Gerolamo Aleandro Mocenica 2
Other sections


Postquam pulsa fames dapibus mensaeque remotae,

Neptunus divos scopulum deducit in altum,

Qua pelagus late spectatur totus, et Vrbem

Monstrat eis Venetam, monstrat fastigia summa,

5

Marmoreos pontes et tanto vertice turres.

Mirantur superi molem, magalia quondam,

Mirantur templa atque domos, et marmora passim

Aedesque aerias. Proh, quanta industria genti,

In liquido ut maneant etiam fundamina limo!

10

Instant ast operi gentes: pars grandia portant

Saxa, aedes pars constituunt et maxima templa.

Fundamenta locant alii calcemque ministrant.

Marmora at excidunt alii sistuntque columnas

Ingentes, procerum et statuas arasque deorum.

15

Robore pars naves fabricant cymbasque volucres.

Bello exercetur pubes, certamina saepe

Dissimulans pugnaeque ciens simulacra sub armis.

Dant leges et iura senes; sanctumque senatum

Saepe legunt, saepe invisunt ac templa deorum.

20

Tum, laeto vultu adspiciens hoc, Iuppiter inquit:

"Nunc tempus, superi, est augendi munere magno

Vrbem hanc insignem, maior quo crescat in orbe

Et decus et nomen, summa et reverentia nostri.

His ego nec metas rerum nec tempora pono:

25

Imperium sine fine dabo; sapientior ulla

Non erit hac gente aut pacis, vel tempore belli.

Lancibus hic semper iustis Astraea manebit.

His erit et splendor, maiestas atque verenda,

Audax atque vigor. Nulli supponere colla

30

Sueta iugo gens, externis dare iura subactis

At docta et passim populos frenare superbos.

Cedat Troia potens, cedat Mavortia Roma,

Et quondam illustres, Graiorum gloria, Athenae.

Pyramidum haud tantum iactet miracula Memphis,

35

Nec Babylon magnas murorum Aegiptia moles.

Haec maior surget, maiori vertice ad astra

Ibit, et illustri semper fulgescet honore.

Toto quin etiam tandem dominabitur orbe,

Aligeri sistens victricia signa leonis."

40

Dixerat: at surgens Saturnus talia fatur:

"Sit quamquam mihi canities tristisque senectus,

Prodero consiliis tamen, auxiliumque colonis

Hoc erit, Vrbs aeterna, tuis: monumenta manebunt

Nostri haec. Quid melius, quam si sapienter agantur

45

Omnia, seu paci studeas, seu bella gerantur?

Ingenium iis infundam igitur, quo cuncta sagaci

Iudicio tractent bella et moderamina rerum.

Hoc decet egregios proceres gentemque togatam."

Haec ait: at laetus sic Delius edidit ore:

50

"Nonne etiam hic artes nostras et carmina discent,

O Heliconiades divae? Quin spargite ubique

Ornatam baccis laurum Aoniosque liquores,

Vt clara insignes nascatur origine vates,

Qui Aonios lustrent colles, qui saxa ferasque

55

Voce trahant, vasta et mitescant aequora cantu.

Credite: nascentur multi. Sed maximus ille

Bembus purpureis ornatus tempora vittis,

Seu Latio canet eloquio, seu carmina Tuscae

Aptabit citharae, cantu superabit olores:

60

Nec iam maior erit divini fama Maronis.

Illustrem feret et vatem Naugeria proles,

Qui dulces versus iucundaque carmina promet,

Casta colens, castas observans usque Camoenas.

Huic ego nascenti ter cingam baccare frontem,

65

Bellerophonteo corpus ter rore rigabo.

Praeterea desit ne quicquam Vrbi, ipse peritis

Monstrabo medicae artis vires, nomina et ipsa

Herbarum, quibus expellant e corpore morbos,

Et nigro retrahant vexatos febribus Orco.

70

Cedat Phillyrides, cedat Podalirius heros,

Nec non Hippocrates Cous doctusque Machaon:

Vrbis multi huius vincent hos arte medendi.

Munere sic duplici Venetam decorabimus urbem."

Haec Phoebus; quem Mars tali est sermone secutus:

75

"Vrbs quoque muneribus nostris augebitur ista:

Nam genti ingentes animos ingentia ad acta

Accendam, membris et inexpugnabile robur

Infundam viresque invictas atque vigorem

Praevalidum, ut valeant superare hostilia castrat

80

Cum fera bella gerent, victricia signaque ubique

Extendant atque audaces per tela, per ignes

Semper eant, quaerant semper domitare superbos.

Numquam his non laeto applaudet Victoria vultu,

Seu cum bella gerent ponto navalia, seu cum

85

Contra hostes vel flectere equi spumantis habenas,

Mittere maluerint peditum fortesve cohortes.

Me duce sic Alcides cuncta pericula vicit,

Horrendos angues, apros magnosque leones,

Centauros domuit, cernenti poma draconi

90

Eripuit, Stygiumque canem detraxit ab Orco,

Lernaeamque hydram pressit, vicitque triformem

Geryonem, multas bello disiecit et Vrbes,

Sustulit ac caelum, pretium gratumque laborum

Tandem ipsum meruit caelum sedemque beatam.

95

Ergo Vrbs ne dubites virtutem extendere factis:

Multa etenim partis statues monimenta trophaeis.

...