante oculos stabat sua sacra, tremendo

Prodigio prerepta sibi, tum vita relicti

Dura nimis, luctusque gravis, simul oscula trunco

Fixa diu tenero vitaque abeunte tepenti;

Atque ideo, similes regis miseratus amores,

485

Intulit Occeano vultus lacrimosaque lavit

Ora cadens, Noctique suas permisit habenas.

Scipio - nulla etenim dederit Fortuna quietem,

Ni mediocris eris; nam tristior illa dolores,

Leta vehit curas - per noctem singula secum

490

Ancipiti cum mente rotat: num territa pulset

Menia Penorum et turres Carthaginis, an se

Extremos fundat Libie vastator in agros,

An requiem fessis paucorum forte dierum

Prebeat equitibus peditumque det otia turmis.

495

Illa recursabat potior sub pectore cauti

Cura ducis, quibus inde viis captiva per altum

Agmina Penorum Latio transmittat ovanti.

Precipue in rege regisque in coniuge multum

Angitur, et quantis velit hos custodibus ire,

500

Cui tantum committat onus. Sic anxius heret

Mercator, cui vota vie cessere secunde

Et lucri Fortuna fuit; nunc cogitat, aurum

Ac gemmas qua puppe vehat pretiosaque rerum,

Quique ratis custos placeat. Non carior usquam

505

Vllus erat Lelio: nulli felicius altos

Credere consuetus lassata mente labores.

Hunc igitur noctis medio vocat, admonet arma

Navibus imponat, lectoque ut remige cetum

Instruat, hac patrie petiturus litora classe.

510

At misero multum diversa fluebat amanti

Nox ea cum lacrimis: quas sese vertat in artes,

Quos vocet ille deos, precibus quibus atra relaxet

Stamina Parcarum et dilecte tempus amice.

Nunc venit in mentem cara cum coniuge raptim

515

Herculeas subita linquentem classe Columnas

Fortunatorum famam tentare locorum;

Nunc recta penetrare via Carthaginis alte

Menia, et ad veteres humilem veniamque petentem

Pergere cum gemitu et dulci cum coniuge amicos;

520

Nunc ferrum laqueosque sibi properataque mortis

Instrumenta manu tristesque intexere nodos,

Auxilioque necis tantos finire dolores.

Sepe manus gladium tetigit: pudor obstitit unus,

Non metus incepto, vidue non anxia vite

525

Dulcedo: veritus famam maculare perenni

Crimine, continuit capulumque animumque remisit.

Volvitur inde thoro: quoniam sub pectore pernox

Sevit amor lacerantque truces precordia cure,

Vritur; invigilant meror, metus, ira furorque.

530

Sepe etiam absentem lacrimans dum stringit amicam

Sepe thoro dedit amplexus et dulcia verba.

Postquam nulla valent violento frena dolori,

Incipit, et longis solatur damna querelis:

"Cara michi nimium, vita michi dulcior omni,

535

Sophonisba, vale: non te, mea cura, videbo

Leniter ethereos posthac componere vultus,

Effusosque auro religantem ex more capillos;

Dulcia non celum mulcentia verba deosque

Oris odorati secretaque murmura carpam;

540

Solus ero, gelidoque insternam membra cubili.

Atque utinam socio componar, amica, sepulcro,

Et simul hic vetitos illic concorditer annos

Contingat duxisse michi! sors optima busti,

Si cinis amborum commixtis morte medullis

545

Vnus erit. Scipio nostros non scindet amores.

O utinam infernis etiam nunc una latebris

Vmbra simus, liceat pariter per claustra vagari

Mirtea, nec nostros Scipio disiungat amores!

Ibimus una ambo flentes, et passibus iisdem

550

Ibimus, eterno connexi federe; nec nos

Ferreus aut nostros Scipio interrumpet amores.

Invidiosa deis Herebi populoque silentum

Ac Cereris genero, cuntisque beatior umbris

Vmbra ferar: dulces nec Scipio franget amores.

555

Ille quidem astrigeros tractus celumque tenebit

Dux sacer, humanis in totum moribus impar,

Nec volet infernas sedes aut pallida Ditis

Regna sequi: haud cupidos iterum turbabit amantes.

O utinam Libicum nunquam transisset in orbem!

560

O utinam Latiis semper mansisset in oris!

Quid precor heu demens? Si non venisset, amice

Et decor et species faciesque simillima Soli,

Non michi nota fores; sine qua nec vita fuisset

Grata quidem pariter. Quanta est discordia! vitam

565

Abstulit ac tribuit. Scipio dulcissime, raptim

O utinam Romam victricia signa tulisses

Captivo cum rege prior, reginaque retro

Mansisset non visa tibi! Quid surda precamur

Numina? Castrorum dominus victorque superbus

570

Captivam petit ecce suam. Dabimusne? Sed urget:

Importuna precum species nocitura precari.

Sed rogat: at vultu tacito mihi multa minatur.

Sed rogat: at durum precibus latitare sub istis

Imperium agnosco. Parebimus? At prius horrens

575

Iupiter admoveat capiti sua fulmina nostro,

Hoc tellus voret alta latus, pelagusque per amplum

Impia falsiloqui spargantur viscera regis.

Ergo ego, Romano placitum quia, sancta revellam

Federa coniugii? Licuit sine coniuge regem

580

Vivere, et id satius fuerat, quia celibe vita

Scipio noster erat: sponse nunc pacta negare

Non licet. Ast ingens et inexorabile turbat

Imperium: quid agam? Morieris, munere cari,

Sophonisba, viri morieris; munera sevo

585

Hec placuere Iovi: sic nec captiva traheris

Litus ad Italie nuribus subiecta Latinis,

Nec nostros illusa dolos sic posse videris

Aut fractam culpare fidem. Moriere. Quis ergo

Finis amoris erit? mors effera. Parcite cunti,

590

Celicole: calcanda fides. Fugiamus in Orbis

Vltima, et ignotas Libie penetremus harenas,

Est ubi serpentum regio tutissima nobis,

Tutior hac patria: nec enim venturus ad illam

Est Scipio, nec pestiferi vis ulla veneni

595

Tam pulcros lesura pedes. Michi forsitan ipsa

Ignoscent spectante fere. Dulcissima coniunx,

Stat fugere et te impendenti subducere morti:

Pauperiem letus tecum exiliumque fugamque

Mestaque cunta feram. Sed nec sequerere vocantem,

600

Femineos si novi animos, regina supremo

Sueta sedere loco: et quanquam sequerere, parati

Nil habeo, atque omnes Romana potentia passus

Claudit, et extremo Scipio notissimus orbi est.

Somnia nunc, tacite quondam mihi tempore noctis

605

Visa, recognosco turbate horrenda quietis

Non satis intellecta prius. Tune illa fuisti

Candida prostrato per vim subducta marito

Cerva, sed imperio tandem pastoris iniqui

Custodi prerepta novo? tunc nempe placebas,

610

Vel sic visa, michi. Sed quid coniuncta ferebat

Mors tua? Dii, visis omen removete malignum.

Permetuo, nam cunta sibi constantia certo

Ordine cernebam, nec me sopor ille fefellit.

Quid faciam? Moriere igitur, moriere; profecto

615

Nil aliud superest, coniunx miseranda, tibique

Auctor mortis ego. Sed que michi vita futura est?

Scis, Venus, et celo prospectans Iupiter alto

Mortales actus nostrosque hoc orbe labores.

Quis michi verba dabit placidas ducentia noctes,

620

Aut gravis ingentes animi mulcentia curas?

Quis dabit amplexus, quisve oscula dulcia iunget?

Te sine dulce nichil. Quid prodest regia largo

Agmine servorum, Tyrio quid lectulus ostro

Comptus, et innumeris instrata palatia gemmis?

625

Quid diadema iuvat? lati quid gloria regni?

Vror, et assiduis torquentur pectora flammis.

Heu michi! dulcis adhuc, dulcis post busta, sereni

Quo fugiunt vultus? Hinc iam, te, cara, supremum

Viventem deflere iuvat. Sophonisba, deorum

630

Atque hominum decus eximium, quam nostra tulerunt

Tempora siderei exemplum specimenque decoris,

Que faceres conspecta fidem, super astra quis ipsis

Splendor inest superis, qualis quamque alma venustat

Forma deas, adverte pias his fletibus aures.

635

Hei - misero fuerit quoniam meminisse iocundum -

Lumina, sidereis mulcentibus ethra favillis,

Alma sub exiguo claudentur condita busto;

Lumina magnorum mentes tactura deorum,

Lumina durorum rabiem fractura virorum,

640

Lumina que michi me abstulerant curasque minores!

Candida frons auro circumcrispante decora,

Frontibus humanis augustior, abdita saxo

Stabit in angusto. Risus qui ferrea figit

Pectora, qui celum, qui circumfusa serenat

645

Nubila, Tartareum ruit irrediturus ad antrum.

Heu michi! Felices anime, quibus illa repente

Lux oriens veteres veniet purgare tenebras!

Heu bene progeniti, quibus illa videre licebit,

Que michi mors invisa rapit! Pes lacteus atram,

650

Divino celerante gradu, conscendere cimbam

Iussus, transiliet Lethei gurgitis estum.

Fortunate Charon! utinam michi flectere clavum

Contingat, neutramque diu contingere ripam;

Tuque mei interea serves moderamina regni!

655

Invidiose senex, quando hec tibi monstra videre

Contigit, aut ullo posthac continget in evo?

Vidisti Ethneo raptam sub vertice nigri

Vxorem transire thori, nec vultus Elisse

Te latuit nostre, facies nec Gorgonis horrens,

660

Nec que fatiferum laqueo pendente secuta est

Laodomia virum, nec te, pulcerrima Procris,

Nec Teucrum pestis, Minoisque altera proles -

Altera nam celum tenuit stellante corona -.

Sed cui tantus honos, cui tante gloria forme?

665

Crude senex, michi crede, parem non ulla videbunt

Secula, nec rerum laudatrix magna suarum

Etas prima tulit. Visa tangere iuventa;

Ardebis, michi crede, senex; me forsitan illac

Coniugis infauste vestigia cara sequentem

670

Tardius excipies. Veniam, nec tempore multo

Hic michi carcer erit. Proh! si prohibemur adire

Corporeosque iterum ius est remeare sub artus,

Occidimus. Tu parce, senex, atque arbiter equus

Igne pari flagrans iuvenilibus annue flammis.

675

Cerbere, si potuit vates Rodopeius iram

Frangere voce lire, facies nunc coniugis ista

Quid poterit conspecta tibi conspectaque regi

Tartareo? Vereor, ne nostros captus amores

Tentet, et annose redeas, Proserpina, matri.

680

Somnia sunt que fingis amans, et falleris amens.

Massinissa, diu felix, si rata fuissent

Munera Fortune modo! sed, mestissime regum,

Pone modum lacrimis metamque impone querelis.

Dulce meum decus, atque anime pars altera nostre,

685

O breve solamen, longus dolor, inclita coniunx,

Ibis ad Elisias directo tramite valles,

Et michi morte tua gemitum lacrimasque relinques.

Sed sequar; hec miseri superant solatia morbi."

Obticuit, subiitque sopor; tum fessa parumper

690

Membra quies sensim subrepens tarda fefellit:

Multa sed in somnis questus, celumque Chaosque

Fortunamque feram incusans hominesque deosque.

Ecce parum fausto finem positurus amori

Phebus ab Occeano radians surgebat Eoo.

695

Concrepuere tube; surgit tremefactus, et iras

Suscitat, ac questu se sepe revolvit eodem.

Postquam castra videt fremitu testantia motum,

Et metuit mandata ducis, vimque affore credit,

Si neget, horrendum dictu et miserabile sumit

700

Consilium, quod tristis Amor dabat: aurea fido

Pocula dat servo, custodia dira veneni

Credita cui fuerat. Rex hec undantia summo

Ac superinfusa cernens spumantia morte:

"Vade" ait "et misere mea tristia munera perfer

705

Regine, strictosque deos absolve fidemque.

Me promissorum memorem sciat illa: secundum

Impleo. Sunt superi testes, erat altera longe

Conditio michi grata magis, tentataque frustra

Est via, si qua foret, per quam regina maneret

710

Coniugio contenta meo. Romanus ab alto

Dux vetat: huic nostri, sic dii statuere, potestas

Fortunaque iubente data est. Sibi consulat ergo

Cogitet unde ruens quo sit prostrata; quis illam

Exitus excipiat viduatam nomine nostri;

715

Insuper et primi reverentia quanta mariti,

Quanta patris virtus: titulisque et sanguine dignum

Consilium paret ipsa sibi. Quod possumus unum,

Instrumenta fuge libertatisque paramus."

Hec ait, atque oculos lacrimis avertit onustos.

720

Nuncius accelerans regine ad limina pulsat

Munera dira ferens. Pannis anus obsita et annis

Prosilit, atque habitum conspectaque pocula narrat.

Substitit attonite similis similisque paventi;

Nec remorata diu, positoque instincta pavore:

725

"Ingrediatur" ait. Stat terre lumina fixus

Et peragit commissa tremens; intercipit illa:

"Suscipio mandata libens, nec dona recuso

Regia, si maius nichil est, quod mittere dulcis

Posset amans: certe melius moriebar, in ipso

730

Funere ni demens nupsissem - numina testor

Conscia -, non aliquid quoniam de coniuge caro

Sit nisi dulce michi; sed sidera promptius alta,

Terrenis ut eram vinclis exuta, petebam.

Hoc refer extremum, et mortis michi testis adesto.

735

At vos, Celicole et qui maria ampla tenetis,

Quique locum mundi medium Stigiasque tenebras,

Quas adeo, licet ante diem, si iusta precandi

Materia est, prestate pias his questibus aures;

Audiat et celum et pelagus tellusque profunda.

740

En morior; mortisque magis me causa dolere,

Quam mors ipsa facit. Quid enim commercia tangunt

Nostra duces Latios? En quanta superbia genti!

Non satis est hostem regnis spoliasse paternis:

Libertate animos spoliant, et rite coactis

745

Coniugiis sanctoque audent irrumpere amori

Ac pactos laniare thoros, victoria postquam

Romano stat certa duci, nec flectere quisquam

Fata potest eterna Iovis: sint ultima vite

Tristia, et eximiis sua Roma ingrata tropheis,

750

Exul ut a patria deserto in rure senescat

Solus et a fidis longo semotus amicis;

Nec videat sibi dulce aliquid, qui dulcia nobis

Omnia preripuit; tum cari iniuria fratris

Exagitet, doleatque suos non equa ferentes;

755

Filius extremos inglorius aggravet annos.

Indigno tandem atque inopi claudare sepulcro,

Iratusque tibi et patrie moriare relicte,

Scipio, et infames saxis inscribe querelas.

Tu quoque finitimo semper quatiare tumultu,

760

Si secum posthac, coniunx carissime, firmum

Fedus habes: videas abeuntes funere natos

Intempestivo, et fedatos cede nepotes

Alterna. Veniens illa de gente cruentus

Rusticus insultet generi per vulnera vestro,

765

Et trahat ante rudem vinctos per menia currum,

Ornet et ex vobis proprios tua Roma triumphos!"

Dixerat: ac circum gemitum lacrimasque videres

Astantesque fero attonitos intendere fini.

Illa manu pateramque tenens et lumina celo

770

Attollens: "Sol alme" inquit "superique, valete;

Massinissa, vale, nostri memor." Inde malignum

Ceu sitiens haurit non mota fronte venenum,

Tartareasque petit violentus spiritus umbras.