Tommaso Chaula bellum Parthicum 3

Reference basis text: Barbara Valenti, 1983

Editing of the digital edition: F. Boschetti

Other sections


Horridus interea, dum pectora pulsa tumultu,

Dum stridente vado refluo plangore sonarent

Equora convexe super avia vallis, aruspex

Ecce, tenens gressum summi de vertice montis,

5

Plana petit; ventura volens prenoscere belli,

Impia sacra deis parat, heu, crudelis Averni.

Ergo, ubi nocturnis venit super arva favillis

Lucida funereis, taxo velante capillos,

Augur, et aspexit miserandum cede cadaver,

10

Incipit: "E multis poscunt, miserabilis umbra,

Te quoque sacra deum, seu sis Romanus et hospes

Seu corpus gentile. Michi iam Fata resolves

Et rerum secreta canes; quo pondera vergant,

Pondera bellorum referes; post ipse profecto

15

Vadere pallentem non te indignabor Avernum;

Elisios monstrabo lacus sedesque virentes.

Carmine non ullo magico revocatus ad auras

Deflebis vidisse diem celumque Tonantis".

Dixit, et insertum nervis per saxa cadaver,

20

- heu scelus! - asportat vallis, qua maxima cautes

Eminet, umbrifere, Clario non visa comanti.

O miser, et forsan coniunx ululatibus errans

Et soror et mater volvunt informia queque

Corpora, dum flagrant inter te fata iacentum

25

Noscere et intendant tabentia membra medullis

Condere marmoreo, suprema piacula, busto.

Tum fera viperios iactans per colla sacerdos

Terrificus crines et concava lumina torquens

Versus humum Stigiam, sic incipit ore profano

30

Incantare deos Herebi: "Quecunque manetis

Vltra animas sontes et tabida regna baratri,

Eumenides, Acharonte sate Noctuque tacenti,

Hanc umbram, ceco nuper que venit Averno,

Hanc umbram mandate michi, stimulate morantem

35

Suppliciis, aperite nefas. Vos atque, sorores

Fatales, audite sonos et murmura nostrum.

Nunc iubeo: oranti michi reddite, reddite paulum

Huius fata viri; veniant in pectora sensus,

Et veris imbuta modis. Tu, furva proterve

40

Hostia qui servas, custos inamabilis, audi,

Cerbere, clamantem. Ni protinus ista precanti

Annuitis - vittas capitisque insignia nostri

Adiuro - scelerabo Chaos, Solemque comantem

In mediam monstrabo Leten, et Tartara puro

45

Lumine terrebo; tuque, o Proserpina, mundi

Tabentis regina potens, complexa maritum

Cui Manes servire fuit, tua furta profecto

In patulum vulgabo diem, matrique Sicane

Elisio raptu quo sis sponsata tiranno

50

Ipse feram, ni nostra geras mandata sub umbris.

Tu quoque, liventis regni moderator operti

Atque, tui fratrum sevissime, Pluto, duorum,

Exaudis, an triste nefas faciemque tremendi

Numinis eliciam, quacunque in sede nefanda

55

Sistat, et invisos lustrabo lampade Manes?

An sileam? Seve monstrabo Gorgonis ora?"

Talibus exterrens animas regemque baratri,

Arbiter infandus pavefecit regna silentum,

Concutiens immite caput torvumque colubrum.

60

Ergo indignantem, quam nondum gurgite adusto

Navita squalenti portaverat impius alno,

Precipitant umbram Manes, ut, claustra relicti

Corporis assumens rursus, revehatur ad auras.

Tristis at anguiferos volvens per inane capillos

65

Effera Thesiphone, pavitans ne forte profundum

Et specus atra vadis conturbet flumina tantis

Trenera, carminibus vates horrendus opacis:

"Perge" ait "ad superos, umbra o scelerata. Quid heres?

Perge" ait, et stimulans pavidam serpente morantem

70

Verberat erecto; quatit omnem terror euntem

Per loca suppliciis sontum repleta profanis.

Illicet in tenebras vadens miserabilis umbra

Purpureum visura diem, indignante meatu

Astra petit; postquam que lucida sidera vidit,

75

Horruit et, retro volvens vestigia, vultum

Nubit, et infelix pallentis regna baratri

Atra subire parat, sevum conquesta dolorem.

Sed ferus Inferno consistens ianitor arcet

Limine: "Vade polum iam spectatura relictum;

80

Vade" triformis ait "iam iam remeabis Averno,

Pessima," et infando latratum misit ab ore.

Tum procul aspiciens nimis, heu, deforme cadaver

In gelida tellure situm, conterrita iussu

Cogitur, illacrimans, antiqui corporis usum

85

Sumere. Sanguineo transfossum vulnere totum

Extat, et attonitum casus sibi fata futuri

Noscere et innumeras tum posse resolvere linguas.

Talis Apollineis virgo compulsa cavernis

Ivit ut ad Phebi tripodas et ceca viarum

90

Atria, fatidico divi complena pavore,

Horruit annosi mundi sibi fata licere

Pandere, cum repsit sua per precordia numen,

Qualis apud vatem corpus lacrimabile, postquam

Extitit erectum, sed huc stagnante cruore

95

Miratur portenta deum cognoscere sacra.

"Quid nunc augurio misera me sorte peremptum,"

Inde ait, "o rerum scrutator maxime mundi,

Nuper ab Elisia revocas, heu, sede? Nefasta

Ars tua tanta potest? Iterum quid carmine sevo

100

Excutis hanc animam? Satis an non clade cruenta

Occubuisse fuit? Tristis discrimina Martis

Non penitus stravere virum? Sed morte secunda,

Heu miser, extinguar; moriemur, luce relicta,

Quam rursus vidisse piget. Proh nempe dolore

105

Sors nimio ploranda michi! Da, deprecor, ingens

Augur, ut in tenui claudam mea membra sepulcro.

Taliter orantem sic post mulcebat aruspex:

"O tu, que Stigio nuper revocaris Averno,

Flebilis umbra viri, querenti fata futuri

110

Temporis, es nobis Orco donata volenti

Auspiciis non, ipse voco, per numina testor

Confusumque Chaos, trenera te sede nefasti

Carceris ut referes extet quis terminus armis.

Crede equidem: sevis nunquam terrebere sacris;

115

Non ulli ventura canes, at, leta suberrans,

Ibis ad eterno redimitos gramine campos,

Ibis, et apricis gaudens spaciaberis arvis.

Pande, quid ora moves? Passim satiare parato

Fumifico stridente rogo; miseranda, quid horres?"

120

Illa quidem lacrimans tremulo sic incipit ore:

"Si misere sortes Herebo, prelate sacerdos,

Pandere solicitant, longa haud primordia belli

Sunt dicenda tibi; sed, que mihi spirat Avernus,

Accipe. Iam scelera et video, succumbere magnam

125

Marathon et sevo matres circundare planctu

Menia. Ve memini! Generosa propago cruentis

Regia vulneribus, cupiet dum rumpere in hostes,

Occidet, et toto stabit victoria mundo

Gentibus Ausonie; iam Roma superba triumphat".

130

Dixit, at inde, solo torquens cava lumina circum,

Corruit infelix, Stigias et rursus ad umbras

Evolat et, vadens, fumantia sacra relinquens,

Impia Tartarei properavit ad ima profundi.

Tristis ab infandis remeabat barbarus aris

135

Augur, et aspersos concreto sanguine campos

Deserit et silvam tabo cautesque rigentes,

Et patrie volvebat iter; sed multa queretur

De Superis sibi sorte data, casumque labantis

Marathos immemorans docta sub mente gemebat.

140

Nec minus, ut Phebe tenui pallescere cornu

Cepit et Eoos referens Aurora iugales

Splenduit et rutilum Solem ducebat ad ortum,

Turba pares movere gradus, plorata suorum

Deseruere virum semusta cadavera campo.

145

At dux Ausonie, per prospera Fata triumphans,

Impiger, ut terras lustrari lumine vidit,

Collibus e gelidis tollens sua castra, repente

Impulit in planum pronus certamine muros

Impetere aerios urbis; tamen ante benignus

150

Legatos de more iubet se credere ad hostes,

Qui sermone petant doceantque ingentia Rome

Agmina barbareos bellis versare Penates,

Ni ferat imperium Romanaque signa capessat

Gens quoque perpetuis semper subiecta pruinis.

155

Ergo iter arripiens, Quintus de gente Metelli

Inclitus eloquio, Scithicam tendebat ad urbem

Que tum femineis ululatibus acta sonoris

Funera luctisono flebat plangore iacentum.

Hic ubi conspicuis hominum stipata coronis

160

Menia prospexit, ramum candentis olive

Pretulit, ostentans pacis legata venire.

Tandem funerei potitur munimine valli:

Vndique liventi migrantem lumine matres

Sacrantur spectantque virum; coniunxque sororque

165

Obiciunt fera fata deis, et multa dolore

Multa gemunt. Postquam vir constitit ante tribunal,

Faucibus hec audax exorsa repente resolvit:

"Huc ego, maiestas patrum veneranda per evum,

Si michi vera licent, venio legatus; et ille

170

Dux iubet orantem vestris me credere muris.

Vi memori priscum, repetens antiqua, senatus,

Mente notes fedus Latiis annalibus actum.

Invenies nunquam Romane insignia gentis

In vestros penetrasse sinus nec bella tumultu

175

Instaurasse fero, sed vos maculasse benigne

Federa pacis" ait "Latioque undasse cruore

Gramina cum campis, auxistis et equoris undas.

En modo - tendentes super hec confinia regni,

Vidistis; cur ista fero? - furiosa iuventus

180

Invasit nos Marte truci pugnamque latentem

Intulit, et crocei respersit sanguinis herbam.

Vsque adeo pietas mundo rectumque bonumque

Cessit, et humanis nulla est reverentia divum,

Vt, velut amentes, populi per cunta malorum

185

Letentur fecisse nefas, regnator in astris?

Nec nos Ausonii seva feritate venimus

Ad Parthum vastare solum terrentibus armis,

Aut cupimus blandam mundo temerare quietem.

Non ita crudeles duxit Fortuna Quirites

190

Impietate satos, sed qui tranquilla videre

Ocia per terras possint gaudere, subactis

Cedibus infandis, sociam deducere vitam

Omnibus exoptent, Superos venerentur ad aras.

At vos ambiguis bellorum casibus, almi,

195

Consulite, o patres. Noster fortissimus auctor

Scire volet si vestra fides, si sancta voluntas

Vlla sit Italie cecos et pace furores

Tollere, vel vultis rursus concurrere ferro.

Heu sors! Vidistis quam largo sanguine cunti

200

Ecce natant campi, qualis sit finis ab armis?

Nec tamen est Latius tanti discriminis auctor

Miles, sed vobis debetur pena profecto.

Quare age magnanimo regi responsa, verendi,

Pandite iam, patres; date perfida bella moveri.

205

Nec plus Gradivus querna furiosus in hasta

Gaudeat alterno terras fedare cruore,

Sed simul unanimes commercia sumere vite

O iuvet! Alma quies, nullo tentante tumultum,

Regnet apud gentem. Quid, si Fortuna per orbem

210

Imperiosa quidem Romanum tollere ad astra

Apparat imperium, debet vitare nefastus

Rex Pacorus? Non ista deis est cura profecto".

Talibus orantem circum vaga lumina volvunt

Obstupidi astantes, et talis copia lingue

215

Abstrinxit terrore animos. Sic Iupiter ingens

Cum, sua terribiles immani mole Gigantes

Bella parare deis referens, conterruit omnes

Celicolas, dum forte ferus Gradivus ab oris

Traiciis remeans cetu comitante cruento,

220

Affuit exundans tabo Superosque paventes

Adventu firmavit atrox, ut nobilis heros

Corripuit sermone viros per tanta disertus.

Nec tulit hic audax ultra responsa morari

Epanus; imo furens sic alta silentia turbat

225

Atque ait indignans: "Quid et, o preclare senatus,

Sternimur unius verbis? Pacemne petemus

Degeneres, cum rura natent et flumina nostro

Sanguine plena fluant? Et nusquam tela vigorque

Martius? Est animus nusquam? Modo, turba, ruamus,

230

O modo turba virum! Iuvines, quoscunque parentum

Tristis imago movet pratis obtrunca nefandis,

Arma tenete, precor; moveat vos umbra iacentum,

Heu, fratrum miseranda nimis! Tuque, impie, vade,

Vade," ait, "Ausonioque tuo refer ista tiranno,

235

Quem nisi pacifice ramus defendat olive,

Arsacide testor numen sublime decusque,

Proiiciere lacer volucrum nova pabula turbe".

His ferus ardebat, donec maturus Enispon,

Corripiens iuvenem, sacra cum voce tumultum

240

Sedat et inde refert Latio sic pauca retractans:

"Maxime, qui nostras nuper compulsus ad oras,

Miles, et o liceat pro re quoque pauca fateri!

Federa que quondam Latio temeravimus orbi?

Heu, quid tanta ducis iactas mandata superbi?

245

Hisne parat terrere viros? Non sufficit, heu sors,

Imperio Italie mundus populoque Latino,

Qua venit en Pean generosus et occidit undis,

Quaque ruit pelago furiosi turbinis Hauster!

Sed iam precipiti motu confundere terras

250

Apparat Italie gens effera, nostra ruinis

Nunc quatit arma ferox, que, postquam bella nefastis

Partibus Emathie commisit et arva cruorem

Emanare dedit totumque rigescere pontum,

Convertis, scelerata manus, in regna nivosi

255

Frigoribus subiecta poli; totumque pererrans

Humanum truncare genus flagrantibus armis

Ardet, et a seva nunquam revocabitur ira.

Tu tamen i, sospes, referas hec, ista ducique:

Nos non degeneres sic ducunt fata deorum

260

Vt fusus campis moveat cruor iste pavere

Hunc populum, veniens agmen ferale sub Arthon.

Sed quo nostra fides maneat servata petenti

Arsacide, ferimus quicquid Fortuna iubebit".

Dixerat ille; gradum retrahens, ad castra propinqua

265

Appulit orator. Gentis responsa recursans,

Sic ait - aspectans vulgus stetit auribus omne -:

"Gloria Romani, princeps o, nominis ingens,

Quid nisi bella dari doceam? Cupitisne maligne

Gentis habere palam dictum? Per numina testor,

270

Nunquam ego iam valeo narrare infanda scelesti

Orsa quidem populi; credas an cede subactum

Ausonios horrere viros, rursusque venire

Ad sevum certamen," ait "fatumque lacertis

Instaurare suum? Quantum vesana minantur,

275

Heu quantum vesana parant! Pacemque timentes,

Arsacidam Pacorum funesti fulminis instar

Ostentant tolluntque deum. Vadamus ad arma,

Surge age, da bellum! Periuram vertere gentem

Haud cuntemur," ait, "sinimus neu tanta pudori

280

Affore Romano." Dudum fortissimus heros

Omnia iam repetens, circum resonante tumultu,

Martis amore calens totus stetit asper, et acri

Mente subest bellum, postquam spernata per hostes

Imperia advertit tanta cum cede superbos.

285

Inde ait: "O comites, nunc nunc Fortuna sequenda

Est nobis per cunta quidem certamina. Nonne

Cernitis, o socii? Gentem dedit ipsa rebellem;

Ostentet quantum cupiat prestare favorem,

Roma, tibi. Properate viri, sperate secundis

290

Auspiciis conferre manus, Superosque benignos

Credite per campos dare tela furentibus; et Mars

Ianque suos gaudet per summa movere nepotes

Prelia bellantes. Animos relevate feroces,

O iuvenes Itali, sortem spectate faventem".

295

Dixit, et armorum cuntis infudit amorem.

Haud aliter tubicen, postquam cantator adunco

Ere dedit signum belli miserabile turmis,

Accendit clangore viros, et bellica sevo

Agmina corripuit penitus stridere tumultu,

300

Fervere cornipedes, et tum per prata iubatos

Impulit et septi laxare repagula castri,

Quam ducis hortatu miles Latialis apertis

Plausibus exultans suscepit pectore pugnam.

Augur ut extremum, Fato volvente ruinam,

305

Vidit adesse diem, sevis casura sub armis

Menia quo patrie nutarent, mestus adivit

Patrum consilium. Nulla stringente capillos

Arbore laurifera, tantum sed squalidus, ista

Protulit in medium turba vallante senatus:

310

"Non ego pro vestris solum modo casibus adsum,

Non ego, nec cogit nostrum longinqua senectus,

At comune nefas urget me pandere quantum,

Heu quantum, iam Fata parant. Me sanctus Apollo

Si movet, haud sileam, mea vos nec dicta per auras

315

Vana tenete, precor. Summi si sidera celi

Sunt vati manifesta michi nec fallat euntem

Me super alta poli regio spectata Tonantis

Alitis augurio, si me non Tartara vatem

Decipiunt et Stix atra soli tabentis operta,

320

Omnia Gradivus confundet federa rerum

Et mundum turbabit atrox, sed plurima Parthis

Plurima, proh, miseris sevissimus ipse minatur.

Quas clades modo nempe canam camposque madentes

Et colles et prata simul stagnante cruore!

325

Que referam? Video rapidum iam tristis Orontem

Sanguine spumiferum ripas undare gelato;

Nec finem sperare licet nisi cede peracta.

Non celi motu tantum fera Fata notavi,

Credite, sed sacris, et adhuc crudelis oberrat

330

Ista lues; vidi, iugulum cum pronus aruspex

Luctanti accingor miserum prefigere tauro.

Nanque nefas imis sparsit natura profecto

Visceribus, qua parte iecur se terminat infra.

Nulla suis mansere locis, at lurida pestis

335

Omnia corrupit, venis marcentibus, exta.

Expavi vidisse minas tantamque parasse

Seviciam Superos; et te, Fortuna, querebar.

Vos igitur, mundus tanta si mole malorum

Conquatietur," ait, "dubiis in casibus ingens

340

Sumite consilium; virtus preclara sub omni

Providet eventu; moneo, pacate verendis

Numina nunc sacris, niteant altaribus ignes,

Thuraque vimineis mites portate canistris.

Post, michi siqua fides est et si noster Apollo

345

Vera canit vati Thebano conditus antro,

Iam doceo, bellum nullum crudele potenti

Ducite cum Latio. Nosco quid numina, nosco,

Hac in parte velint, isto quid nempe tumultu

Ipsa parent video; vanam nec sumite mentem

350

Auguris esse mei, non hanc ridete senectam.

Deprecor, o comites, Fatum prevertite sensu".

Hec sacer antistes gestu nutuque modesto

Protulit, exardens vatem dum talia contra

Reddidit Cutromothon, veniens qui gente Philippi

355

Fisus erat, quocunque loco Fortuna dedisset,

Tendere et audaci bellum sibi querere ferro:

"En modo, conspicui iuvenes, quibus alta tremendi

Copia sub calido confervet pectore Martis,

Affusi mandante deo precibusque modestis

360

Poscamus ne bella gerat iam nostra iuventus

Hostibus infandis, pateant cum prata lacusque

Et vada plena viris et flumina cunta necatis.

Nos, velut ignavi, muris vel stemus abacti

Et lugemus" ait "sortem casumque iacentum

365

In nuda tellure virum, vel menibus istis

Erumpant meste matres nupteque senesque

Inducantque ducem Latium, pacemque remissa

Voce petant, veniamque rogent, et regis adorent

Signa piis lacrimis: discant servire Latinis.

370

Heu nescis, demens augur vesane, quid istud

Imperium Rome, quanta cum mole gravantur

O quotiens populi miseri, vel pace vel armis

Parent Italie, que, dum Peana micantem

Blanda sinu Thetis capiet sub fonte tepenti

375

Occiduo, vel dum referes, Aurora, per ortum,

Cladibus et bello molem confundere rerum

Tentabit penitus! Superi proh, quanta feremus

Humanum iam seva genus! Sanctissime cetus,

Nil ego consilium vana formidine moti

380

Huius laudo quidem; sed nostras undique vires

Vndique stauremus; melior sors ista profecto,

Sors melior, muris vitam quam degere clausis

Indecores. Tantum Romana pavebimus arma?

Secula per mundi leges Latiumque iugumque

385

Nos an femineo patimur terrore subacti?

Heu, miser iste pudor; misera nos sorte creati,

Auguris indocti si credimus omnia fatis.

Sit mora nulla, viri; socias mittamus in urbes,

Que, si prisca manent magicos firmata per ipsos

390

Federa, dico, deos, validis stipata catervis

Agmina transmittent, et Parthia tota favebit

Rursus et in campo Fortunam milite forti

- talia ferre decet, proceres - tentabimus ultro.

Et si Fata iubent demum succumbere bello,

395

Hic casus lugendus erit, famamque per orbem

Marathos inveniet iustasque in numina voces

Cum pietate feret; vel, si fortissimus ille

Prelia Gradivus, claris pulcerrimus armis,

Hostibus impendat sevam sub Marte ruinam,

400

Vt furibunda manus, nunquam sacianda cruore,

Oppetat in campis, quantum decus, inclita turba,

Gaudia quanta dabis! Sed tu, miserabilis augur,

Obsitus, imbelli redimitus tempora lauro,

Stabis et insano terrebis Apolline mundum.

405

Vana canis; non ista viris stat nempe voluntas,

Quo tua iussa gerant, quotiens amentia mentem

Et pavor ipse movet. Quid, pessime, sidera divum

Provehis augurio peregrinos ire per orbes?

Quid stragem conferre mones? Si Martius horror

410

Cogit anelantem ferrum trepidare cruentum,

Duc, age, tranquillam solus sine turbine vitam;

Ignea cum stellis et sidera fixa polorum

Callidus observa. Nos per discrimina queque

Ibimus audaces nec tardat terror euntes,

415

Et spolia alta ducum pugna largasque cadentum

Exuvias templis - faveas, Fortuna - feremus".

His iuvenis belli repetens testatus amorem,

Impulit herentes animos stragemque futuram

Cedibus alternis fremitans tulit ante senatum.

420

Mittitur interea Charre legatus ad urbem

Qua quoque longevus tardusque etate vetusta

Assidet audacis Pacori pater altus avito

Arsacides solio. Quem maiestate verendum

Vidit ut orator Panaus, tellure profuso

425

Poplite ter gelida: "Regum clarissime," dixit,

"Vnica spes rerum, quas si Fortuna maligno

Sidere confundit clademque moventibus astris,

In te fixa manet nostrum fiducia, nostrum,

Heu, tantis afflicta malis, pater optime. Tandem,

430

Si dolor et lacrime tardant me vera fateri,

Dico tamen primisque ferens a cladibus ibo.

Hactenus Ausonios, dubito, si Fama tumultus

Charrarum transire plagas duxisset ad Arthon,

Iam dubito, dubito nostras te audisse ruinas;

435

Nota tamen fera signa mali reor esse per orbem.

Nam postquam Emathia confecit cede nefanda

Omnia Roma ferox confuso crimine belli,

Postquam fraterno madidum quoque sanguine ferrum

Fasque nefasque dedit sevis occumbere campis,

440

Contra quos valeat rabiem iactare scelestam,

Vndique compellat totumque invertere mundum

Flagrat, et imperium terre sibi vendicat armis.

Nos primum miseri, crudeli sorte subacti,

Sensimus infandi tanti discriminis horam.

445

Nanque, ubi ventantes iam per confinia nostrum

Vidimus Hesperios, muris delapsa iuventus

Infelix, per plana ruens et lustra ferarum,

Obvia fit bellis, audet miseranda feroces

Rumpere per turmas, parili et concurrere motu.

450

O nimis audaci fidens certamine Martis,

O nimis infelix acies truncata per agros!

Et tibi quid memorem, rex o fortissime mundi,

Sanguine iam Scithico fluvios herbasque rubere

Atque undare lacus miseranda cede tuorum,

455

Dum servare fidem Parthis, dum pellere ab oris

Querimus Italiam vel libertate teneri?

Sed nunc, Ausonios - sic tu, Fortuna, dedisti -

Casibus extollens animos, per cunta nefandus

Ductor agit bellum; iam menibus eminet urbis

460

Marathos et ferro certat vastare Penates,

Federa commemorans Latio signata Tonanti

Et nostris astricta deis; pater, ante profecto,

Optime, conversis sternetur menibus alta

Marathos et bellum plusquam civile geremus

465

Germani natique simul, vultusque parentum

Indigna pietate furens animosa iuventus

Ense cruentabit; quicquid Fortuna iubebit

Impia, non trepidat populus portare nefandum,

Quam, ceu degeneres primaque et clade subatti,

470

Castra ducis Latii gentili et sanguine sontes

Gentes Hesperie, regum preclare, sequamur.

Erige nunc animum tanto surgente furore,

Arma move. Rursus Latium concurrere Parthis

Discat et in Dacos veniat furiosa caterva,

475

Vulneribus moritura suis, finemque profanum

Sentiat, heu, rabies, totum bachata per orbem!"

Dixerat orator. Veluti cum turba deorum,

Territa ab anguipedum cetu ventante Gigantum,

Vt stetit ante trucem Martem, qui horrentibus armis

480

Versus ab Otrisio fuerat ferus accola campo

"Affer opem," dixit pavitans, "Gradive, Tonanti":

Nec timor aufugit, donec sevissimus ira

Mavors incandens hastam per inane madentem

Sanguine Traicio torsit stridore protervo.

485

Nec mora; longevus, motus pietate loquentis,

Rex tulit ore sonum: "Quem tanta miserrima clades,

Quem non, o iuvenis, moveat? Si Tigridis ora

Detinet Hircanie, si crudam pectore cautem

Gestet et in Maura natam regione leenam;

490

Provocor, heu, qualem cedem meminisse perorem,

Omnia pervolvens animo, cum pascua Capri

Montis inundavi crasso madefacta cruore!

Et, quamvis senio nunc protardamur inerti

Dum modo Fata velint, dum tu, Fortuna, reportes

495

Rursus in hostilem me iam prodire tumultum

Et fera cum Latio componere bella nefasto,

Nil moror. En capio seve primordia pugne;

Spem prestate deis, res o sperate secundas!

Adde quod ingenti Pacorus cum milite clarus

500

Nuper ab Assiriis remeans populatibus audax,

Hic quoque victor erit, quo fortior alter ad arma

Haud ruit armipotens; ferro sua bella rigenti

Omnia pertractat summa virtute tremendus.

Tu quid, Roma ferox, semper gavisa tumultu,

505

Terrarum vastare plagas pelagique polique

Insequeris? Nunquam, nunquam modus ullus ab armis?

Heu, liceat revocare gradum, liceatque parumper

A ferro cessare truci; modo tendis Hiberum

Et modo continuis ardentes ignibus oras

510

Impetis Haustrales, subiecta caloribus urges

Regna modo immensis; nullus tibi finis habetur?

In Boream quid flectis iter, scelerata, tuorum

Sanguine civili fuso per prata, per undas?

An forsan, vesana, venis concurrere rursus

515

Milite prelato, nuper qui, cede nocenti

Impius Emathie factus, per viscera fratrum

Inseruit ferrum, per pectora tristia patrum?

Nil agis hac rabie, Latium crudele, profecto,

Nil agis, o demens, sevis successibus audax.

520

Heu, vanus te cogit amor, te vana voluntas

Provehit in Charras totiens inferre tumultus

Et totiens inferre manus per prelia sontes.

Quid quatis humanos? Regni si tanta cupido,

Congere Thesalicos alto munimine montes,

525

Congere - non istud sevi potuere Gigantes;

Maius posse tibi -, et bellum crudele Tonanti

Imprime, celicolas invade furore. Licebit

Numina et astriferis pellas e sedibus; inde,

Roma, quidem regnans iam percute fulmina templis.

530

Et, vos o proceres, patimur discrimina seve

Semper an Italie? Mundi vastare Penates

Cernimus Ausoniam, crudeli mole ruentem;

Parthia, Mavortis dudum metuenda furore,

Degener horrebit per bella venire Quiritum?

535

Non ita dii Superi, non sic, Fortuna, iubebis.

Vix erat alloquio longevi principis ullus

Finis adhuc, cum turba, sonans stridente tumultu,

Verba ducis turbat: "Rex o, quid plura retractans,

Pergis, et in fando producis temporis horam?"

540

In tranquilla furens non intellecta ferebat

Plurima cum claris convolvens dicta relatis:

"Rex, age, bella para; iam iam celeremus ad arma,

Et celeremus" ait; "patimur quid seva tot annis?"

Tum pater archanum, cetu stipante suorum,

545

Apparat ire animo vigili, quam plurima versans,

In thalamum, pronus per turbida bella, per enses

In Latios exire feros. Sed coniugis atra

Somnia, sub tenebris noctis spectata silentis,

Iam dubium tenuere virum paulumque labantem.

550

Nanque, ubi Nox gelidam produxit collibus umbram

Atque quies grato mulcens animata sopore

Repsit, in assiduo nimium miseranda tumultu

Membra virum, stratis recubans matrona potentum

Regia Charrarum vidit portenta deumque

555

Prodigiale malum monstrum miserabile Parthis,

Seu Superi voluere piam monuisse parentem

Neu nato daret arma fero pugnamque profanam,

Seu, dum multa timet, tenebris auditque videtque

Impia fata sui Pacori manifesta figuris,

560

Aut, si forte dedit miseri Fortuna mariti

Augurium, vitam, serie surgente malorum,

Quo damnet iam sponte senex. Nam noctis opaco

Tempore prospexit per florea prata leonem

Adventare trucem villis horrentibus - ingens

565

Per terras monstrum visuque sacrabile signum -,

Qui vagus ut campo stetit irrequietus atroxque,

Aspectum fugere fere agricoleque paventes,

Quos sectatur ovans, variis rugitibus urgens,

Fulmen ut ethereum quotiens fastigia templi

570

Percutit aerii, reflue cum lampade lucis

Huc referens ignes, illuc splendoribus omnem

Circuit ecce locum turresque fragore coercet,

Dum sua per nubes cesset natura madentes.

Mox draco sidereus, surgunt cui lumina fronte

575

Torva colubrifera, triplices lingueque micantes

Ore sonent, squame super hispida terga rigentes,

Montis ab anfractu geminis se transtulit alis.

Dimittens montana loci silvasque nemusque,

Prata legit virusque vomens, modo sibilat Euris,

580

Et modo tabenti vadens quatit astra volatu.

Hic, ubi cursantem vidit super arva leonem,

Ter quater intonuit serpens stridore trementi,

Erectusque iubis spirisque sonantibus ingens

Advolat, intorto quondam ceu missile ab arcu

585

Quod fugit excussum, nervo stridente relicto,

Atque, petens hostem, geminas converberat alas.

Ille sed attollens animos immanis et audax,

Rugitumque ferens, pedibus per inane levatis,

Prosilit et volucri scandit sub tergore saltu.

590

Nequicquam, crudos squamis prefixerit ungues,

Nequicquam dentes armo collisit acerbo

Spumeus et totis conatus viribus hostem

Impetere extantem. Stellate verbere caude

Tum draco terribilis, lucentia lumina torquens,

595

Longius excussit ferientem terga leonem;

Quem simul aspexit gelida tellure morantem

Luctantemque iterum volucri se tollere cursu,

Tum patulo ruit ore ferox, hostemque ruentem

Qua stant fronte iube carpens, tenus ilibus atrox

600

Gutture demergit, fortes et separat artus,

Indeque semestas retro vomit ecce medullas

Et tabo undandes fuso stridente palato

Collambens alas, toto stetit equore victor.

Non tantum regina potens hoc territa monstro

605

Extitit, ast alio, media sub nocte recumbens,

Incutitur terrore deum. Nam cernere visum - o! -

Sedibus a Stigiis mestam remeasse Megeram

Infaustasque tulisse faces; que, menia postquam

Intravit scelerata, manu concussit inerti

610

Ardentem de more trabem totamque per urbem

It funesta lues, incendia seva ministrans

Ignibus infernis; post alta palacia regis

Concremat Arsacide, propulso cardine toto;

Hinc caliganti vultu metuenda virago

615

Eumenis aufugit e regno plorantis Averni.

Ianque Aurora diem tulerat generosa per ortum,

Regia cum coniunx tantis perterrita monstris

Surrexit tremebunda thoro, stratumque relinquens

Immemor auratum, stabat quasi mente gelata.

620

Sic Thetis infelix forsan, cum colla mariti

Stringeret insomnis, stetit irrequieta, repulsis

Adveniente die tenebris, ut mesta profano

Viderit augurio noctis simulacra tacentis,

Quis miseranda parens preclari funus Achillis

625

Nereis accepit; flavos tum sparsa capillos

Cerula, marmoreum tundens sibi pectus et ora,

Implevit plangore salum; ter quinque per antrum

Mesta meat mater, mestam quam turba sororum

Gurgite fulgenti dictis solatur in undis.

630

Vidit in hac noctu - matrem que somnia fallant? -

Infausti genitrix letum miserabile nati

Cum tantis ventare malis: "Proh numina," dixit,

"Quid vestrum portenta ferunt? Que seva minatur,

Heu, nobis Fortuna? Deum moderator et astrum,

635

Vnde venit rabies bellique insana cupido?

O Superi, dannate nefas, removete nefastum

Omen et afflicte matri sint visa secunda".

Plangebat laniata parens tandemque maritum

Arsacidan iuvat ire senem. Sic anxia plantu

640

Ergo, oriente die, regis penetralia gressu

Intrat et, heu, trepido, cui protinus ista resolvit:

"Scis cur advenio, nondum fugientibus umbris,

Inclite Parthorum rex? Miraris adire

Limen et afflictam crines me tundere canos?

645

Bellorum ingentes moliris rite paratus,

Parthian et totam compellis ad horrida ferri

Pergere castra trucis? Ruis irrevocatus ad arma?

Heu, facinus crudele paras; sors ista nefanda est.

Quid tibi visa feram sub tempore noctis opace?

650

Quae prius e tantis funesta miserrima monstris

Fata loquar? Miserere mei, miserere tuique.

Numina dum divum, coniunx, mitissime regum,

Sunt precibus flectenda piis, poscamus ad aras

Iam veniam niteantque focis altaria circum,

655

Nec velis Ausoniam Parthis depellere ab oris.

Bella movere cave; iam iam Fortuna fatigat

Vndique per mundum Romanum tollere nomen

Imperiumque orbis Latio conferre potenti.

Et si crudus amor subeat tentare - polorum

660

Deprecor, augurium, divi, removete parentis -,

Heu, quis et quantis natum cecidisse ruinis

Spectabis, miserande senex! Heu, sidera nosco,

Sidera seva michi! Nec tu, Nox, vana dedisti

Cernere per tenebras, funesta per ocia somni.

665

Nam michi cerulei crudelis imago draconis

Est iam carpenti requiem spectata, marite,

In cuius cervice truces insignia gentis

Astabant aquile signis splendentibus auro,

Qui ferus, incursans per plana per arva, venenis

670

Omnia tabificis corrupit gramina; tandem

Ecce leo veniens, missum ceu fulmen ab astris,

Qui, simul aspexit cristatum fronte draconem,

Ausus adire fuit; sed non fiducia monstro

Profuit audenti; quantis miserabile plagis

675

Occidit avulsum corpus tellure cruenta!

Quid nisi magnanimum Pacorum discrimine tanto

Credimus, o coniunx, penitus succumbere nostrum?

Prospera Romanis impendit Iupiter arma;

Heu, video, vidisse piget, meminisse dolebo!

680

Nunc ego, per Superos et barbara numina gentis

Inclita Caldee, sacrum diadema per illud,

- quando ego non ultra valeo regina monere -

Per, precor, amplexus et dulcia federa lecti,

Progenium sublime decus, per fasque piumque,

685

Neu dudum infausti tribuas primordia belli,

Nec nunc armipotens Gradivus in omnia preceps

Vadat ovans. Quantum poteris, fortissime regum,

Infandum depelle malum; tu consule rebus,

Neu nos perpetuis orbam lugere senectam

690

Luctibus astringat summo Fortuna dolore".

Taliter ambabus genitrix sua pectora palmis

Contundens miseranda, rogat sedare tumultum;

Nec lacrimas tenuere gene, cecidere recentes

Vultibus e gelidis, veluti de nubibus imber.

695

Talia versantem reginam maximus heros

Occupat et, blandis cupiens mulcere paventem,

Incipit: "O sacri specimen, regina, pudoris,

Charrarumque potens, vanis terrere figuris.

Quid vanis terreris?" ait "Quid somnia noctis

700

Impia commemoras? Et pectora tundis amaris

Pectora quid palmis? Sevum depone trementi

Corde metum; meliora vide; meliora profecto,

O coniunx, sperare licet. Proh, territa monstris

Carperis et mentem dubiis ambagibus hauris,

705

Heu demens, nimiumque tuo iam sedula nato.

Si licet id, Pacorus tantis successibus audax

Formidat spectatque tue simulacra quietis,

Cum ferus equoreis dat queque cadavera campis,

Cum, super hostilem properans radiantibus armis

710

Assirie gentem, multorum cedis acervum

Accumulat tantisque potest gaudere triumphis;

Et nunc per Persas Asie trepidantis et oras,

Obruta qua veteris spectantur menia Troie

Quaque fluit Xanthus, qua cernitur Ilion ingens,

715

Victor ubique ruit, rerum fortissimus ille,

Ille quidem totum bellis sibi vendicat orbem.

Forsitan horrebit, demens, in castra subire

Impia, civili respersa cruore parentum?

Auspicibus celi, Superis carissima coniunx,

720

Prelia seva geret. Secum Labienus in armis

Inclitus a divis pro libertate tuenda

Tollitur; et cursum sibi dat Fortuna secundum.

Nec nos bellorum, nec nos certaminis auctor

Misimus in Latios unquam penetrare recessus

725

Horrida cum turmis Arthois castra. Quid istud?

Forsitan invidia est Parthum defendere regnum

Et patrium servare solum, nobisque nefandam

Excutere Ausoniam, totiens que nostra lacessit

Rura nec infausto scit se revocare cruore?

730

Ante equidem suprema dies, qua, pace dirempta,

Equora cum terris, terre cum gurgite ponti,

Aer cum flamis, flame cumque aere mixtim

Concurrent et pacta prius iam federa mundi

Turbabunt, venietque chaos passimque tenebre,

735

Quam, per bella ruens et per discrimina rerum,

Dedita Roma semel rectum temerare piumque,

Cesset per gentes non incestare tumultus.

Tu michi, proh, quantum coniunx dilecta marito,

Desine solicitis ultra lugere querelis

740

Et nato timuisse tuo. Fortuna venire

Huc dedit Ausonios, quo Parthia regna triumphis

Se quantis tollant purgato crimine sontum

Vallibus Emathie; Superi miserantur et umbras

Querentes tranare vadum Flegetontis operti

745

Ossaque supremis albentia condere bustis,

Contentas fugisse diem raptusque ferarum.

Qualia iam dudum sumpsisti gaudia, mater,

Cum tibi Fama, means volucri super astra volatu,

Protulit ingenti Siriam sub Marte subactam

750

Et nati timuisse minas, Asiamque rebellem

Legibus Arthois penitus parere superbam?

Sic, postquam magnus bellum crudele Gigantum

Iupiter exegit, tepido Flegramque cruore

Implicuit fregitque feros montumque catenam

755

Depulit a celis, prorupit turba minorum,

Quis non arma fuit rapere, insultare nefandos

Terrigenas, spectare patrem, qui victor in altum

Ethereum scandebat iter, comitante suorum

Agmine per stellas, reseratis undique valvis;

760

Vt tu, leta parens, Pacori visura meabis

Inclita gesta tui. Sic, si conferre licebit

Cum Superis humana deis. "Sic ille dolentem,

Plurima commemorans, plausu solatur amico.

Illa, nichil contra miserabilis ausa profari,

765

Vt se secreta penetralis sede recepit,

Attendens palmas, sic ora miserrima solvit:

"Fulgida que toto lucetis sidera celo,

Conscia nocturne matri vos astra figure,

Tuque, deum sublimis amor, tu, Cinthia lucis,

770

Cinthia purpureo semper spectanda colore

Cum matri gavisa redis, merente marito,

Vos, Herebi sontes et tristia regna baratri,

Stix livente vado rector telluris operte,

Navita cane senex cimbe moderator inertis

775

Vmbrosumque Chaos, porte infelicis Averni

Deplorans vidisse diem tu, Cerbere, custos,

Exaudite, precor, vocem clamantis in auras.

Siquid Fata parant Pacori nimis invida cursu,

Si quod forte nefas superis mandatur ab astris,

780

Hanc prius, hanc animam dissolvite fulmine obusto,

Quam misere matri transfigat pectora ducens

Fama scelus casumque mei labentis alumni".

Dixerat; et lacrimis undat manantibus ora.