Bonifacio Veronese Eulistea prologus
Other sections


 

Griphonum primus muros liber inquid et ortus;

Romuleos luxus canit ac obsessa secundus;

Tertius in varias agitat fera prelia gentes;

Quartus conflictus alios et civica bella;

5

Quintus agit Palee strages, et somnia narrat;

Sextus ac Eulistem deplorat rupe Tupini;

Septimus, infringens aquilas, ulciscitur iras;

Octavus reparat vires, plumisque madescit;

Nonus conqueritur, et Griphi iussa subintrat,

10

Vnde triumphator viget, ac leta per orbem

Griphus, et eversor hostis, domitorque superstes.