Bargeo carmina 1

Testo base di riferimento: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari

Altre sezioni


1. AD FERDINANDVM MEDICEM CARDINALEM
COSMI MAGNI DVCIS HETRVRIAE F.

Haec, mihi quae faciles dictarunt carmina Musae,

      Dum florens aetas lusibus apta foret,

Ferdinande tuis quamvis indigna putarim

      Auribus atque ullus queis habeatur honos,

5

Qualiacumque tamen statui tibi mittere, ut unum

      Te victura diu, te moritura colant.

Nam cui me fortuna prius, mox grata voluntas

      Addixit multis demeruitque bonis,

Huic nostrae par est horae famulentur et haud me

10

      Immemorem tanti testificentur heri.

Quem iam nec tristes casus, neque prospera rerum

      Eventa e nostro corde fugare queant.

Quod, nisi Pierides et vatum numen Apollo

      Abnuerint numeris rursus adesse meis,

15

Ipse olim vitae quibus illustraveris actis

      Praesentem aetatem fama loquetur anus.

 

2. AD COSMVM MEDICEM MAGNVM DVCEM HETRVRIAE

Quantum picturae statuisque poemata praestent,

      O Dux magnorum maxime Cosme Ducum,

Inde patet: quod quae Cous iam pinxit Apelles,

      Quaeque adeo excudit marmora et aera Myron,

5

Praeterquam brevibus quod tum conclusa fuerunt

      Finibus et populo vix bene nota suo,

Cuncta etiam externis cecidere eversa sub armis,

      Ac nunc perpetua condita nocte latent.

Sed quae Virgilius, quae quondam scripsit Homerus,

10

      Quaeve alii Aoniis turba sacrata choris,

Praeterquam totum quod se effudere per orbem

      Fecere et numeris omnia plena suis:

Nunc quoque post tantum tempus, post secula mille,

      Postque tot Italiae bella cruenta, vigent.

15

Cumque iis Aeneas Tros et Pellaeus Achilles

      Sisyphiusque Ithacus docta per ora volant.

Nec minus Augusti nomen divina celebrat

      Fama atque insigni cum pietate colit:

Tu quoque, mirandis cuius virtutibus astra

20

      (Ne meritas laudes deterat ulla dies)

Iam vatem peperere: fave Dux optime vati,

      Cuius carminibus iam redivivus honos

Heroum surgat, proprio qui sanguine quondam

      Solverunt patrios obsidione lares,

25

Innumerasque animas leto fudere per agros,

      Quos rigat et Minio Tuscus et Arnus aquis.

Vlturus Cimbros tunc cum Radagasus avosque

      Duxerat e Scythia millia multa virum.

Iamque adeo foedis Italas affecerat urbes

30

      Cladibus atque ipsi moenia multa solo

Aequarat Divumque everterat aurea templa,

      Inque dies caedes accumulare novas

Ibat: nec pueris senibusque trementibus aevo,

      Nec nuribus parcens virginibusque piis.

35

Quam tu tum faciem rerum (Dux magne) fuisse,

      Italiam gemitus quosve dedisse putas?

Italiam regum sedem heroumque parentem

      Assuetamque orbis totius esse caput.

Ille, velut coelo demissum fulmen ab alto,

40

      Quod cinctum nimbis turbinibusque ruit,

Et veteres imis radicibus eruit ornos

      Involuitque atris ignibus omne nemus:

Quaqua ibat fusurus opes viresque Quiritum,

      Consuerat ferro late aperire viam.

45

Omnia lugebant subita prostrata ruina:

      Inque animis hominum nil nisi terror erat.

Ipsaque, quae summis in montibus oppida sese

      Munierant armis praesidioque loci,

Adventanti hosti subito reclusa patebant,

50

      Ne luerent parvae supplicium inde morae.

Tu sola haud amplis etiam tum moenibus aucta

      Amnis et haud medio dissociata vado,

Barbariem portis excludere es ausa furentem,

      Primaque Teutonicas spernere Flora minas.

55

Illa vias aditusque omnes insederat, illa

      Implerat quantum vallis utrinque patet.

Nec collis, despectat agros unde alta virentes

      Faesula, non multo milite tectus erat.

Omnia complerant acies iuga montium et omnia

60

      Aere renidebant, esset ubi orta dies.

Timpanaque horribilesque tubae strepitus frementum

      Excibant fortes ad fera bella duces.

Inter quos gestans primos Radagasus honores

      Cimbrorum ex alto sanguine natus, ait:

65

"Ergo ne tot menses urbem oppugnabimus unam?

      Nec dabitur manibus diripienda meis?

Et, cui non ausa est lectas opponere vires

      Intranti Italiam Roma superba suas,

Se longas fecisse moras Florentia dicet?

70

      Imprimet et tantum dedecus ista Getis?

Ite igitur socii, certatim invadite muros,

      Vosque illuc per vim desiluisse iuvet.

Vivida non amat ex aequo concurrere virtus,

      Nec tales animos Vistula et Ister alunt."

75

Sic dicens pariter se suscitat acer in armis

      Cunctamque ad muros cogit adire manum.

Illa volat: circumque omnes cinxere corona,

      Seque alius alium calce terente premunt.

Missilia extemplo iaciuntur tela facesque,

80

      Et glans in morem grandinis acta ruit.

Saxa pluunt lapidesque graves, queis icta fatiscunt

      Moenia, queis domum tecta trabesque labant.

Completur iaculis coelum levibusque sagittis,

      Et multo scalas milite turba gravat.

85

Quarum aliae substant stabiles et summa capessunt,

      Fractae aliae rursus deiiciuntur humi.

Dumque adeo coeunt una virtusque pudorque,

      Et saevas properant quisque subire vices:

Hi se ut defendant, illi potiantur ut urbe,

90

      Ingentes fossas corpora caesa replent.

Atque ipsi in muris vix iam consistere cives,

      Vix iam praesidio turribus esse queunt.

Accurrunt matresque simul teneraeque puellae,

      Atque ope pugnantes, qua pote quaeque, iuvant.

95

Haec liquida festina pices, haec tela facesque,

      Haec multo calidas igne ministrat aquas.

Est et quae vino vires revocatque fovetque,

      Et tempestivos suggerit usque cibos.

Ipse tamen semper magis ac magis integer hostis

100

      Ingruit et iam iam moenia victor habet.

Tum vero acceptus coelo et gratissimus unus

      Aeternoque hominum Coelicolumque patri,

Zenobius, qui post heroibus additus astra

      Accolit, et precibus rite vocatus adest:

105

Suspiciens stellas supplex et ad aethera tendens

      Brachia, sollicito fudit ab ore preces.

"O, qui saepe alias, Divum Rex magne, tulistis

      Afflictis rebus commiseratus opem,

Si te cura subit nostrae nunc ulla salutis,

110

      Ararum tua si pectora tangit honos:

Aspice quam magnis hostis tuus irruat ausis,

      Quam ferus in populum saeviat ille pium.

Nec prosunt turres, nec propugnacula nobis,

      Nec pinnae auxilium, nec tabulata ferunt.

115

Ipsaque deficiunt animi fortissima corda:

      Et nostro tellus sanguine tincta madet.

Aspice summe pater: nec, si qua admisimus, usquam

      Avertant oculos impia facta tuos.

Et simul immanes depelle a manibus hostes,

120

      Depelle a templis tela avidasque faces.

Haec mecum pueri insontes castaeque puellae,

      Et timidae matres invalidique senes,

Haec eadem, sacrum quarum caput infula cingit,

      Orant et lachrymis ora sinusque rigant.

125

Annua sic haec lux reparatae festa salutis

      Aeternum ante aras luceat alma tibi.

Testeturque isto surgens de nomine templum,

      Templum ingens, multa et relligione sacrum,

Te iam captam urbem certae eripuisse ruinae

130

      Civibus et muros restituisse suos".

Haec ille. Et refici vires in praelia pubes

      Sensit et est membris additus inde vigor.

Ergo alacris iuvenum manus emicat et petit ultro

      Arma pharetratis obvia ferre Getis.

135

Spondet et egregia virtute innixa futurum,

      Ipsa ut barbaricum fundat agatque globum,

Si subito hinc atque hinc portis egressa reclusis

      Hostis in aversi terga repente ruat.

Id verum patrum vix concedente senatu

140

      Impetrat, atqui erat iis haec reliqua una salus.

Protinus illa igitur portis erumpit apertis,

      Et multum madidam sanguine tingit humum.

Territus a muris confestim avertitur hostis:

      Nec dux ipse potest iam cohibere fugam.

145

"State viri: mihi capta luet Florentia poenas

      Et iam iam labem templa domusque dabunt.

Efficite exemplo reliquis sit ut urbibus una haec,

      Et tutum vobis hinc patefiat iter.

Hic vos, hic, inquam, victricia signa Getarum

150

      In Capitolini sistitis arce Iovis".

Sic socios Radagase tuos hortaris. At illos

      Vrget anhelantes versaque terga ferit

Tusca phalanx, cuius princeps insignibus armis

      Agmen agens Medix ibat et altus equo.

155

Imperii Medix ductum cognomen ab Oscis,

      Cognomen, quod non deleat ulla dies;

Ibat, et in turmas animis tendebat avitis;

      Inque ore inque oculis ignis et ardor erat.

Fulgebant longe in media mala aurea parma,

160

      Quae quondam Hesperidum mala fuisse ferunt,

Tempore quo Mauros inter fortissimus omnes

      Imperium Libycus forte regebat Atlas.

Illa sua assidue servabat in arbore torvus

      Atque ardens oculis tergoribusque draco.

165

Non noctu, non luce umquam fera lumina somno

      Claudere, non alio flectere suetus iter,

Sed ramis haerere vigil custosque tueri

      Aurum: atque hospitibus maximus esse metus.

Horrendum trifidis lambebat sibila linguis

170

      Ora, etiam si quem viderat ire procul.

At bonus Alcides nec longa volumina caudae,

      Nec timuit multis terga cruenta notis.

Sed clava aggressus vigilantem ac torva tuentem

      Perculit, haud dubio marte deditque neci.

175

Malaque decerpens Tyrrhenum avexit ad Arnum,

      Faesula cum a tanto est aedificata duce;

Faesula, cui nullo moriturum nomen in aevo

      Indidit Atlantis filia pulchra senis.

Quam nempe et captam cum iam victoris amore

180

      Discessuram a se cerneret altus Atlas:

"I, felix mea nata (inquit) comes Herculis et te

      In Tuscis tanto sub duce siste iugis.

Malaque, quae nostris coniux tuus abstulit hortis,

      Seque relaturum forsitan esse putat

185

Argolicum ad regem, soli tibi nata relinquet;

      Et dicet: - Magni haec pignora amoris habe,

Quae mox et nati et natorum a stirpe nepotes

      Servent, et gentis sint decora alta meae -".

Haec ille. Et Tuscos cum primum venit ad agros,

190

      Vxori Alcides aurea mala dedit.

Ac mox discedens: "Ferat haec, mea Faesula (dixit),

      Quicumque e nostro sanguine natus erit".

Illa igitur scuto Medicem impressa gerentem

      Vt procul aspexit dux Radagasus, ait:

195

"Hic, inquam, hic Scythicos qui nunc fulgente maniplos

      Aere fugat, nostro caesus ab ense cadat.

Et, quae nunc auro fert illita mala micante,

      Iam nunc de domini tincta cruore ferat".

Sic fatus iuvenem aggreditur. Petit ille petentem,

200

      Armaque et audaces miscet uterque manus.

Cumque adeo multis confossi pectora plagis

      Sanguine sparsissent arma suosque sinus,

Concidit in medio certamine barbarus hostis,

      Et viridem moriens ore momordit humum.

205

At Medix exemplum urbi gentique domoque

      Ipse suae et specimen grande futurus abit.

Quaeque auri multo splendebant mala colore,

      Rettulit ad cives sanguinolenta suos.

Ac nunc ut facti semper monimenta supersint,

210

      Scutum auro fulget, sanguine mala rubent.

Quae quantum nostro splendescere carmine possint,

      O Dux magnorum maxime Cosme Ducum,

Quantum antiqua queat Medicum domus, inclyta quantum

      Innumeris virtus se tua tollere avis,

215

Conatus ni dura meos fregisset egestas,

      Iam foret in toto notius orbe nihil.

Et tamen hac in re cunctas impendimus horas,

      Quas licet, et carmen pangimus omne tibi.

Forsan et hoc inter tua tot decora inclyta parvum

220

      Non erit in longa posteritate decus.

 

3. AD MARCVM TVLLIVM BEROIVM

Quod tibi nondum etiam grates persolvimus ullas,

      Vllaque nec nostri munera detulimus

Ingenii, tanto quae par fuit intervallo

      Mittere, non parvi foenoris aucta mora,

5

Nolim id me fecisse putes, quod fastus inani

      Vento inflet multumque ipse mihi tribuam,

Aut quoniam omnino vita iam deside fractus

      Ipse mei nusquam sim memor officii:

Officii, cuius capient oblivia me tum

10

      Denique, cum in noctem lumina perpetuam

Occludam, neque iam quicquam coelestibus ullis

      Debentem ipsa suo terra teget gremio.

Sed quia tantarum memet praeconia laudum

      Et numeris abs te carminibusque tuis

15

Mandata et magnum in primis testantia amorem,

      Quem meus in te mi conciliavit amor

Perpetuus, suspensum animum tenuere, tuo qua

      Merces ingenti munere digna foret,

Quam me pro innumeris meritis proque indole tanti

20

      Ingenii expensam ferre tibi esset opus.

Nec te incusare et tacite reprehendere posses,

      Quod, quae vix magnis vatibus attribuas,

Sic mi impertieris, ut quamquam conscia mens est

      Ipsa sibi, talem me tamen esse rear,

25

Beroi, qualem tua pagina praedicat et me

      Decipere hac animum credulitate iuvet.

Sed certe (quid enim dubitem tibi dicere verum?

      Aut quid, quod notum est omnibus, inficier?)

Me mea Castaliae cultissima numina quondam

30

      Squalentem ignavo deseruere situ

Et longum dixere vale; quia rarior arteis

      Illarum, meus ut mos erat ante, colo:

Frigidaque obrepens membrisque animoque senecta

      Inculti vireis atterit ingenii;

35

Quodque poetarum commercia grata frequentem

      Interdum atque ipsi me mihi surripiam,

Inque nemus sylvamque abdam, quae plurima Phoebo

      Floret et aeternis perstrepit alitibus,

Increpat, et rudibus vix hos inscribere chartis,

40

      Quos tibi nunc meditor, versiculos patitur.

Huc etiam accedit, quod postquam Hetruria bello est

      Vexata atque atris litibus implicuit

Roma orbem armorumque innexuit improba causas,

      Et pax exul abit finibus Ausoniis,

45

Nullus honos Musis, ratio non ulla laborum

      Est habita et nulli praemia proposita

Doctrinae et studiis merces ablata bonarum

      Artium et earumdem semper amica parens

Concidit, heu, regum larga et prolixa voluntas,

50

      Nilque adeo, quo se iam tueantur, habent.

Non secus ac Scythiae cum barbarus incola terrae

      Everso Latii funditus imperio

Obtinuit regnum in media (proh dedecus) urbe,

      Pressit et Italiae libera colla iugo,

55

Expulsisque bonis procul undique disciplinis,

      Invasit foedans omnia barbaries.

Quare, etsi forsan non infeliciter arteis

      Tractarem quondam maxime Phoebe tuas

Carminaque assidue canerem, nunc fractus et expes

60

      Huius curam omnem deposui studii.

Quo tamen ut residemque animum ingeniumque labori

      Desuetum multo tempore post revocem,

Saepe precor Musas supplex, dent se mihi quales

      Tum dederant, cum aetas florida ver ageret

65

Atque incredibili laudum flagraret amore

      Speque bona in primis credula sese aleret.

Quod certe ipse quidem valde cupioque voloque,

      Si quid valde alias, aut volui, aut cupii,

Non satis ut tantum faciam tibi, cui satis uni

70

      In primis factum magnopere esse volo,

Verum ut, quae in manibus multos male providus annos

      Informata habeo, protinus absolvam

Perpoliamque acri tandem simul omnia lima et

      Nil imperfectum, nil rude sit reliquum.

75

Atque hoc si mihi contingat votumque secundent

      Hoc mihi si vatum numina Pierides,

Pendebit mea tum sublimi e fornice templi

      Fistula et haud uno tibia nota sono.

Tuque adeo meritas possis ibi dicere laudes

80

      Et de me carmen condere veridicum,

Postera quod quondam secum mirabitur aetas

      Vllaque non umquam secla perire sinent.

Nunc itaque ingentem vestigia pone Maronem

      Certa preme et nullum suspice praeterea.

85

Illum unum admirare, unum cole, et, ut facis, unum

      Esse putes, reliquis quem omnibus anteferas.

Atque ita, quas laudes large mihi contribuisti,

      Convenient in te tum magis atque magis.

Iisque adeo, quae tum facies, assurget Homerus

90

      Carminibus, dum acres cogit in arma duces,

Congressumque tuum non dedignabitur Orpheus,

      Orpheus Oeagri filius Ismarii.

Qui cum nec Stygia Eurydicem revocare palude

      Nec cantu infernas flectere posset heras,

95

Toto animo, toto suspirans pectore fertur

      Dulcius haud umquam concinuisse lyra.

Bistoniae sedenim, nimium turba improba, matres,

      Infensae numeris flebilibusque modis,

Absciderunt vati caput a cervicibus atque

100

      Coniunctum citharae, ut fluctibus aequoreis

Erraret misere duro transfixum adamante

      Moxque ita caeruleis obrueretur aquis,

In mare iecerunt. Verum per marmora vectum

      Ad Methymnaeos applicuit scopulos

105

Calliope mater, quos inter candida cursus

      Vox capitis, vox est ingeminata lyrae

Saepius et dulci sonuerunt littora cantu

      Et positae medio insulae in Ionio.

Accurrere viri, moestae accurrere puellae,

110

      Et sacrum tumulo composuere caput.

Atque una iunxere lyram, quae garrula monteis

      Traxerat atque undas lenierat Stygias.

Illo igitur Lesbi, qui post sunt tempore nati,

      Et cantu et citharae mentem animumque sono

115

Magnopere oblectare solent, praeque omnibus uni

      Et canere et dulci dulce sonare lyra.

At Thracum, postquam illa datum est resciscere facta,

      Ingens invasit pectora moestitia.

Signa ergo impressere suis uxoribus omnes

120

      Tum primum et tanti ut nunc quoque sint memores

Flagitii poenasque luant ita manibus Orphei:

      Foeda notant foedis omnibus ora notis.

 

4. AD IOSEPHVM BOCCAM

Dum te Bocca tenet Rigulanum et vitreus Aesar

      Piscantem in medio flumine saepe videt;

Dum clivus, qui culta tuae prope limina villae est

      Vndique proceris obsitus arboribus,

5

Errantum spectat vestigia pressa ferarum,

      Mane sequi multa per nemora alta cane;

Dumque sub ombrosa platano, qua lene susurrans

      Prosilit e scabro murice rivus aquae,

Sive alta e specula modulantem carmina Faunus

10

      Servat et in viridi cortice verba notat:

Quae mox ingratas referens iterata sub auras,

      Sylvicolas flammis urat Hamadriades;

Sive plagas avibus tendentem, ubi vallis opaca est,

      Luscinia assiduis questibus increpitat.

15

Queis Lyda Ornithium quondam donavit Arachne,

      Vsumque occultos edocuitque dolos,

Ornithium, quem vel misere dilexit et unum

      Optavit certo iungere connubio

Ipsa sibi; verum Ornithius per rura vepresque,

20

      Incautas visco fallere doctus aves,

Ac baculo impositam summo ostentare procacem

      Nyctimenem et varios edere voces sonos,

Spreverat occultos glacie frigentior ignes

      Virginis, oblatos respueratque toros:

25

Implorantis opem donec miserata puellae

      Audiit e coelo vota precesque Venus.

Ergo illum assidue praedas in tecta ferentem

      Captantemque omnes, quas modo vellet, aves,

Aucupio coepit moerentem eludere inani,

30

      Iussit et in vacuas saepe redire casas.

Tum nata ante alias telam componere Arachne

      Et nulli inferior retia texere acu:

"Quid te (inquit) toties, puer o pulcherrime, quid te

      Aucupium frustra iuvit inane sequi?

35

Si merces haec ipsa tuos male grata labores

      Infelixque artes exitus iste manet.

Ipsa ego, quam multi lecto petiere iugali,

      Cuius et a magno Lydia amore perit,

Quamque levi teretes versantem pollice fusos,

40

      Texentem et molli stamina picta manu,

Aemula (quis credat?) praesens mirata Minerva est

      Victaque, si verum confiteatur, abit;

Vt mihi te, cuius vehemens amor urit amantem,

      Hoc uno saltem munere demerear,

45

Retia confeci gracili tenuissima filo,

      Nere quod e Serum vellere nupta solet.

Ipse plagas nodosque aptos miraberis, in quos

      Illapsae pennis impediuntur aves;

Ipse agiles limbos orbesque ex osse sequaces,

50

      Porrectum et multa in brachia nobile opus,

Ipse amiti suspensum alta spectabis utrinque

      Pandere et ingenti colligere arte sinus.

Namque in quincuncem lino distincta tenaci

      Texta patent laxis parte ab utraque plagis,

55

Inque hos praelonga sinuantur harundine nexus

      Hinc atque hinc, cum iam stant posita in mediis

Arboribus miseras passim exceptura volanteis

      Retia, quae pullo tincta colore latent.

Atque his si qua umquam captam sese explicet ales,

60

      Si qua ex occultis avolet insidiis,

Illa eadem accipitres inter traducere vitam

      Tuta queat cunctos effugiatque dolos,

Possit et in visco pennas haerere sequaci

      Libera et e pedica sumere laeta cibum.

65

Haec cape dona puer, tibi quae tibi dedita soli

      Vrsit acu et digitis Idmone nata suis.

Haec cape, quae, nisi me vates praesaga futuri

      Temporis et rerum provida fallit anus,

Retia de nostro quondam cognomine dicta

70

      Ingenium doctae testificentur herae;

Et penes externos, quodcumque hoc nomen, Hetruscos

      Inventum numquam tale perire sinant.

Sed potius, Lydis ceu gens erit orta colonis,

      Sic Lydae usurpet virginis illa dolos.

75

Inque alia nusquam regione frequentior usus

      Istius vigeat nobilis aucupii".

Haec anus Idmoniae cecinit ventura puellae,

      Haec eadem Ornithio Lyda puella suo.

Quae mox coniugio pueri tedisque potita,

80

      Ostendit tenues explicuitque plagas.

Atque illum comes in sylvas persaepe secuta

      Praedam avium innumeram rettulit inde domum.

Dum te igitur nemore in medio atque in valle latentem

      Aut hoc aut aliud, candide Bocca, tenet

85

Dulce voluptatis genus; ac tibi praegravat armos

      Aut avis, aut humero pendet utroque lepus,

Seu positi ripae saliunt in gramine pisces:

      Mi celer egelidis temperat Arnus aquis

Ingenteis aestus et quo non ulla calorem

90

      Maiori potuit surgere messis agris;

Aut etiam in densa recubanti molliter umbra

      Vna aufert curas Calliopea graves.

Nec dolet incassum tantos cessisse labores

      Votaque successus non habuisse ratos:

95

Sed saepe ad versus furtim numerosque relabens,

      Quod famam in longum proroget, urget opus.

Vrget et ad studium clari se suscitat oti,

      Moeroremque animi, qua licet, arte levat.

Spemque facit nostrum non ullo nomen in aevo

100

      Sensurum longi temporis esse situm.

Quod si praestabunt Musae, si rara bonorum

      Turba olim, si me secla fuisse ferent,

Si vixisse meis iucundum semper amicis

      Et sanctam sancte percoluisse Fidem,

105

Atque adeo purae si puriter omnia vitae

      Audiet egisse haec tempora posteritas,

Non ego Pactolus quicquid vehit amnis arenae,

      Quicquid et Ammerice terra beata gerit,

Ammerice, cuius montes et flumina passim

110

      Argento atque auro divite multa fluunt

Tectaque fulgenti splendent onerata metallo,

      Inque pavimentis aurea lamna nitet

Plurima et isignes ornant sua pocula gemmae,

      Perque vias omnes lucidus ardet onyx;

115

Non Arabum sylvas, non quas legit Africa messes

      Optarim, non quas congerit aequor opes.

Et modo mi dulces pandant sua sacra Camoenae,

      Despiciam reges barbara Memphi tuos.

 

5. IN OBITVM SICINII PEPVLI

Si pia, quae debent, solverunt iustae poetae

      Fundentes udis ex oculis lachrymas

Sicinio, Pepulorum alto quem sanguine cretum

      Ante suum rapuit mors violenta diem,

5

Cur ego, quantum in me est, illustri carmine funus

      Non celebrem et mutos ad tumulum cineres

Voce vocem magna dicamque novissima verba,

      I, licet, o, vale, o, iam mihi culte vale?

Culte vale, o puer et iuvenis fortissime, nec me

10

      Oderis, extremus quod tua facta cano.

Illa ego saepe meis volui contexere chartis

      Et longam de te conficere Iliadem,

Sed me tentantem deterruit et pudor et mens

      Conscia, quae tantum suscipere ausa oneris

15

Numquam esset certe, ni Claricinius unus

      (Vnus amicorum est qui mihi praecipue

Observandus et aeterna pietate colendus)

      Hoc nostrum carmen iure suo eliceret.

Et vero quisnam propriis ita viribus audax

20

      Fideret, aut tantum hoc aggrederetur opus?

Ipse etenim proavis atavisque a regibus ortus,

      Quorum olim iusto paruit imperio,

Quae sese latis spatiosa Bononia campis

      Explicat, urbs magna nobilitate potens,

25

Atque usu bellorum acris studiisque Minervae,

      Et multum foecundi ubere dives agri,

Vrbs, in qua illustri primorum sanguine natus,

      Et veterum multis clarus imaginibus,

Fulsit muneribus fortunae ornatus itemque

30

      Floruit innumeris ipse bonis animi.

Et primum quascumque arteis docuere priores

      Ingenuas, toto pectore sic coluit,

Vt sive is carmen faceret, sive ore rotundo

      Dictaret certo verba soluta pede,

35

Callimacho et magno propius certaret Homero,

      Nec flueret culto iam Cicerone minor.

O quoties illum, teneros dum cantat amores,

      Horrida dum forteis cogit in arma viros,

Dum sociis alios aliosque in pectore motus

40

      Excitat atque animos arbiter unus habet,

Et iuvenes blandi et faciles arsere puellae,

      Et valde audaces obstupuere duces,

Nec minus admirata senum turba ore pependit,

      Et dubitavit utrum doctior an melior

45

Esset et innumeris animi virtutibus ipsas

      Aequaret doteis corporis egregias:

Et formae immortale decus atque oris honores

      Et, quale in tenero pectore robur alis

Non habuit. Nam seu iaculum libraret ab aure,

50

      Seu gladium in saevos stringeret ausus apros,

Haud ullae fugere ferae, sed morte peremptae

      Effudere animas pectore quaeque suas.

Quin, ubi cessit equo lentas moderator habenas,

      Seu cursum Zephyris flantibus antetulit,

55

Non dorcas, non cervus abit securus, amicas

      Vt sese pernix abderet in latebras,

Sed sensit celerem vestigia pone sequentem,

      Comprensusque fuga constitit in media.

Ac velut Aeacides magni Chironis alumnus

60

      Non solum doctus fila movere lyrae

Suaviter et versu laudes celebrare puellae,

      Verum etiam saevas sternere caede feras

Et celerem in sylvis iaculum transfigere tigrim

      Et cursu rapidos aequiparare Notos,

65

Terruit invictas audax in praelia genteis

      Et Xanthi multo sanguine tinxit aquas

Troiaeque infanda permiscens omnia caede

      Extremum virtute attulit exitium:

Sic illum indutum galea et praestantibus armis

70

      (Nec dum etiam teneras inficere ullas genas

Coeperat et nusquam lanugo induxerat umbram)

      Caerulea timuit frigidus Albis aqua.

Germanas cum forte arceis atque oppida Caesar

      Parere ipse suo cogeret imperio:

75

Heu, quas tunc hyemes, heu, quae tum frigora passus,

      Quam saepe obscaenam pertulit ille famem?

Quam saepe ingenteis mira virtute labores

      Suscepit, nocteis egit et usque vigil?

Interdum plantas glacies hyberna secabat,

80

      Plurimus et subter pellibus imber erat.

Omnia torpebant gelida concreta pruina

      Pendebatque altis stiria ab arboribus:

Ipse alacer tamen assidue sua munia obibat,

      Hostibus et duris maximus horror erat.

85

Dumque neces inter durique incommoda Martis

      Committit valida praelia torva manu,

Arctoas urit flammis atque igne puellas,

      Et teneras magno torquet amore nurus.

Quantum autem, seu sint nuptae, seu tempore in ullo

90

      Nullius norint tempora coniugii,

Depereant praeclarum armis pulchrumque iuventa,

      Et Scylla infelix et Sthenoboea docent.

Altera nam certi violato foedere lecti,

      Quam Venus in cura supplice corruerat,

95

Non iuveni exitium insonti labemque perennem

      Intulit? et sanctum polluit hospitium?

Cumque decus Divumque illi peperisset honores

      Et sciret delapsum aethere praecipitem,

Ipsa sibi fauces laqueo praeclusit amoremque,

100

      Atque omne una odium depulit ex animo.

At virgo infelix, rara virgo inclyta forma,

      Quam subitos ignes ossibus implicuit?

Tempore quo Minos magni Iovis inclyta proles

      Vltor atrox urbem sedit ad Alcathoen,

105

Andogeonaeae poenam necis inde reposcens

      Et longa miseros obsidione premens.

Namque ea tum cari vastantem regna parentis

      Vidit et, heu, flagrans hostis amore sui,

Non hominum morem, non ius, non impia legem

110

      Naturae, non et Coelicolum verita est

Numina, quae supera nos e regione tuentur

      Et merito sonteis supplicio afficiunt:

Purpureum quin illa patris de vertice crinem

      Velleret et totum proderet imperium

115

Minoi, quem tum faciebat bellica virtus

      Insignem atque annis grata iuventa suis.

Aut nihil, aut paulo cui tum concedere dignum

      Sicinium, Germanae appetiere nurus.

Atque aliqua ex illis animum iam saucia dixit:

120

      "O certe ex alto sanguine nate puer,

Quis nunc infestum nostras te duxit ad oras,

      Vt nobis ferres omnibus exitium?

Namque viros bello ingenti et praestantibus ausis,

      Et nos aspectu absumis inique tuo.

125

Nec tamen optarim saevo te occumbere leto,

      Vel formosa novo membra rigere gelu.

Ipsa ego te potius patria regione relicta,

      Quocumque abscedes, consequar incolumem;

Et tibi iucundo famulabor serva labore,

130

      Indignam si me forsitan esse putes,

Quae tecum patriae sublimi in sede recepta

      Degam, atque optato semper amore fruar".

Haec illa. At iuvenis, stimulis quem gloria agebat

      Acribus, haud ullas audiit aure preces,

135

Sed bello confecto omni se serus ad aedeis

      Ornatum claris rettulit exuviis,

Quasque adeo praedas ex hostibus egerat, omneis

      Partitus, fidos dididit in socios,

Quos ante electos secum deduxerat urbe,

140

      Et sibi nil prorsus, quam decus egregium,

Et, quam quaesierat, laudem servavit, in armis,

      Et famam, aeterna in secula quae vigeat.

Excepere viri redeuntem hilaresque puellae

      Sparserunt violis purpureisque rosis;

145

Et tacitae: "O felicem illam, quae prima cubile

      Ascendet coniux sola futura tuum".

Ergo illum forma insignem et virtute decorum

      Optabat generum iam sibi quisque suum,

Atque incredibili iam quaeque ardebat amore

150

      Et facie virgo et moribus ingenuis,

Cum Mars ad caedes et ad horrida bella vocavit

      Rursus et Ausonios civit ad arma viros,

Arma, quibus latos tepefecit sanguine campos,

      Funditus et miseram perdidit Italiam:

155

Mars, et Musarum atque otii teterrimus hostis,

      Solus et humani dira lues generis,

Mars horum, quae nunc patimur, causa una malorum,

      Atque auctor nostri maximus excidii;

Qui nempe et miscens incendia plurima bello

160

      Impius Europam territat atque Asiam.

Nicia tunc, humilisque unda frigente Gabellus,

      Quaeque utrinque suo margine pressa fluit

Scultenna, innumeros spectavit stragis acervos

      Et multo intepuit aucta cruore virum,

165

Sicinii virtus quos et bona dextera bello

      Obtruncans campos misit ad Elysios.

Praerupto veluti demissum e vertice flumen,

      Quod moles, quod non sistere saxa queunt,

Praecipiti fertur lapsu victorque per agros

170

      Volvit agens quercus et stabula alta ruit,

Atque ipsa ingenti percellit moenia fluctu,

      Et nullum est, quod non turbet iter populi.

Post ubi depressum veterem subsedit in alveum,

      Visuntur turpi semisepulta luto

175

Iumenta et foedae pendent sine honore ruinae,

      Et virgulta humili strata iacent capite

Evulsaeque iacent passim ab radicibus orni,

      Et quaecumque arbos obruta vorticibus

Deiecit ramos omnemque amisit honorem,

180

      Post neque verno umquam sole, neque imbre viret.

Cumque acreis audendo hosteis persaepe fugaret,

      Disceret et iam iam vincere consilio,

Atque dolos belli varios eludere et arteis,

      Et magno cunctis esse metu inciperet:

185

Ecce Patris magni iussu concedit in urbem,

      Vt procul Hispanos Parthenope eiciat.

Talia sed venti discerpunt irrita vota

      Sollicitaeque movent numina nulla preces,

Quae late imperium vireisque tuentur Iberas,

190

      Atque omni Gallos Ausonia prohibent.

Nam te florentemque annis opibusque potentem

      Abstulit ante tuum mors inimica diem;

Abstulit, heu, primae primo sub flore iuventae,

      Et tecum patriae spemque decusque tuae.

195

Quod belli auspicium tam dirum et triste secutus

      Exitus, evertit prorsus opes Latii.

Ex illo quia res retro coepere referri,

      Atque adeo in peius praecipites ruere.

At tibi pro virtute puer, pro fortibus ausis

200

      (Quandoquidem haec non sunt carmina nostra satis)

Devoveant, docti scribunt quaecumque poetae,

      Nulliusque tua pagina laude vacet.

 

6. AD PHILIPPVM HVRALTVM CHIVERNIVM FRANCIAE
PROCANCELLARIVM, IN OBITVM CHRISTOPHORI THVANI

Si quisquam est, Huralte, tuos qui sistere fletus

      Te velit et lachrymis ora rigare vetet,

Quod magnum abstulerit mors importuna Thuanum,

      Et nimium cives laeserit ausa tuos,

5

Scilicet huic fuerint rigido praecordia saxo

      Pectoraque infestis asperiora rubis.

Ipse ego, quem Tuscis nascentem in collibus olim

      Vidit et affusis abluit Aesar aquis,

Iacturam luxi tam lecti herois humique

10

      Deposui Latiae plectra sonora lyrae:

Plectra, quibus laudesque tuas, tua facta canebam

      Gallia, quae Solymos eripuere iugo

Inque Palaestina tantum statuere trophaeum,

      Quantum nulla patrum commemorare valent

15

Secula, cum victus terrarum paruit orbis

      Legibus atque armis Martia Roma tuis.

Parcite felices animae: felicibus astris

      Progeniti heroes, gens adamata Deo;

Parcite, dum vestro redivivum e sanguine alumnum,

20

      Virtutum exemplar nobile flere iuvat.

Quo nemo antiquae propior contendere laudi

      Dictus et ad verum pressius ire decus.

Ille quidem veterum non inficiandus avorum

      Sanguis et aetatis gloria flosque suae,

25

Clarorum illustri prognatus origine patrum,

      Quorum urbem placidis Sequana lambit aquis,

Axona cui Ligerisque et Matrona cuique Garunna

      Submisere uno hoc nomine saepe genu.

Gratati tantum decoris tibi, Sequana, tantum

30

      Coelicolas uni contribuisse boni.

Nec tamen, haud suetus causa hac sibi sumere fastum,

      Se reliquis renuit civibus ire parem.

Sed potius, cum se claris genitoribus ortum

      Sciret et a magnis ducere nomen avis,

35

Et genere hoc etiam praestantem laudis, honores

      Ad summos facili tendere posse via,

Verum illud decus esse ratus, quod strenuus armis,

      Vel placidus potuit quisque parare toga,

Maluit inniti sola virtute bonique,

40

      Quae fecere patres, credidit esse patrum,

Inclyta quo seris exposta nepotibus olim

      Excirent natos ad benefacta suos.

Ergo ille ingenuas ut primum accingier artes

      Atque Heliconiadas coepit adire Deas,

45

Ante omnes Phoebo gratissimus, ilicet unus

      Pangebat grandi carmina culta sono.

Qualia Tyrtaeus fertur cecinisse suosque

      In bellum Oebalios exacuisse viros,

Cum maribus numeris hostem fudere Lacones

50

      Accensi et victis imposuere iugum.

Certe illum insueta miratus voce canentem

      Sequana caeruleum sustulit amne caput

Et secum: "O, quantos excit virtutis amores,

      O animos quanta laude perurit!" ait.

55

Ipse autem excedens pueris puerilia longe

      Abicit et certis verba ligata modis.

Et studiis natus iam tum vigilare severis,

      Maxima quae rerum pondera ferre docent,

Edidicit solers leges et iura Quiritum,

60

      Et patria sanctum quicquid in urbe fuit.

At nihil est ullis terrarum in finibus actum,

      Cum bello aut tuta pace tenentur agri,

Quod non ille animo memori mandarit habendum,

      Vnde suis ferret, cum foret usus, opem.

65

Nemo igitur tantis instructior artibus umquam

      Tractatum causas fertur adisse forum,

Nec patrociniis aeque iuvisse clientes,

      Aut poenae plures eripuisse reos.

Scilicet oranti Cicerone disertius ipso

70

      Nil quod non iudex crederet aequus, erat.

Illi ingens gravitas, illi probitasque pudorque,

      Et vitae integritas duxque comesque piae;

Atque ideo cunctis perfunctus honoribus, unus

      Consessu princeps praefuit inde patrum.

75

Ingentique illum moderatus laude senatum,

      Quo nil terrarum sanctius orbis habet,

Rexit bis denos incorruptissimus annos:

      Atque indefessus nobile munus obit.

Consilio in dando sententia libera et una

80

      Servandi cives maxima cura suos;

Ante oculos constans regni splendorque decusque,

      Et summa in Regem cum pietate fides;

Pacis mirus amor, mens rerum inmica novarum

      Semper et haud usquam desidiosa quies.

85

Ceu postquam utilibus sitientia prata rigavit

      Imbribus atque agris praebuit amnis aquas,

Labitur et cursum nusquam remoratus et undam,

      Solibus assidue fert alimenta novis,

Immensum Oceani dum se provolvit in aequor,

90

      Quaque potest, pelagus commodus auctat ope.

Hic quoque talis erat confecta negotia postquam

      Viderat atque aliquid temporis esse super.

Namque suis illud privatim impendere amicis,

      Sive his in studiis ponere suetus erat,

95

Quae curis animum assiduis relevare gravatum

      Et cives aliqua parte iuvare solent.

Ergo etiam acceptos Musis iuvenesque senesque

      Amplecti et praesto semper adesse bonis

Omni ope et omni opera: neque enim differre iuvandi

100

      Tempora, nec duro despuere ore preces

Cuiusquam, aut miseri voces ridere clientis,

      Dum sedet aut clausas ambulat ante fores.

Hunc ego te si flere vetem, si conqueri ademptum

      Chiverni, in quo uno periere bona,

105

Quis mihi vel ferrum, vel durum adamanta rigentis

      Ipsius in latebris pectoris esse neget?

Sim stipes, sim truncus iners simque horrida cautes,

      Quam nec vis Boreae, nec movet unda loco,

Vlla suo, verum abruptis exposta procellis

110

      Nullo aestu, nullo frangitur illa gelu.

Occidit huius honos et gloria maxima secli,

      Occidit et patriae spesque salusque tuae.

Atque ego te plenos lachrymarum fundere rivos,

      Et manibus pectus tundere et ora vetem?

115

Tu vero heroem, qualem non ulla tulerunt,

      Qualem etiam posthac secula nulla ferent,

Deflendo susceptum animo testarem dolorem

      Et lachrymis laxa claustra revulsa piis.

Hoc ipse, hoc coniux lectissima foemina, tanto

120

      Digna patre et tanto foemina digna viro,

Hoc nati nataeque et pignora cara nepotes,

      Hoc omnis tecum Gallia tristis agat.

Et tamen ante oculos eius versetur imago

      Et constans vitae perpetuusque tenor.

125

Qualis erat, natum cum grandem et honoribus auctum

      Ipse suum vidit morte repente rapi,

Invictusque animo vultuque immoto eodem

      Pertulit afflictae tristia damna domus.

Nec vero indoluit casu concussus acerbo,

130

      Scilicet humanas has memor esse vices:

Vt nunc fortuna, si qua est fortuna, feramur

      In coelum, pressi nunc iaceamus humi,

Ni forte externo mens inconcussa tumultu

      Perstet et incoeptum pergere tendat iter,

135

Nec sese ipsa sua patiatur sede revelli,

      Dum, sua quae non sunt, cogitat esse sua.

Ille quidem quacumque in re sibi fidere doctus

      Imperturbato pectore dura tulit.

Nec, sua res quamvis fluerent ad vota secundae,

140

      Non servasse modum dicitur atque decus.

Vt mirum non sit, Superis si gratior omnes

      Transierit felix et sine labe dies,

Ac spatia extremae confecerit usque senectae

      Viribus, ingenio, corpore, mente vigens.

145

Decessit certe fortunatissimus uno hoc,

      (Nam quis quae restant enumerare queat?)

Quod sibi te generum moriens Huralte reliquit

      Consilio et morum commoditate parem.

Quem merito evexit rerum prudentia ad altum,

150

      Doctrina et virtus quo tua digna, gradum.

Officiis cuius meritas persolvere grates

      Meque animi memoris dum dare signa iuvat,

Quae fidis impressa notis non deleat aetas

      Vlla, nec extingui Musa diserta sinat.

155

Haec ego si maesta cecini tibi carmina voce,

      Interventu etiam forte molesta suo,

Excuset factum simplexque et grata voluntas,

      Nec non et iussis obsequiosus amor.