Bargeo Syrias 12

Reference basis text: *Florentiae 1591

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti

Other sections


Interea nigro terras velavit amictu

Stellarumque choros nox coelo invecta reduxit

Et circum crebris cinxeunt moenia Galli

Excubiis, alii recreant dum corpora somno,

5

Successu rerum laeti: spem pectore nanque

Concipiunt urbis potienda et gentis iniquae

Delendae penitus quamprimum armisque, fameque.

At non Hassanum dulcis levis unda soporis

Pellicit; immitesque sinunt requiescere curae,

10

Cuncta adversa suo tristi cum corde putantem.

Et nunc occlusa secum spatiatur in aula

Solus et ex imo ducit suspiria corde:

Moenia nunc densa iuvenum stipante caterva

Invisit; turres et propugnacula firmat:

15

Et non consuetas vigiles permutat in horas:

Incertus fidei cunctorum et conscius irae,

Crudelisque odii: cui se, suaque omnia norat

Civibusque esse piis: quorum genus omne nefandis

Affligens scelerum formis immane premebat.

20

Ergo ubi iam coelum, sole illustrante serenum,

Restituit rebus proprios Aurora colores,

Seque hinc atque illinc cinctum videt esse frequenti

Gallorumque, Italumque manu; velut horrida Tigris,

Hyrcanus quam pastor agens in retia captam

25

Inclusit cavea, furit acrior usque, fremitque,

Conceptasque animo magis ac magis asperat iras;

Inque dies agens se se, vehementius atram

Auget in immensum rabiem, studiumque nocendi.

Sic ille ad caedem stimulis agitatus iniquis,

30

Turcarum primos in regia tecta vocatos

Alloquitur. Venit, quod non speravimus unquam,

Tempus, ait, Persis cum toto e ponte fugatis

Obsessi circum claudamur moenibus urbis:

Exitus et nusquam liber vacet: unde petatur

35

Victus; ut exhaustas recreent in corpore vires,

Qui mea sunt mecum defendere regna parati.

Nam plebis non ulla movet me cura tuendae.

Stet modo militiae constans mihi robur et ordo,

Quo longe infensos valeam depellere Gallos;

40

Si scalis forte appositis ad moenia tentent

Irruere et summas murorum evertere turres.

Ergo ego, ne victos tandem nos dedere cogar,

Impositoque iugo miserum submittere collum,

Eiicere institui nostris e moenibus actos

45

Christicolas omnes, vel duro absumere ferro:

Quos ego suspectos nullo non tempore habendos

Esse reor generi Turcarum et fortibus armis:

Sed tum praecipue, cum rerum summa vacillat;

Exitiumque ingens anceps fortuna minatur.

50

Non regnet, quem vana animi clementis imago

Frangit et utilibus miserantem avertit ab ausis.

Rebus in extremis tentandum extrema; nec ullus

Effuso servavit adhuc sine sanguine regnum-

Haec ubi dicta dedit solio sublimis ab alto,

55

Obstupuere animis patres, variumque per omnes

Murmur iit; partim nusquam consulta probantes:

Partim etiam, qui mature properanda putarent

Omnia et e medio penitus genitus genus omne piorum

Tollendum et solis linquenda ea moenia Turcis.

60

Haec dum illi inter se dubio sermone volutant

Et simul instantis terrentur imagine caedis,

Quid damnent, quidve inde probent decernere mussant.

Quos inter claro proavorum a sanguine natus

Consessu in primo primus Benserra sedebat,

65

Consilii bonus atque armis ad bella parandis

Praefectus, regique ipsi gratissimus et qui

A puero cultum Abdaridae non sponte secutus

Christum ipsum solum esse Deum, solumque putabat

Dignum, quem precibus supplex in vota vocaret;

70

Turcarumque metu clam sacra illius et aras

Interdum coleret, templumque occultus obiret.

Ergo idem a miseris infandam avertere cladem

Cum cuperet, solitos primum praefatus honores.

Consilium, rex magne tuum, quis inutile dicat,

75

Exilium regno rebus minitantibus? Inquit.

Sed quoniam nondum desunt alimenta, quibus se

Plebs alat et nobis Persae expectantur in horas

Venturi auxilio, cunctique ad iussa parati

Christicolae accurunt; operasque impendere pergunt,

80

Quisque suam, Turcisque levant, Arabisque laborem,

Dum muros illi insomnes, urbemque tuentur

Et procul audaces Gallos a moenibus arcent;

Ipse ego in alterius tenebrosa silentia noctis

Hanc caedem differre velim; cum nulla supersit

85

Spes alia, instanti quae nos defendat ab hoste.

Immo, ait, Hassanus, cum primum e turre sacerdos

Venturae noctis mediam praedixerit horam,

In vicos, omnesque domos immittere certum est,

Qui somno oppressos iugulent; qui funditus omnem

90

Festinent ferro sceleratam excindere gentem:

Non sexus, non ullum usquam discriminet aetas;

Sive senes, seu sint sugentes ubera nati.

Sic volo, sic iubeo, sic stat sententia; nec se

Quisquam alio nostram speret traducere mentem.

95

Vos ite et tacitis quamprimum accingite coeptis

Immites dextras et vos explete nocentum

Sanguine, qui nostrae laeti gentisque, domusque

Excidium expectant, quorum modo iussa facessunt.

Haec graviter frendens imo de pectore fudit.

100

Atque illi facinus quamprimum ad triste parandum

Discessere omnes animis immanibus acti.

Non secus atque lupi, quos lux inimica, diesque

In sylvis retinet clausos, specubusque repostis,

Expectant avidi noctem, densasque tenebras,

105

Incustoditos una ut cum matribus agnos

Invadant, caulasque ipsas et ovilia vastent

Et multo exsaturent undantes fauces.

At non oblitus generis Benserra paterni

Ipse sui, cultusque pii discrimine tanto,

110

Impia per certos regis consulta ministros

Christicolum primis retegit, monstratque salutem

Sperandam unam animis extrema audentibus ergo

Advigilent, mediaeque adsint sub tempora noctis

Insomnes, imo ut portas a cardine vellant,

115

Inque urbem Gallosque vocent, Italosque patentem:

Se quoque opem tantis conatibus allaturum.

His ita compositis, sublimi in turre morantem

Solus adit natum, quem paucis ante diebus

Exceptum pugna dimiserat Appulus heros

120

Et iuvenem donis abeuntem ornaverat amplis.

Nate, ait, o veterum species expressa parentum,

Vade age et Ausoniae ductorem gentis adito:

Dic tempus capiendae urbis venisse supremum:

Ipse modo ad portae tacitus se limina sistat,

125

Cum terras densis nox intempesta tenebris

Texerit et dulces affuderit humida somnos:

Tempore quo pia gens formidine caedis iniquae

Conveniet, portaeque obices et claustra refringet,

Atque Italis aditum patefactam rumpet in urbem.

130

Vtque fidem dictis habeat, tu sponsor, et obses

Missus abi et primus valuis invade revulsis

Ingressum atque aciem tectis bipatentibus infer.

Haec ille. Et iuvenis parendi accensus amore

Carpit iter, notosque inter elapsus amicos,

135

Detulit Ausonio regi mandata parentis.

Isque ubi primores secreta in parte coactos

Admonuit, petiitque simul, sententia menti

Quae foret et dubiis audax fiducia rebus,

Non eadem sensere omnes: pars maxima nanque

140

Nil temere audendum censet: ne forte paratas

Lapsus in insidias poenas exercitus acres

Sanguine persolvat: pars esse audacter eundum,

Quo fors laeta vocat, nec opem poscentibus ullam

Christicolum precibus (pietas quae vera) negandam.

145

Haec inter nox Eois caput extulit undis

Discedente die, coelumque invecta retexit:

Atque animis illi incassum discordibus horas

Ducebant, Italum ductor cum Daunius heros.

Non hanc litem, inquit, non haec consulta, morasque

150

Res patitur; ducam ipse meos discrimen in ipsum;

Vos, quibus est suspecta fides in tecta vocantis,

Pandentisque ultro portas, permittite quaeso

Solus ut obiiciam leto caput et mihi tantum

Imponam periturus onus, subeamque periclum.

155

At pius Eustachides, postquam tibi vivida virtus

Exagitat pectus stimulis haud mollibus, inquit,

Vade, age, et oblatam decoris ne desere laudem.

Nos hic, interea nequid secus accidat, ac res

Postulat, amari, signisque impensius omnes

160

Advigilare suis ductorum ad iussa paratos

Cogemus, precibusque Deum, votisque rogantes

Successum rebus, tibi quem promittis et ipsi

Speramus, qui facta tuae immortalia dextrae

Novimus atque animi robus suspeximus alti.

165

Haec pius Eustachides et castra per omnis certos

Dimittit, taciti cogant ut in arma maniplos

Et ducibus iubeant cunctos astare paratos.

Ast Italum, quos iandudum Trinacrius heros,

Invicti monitu Boemundi, accinxerat armis,

170

In latebris occulta manus prope moenia se se

Abdiderat, muris scalasque paraverat aequas.

Ac nondum instructis ad coepta ingentia Gallis

Christicolum primos Benserra ad limina portae

Duxerat, aggressus vigilum dare corpora leto

175

Atque ipso aeratos a cardine vellere postes.

Verum illi obnixi se se defendere et omni,

Qua poterant, ratione locum, portamque tuentes,

Turcarum auxilia ingenti clamore vocabant;

Ammissuri urbem iam iam, poenasque daturi,

180

Ni properent, murisque hostem depellere tendant.

Tum vero Ausonios inter fortissimus omnes

Dux Robertiades, laudi non aequus avitae,

Ingreditur primus, sequiturque Oenotria pubes

Omnis et excelsas in moenibus occupat arces,

185

Excubiis passim caesis; tum laeta secundo

Successu, auxilium victrix pugnantibus affert.

Nec minus interea gentis decus acre Sicanae

Tancredus, piceos valuis arentibus ignes

Iniicit et dura scindit tremefacta securi

190

Limina, ferratosque obices: labat ariete crebro

Ianua et hinc atque hinc aditum dat aperta patentem.

Immissae irrumpunt acies: fit vi via ferro:

Caeduntur vigiles; fuso loca sanguine fervent.

Hassanum interea regem saevissimus implet

195

Nuntius; ingressos portis bipatentibus urbem

Ausonios, Gallosque omnes, fortesque Britannos,

Nec vitae cuiusquam ullam superesse salutem.

Fervere caede domos: glomerari incendia tectis:

Quosque trucidari decreverat ipse, patentes

200

Insedisse vias omnes ultricibus armis

Ac, nisi praecipitem celeri fuga in avia se se

Coniiciat, venturum hostem, qui sanguine poenas

Expetat et regnum Turcarum vertat ab imo.

Ille irae impatiens; potius ruat arduus aether

205

In caput hoc ipsum, quam degeneri dem terga timori,

Et captae superem excidio perterritus urbis.

Dixit et ore fremens, armisque indutus ahenis

Deserit ingentes aedes, seque obvius infert

Ausoniis, acri vastantibus omnia ferro.

210

Et primum Evalci gladium in precordia condit.

Evalci; mollis regio quem culta Tarenti

Eduxit, veteri natum de gente Laconum,

Praefecitque suis Boemundum in bella secutis.

Felix, qui patriae luxum, qui commoda vitae

215

Otia iucundae leto mutarit honesto,

Intuleritque animum moriens fulgentibus astris.

Cuius ob interitum poenas ut fumeret acres

Harpalion, animo praestans, sed viribus impar,

Inter Hydruntinos claris genitoribus ortus,

220

Accurrit, clypeumque hastam percussit acuta:

Incassum: ternis tectus nanque orbibus aeris

Protinus ad se se venientem reppulit ictum.

At rabie fera corda tumens Hassanus in hostem

Irruit extemplo subiens, saevamque bipennem

225

Sustulit, inque altam media inter tempora frontem

Libravit, partesque caput disiecit in ambas.

Non aliter, quam frondosa lignator in Ida

Disiicit impacta quercumve, ornumve securi:

Concidit Harpalion, cumque Harpalione Georgus

230

Et Caeclus, Braetonque una, Dinonque, Phaonque

Et deiecit humi dextra armipotente peremptos,

Sphaerumque et Mochum, Phaetumque et Paxamon acrem,

Qui primi portis urbem intravere revulsis.

Iamque catervatim stragem impune cruentas

235

Ediderat, letoque Italos prostrarat acerbo

Et versos ad portam omnes ex urbe fugasset,

Ni Robertiades, Normannae gloria gentis,

Obiiciens se se fugientibus, arma, manusque

Cogeret in Turcas, regemque immane furentem

240

Vertere, quaque globus se se densissimus infert.

Hac vos poscit, ait, virtus, hac vi via vobis

Invenienda viri: posita est victoria vestris

In manibus; subeat vos esse e sanguine natos

Illorum, victo qui quondam ex hoste triumphos

245

Duxere et patriam positis auxere trophaeis.

An muros, turresque urbis superavimus altas,

Ferratosque obices, portasque refregimus, ut nos

Victores victi deserta in castra repellant?

Dixit et anteferens gressum, rotat arduus ensem

250

Fulmineum, mediosque iacit se primus in hostes,

Disiectosque urget, caput huic detruncat et illi

Transadigit costas et funera miscet ubique.

Vtque Leo Mauris quem forte in saltibus Afer

Deprensum venator agit agit, si saeva Molossum

255

Vrget turba canum, primos aggressus aduncis

Vnguibus, exercet conceptas fervidus iras,

Mox iuvenum praeceps densum petit agmen et illinc

Coede nova laetus sylvarum in opaca refugit.

Vibranti sic ille latus ferit ense Sohemi

260

Regis, Ituraeis praeerat qui solus, opemque

Ferret ut obsessi, in regia tecta tyranni

Hassani se contulerat, nactusque superbum

Coniugium Cromnae, forma atque aetate nitentis,

Addiderat socero se se, pugnamque ciebat

265

Acrior atque Italum legionibus obvius ibat,

Ac multos prostrarat humi: sed Daunius ensis,

Ceu fulmen coelo emissum, compescuit una

Illius horribilesque minas, saevumque furorem.

Quin etiam Hassanum cumulantem funera regem

270

Perculit et summa caput a cervice recidit,

Praefixumque hastae ferri sublime per urbem

Iussit et infestos deleri funditus hostes.

Iamque Aurora suo fulgore retexerat orbem

Terrarum atque oculis caedem ostentabat apertam.

275

Strataque corporibus caesis adoperta viarum

Horrebant: fusoque solum passim omne natabat

Sanguine, perque domos ensesque, ignesque furebant.

Nuntius ad proceres subitus cum venit abusque

Finibus Arabiae et Ginglam spectantis Edessae,

280

Millia tercentum Parthorum Euphratis ad undam

Consedisse: quibus dux Corbagus, unus et armis

Atque animis longe cunctos acerrimus, inter

Arsacidas, qui vincla piis, mortemque minetur:

Ni Syria excedant quamprimum, urbemque relinquant,

285

Et referant celeres illinc ad Thracia gressum

Bosphora et angusto pelagi se limite servent.

Ergo illi postquam Turcas cecidisse peremptos

Videre et spoliis se se, sceptrisque potitos

Hassani Syriae late regnantis in oris,

290

Obfirmant animos, instaurant moenia, si qua

Parte labant; explent opera interrupta, novisque

Aggeribus muros et propugnacula cingunt:

Imponunt trabes et saxa ingentia, quae mox

In clypeis contectam aciem deiecta ferantur.

295

Iamque adeo Oceani vasto se gurgite Titan

Tertius extulerat, lucemque reduxerat orbi,

Cum valles, collesque altos exercitus ingens

Persarum insedit, coelumque, Erebusque repente

Contremuit clamore virum, cantuque tubarum:

300

Et Libani, Casiique iugum subsedit et amnis

Substitit atque undis caput abdidit altus Orontes.

Nec mora. Continuis cinxerunt moenia castris,

Atque omnes clausere vias, fuga ne qua piorum

Exciperet leto quenquam et servaret inultum.

305

Vt cum venantes capreas, damasque fugaces

Rupibus in summis, aut vallibus in depressis

Deprehendere, plagis aditus ingentibus omnes

Impediunt: aliquae, ne dum oppugnantur et una

Vrgentur densa iuvenumque, canumque corona,

310

Forte per occultas nactae liberrima fauces

Effugia et tutos ad nota cubilia cursus,

Incustoditis e saltibus elabantur.

At vulgo tremefacta novuus per pectora Gallis

Insinuat pavor et capta decedere terra

315

Suadet et in patriam salsas remeare per undas:

Ostendat se siqua ollis fuga libera; quando

Longinquo absumpti bello morboque, fameque,

Esse pares nequeunt pauci tot millibus et se

Barbariae metuunt praedam fore: capta tueri

320

Moenia si pergant, iactis quae pontibus hostes

Corporibusque adeo coesorum ingentibus aequent;

Ariete ni perculsa prius dent cuncta ruinam.

Haec passim inter se Gallique, Italique dolebant,

Et procerum miseri facta inconsulta vocabant.

325

At bonus Eustachides, quem non avertere coeptis

Frigius et in vulgum pestis grassata, famesque,

Impavidum potuit, non usta caloribus ora

Moenia, Senonumque ducis fuga turpis ad urbem

Threiciam et castra innumeris deserta maniplis.

330

Quis metus aut quae tanta animis ignavia vestris

Venit? Ait. Sunt hic iisdem subiecta periclis

Lumina tot praeclara ducum, quorum inclyta virtus

Aeternam vobis peperit famamque, decusque:

Iidem etiam tanta vos obsidione solutos

335

Servabunt. Etenim causam (mihi credite) nunquam

Deseret ipse suam divum pater atque hominum rex,

Castraque Persarum vobis concedet, opesque

In praedam, modo vos precibus confidite nostris

Affore et hostiles staturum caede phalanges.

340

His pius Eustachides, nec non et Daunius heros

Hortatur socios, omnesque ope sublevat omni,

Qua potis et somno indulgens parcoque, brevique

Tutatur totam crebris stationibus urbem:

Exploratque vias, turritaque moenia noctu

345

Circumiens, hostisque dolos frustratur et artes.

Iamque adeo bis quindenos ex ordine soles

Perstiterant, nec venturi spes ulla dabatur

Subsidii, saevaque fame, morboque peribant:

Ipsi se miseros extrema in morte vocantes.

350

Quod, ceu molle pecus, clauso morerentur ovili.

Ergo iram ut summi precibusque et thure parentis

Placaret, gentisque piae delicta piaret

Addemarus, quinum ieiunia casta dierum

Indixit, culpasque suas de more fateri

355

Quenque sacerdoti, pacemque exquirere, iussit,

Atque animos posthac insonti addicere vitae.

Quo facto: pedibus nudis et supplice cantu

Lustravitque vias, arisque incendit honores.

Tum vero ad solium, Deus unde altissimus imos

360

Aspectat tractus terrarum, hominumque labores,

Ille, piae cui militiae data cura tuendae,

Coelicolum e fidis unus, lectisque ministris,

Constitit atque humilis supplex his vocibus infit.

O pater, o rerum cunctarum aeterna potestas,

365

O, qui verberibus iustis delicta tuorum

Corrigis et recto revocas a tramite lapsos;

Si quando afflictis te te praebere benignum

Consuesti et iusto pietatem aequare furori,

Gallorum miserere, pater, quos impius hostis

370

Obsidet, absumitque ingens pestisque, famesque

Pugnantes sancti pro libertate sepulchri.

Et placidos adverte oculos, fletusque precantum

Respice et aggressis pro te lachrymabile bellum

Ignovisse velis et moenia ad ipsa beatae

375

Sternere iter Solymae, populoque afferre salutem

Oppresso ac templis sceleratam expellere gentem.

Quae ritus exosa tuos, praeceptaque, sanctas

Polluit infernis addicens pestibus aras.

Vix ea desierat fari maestissimus ales.

380

Cum pater omnipotens. Nihil est, o fide minister,

Quo crucieris, ait, fuso mihi sanguine poenas

Iandudum solvit Gallorum exercitus omnis,

Quas mala quorundam meruerunt facta nocentum.

Nunc ego do veniam votis, iramque remitto,

385

Eripere et reliquos leto et miserescere certum est.

Ergo age: cum primum densae rarescere noctis

Incipiunt tenebrae atque artus mollissimus omnes

Pervadit somnus, curasque e pectore demit,

I celer atque imas coeli decurrere per auras

390

Et Laae de plebe homini, quo castior alter

Non fuit, aut nostras coluit syncerius aras,

Dic media ingentis subter testudine templi

Defossam tellure cava servarier hastam

Intactam et nulla penitus rubigine putrem:

395

Quae nati ferro pectus patefecit acuto,

Cum duri ex alto penderet roboris auctu.

Hanc pius Addemarus saevi in certamina belli

Deferat, inque hostes intenta cuspide nostros

Irruat et subita formidine terreat omnes.

400

Nanque ego subsidio mittam e coelestibus aptas:

Quae Persas, Arabasque fugent et sanguine totam

Perfundant vallem, qua se se agit altus Orontes.

Sic fatus pater omnipotens, rutilantia coeli

Sidera et insolito tremefecit Persida motu.

405

Quo terrore suos se se revocavit ad ortus

Tigris et Euphrates ripae conterritus haesit.

At Patris interpres summi, per inane profundum

Delapsus, venis et fulminis ocyor alis,

Constitit ante humilis stratum non molle grabati,

410

Fessa ubi tum Laas recreabat corpora somno.

Atque, ait, o civis tandem mollire severam

Vota, precesque piae potuere et flectere mentem

Numinis aeterni, coeli cui sidera parent;

Eia age, ne timeas. Altis tibi missus ab astris

415

Nuntius advenio, magnique haec iussa Tonantis

Exequor, ipse ea te paucis, adverte, docebo,

Est aede in media, quam Petri e nomine dici

Christicolae volvere patres, tellure sub ima

Hasta, olim Christo pectus quae fodit apertum.

420

Ervat hanc procerum chorus, Addemaroque ferendam

In pugnam attribuant, cum primum exire libebit

In circumfusos urbis prope moenia Persas.

Dixit et in tenues abiens evanuit auras.

Tum vero Laas, tantis expergitus umbris,

425

Excutitur somno laetus: durumque cubile

Linquit et in coelo lachrymantia lumina fixus,

Pressit humum genibus: mox imo e pectore vocem

Edidit. O rerum solus qui flectis habenas,

Deiicis e summa reges qui sede potentes

430

Cum libet et palmam victoribus eripis, iisque

Incutiens terrorem animos viresque resolvis

Et bello victis dextras, ac pectora ob armas,

Respice nos pater omnipotens et numine firma haec

Visa tuo, populos si te instigante rebelles

435

Eiecturi Asia, nostris excessimus oris.

Vix ea fatus erat, clara cum luce repente

Vidit ab occasu totum discedere coelum,

Ingentemque globum flammarum erumpere nubem

Cum tonitru atque ignes Persarum infundere castris.

440

Omine quo tollens animum se proripit et cum

Addemaro laetus communicat omnia at ille

Concilium cogit procerum, remque ordine pandit.

Obstupuere animis omnes: pars vana putare

Somnia et accinctis tantum spem ponere in armis.

445

Pars visis adhibere fidem. Non irrita semper

Edere divinam castis oracula mentem,

Supplicibus postquam lachrymis et vocibus iram

Placavere Dei et somno obrepente quierunt.

Ast alii fraudem inventam, quo miles in hostem

450

Circumfusum urbi, cum res exposceret, ultro

Iret et haud dubium palmae speraret honorem.

Non his consiliis, non hac ratione, nec arte

Tentandum esse Deum; nec nos exosus ad unum

Perdat et iratus nostra haec commenta refutet.

455

Haec inter (nam sic visum populique, patrumque

Principibus) propere Laas accitus et arae

Admotus sacrae, iurat se vera locutum.

Quoque magis rata sint haec omnia. Vos mihi sanctam

Hanc hastam date per flammas, ignesque ferendam,

460

Queis ego si nusquam laedar, si crine vel uno

Non minuar, vos, o proceres, ne pergite verbis

Indubitare meis: sin quid secus accidat ut me

Offendat calor, aut paulum remoretur euntem,

Mendacem arguite, ac templis, caetuque piorum

465

Exclusum penitus, solitis defigite diris

Et pater omnipotens coelestum a sede repellat.

Haec ille. At proceres oculos atque ora tenentes

Conversa inter se, quaerendam protinus hastam

Consensu statuere uno tellure sub ima.

470

Ergo adeunt aedem unanimes, sacrisque peractis,

Quae pius Addemarus fieri mandarat ad aram

Discipulos sancta complentem de super aura,

Heroes medii medio sub fornice templi

Defodiunt certatim omnes sola pervia ferro

475

Altius ac solidae penetrant in viscera terrae.

Nec mora. Se se offert oculis venerabile robur

Felicis hastae, longo post tempore visum.

Effusi quod adhuc servabat signa cruoris:

Cuspide cum summo rerumque, hominumque parenti

480

Pectoris insontis latebras reclusit acuta.

Tum vero exortus clamor, cunctique repente

Ad terram laeti genus inflexere, Deumque

Laudantes et regem unum, dominumque canebant.

Te patrem aeternum terrae colit orbis et uni

485

Ipse tibi chorus Aligerum, quae plurima coeli est

Militia acclamat, soli tibi sidera parent,

Aequoraque, et summae circunfluus ambitus aethrae.

Tu nobis exercituum dominusque, Deusque

Europa egressis, Asiamque petentibus ultro

490

Innumeras Turcarum acies superare dedisti,

Munitasque urbes caesis intrare tyrannis

Et tolerare famem et perferre incommoda belli,

Exustosque agros, tristesque evadere saltus

Moeoniae et Tauri transcendere saxa nivosi.

495

Nunc autem, quae magna tua est clementia, confers

Insperatum, insuetum, ingens, mirabile donum,

Quo freti, circonfusos invadere bello

Non dubitemus et Arsacidum concurrere turbae.

Talia dum laeti memorant; pater extulit hastam

500

Addemarus: mox rite trium peragenda dierum

Et vulgi et procerum cunctis ieiunia mensis

Indicit, tum quenque Deo se offerre fatentem

Cuncta sacerdoti vitae delicta nocentis,

Voce iubet: quartaque omnes post denique luce

505

Exire unanimes, hostemque invadere Persam:

Et sperare Deum felicibus affore coeptis.

Haec pius Addemarus, primorumque inclytus ordo.

At vulgo interea Laae promissa reposci

Atque unum signari oculis, vanumque vocari,

510

Ni, quod pollicitus verbis, re praebeat ipsa

Spectandum et tanto firmet sua visa periclo.

Ergo ille ingentem stipulis arentibus ignem,

Et strue lignorum summas tendente sub auras

Imperat accendi; totoque e corpore vestem

515

Abiicit ac dextra porrectam corripit hastam

Et coelum aspectans breviter sic ore precatur.

Summe pater, cunctorum hominum qui pectora solus

Scrutarisque, aperisque neque est te fallere cuiquam:

Ipse ego si vere tua sum praecepta secutus

520

Et monitus mihi nocte datos, si fraxinus haec est

Ipsa, tuum pectus quae cuspide fodit acuta,

Elicuitque levem tepido cum sanguine rorem,

Da deinde auxilium, meque haec tua sancta ferentem

Dona manu incolumem per tanta incendia defer.

525

Dixit et ardentem saltu se iecit in ignem.

Abscessere procul flammae (mirabile dictu)

Hinc atque hinc; multa ille premit vestigia pruna,

Perque aestum incedit medium, neque laeditur usquam

Et tandem egressus gelida se sistit in aura

530

Incolumem, meritasque hominum divumque parenti

Sospes agit grates; tum vero exercitus omnis

Accurrens, passis illum complectitur ulnis:

Laetitiaque exultat ovans, remorantur euntem,

Et plausum ingeminant, vocesque ad sidera iactant

535

Agmina et educi quamprimum e moenibus optant

In Persam, vires spes omnibus addit et auget

Insolitum membris robur: clamatur ubique.

Vult Deus hoc fieri bellum: iubet arma moveri

Haec Deus: ad Solymos hinc iam victoria pandit

540

Parta viam et sanctam nobis adiudicat urbem,

Bethlemiasque domos et, quae vestigia primis

Ipse pedum quondam plantis impressit IESVS.

Has inter voces, interque optata dies se

Tertius Oceani liquidis demersit in undis.

545

Et pius Eustachides curari corpora iussit:

Venturaeque alacres accingi ad proelia lucis.

Quae simulatque oriens Tauri iuga celsa retexit,

Armatas acies portis bipatentibus ipsi

Effundere duces, Persisque e ponte fugatis,

550

Instructis pariter legionibus incedebant.

Addemarus quarum in medio pater arduus hastam

Defossam tellure cava portabat et omnes

Ad decus et laudem dictis acuebat amicis.

Ite viri, hic demum coepti victoria nostri

555

Vertitur, hic quaerenda salus virtute, Deoque

Fidendum, a nobis quem stare haec lancea certos

Vos facit; ite alacres iam nunc, Persasque fugaces,

Ignavosque Arabes ultrici invadite dextra.

His ille atque aliis verbis hortatur euntes

560

In pugnam et stimulos animis audacibus addit.

Nec minus Eustachides Leucos, Morinosque trucesque

Germanos, Celtasque suos acerrimus Vgon,

Daunius Ausonios: bello Robertus uterque

Inclytus Armoricas gentes hic ille Britannos,

565

Atque Caledonios ad caedem incedere pergunt

Turcarum, praeda in praesens, spoliisque relictis.

Nuntius interea, sacri custodia belli

Tradita cui fuerat, coelesti ex ordine lectus,

Affatur regem aeternum, terraeque, polique.

570

Magne pater, cuius nutu pater urbis et orbis

Totius, Hesperias belli ad pia munia gentes

Impulit Vrbanus, quo barbara claustra refringant

Turcarum, Solymaeque tuae iuga tristia demant,

Ecce ille ad pugnam vident ut gradiuntur iniquam?

575

Non opibus, numerove pares, non viribus aequis,

Quas pestis, quas dira lues, quas improba rerum

Absumpsitque fames, corpusque exhausit, ut esse

Non iam homines, sed cassa hominum simulacra ferantur.

Ac, nisi subveniat pietas tua, protinus hosti

580

Succumbent, ceu molle pecus raptoribus olim

Praeda oblata lupis: neque enim concurrere pauci

Innumeris possunt, ut non victoria cedat

Hostibus et pugnae quaesitum addicat honorem.

Talibus orabat custos, praesesque piorum

585

Aliger et supplex veniam implorabat, opem.

Cum rerum dominus, coelique aeterna potestas,

Vade age fide vigil, nec te cura ulla moretur;

Vitales etenim splendenti ex aethere rores

Depluere in nostros iandudum iussimus, inquit,

590

Quo firmare animos, acresque resumere vires,

Et durum pugnae valeant tolerare laborem

Atque aestum ingentem medii perferre diei,

Arentes agros rapidus dum Sirius urit.

Caetera si numero, pugnaque prementur iniqua

595

Ipse adero et Persas trepido terrore replebo.

Sic ait et nutu terram, coelumque profundum

Concussit, Gallosque oculis respexit amicis.

Quos super ut primum roris pluit uvidus imber,

Ilicet amissae rediere in corpora vires:

600

Aucti animi, pugnaeque ardor geminatus et ipsi

Ipsi, inquam (quis credat) equi, quibus ipsa tegebat

Iam vix ossa cutis, laetis hinnitibus auras

Rumpebant, ultroque hostes in bella ciebant.

At parte ex alia colles insederat altos

605

Ductor Achaemenidum, vallisque refugerat imae

Planitiem, in primis pugnae loca commoda equestri.

Demens: qui pediti saltus elegerit aptos,

Difficilesque vias, aditusque in castra malignos,

Quo defessam aciem Gallorum aestuque, viaque,

610

Insessum montem dum forte adversa subiret,

Exciperet, fusamque loco aggrederetur iniquo.

Gallorum sed enim salebrosa per ardua collis

Incedens acies, primis se se intulit audax

Persarum agminibus, tum vero ad sidera clamor

615

Exortus, vallemque omnem, montesque propinquos

Implevit, fugere ferae: tremuere reposti

Monstra maris, se seque imis mersere sub undis.

Extemplo iaculis coelum, levibusque sagittis

Complectur, ceu cum Libycis e partibus Auster

620

Obscuram excivit nubem, solemque repente

Abstulit ex oculis, tenebrisque involvit obortis.

Pronus ibi ante omnes cecidit Tigrane creatus

Ductor Achaemenidum, Itali cui velitis hasta

Perfodit pectus, factoque e vulnere in auras

625

Erumpentem animam Stygias demisit ad undas.

Nec procul hinc Pacorum vibrantem immane verutum

Fudit humi, vitamque aufert rorarius audax

Glande gravi, mediae dirimens spatia ardua frontis:

Labitur infaelix sparso super arma cerebro.

630

Inque locum illius properans successit Orodes:

Isque manu atque acri fugientes voce repressit.

Ergo, iis in pugnam rursus se ferre coactis,

Conservere manus acies; nec iam datur ullum

Eminus iniectis hostem cohibere sagittis:

635

Sed gladiis potius saevire in pectora adactis

Obvia et obstantes infringere comminus hostes.

Hinc atque hinc igitur medio in certamine pugnae

Exanimes labuntur humi Turcaeque, Piique.

Non aliter quam cum geminos discordia reges

640

Cogit aptum tectis in apertum exire relictis,

Stipatos studiis sectantum atque agmine gentis

Quenque suae: fit pugna atrox et ab aethere summo

Corpora caesarum complent labentia terram.

Iamque adeo Persas castris effuderat omnes

645

Corbagus et numero Gallis, Italosque premebat,

Defessos coede ingenti, quam vivida bello

Ediderat cuiusque manus, nullus ut acres

Praeterea possent usquam subsistere vires.

Nanque ut quisque imo plures demiserat Orco,

650

Quos daret inde neci plures superesse videbat.

Nec procerum virtus potis instaurare piorum

Circumventam aciem, nec iam retinere labantem;

Cum Patris aeterni iussu delapsus Olympo

Coelituum insedit colles exercitus ingens

655

Armatorum equitum, vestis quibus alba tegebat

Ingentes humeros, pectusque: at tempora et ipsum

Cassis ahena caput; cui crux imposta superne

Stabat et ardentes spargebat in aera flammas:

Quadrupedumque acer fremitus, sonitusque tubarum

660

Vndique clangentum, mugire per ardua circum

Visus Achaemenidis; quo tum terrore repente

Contremuere animis omnes, celerique salutem

Quaesivere fuga, proiectis turpiter armis.

At pius Addemarus, cui tanta ex omnibus uni

665

Gallosque, Ausoniosque inter, fortesque Britannos,

Cernere monstra dedit summi regnator Olympi,

Extollens sublimem hastam. Iam vicimus, inquit,

Vicimus, o socii. Deus est, Deus; hostibus hunc qui

Terrorem incussit, viresque infregit et arcus,

670

Falcatasque harpes, hastasque excussit acutas

E manibus. Vos ite animis audacibus aucti.

Ite viri, properate viri, victoria vestra est;

Vestrae et opes: modo vos sumpto ne parcite ferro:

Dum castris exutus Arabs, dum Persa fugaci

675

Fidit equo et vobis campo iam cedit aperto.

His pius Addemarus Gallorum in pectora dictis

Spem revocat, reficitque acres ad proelia vires.

Non aliter quam cum sylvas agitantibus Euris

Augentur subitis excita incendia flammis:

680

Frondiferos quae per montes invecta vagantur,

Nec sylvis nisi consumptis extincta residunt.

Ergo omnis pubes, quam quondam Oenotria, quamque

Gallia progenuit, generoso accensa pudore,

Constitit; inque Arabes, ipsosque acerrima Persas

685

Invadens, multo tepefecit sanguine terram.

Non secus ac totidem florenti aetate leones

In cervos, orygesque et confusae dant stragis acervos,

Praecipites et confusae dant stragis acervos,

Parcentes nulli, cuius praevertere cursum

690

Possint et saevo vestigia sistere morsu.

Sic Itali, Gallique, securigerique Britanni,

Audaci assultu Persarum in terga ruebant,

Dedentes impune neci turbamque, ducesque.

Iamque adeo quantum colles, vallisque reductae

695

Planities, quaqua versum seclusa patebat,

Fusa peremptorum complerant corpora; quorum

Haud facile ingentes quisque numeravit acervos.

Et caput Hesperiis abiens Sol merserat undis.

Direptisque opibus castrorum hostilibus omnes

700

Signa reportarunt laetam victricia in urbem:

Crastina sed postquam terris Aurora reluxit,

Omnibus Addemarus templis indixit honores.

Perque dies ter quinque Deo de more piorum

Iussit agi grates ad pulvinaria et aras,

705

Lustrarique urbem, precibusque et supplice cantu

Ipsum hominum, divumque patrem, natumque parenti

Aequaevum aeterno, cum virgine matre, piosque

Coelituum coetus omnes in vota vocari.

Rite quibus summa cum relligione peractis

710

Coeperunt placidae sensim indulgere quieti

Et rapidum relevare aestum frigentibus undis:

Tum plenas dapibus mensas onerare, diemque

Frangere certatim luxu, vinoque morantem

Et voti immemores vitam traducere inertem.

715

Illic et cantus, illic et tibia dulces

Edere docta modos, dulces resonabat amores;

Perque vias omnes florenti aetate puellae

Plaudebant pedibus choreas, motusque ciebant

Lascivos; virtutis amor, laudisque cupido

720

Cesserat ex animis, qua quondam ardere solebant.

Quae pater omnipotens coeli e regione suprema

Aspiciens, oculos Syriis avertit ab oris;

Continuoque Erebi pestes, ac monstra profundi

Libera fuderunt se se per inane, gravesque

725

Excivere aestus, funestisque imbribus agros

Infecere omnes, ingentesque aeris oras

Vndique mortiferis afflarunt flatibus Austri.

Defecere amnes, vivisque exaruit unda

Fontibus et nebulas exhalavere nocentes

730

Affusique lacus urbi, vallesque palustres.

Hinc miseranda lues populos aggressa Latinos,

Aut morbo, aut tristi dedebat corpora leto:

Inque dies magis atque magis saevibat in omnes

Letifer Autumnus, perque urbem et compita passim

735

Spectabantur humi confusae stragis acervi.

Quin et primorum generoso ex ordine multi

Occubuere duces indigna morte perempti.

Occubuit pater Addemarus: dum visit egenos

Et quacunque potest miseros ope sublevat aegros.

740

Dignus cui pietas vitae produceret annos

In longum et meritos benefacta ingentia honores

Aetherea in terris deferrent luce fruenti.

Visum aliter paribus mundum qui temperat horis.

Nec tua te virtus, generis nec splendor aviti,

745

Henrice Ascensis, leto subtraxit iniquo.

Ipse etiam Arnoldus, quo se germania mater

Iactabat, coeloque parem se laeta ferebant,

Occidit et pugnas animo reminiscitur acres,

Conquestus quod non hostili occumbere dextra

750

Contigerit, mistoque una cum sanguine vitam

Fuderit, instantis solamen nobile mortis.

Haec igitur pius Eustachides dum funera secum

Percurrit, periise videt magnamque bonamque

Bellantum partem: quorum virtute, manuque

755

Fretus Achaemenium pugnando fregerat hostem.

Et dubitat, ne saeva lues absumere pergat

Gallorumque acies, Italosque, acresque Britannos,

Ni quamprimum omnes funesta excedere ab urbe

Inque agros se se iubeat conferre salubres.

760

Haec agitanti animo fessos sopor occupat artus.

Et iam nox medium cursu traiecerat orbem.

Visa dehinc coelo descendere mater et ore

Affari ac nota solari voce dolentem.

Nate, ego ad egregios quem me peperisse labores

765

Glorior et claros ductorum ex hoste triumphos

Laetor ovans, tu te dignam modo suspice curam

Et coeptis incumbe piis; non has tibi clades

Vallis Orontaeae solito corruptior aer

Attulit, Autumnusve gravis, vel turbidus Auster,

770

Sed populi delicta tui, cuius quoque si nunc

Relliquias cupis incolumes servare, necesse est

Inceptum contendere iter Iordanis ad amnem

Quamprimum atque ista cunctos avellere ab urbe,

Quos superesse aliis Deus omni ex ordine solos

775

Annuit et placidus morbo tutatus ab atro est.

Sic ait et sedes repetit festina supernas

Ida parens, flentemque oculis et multa volentem

Dicere deseruit, radiis afflata diei.

Talibus Eustachidae monitis expergita virtus

780

Ilicet e stratis duros exuscitat artus:

Conciliumque iubet cogi procerumque, ducumque.

Quos, ubi convenere, rogat sententia quae sit

Cuiusque et dubiae tandem quod quisque saluti

Afferat auxilium, quo diram avertere pestem

785

Possint et tristi se se subducere leto.

Hic proceres una clamant non esse morandum

Praeterea et certae subeunda pericula mortis:

Verum alias oras quamprimum urbesque petendas,

Languida ubi recreent coelo sua membra salubri.

790

Tum pius Eustachides. Num nos huc venimus, inquit,

O fratrum generosa cohors, ut corpora tantum

Curemus laeti et riguis sedeamus in hortis,

Delicias inter faciles atque otia vitae?

Obliti quid quisque Deo promiserit et quid

795

Expetat a nobis nostrorum antiqua parentum

Gloria? Quae nusquam duros exosa labores

Rebus in adversis coelo caput extulit altum.

Hanc ne nos resides forte obscuremus, eundum

Censeo quamprimum, quo res vocat ipsa, Deusque

800

Tendendumque iter ad Solymos et amoena feracis:

Arva Palaestinae, fontesque, aurasque tepentes

Carmeli et suaves celebris Iordanis ad undas:

Quo nullus fluit in terris felicior amnis.

Hic nos fixuri sedes, hic nostra Tonanti

805

Vota soluturi patriis discessimus oris.

Huc igitur iam nunc recta properemus ovantes,

Si libet hoc coelum coelo mutare salubri.

Talibus Eustachidae dictis accensus eundi est

Omnibus idem ardor ducibus; iussique per urbem

810

Vadere praecones, abitumque indicere turbae,

Tertius Eois cum sol emersit undis

Atque hac ut primum terris illuxit apertis,

Corripuere viam laeti, qua littora monstrant

Proxima, felicesque Aradi praeditivis agri,

815

Perque imos Casii scopulos, perque invita saxa,

Convallesque altas Libani, Sidonia, Tyrumque

Venere et Tamyrae tranato fluminis alveo,

Post saevas strages, post dura incommoda belli,

Oppidaque et captas summis in montibus arces,

820

Ingressi fines Galilaeae, orasque propinquae

Sammariae, sanctam videre in collibus urbem

Surgentem et celebrem per secula cuncta Sionem.

Tum vero genibus flexis et vertice nudo

Procumbunt omnes, Solymamque uno ore salutant.

825

Ingentes et agunt grates tibi maxime coeli,

Terrarumque opifex, cuius sub numine certo

Incolumes tandem fortunatique laborum,

Iudaeam intrarint, oculisque ea cernere detur

Moenia, quae sanctum servant complexa sepulchrum.

830

Hic actis iter accelerant, murisque propinquant,

Agmine composito, positis quos ordine castris

Circundant, celsasque parant attollere moles.

Interea Pharius regno depulsus avito

Bocchoris, accitis propere firmaverat omnem

835

Praesidiis urbem, defensorumque corona

Cinxerat hinc atque hinc et sepserat undique muros:

Et circunfusos late vastaverat agros,

Nequid vitales usquam superesset ad usus,

Miscueratque herbas puteis, succosque nocentes,

840

Ac fontes terrae iniecto celarat amictu.

Quin etiam erumpens aversae a limine portae

Et densas equitum turmas educere et ultro est

Ausus adire pios et castra lacessere ferro.

Quod Siculum ductor Phariis impune licere

845

Indignatus et assultus succedere laetos.

O flos Ausonidum iuvenes, ait, ite volentes,

Ite viri mecum, laetique invadite Turcas

Moenibus agressos, portisque patentibus urbis

Irruite in muros, quamprimum ut turribus hostem

850

Deiiciamus humi, turba qui fretus equestri

Audaces inferre manus temerarius audet.

Sic ait et rapto spirans immane veruto

Tendit in adversos gressum; primumque Pheronem

Ducentem turmas, Gallosque in aperta vocantem

855

Proelia, per clypeique orbes, thoracaque durum

Comminus, hostili media in praecordia adacto,

Fundit humi; cadit ille ruens, terramque cruento

Ore petens, pedibus teneras diverberat auras.

Huic comitem Arabiis regnantem in finibus adit

860

Abbaron, Andronemque, Agamantaque, Carrhentemque

Omnes divitiis, omnes et sanguine claros.

Tum Cindum, Lampumque ferit, Larumque, Tachumque,

Dat leto Ogdoum, nec non, quem regia Memphis

Eduxit, natum claris genitoribus, Apim.

865

Sed neque quam multos vita spoliaverit heros

Trinacrius, vel semineces devolverit, inque

Terga ferox raptas fugientum ingesserit hastas,

Enumerem, non si pleni iam fluminis instar

Verba mihi, numerique fluant et pectus anhelum

870

Effundat totidem voces, quot rauca comentes

Murmura dant Sylvae Zephiro spirante; quot undae;

Ionii scopulis quoties et littora plangunt.

Concessere retro Pharii, mistisque Latinis

Praecipites repetunt urbem, portamque reclusam

875

Occupat Oremedon, Italosque hortatur, agitque

Ad decus aeternum, tantaeque ad praemia laudis.

Illi adsunt: primoque acres in limine caedem

Caede nova accumulant ac ni se opponere ollis

Bocchoris et iuvenum pubes stipata, ducumque,

880

Illo capta die Solyma et direpta fuisse.

Reppulit ipse omnes atque irrumpentibus unus

Obstitit et calamum longe iaculatus ab arcu

Transfixit pectus ducis Oromedontis et acri

Funera miscentem dextra, Phariosque fugantem

885

Stravit humi; ceu forte Aquilam, dum saeva dracones

Irruit in Lybicos, calamo venator iniquo

Maurus ab excelsa deiectam rupe peremit.

Sensit maesta cohors casum ductoris acerbum,

Continuitque gradum, portaque exclusa patenti

890

Rettulit in castra exanimum et sine nomine corpus.

At procerum delecta manus ductore perempto

Cenomanum et Phariis portae intra limina clausis,

Ne quisquam posthac in apertum erumpere tentet

Aggeribus circumvallant ingentibus urbem,

895

Arietibusque parant altos evertere muros.

Quos contra Pharius ductor firmarat, ut omnes

Vndique respuerent ictus, tutique manerent,

Saxa intentarum venientia balistarum.

Ipse autem Armoricum ductor Robertus et una

900

Filius Icem proles generosa parentis,

Ambo aetate pares, animisque et nomine eodem,

Hortati inter se scalis ascendere muros

Conantur, primique suos inducere in urbem,

Praeripere et reliquis tam pulchrae praemia laudis.

905

Sed neque Lexobii, neque nati ad bella Caletes

Appositis scalis ad propugnacula possunt

Turribus in summis victricia signa locare:

Nec rursus Pharii subeuntes moenia Belgas

Deiicere et celsi depellere ab aggere muri,

910

Quem primum tenuere. Velut de finibus olim

Cum lis orta duos inter, propellit uterque

Vtrunque, extremi ut spatium sibi vindicet agri,

Exiguum spatium et communem limitis oram

Non aliter Turcas dirimit lorica, piosque

915

Pugnantes, magnaque locum virtute tuentes.

Iamque adeo fractis clypeis, galeisque revulsis

Certatim inter se multa vi vulnera miscent,

Exanimesque utrinque cadunt; victoria neutris

Annuit; huc etenim atque illuc incerta vacillat;

920

Dum pinnae et turres et propugnacula fuso

Vndique coesorum sparguntur sanguine: ceu cum

Decidit abruptis e nubibus horridus imber,

Atque agros, urbisque vias effusus inundat.

Moenibus interea molem sublimibus aequam,

925

Quam Ligur Ebriacus mira fabricaverat arte,

Tergoribusve boum praecinxerat undique: vivum

Quo sulphur, piceosque globos contemneret ignis,

Admovit dux Goffredus. Stetit illa, trabesque

Comminus iniecta muro iunxere minantem,

930

Et solidi se se straverunt pontis in usum.

Tum vero breviter fidos hortatus amicos.

Hunc, ait, hunc mecum iam nunc conscendite pontem,

O socii, tandem venit haec optantibus hora,

Extremum finem nostro impositura labori.

935

Este viri, memoresque Dei et virtutis avitae.

Dixit et insiliens murum per tela, per ignes,

Nanque ignes et tela simul, lapidesque pluebant

Grandinis in morem, seu densi turbinis instar,

Occupat et Pharios primus deturbat ab alto.

940

Hic Memphrem, hic Thonim, Vesoremque, acremque Sesostrim

Obtruncat, primorum aciem; quibus ense peremptis

Desilit e muro victor, turbamque fugacem

Comminus aggressus dat fortia corpora leto.

Atque hos propellit clypeo, pede proterit illos;

945

Interea heroes, tanto dum moenia luctu

Miscentur, qua quisque a parte obsederat urbem,

Irrumpunt, omnesque domos et strata viarum

Corporibus coesorum implent: fluit, ater ut amnis,

Qua se cunque ferunt, tepidus cruor, atque ubi ventum

950

Ingens ad templum secreta in parte repostum,

Vndique munitum portis et turribus altis,

Ingeminant stragem. Pharius nam Bocchoris huc se

Contulerat, longeque pios arcere parabat.

Tancredus sed enim, Siculum comitantibus armis,

955

Irruit atque imo postes a cardine vellens

Aeratos, aditum Gallis patefecit: at olli

Ingressi multo Turcarum sanguine faedant,

Quas ante horendis faedarant ritibus aras

Abdaridae immanis gentes documenta secutae.

960

Ipsum etiam audaci miscentem funera dextra

Ad Phlegethontaeas demisit Bocchorin undas:

Tum vero amisso Pharii duce, protinus omnes

Diffugiunt, captaque pii dominantur in urbe.

Atque hic exhausti stet meta extrema laboris.

965

Quem, si per totum tua divulgetur ut Orbem

Gloria et ad laudem Reges impellat eandem

Vnanimes, iustisque pios pius induat armis,

Susceptum potui noctes vigilare, diesque:

Da, Pater omnipotens, passim volitare per ora

970

Christicolum et sanctis afflantem pectora flammis

Proferre incolumem ventura in secula vitam:

Iniicere et populis ardorem in bella ruendi,

Perdendique tuos diris cum ritibus hostes.