Gerolamo Aleandro Mocenica 1
Other sections


De domo Mocenica ad illustrissimum et reverendissimum
M. Antonium Mocenicum Cenetae episcopum atque principem

 

Primitias sobolis Mocenicae canto vetustae,

Nil unquam maius qua fulgens cernit Apollo,

Oceani caput igniferum seu gurgite vasto

Effert, seu liquidis se condit Thethyos undis.

5

O Hesperiae Mocenice decus, virtutis alumne,

Quo sine non tantis famam obiectare periclis,

Nec parvo cantare ausim tam grandia plectro,

Accipe dona, tu us quae nunc Aleander amoris

Perpetui mittit monumenta ac pignora certa;

10

Accipe, nec nostri tenues contemne Camoenas.

Ipsi quandoquidem nec dii munuscula laeta

Despiciunt parvasque rosas et thuris honorem

Exigui et violas et purpureos hyacinthos.

Ipse imitans etiam mores ac facta deorum,

15

Interdum omissis curis et pondere magno,

Quo premeris, dum Vrbem Cenetae, dum publica tractas,

(Hoc decet heroen) non aspernabere parva.

Vos, decus o pelagi Nereides, aurea saepe

Queis ego serta dedi et flores (Liquentiae amoenae

20

Quos pariunt ripae), picto super alta phaselo

Dum sulco Hadriacos fluctus atque aequora nota,

O si vestra unquam decoravi thure sacella

Inque undis sparsi plenos crateras Iaccho,

Vos precor, o Nerei genus, Oceanitides aurae:

25

Promite nunc nobis generis primordia tanti ,

(Non vobis ignota), domum et memorate vetustam.

Postquam Paphlagones, ab avitis urbibus acti,

Euganeas petiere oras fatisque secundis

Constituere altam Hadriacis in fluctibus Vrbem

30

Seque vocaverunt Venetos a nomine prisco

Mutato (nam Henetos olim dixere Priores),

Caeruleus divus, salsarum rector aquarum,

Immensos liquens fluctus atque antra profundi,

Conscendit notum caelum sedesque beatas,

35

Ocyus ad fratrem pergens. Quem Iuppiter altis

Vt procul aspexit soliis, occurrit et illum

Accepit, laetusque manum complexus inhaesit.

Nec minus et superi occurrunt ipsumque salutant,

Atque hilares statim magni Iovis atria cingunt.

40

"Rex superum - Neptunus ait - cui paret Olympus,

Vosque alii proceres, colitis qui sidera

Quod me hic spectatis, forsan miramini aquarum

Quandoquidem liqui fluctus atque astra petivi.

Vsque tibi, frater, studui parere, nec unquam

45

Imperio obiectare tuo me sum ausus. Hoc ergo

Fretus non timui tua caeli limina adire,

Vt des, quodque petam, precibus te flectere magnis.

In nostris regnis ecce Vrbs nunc inclita surgit,

Ornatura undas et regnatura per orbem.

50

Frater, ades, quaeso, et nostros ne despice fluctus,

Ast udos libeat specus atque antra subire

Vrbsque a te insignis magno decoretur honore.

Ornari haec eadem congestis praecipe donis

Cunctorum superum, tua qui praecepta facessunt."

55

Haec ait. At pater omniregens, cui summa potestas,

Caelicolas iubet acciri omnes. Aliger illos

Mercurius subito arcessit; qui tecta frequentant

Continuo regis propriis insignibus omnes

Armati: aurato et consedit quisque recessu.

60

Celsior in medio stat rex in sede superba.

Quem prope falcitenens Saturnus sistit, et aeger

Vix bene sustentat falcem: cui contegit alba

Canities crines, cui corpus sordida vestis.

Hinc rutilus iuvenis citharaque ornatus eburna

65

Phoebus adest, quem circumdat nitor aureus usque,

Munere quo lucem gratam mortalibus affert.

Hunc iuxta Permessi amnis glomerantur alumnae

Ter ternae, cinctae lauro plectrisque decorae.

Nec minus et Mavors, crispans hastilia ferro,

70

Lucenti velat galea caput, unde micantes

Consurgunt cristae, gemmis cornusque nitescit:

Laevae aptat manui hinc clipeum fulgore coruscum,

Induit atque artus splendenti auroque trilici

Thorace, auratum laterique accomodat ensem.

75

Mulciber, infectus nigra fuligine vultum,

Malleo et armatus, quartum tenet inde sedile.

Quem iuxta Bacchus, myrrha perfusus odora,

Consedit. Faciles hederae gravidique racemi,

Pampini et uvarum virides huic tempora cingunt.

80

Vltimus assistit nitidis Cyllenius alis,

Aurea cui geminas nectunt talaria plantas.

Hic virgam gestat, Stygiis qua devocat undis

Pallentes animas, alias sub Tartara trudit.

Parte alia consors thalami et formosa Tonantis

85

Stat soror ornata gemmis in sede coruscis.

Mox apud et grandaeva deum Berecyntia mater

Ipsaque flava Ceres, quam spicea serta coronant.

Hinc Diana arcu armata auratisque sagittis.

Nec deest pulchra Venus, varia circumdata veste,

90

Cui flavi crines, cui risus semper in ore,

Cui formosa genas candentes purpura tingit.

Facunda et Pallas sequitur, lorica coruscis

Hamis cui decorat corpus, quae brachia peplo

Velarat nitido, flavos galeaque capillos,

95

Crystallo infixa et contexerat Aegide pectus;

Emunit latus ensis, fortem et lancea dextram.

Stant iuxta heroes alii proceresque minores:

Alcides, clavam gestans vellusque leonis

Nemaei, Ianusque bifrons Nemesisque venusta,

100

Tyndaridae et fratres Graiae duo pignora Ledae;

Herculis et coniux Hebe Iunonia magni,

Et Phrygius superum regi qui pocula miscet.

Nec minus hos inter radiat Iovis inclita nutrix,

Illum quae, dum infans alta vagiret in Ida,

105

Nutrierat melle Hyblaeo, lacte atque caprino.

Iamque omnes adsunt intenti in sedibus aureis.

Tum pater omnipotens solio sic coepit ab alto:

"Caelicolae, mecum qui flectitis orbis habenas,

Sidera qui mecum astriferi moderamini Olympi:

110

Me fratrisque preces atque huius cura coegit

Vrbis, ut e vestris accirem sedibus omnes.

Vos igitur laetus specto, quod iussa secuti

Nostra estis subito. Obsequii nec gratia tanti

Ex animo fluet unquam. Nunc (quandoque favere

115

Stat Neptuno) quisque viae se accingat et altum

Aggrediatur iter, quod ducit ad aequoris undas,

Neptunique specus et saxea tecta subintret.

Pergendum est illuc nobis. Loca commoda donis

Sunt ea. Vosque bonis illic ornabitis Vrbem.

120

Munera maiora et quanto donabitis Vrbi,

Gloria tanto magis vestris concrescet in orbe.

Eia ergo, magni superi, qui sidera habetis,

Festinate viam et praecepta facessite nostra."

Dixerat. At divi, actutum praecepta sequentes,

125

Approperant: et quisque studet se ornaret decore

Vt superet socios possitque incedere cunctis

Nobilior, petere et Neptuni ornatior antra.

Iuppiter Aetnaeum fulmen tonitrumque relinquens

Et saevos iaculos, sceptro contentus avito,

130

Quadriiugo vehitur curru sacra tempora vinctus

Auratis radiis (rutilantibus undique fulget

Sideribus currus); Maiestas celsa serenat

Frontem, sublimi et vultu Pax sancta coruscat.

At puer Iliacus gratissimus omnipotenti

135

Haerens temoni auratas moderatur habenas,

Nunc doctus retinens, nunc fulgida fraena remittens;

Albi cornipedes implent hinnitibus auras

Atque citos celeres praevertunt cursibus Euros.

Non se ornare studet Saturnus, sed iubet illum

140

Vulcano gravis ire parem falx. Malleum at infert

Mulciber: atque viam carpunt gressu ambo senili.

Quadrupedes non Phoebus agit, circumdare terras

Queis solitus noctis tenebras atque orbe fugare,

Sed geminos, lac qui superant, coniungit olores

145

Et currum ascendit niveum, lauroque capillos

Devincit viridi. Assistunt circum undique Musae

Carmina cantantes pulsantque sonantia fila:

Stant venti et resonae permulsae cantibus aurae.

Quales, cum melici circum stagna ampla Caystri,

150

Seu vada Maeandri, cycni per longa canoros

Mittunt colla modos. Silet aer et undique nantes

Naiades sub aquis intentis auribus adstant.

Ipse autem Mavors nitidis spectandus in armis

Veloci est invectus equo, qui spumea mandit

155

Frena ferox; frontemque ostentans arduus, albam

Propulsat pedibus terram insultatque fremitque;

Tergora cui Libyco sunt aequiparanda leoni.

Pone sequens hunc turba ingens comitatur euntem.

Prima movet demens celerem Discordia gressum,

160

Quam sequitur rabido vesana Superbia vultu

Iraeque Insidiaeque et Fraus, infida Simultasque

Occultusque Dolus saevaeque avidaeque Rapinae,

Horrificae visu formae, Letumque Minaeque

Et Furor insanus Rabiesque intincta veneno

165

Et Furtum durusque Labor, comes additur et Lis;

Hinc variae Belli facies: temerarius Ardor,

Livor edax inimicitiaeque Odiumque cruentum

Terribilisque simul Terror, truculentus et Horror

Et Tremor et metus amens et Timor et Pavor anceps.

170

Vitibus exornat Bacchus tumidisque racemis

Vvarum currum, croceis hederaeque corymbis;

Veloces mox lyncas agit, circumdatus uvis

Candentem frontem, gestans et pocula dextra

Plena mero, laeva at velatam frondibus hastam.

175

Hunc passim Fauni celeres Satyrique sequuntur

Et Panes, atque ipse senes Silenus, asellum

Qui stimulat tardum, titubans nec fortiter haeret,

Bassaridumque choreae, incinctae pellibus omnes.

Carmina dicentes hi complent vocibus aethram;

180

Bacchum namque canunt atque eius facta recensent:

"Euhoe Io, Lenaeus Io; hic Nysaeus, Iacchus,

Nyctelius, Liber, Bromius, Semeleius, Euhan,

Aemoniusque, Eleleusque parens, blandusque Thyoneus,

Euhyus, Ismarius, Tyseus, Dionysius audax,

185

Thyrsiger, ignigena, imberbisque, iterumque creatus.

Salve magne pater, primus qui vitibus ulmos

Iungere, maturas docuisti carpere et uvas,

Nectareo fluerent ut dolia plena falerno.

Eximere ipse potes solus de pectore curas,

190

Atque graves hominum solus lenire labores:

Afflatu tu adigis fessa in praecordia somnos,

Et lassis requiem donas et gaudia praestas.

Salve audax iuvenis, qua Ganges labitur amnis,

Qui superasti Indum, Centauros atque bimembres

195

Fortis stravisti leto Hylaeumque Pholumque.

Penthea tu dirum mactas mactasque Lycurgum

Sacrilegum Rhoetumque trucem, qui ascendere caelum

Ausus et in magnos superos gerere impia bella.

Talia carminibus celebrant. Pars tympana pulsant,

200

Cymbala pars buxusque cavos. Clamoribus antra

Respondent; voce referunt et litora et amnes.

Contentus nitidis talaribus Aliger atque

Virga, quam portat, nebulas atque aethera tranat.

Nec non pavones curru succedere sueti

205

Iunonem ducunt caudasque ad terga rotantes

Sese mirantur, caudas violasque rosasque

Quae referunt, et quot tellus parit alma colores.

Illa sedet, dives decorat cui purpura membra,

Et digitos gemmae et baccata monilia collum;

210

Auribus et baccae dependent, crinibus aurum.

Bis septem hanc circum praestanti corpore nymphae,

Ornatae gemmis variis, comitantur euntem.

At felix superum genitrix Berecyntia magno

Invehitur curru geminos flectitque leones,

215

Quos iuba convestit radians infusa per armos;

Perque pedes rutilant gemmae et vaga sidera fronte.

Passim illam Galli, Corybantes atque sequuntur,

Cymbala qui feriunt, inflant et cornua flexa,

Et quatiunt duris resonantia tympana saxis.

220

At gemini Cereris currum subiere Colubri

Flectentes caudas et sibila colla tumentes.

Illos illa regit, frenis atque ora coercet.

Annosis curru trahitur sed Delia cervis,

Exornata arcu aurato pharetraque sonanti.

225

Adsunt hanc circum Nymphae cultaeque Napaeae,

Pulchrae et Hamadryades iunctim Dryadesque puellae,

Montibus errantes quae habitant et Oreades altis.

At Venus, irriguis postquam se lavit in undis,

Et pexos compsit crines, statim ora colore

230

Purpureo pingit, vestem candentibus aptat

Purpureamque humeris, vestem, quae, inspersa lapillis

Eois simul atque auro intertexta, nitescit.

Gemmatum hinc currum ascendit Paphiasque columbas

Laeta regit rutilumque quatit per colla flagellum.

235

Quam circum mille aligeri glomerantur amores,

Armati accensis facibus pharetrisque coruscis.

Mox simul atque alii comites stant agmine magno,

Prima movet gressum corpus nudata Libido,

Procedunt discincta sinus mox Otia laeta,

240

Post sequitur nudata genu, succincta papillas,

Semper et ore rubro petulans Lascivia ridens,

Et iunctim ambrosio perfusa liquore Voluptas;

Tum Curae expertes somni et temerarius Error

Et Levitas rationis egens raucaeque rogando

245

Excubiae Rixaeque leves et Gaudia laeta,

Luxus iners, variisque caput redimita corollis

Ebrietas, miseros et alens Spes anxia amantes;

Nec procul hinc blandaeque Preces Lacrymaeque tenellae

Pallorque et grati Amplexus Nutusque loquaces;

250

Atque simul formosus Hymen (cui mollia curae

Coniugia), evinctus frondosis tempora sertis.

Candidus ast artus et splendidus ora Cupido

Stat iuxta matrem et curru portatur eodem

Incurvans arcum atque ardentem lampada quassans.

255

Nec minus assistunt Charites blandae atque vicissim

Officiis certant se gratificari Amathuntae.

Fert Aglaia etenim speculum splendore coruscum,

Quo se pulchra Venus curru prospectat ab alto

Miraturque sui formam roseumque decorem.

260

Euphrosine crines connectit floribus atque

Afflat nectareo radiantes rore capillos.

Ne Venerem nimium laedat violentia solis,

Labaturve color genulis ardore, Thalia

Candenti profert aurata umbracula fronti.

265

Hac igitur pompa vehitur dea magna superba.

Ridet humus pulsisque refulget nubibus aether.

Postquam armis Pallas splendentibus induit artus,

Floribus exornat currum, quot semper in hortis

Pulchra Sophia suis nutrit (quippe usque virescunt,

270

Frigore nec pulchrum, nec linquunt sole colorem).

Vngue rosas geminas praesertim at carpit, odore

Quae myrrham vincunt, auras et olentis amomi,

Mitia odorato ac stillantia balsama ligno,

Quae et pariunt Arabum redolentia cinnama campi.

275

Cassidis in conum illa rosas configit odoras,

Quae fulgore micant, veluti Latonia Luna

Nubibus eiectis caelo inter sidera splendet.

Mox, alto residens solio roseisque quadrigis,

Non frenis, placido at pulchros regit ore iugales.

280

Prima iugum blando vultu fert inclita Virtus,

Virtus sublimi ducens cunabula caelo,

Candida cui nitidi connectunt tempora flores

Et caput aurato fulvum diademate fulget.

Haec ingens pennis, ingens fugientibus alis

285

Aethera transiliens altum, supra omnia fertur,

Obstantes nebulas nihili impedimentave curans,

Altius et tendens summum petit obvia Olympum.

Stat iuxta rerum fato Prudentia maior.

Haec speculum tenet ante oculos, quo se aspicit ipsam,

290

At roseam post cervicem dextra erigit anguem.

Has post insequitur sublimi Gloria vultu

Et celebris Laus, fulgenti variata colore.

Tali igitur curru vehitur facunda Minerva,

(Quam comites aliae laeto clamore sequuntur

295

Namque gradum properat sertis redimita Sophia,

Ore favosque gerens dulcis Facundia mellis,

Sustentansque genus mortale Industria solers,

Quam fertur genuisse Labori immitis Egestas

Infantemque domo expulisse). Hanc pone sequuntur

300

Candida Pax, Animus vivax, Solertia cauta,

Igneus atque Vigor, Ratio simul omnia pendens,

Atque verecundus Pudor, et Fiducia constans,

Laudis Amor, Roburque invictum et Fama superstes,

"Euge Io" et cantans hilari Victoria voce.

305

Hinc septem Sophiae natae, admiranda propago,

Stant circum currum et dominam comitantur amatam.

Grammatice primum, vultu amplectenda sereno,

Passibus incedit gravibus decorata corollis;

Dependet tereti cui zona argentea clavis,

310

Qua reserat portas atque aurea tecta sororum.

Discendi haec methodum, rationes, symbola vocum,

Scribendique viam monstrat sensusque modosque.

Post sequitur dextrae pugnum Dialectica stringens,

Aequas quae gestat lances, quibus omnia librat.

315

Causarum haec amnes, veros fontesque recludit:

Perplexas cavet ambages falsumque cavere

Rite monet, ratione docet, quo vera sequamur.

Rhetorice at dextrae palmam demonstrat apertam.

Eloquii haec vires ostendit, cuncta nitenti,

320

Verborum cultu exornat (quo mulceat aures

Cunctorum), ponitque suo quaeque ordine dicta;

Mitigatque iratum et facundis saepe loquelis.

Hinc et Aritmetice, numeris quae supputat artem

Mensuraque suam et firmat ratione decenter.

325

Musica - stat iuxta fidibus citharaque decora,

Melliflua voce et cantu plectrisque sonoris

Quae exhilarat tristes animos et pectore curas

Propulsat. Iungit varias haec ordine voces,

Hinc melicis tenues mulcet concentibus auras.

330

Stat prope, quae nomen metris desumpsit, et illi

Organa sunt certa in manibus, quibus ordine mundum

Metitur, monstrat quaeque intervalla locorum,

Et prata et campos et montes dividit altos.

Septima, cui nomen celsis derivat ab astris,

335

Fert sphaeram, motus caeli scrutatur et alti,

Labentesque polo stellas et sidera spectat.

Palladis hae currum cunctae clamore sequuntur

Laetisono, lauris caput intertextum et olivis.

Quisque igitur superum se exornat, carpit iterque

340

Iussum. Conveniunt omnes sic aequoris undas.

Iis statim undicolae occurrunt dii, numina Ponti.

Neptuni primum coniunx sese aequore tollit,

Molli rorantes alga redimita capillos,

Oceanusque senex sequitur fecundaque Tethys,

345

Caerulus et Nereus Dorisque, ornata lapillis,

Et Phorcus pater et Glaucus Tritonque sonantem

Inspirans concham, alta premens et tergora cetes,

Et vates Proteus, solitus sub gurgite monstra

Pascere Neptuni atque immani corpore phocas,

350

Et cum Leucothea Thebanus matre Palemon.

Ludunt Nereides virides agitantque choreas

Per fluctus, et quaeque studet superare sorores

Nando: ac mirantur superos currusque superbos

Illorum. Magis ast oculos in Pallada figunt

355

(Vt quae esset cunctis ornatior) atque rosarum

Mirantur lucem insolitam, mirantur odorem

Divinum. Invidia flagrat Saturnia magna:

Prospectatque Venus, torvum fel gestat et ore.

At Neptunus, iter properans, sub saxea divos

360

Tecta trahens, iubet illico aquas discedere late

Qua superi gressus inferrent. Protinus unda

Paruit imperio, late et circumstetit illos,

Accepitque sinu vasto atque sub aequora misit.

Limina tum superi intrantes saxosa profundi,

365

Miranturque domos Neptuni atque humida regna.

Motibus undarum et stupefacti ingentibus, adstant

Intenti obtutuque tenent fixa ora; simulque

Speluncas spectant vastas lucosque sonantes

Subter aquas, unde et se erumpunt flumina magna

370

(Ducere namque ferunt cunctos primordia ponto

Amnes atque iterum in pontum se ferre tumentem:

Fluviorum regem Eridanum Nilumque Lycumque,

Danubium et magnum), nec non unde exit Enipeus,

Vnde Tybris pater, unde vago Liquentia cursu,

375

Flumina quotque rigant terras camposque virentes.

Nec non monstra maris spectant, immania cete,

Vastas balenas, oblongo corpore pristes,

Efflantes fluctus et physeteras ad astra,

Tollentesque vagos sese delphinas in auram

380

Et phocas et quot tenet aequor monstra sub undis.

At postquam intravere domos et grandia tecta

Pumice multivago structa et contecta virenti

Musco (parietibus pendent aulaea colore

Fulgenti variata, udis nevere sub antris

385

Quae olim Nereides bombycum stamine et Afro

Murice tinxere ac vario pinxere colore:

Infixae et rutilant gemmae laquearibus altis),

Nereides tonsis portant mantilia villis

Et superum manibus vitreas dant ordine lymphas.

390

Expediunt Cererem calathis et pocula ponunt,

Ac dapibus mensas onerant. Iam rite paratis

Ast epulis, mensa discumbunt ordine divi

Et coctos comedunt pisces: nam mensa adoperta

Piscibus est variis. Sunt scombri, anguilla scarique

395

Et lati rhombi et gobii octipedesque paguri,

Polypus, auratae, murenae, carpio, cancri:

Non desunt squalli, non ostrea grata palato,

Non tructae, moenae, mugil, non sargus in herbis

Versari solitus, pagri mentisque bifurcis

400

Barbi, non cyprini, aut vilis tinca voraxque

Lucius. Est omnis tandem iucunda palato

Turba gregum undigenum. Divinum spirat odorem

Neptuni domus. At Nereides ordine longo

Attalico luxu non cessant fercula ferre.

405

Dum comedunt, dulces moderatur pectine chordas

Proteus et tenues demulcet cantibus auras.

Hic cantat siquidem cunctarum exordia rerum.

Vt deus e nihilo magnum fundaverit orbem,

Vtque elementa simul concordi pace ligarit,

410

Quae caelo rutilent stellae utque errantia cursus

Vsque suos peragant, lunae solisque labores,

Vnde hominum genus et pecudum, quis spiritus auras

Sollicitet, quis motus agat vasta aequora ponti,

Vnde etiam spirent (noscit namque omnia vates)

415

Aura per magnum tanto cum murmure venti.

Ille canit, resonans responsat vocibus Echo.