Gerolamo Aleandro Aegle Pharmaceutria

Hannibali Gusellae ecloga

 

Carmen pastorum Ascraei atque simul Zephyraei,

Quos iner se certantes stupuere Napaeae,

Atque immixta suo coetu est mirata Diana,

Constitit et solitum flavens Liquentia cursum:

5

Dicemus musam Ascraei, atque simul Zaphyraei.

Tu mihi, seu gratis habitas Heliconis in oris,

Sistis ubi docto currentia flumina cantu,

Aonides te ubi mirantur lustrantque choreis,

Seu vigilas studiis, quae te alta ad sidera ferre

10

Aeternumque etiam felicem reddere possunt,

Hannibal, hos nostros non aspernabere lusus.

Agresti ludo calamo: ne temne laborem.

Grata etiam magnis Divis sunt munera parva.

Ipse etiam haec quondam pulcher dignatus Apollo est,

15

Admeti et tauros Amphrysi pavit ad undas.

O si unquam mihi concrescent in carmine vires,

Tunc ego virtutesque canam et tua maxima facta,

Tunc laudes magnas, quae ducunt te aethera ad altum.

Cum crescent anni, crescent in carmine vires:

20

Dummodo Musae adsint et non invitus Apollo.

Tum aeternum nostris vivent tua nomina chartis.

Pastores sed ne pigeat sentire canentes.

Vix umbras Aurora polo noctemque fugarat,

Roscida cum pastor pecudes in gramina ducit.

25

Incumbens baculo Ascraeus sic edidit ore:

Ascraeus

Obrue te vasto, iam te sol obrue ponto,

Nox veniat mihi grata; excedant sidera caelo;

Ipsa etiamque Diana micans decedat Olympo.

Tantum sint umbrae, tantum maneantque tenebrae.

30

In tenebris vivam, postquam lux ipsa fugit me.

Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.

Me semper luctus, lacrimae et comitentur euntem;

Et semper fletum spargant mea lumina tristem.

Quid nam agis (heu) Lachesis? Cur me non tollis iniqua?

35

Quid faciam, si me linquit mea vita, meum cor?

Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.

Tempore, quo placidum carpunt per membra soporem

Quadrupedes, homines, pisces, pictaeque volucres,

Solus ego expello ex oculis et pectore somnum;

40

Huc, illuc fundens gemitus, silvasque pererro.

Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.

Quid me Lyda fugis? Iam non sum ursusque leoque;

Non saevas tigres, non gryphes editus inter;

Non me serpentes, non lactavere dracones.

45

Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.

In tenebris faculae sunt gratae, dulcis in aestu

Aura, sopor fessis, sitientibus unda merumve.

Si retegis faciem, sicut sol ipse, tenebras

Ipsa ex me fugat et, veluti levis aura, calores,

50

Dat requiem fesso, depellit, ut unda, sitimque.

Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.

Non Libyae terras, aut extremos Garamantes,

Non sol occiduus radiis quae littora pulsat,

Non gelidam Scythiam Nabataeaque regna videbo.

55

Te, mea vita, sequar, te semper, Lyda, requiram.

Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.

Tu refugis spernisque meas ingrata querelas.

Si nullis donis, nullis precibusque moveris,

At saltem ulla meae tangat te cura salutis.

60

Iam moriar. Dicent: "Tu mortis causa fuisti."

Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.

Non unquam cordis nostri sedabitur ignis.

Omnia tentavi: undas, terras, sidera, nubes;

Non magicos cantus, artem ignotamque reliqui:

65

Omnia sed nocuere mihi. Ipse amor omnia vincit.

Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.

Segnia nunc diri timeant armenta leones,

In silvis certet Philomelae bubo canendo,

Deserat et nitidus caelum sol, gramina campos,

70

Stent volucres liquidis undis, stent aere pisces.

Concine cum luctu mecum, cava buccina, versus.