Argumentum
Episcopus Franciscum palam nudatum miratur, quem Pius Pastor sua ipsius chlamyde contegit. Affertur vile pallium quod acceptum Franciscus cruce notat ac eo se operit, laudes paupertatis Evangelicae decantans. Praevidet episcopus vitam Apostolicam per Franciscum esse renovandam. Franciscus populi laudes et opprobria contemnit animumque tentationibus obfirmat. Orationi vacat, loca solitaria quaerit. Templa semiruta instaurat, populum ad Poenitentiam convertit. Bernardus de Quintavalle illi se adiungit, opibus in pauperes erogatis.
Praebuerat iustis Praesul iustissimus aures
Intentas pueri dictis, pariterque querelas
Turbidus ingratas castasque probaverat iras.
Ergo odii (neque enim tantum insatiata cupido
5
Tum primum manifesta, olim sed cognita vulgo
Patris erat) causae increscunt; simul effera cuncti
Facta indignantes senis execrantur avari.
Totaque mussantum variis strepit aula susurris.
Praecipue vero turbato pectore magnus
10
Increpitans Praesul facinusque exosus iniquum,
Illum ipsum incusat dictisque incessit amaris.
Contra animo facili et magno complexus amore
Prosequitur puerum consolaturque pudorem.
Nec minus illum ardens virtus et iam agnita plebi,
15
Et nomen nil laudis egens moresque viriles
Tutantur placideque fovent et honoribus augent.
At postquam contemptor opum, contemptor honorum
Franciscus media nudatus restitit aula,
Obstupuit magnus primum obtutuque sacerdos
20
Ora solo defixa tenens immobilis haesit.
Vt vero excussus stupro et lux reddita menti
Emicuit, casu indoluit seseque morantem
Incusans, late extemplo pia brachia pandit
Protenditque manus et sacro termine nudum
25
Excipiens, chlamydis puerum circuntegit umbra;
Qualis forte rapax vacuas dum circinat auras
Milvius implumes foetus cristata volucris
Mollibus obnubuit pennis crepituque cohortem
Imbellem ciet et rauco canit ore receptum.
30
Tum vero (id nec fors alta sed mente premebat
Sic Pater aethereus, divini is numinis ordo)
Improviso annis seraque aetate colonus
Iam gravis, ad notam quem cura adduxerat urbem
Sollicitum agrestis coram affuit. Ergo ubi nudum
35
Hic puerum aspexit, facinusque exterritus ingens
Devovit, mox ipse suis rude tegminis aufert
Ex humeris textum: "Tuque, o puer effera quem vis
Nescio quae nunc urget-ait- cape laetus amictum
Hunc mihi qui superat. Mollis tibi carbasus esto."
40
Haec memorans bonus agrestis simul horrida nudo
Tegmina coniecit; sed enim meliora sacerdos
Continuo afferri iubet increpitatque vocatque
Nunc hos, nunc illos famulos urgetque morantes.
Franciscus vero donum laetabile agrestis
45
Accipit et forma quam primum insignit amatae
Texta crucis, consuta dehinc simul aptat habenda
Tegmina dura sibi. Rigidum tum pectore laeto
Complectens laenam his dictis affarier infit:
"Vt te Acheronteis performidabile monstris,
50
Caelicolumque animis iucundum et amabile signum
Accipio venerorque libens? Vt me, bonus olim
In te, hominum Divunque sator quod pertulit acre
Supplicium iuvat et saevos meminisse dolores?
Te poena informi, te longo mortis hiatu
55
Difficilique obitu quondam mulctare nocentes
Assuetum horrebant homines probrisque notabant.
At modo numen habes sanctum, tibi gloria passim
Personat ingentes vulgo dicuntur honores,
Sternunturque tibi gemmis auroque micanti
60
Supplicibus gentes manibus. Tu regibus altos
Inserpens decoras apices; tu praevia coeptis
Norma hominum fulges, itidem tu rite secundas,
Successusque alis et laeto das fine potiri.
Ergo ades et nostris felix adiungere coeptis,
65
Iam pridem optatum et precibus mihi saepe petitum,
Quaesitumque diu et tandem nunc rite repertum.
Tuque adeo rudis et tergo vix commoda laenae
Iumenti vectantis onus quam mollia nostris
Donatura venis humeris gestamina quam me
70
Ipsa iuvas, nostros artus quam lenis obibis
Hinc ego nec mallem Sarrano effulgere textis
Murice conspicuis lentoque rigentibus auro;
I nec Arachnaeo es Phrygio aut cessura labori,
Numquam succedet mollis tibi carbasus heres.
75
Sed iam age lata sinu duro me conde volentem".
Dixerat et nudos pariter velaverat artus.
Hic vero (litemque novam insuetumque tumultum
Spectatum e populo coetus convenerat ingens)
Infremere una omnes detestarique profani
80
Crudelem sceleris faciem casumque nefandum.
At Praesul (mentem aethereus vigor occupat olli,
Praesagusque animus sacrato in pectore sidit)
Talia divini nequicquam expertia nutus
Esse ratus puerum secum nil vile putantem,
85
Nil mortale animo versantem his vocibus ambit:
"Quis te magne puer quis te Deus urget ab alto?
Quae tibi contemptum rerum hunc modo Numina suadent?
Vnde amor hic? Quae tanta animum causa incitat? Aut quae
Spernacem vis fecit opum? Mercede labores
90
Dic qua nunc acres vita solaris egenae?
Qui te adeo modo texta iuvant horrentia, pridem
Mollibus assuetum? Poterisne haec tegmina laetus
Ferre diu? An tristem mox coepti poeniteat te?
O ubi nunc Tyrio fulgentes murice vestes,
95
Maeonioque illusae auro? Aut ubi semper ad annos
Delecti iustique sinus? Visura paratus
Solennesque dies ubi tantum purpura? Vbi usus
Et variatus honos alternatusque coloris?
En tibi cuncta iacent pedibus despecta sub imis.
100
At non haec temere aut certo sine numine Divum
Eveniunt; bonus aetherei sed rector Olympi
Talia demittit. Nosco modo visa repente
Quae dudum arcana penetralis sede recondo,
Dum me me ipse volens caeli de parte serena
105
Ostendit Genitor Divum tonitruque sinistro
Et non obscuro sonitu vox acta per auras
Detulit in terras manifestoque omine sanxit.
Nosco equidem (me Numen agit) quid monstra futurum
Portendant, quid rite ferant, quid nuntiet ardor
110
Hic novus, unde animi tanta haec fiducia surgat.
Scilicet innumeras, duce te puer inclyte, gentes
(Haud longum) aspicio nova ad arma coire novisque
Moribus addictas cultuque abituque laboresque
Appetere insuetos et te tolerare magistro
115
Militiae casus et duri praelia Martis.
Tu tamen interea (seu laeta insignia ductor
Immensum egregius longe lateque per orbem
Attollens crebras acies ad castra vocabis
Indiga: seu celsus suggestis voce rebelles
120
Mulcebis valida populos et pectora dictis
Dura hominum finges, nostram ne desere plebem,
Neve lares patrios avertere neve Subasi
Pascua laeta fuge, at mecum miseratus inertes
Ignarosque viae nostros invise colonos.
125
Immo agedum (quanquam decus immortale futurum
Conciliis Divum, caeli te sidera poscunt)
Ne properes terris excedere, tarda sed adsit
Sublimem quae te magno lux donet Olympo.
Ede sacros populis ritus praecepta salutis
130
Ede prius, quae turba sequens non rara per annos
Perpetuos toto felicia saecula mundo
Condat et ignotae, virtuti instauret honores.
Tum vero tua composito non praemia deerunt
Certa tibi, nec durorum promissa laborum
135
Palma aberit. Quae fixa manent immotaque servat
Astra inter Pater aethereus, iam tum unde vocari
Assuesces votis et templis rite dicatis
Ipse aderis sidus praesens mortalibus aegris."
Talia fatidicus Praesul canit. Ille canentem
140
Nescit et obiectos simul aspernatur honores.
Interea vulgus totam rumoribus urbem,
(Scilicet insomnem crepitantibus alta domorum
Tecta super famam pennis egisse volatum
Et grave nescio quod crebro ingeminasse loquaci
145
Murmure Francisci claro sub nomine factum
Audierat) variis permiscet, ubique tumultus,
Rumor ubique sonant. Narrant hi Praesule coram
Vt puer exuerit chlamydem utque aptarit amictus
Ipse sibi horrentes atque hispida tegmina nudus
150
Artubus ut sese sortisque domusque paternae
Fecerit immunem, spretis ut cesserit una
Sponte bonis. Mirantur opum mirantur et auri
Contemptorem alii. Vitae mirantur egenae
Vnde animo desuetus amor tristisque cupido.
155
Praecipui vero et quorum pietatis imago
Corda movet patris vesanas acrius iras
Incusant auroque haud exaturabile pectus.
Sunt et qui puerum (nempe hos agit effera Erinnys)
Atracia furiatum arte Eoisque venenis
160
Amentemque animi credant ridentque furorem.
Ille autem largo divini numinis haustu
Iam tum adeo expletus mentem iam turbine rerum
Quassatus nullo aut caecis erroribus actus
Arce sedet summa et vitio sublimior omni
165
Degeneres hominum curas vanosque labores
Despicit atque animo placido spes ridet inanes.
Nec quae fama canit nec quos per compita vulgo
Dant turbae plausus arrecta percipit aure.
Ergo dura novae tum primum exordia vitae
170
Molitur tentatque ultro bellator in armis
Insuetis tener insuetae certamina pugnae.
Pectore ceu nondum rutilo fulgore comanti
Terribilis nec dum magno litus atra cruore
Caspius ora leo, tenero tener imbuit iras
175
Sanguine primaevas, animos dehinc vivida magnos
Attollens virtus caedem indignatur inertis
Quadrupedis poscitque pares hostesque feroces;
Sic puer intrepido primis congressibus audax
Sese corde infert nec quae graviora parantur
180
(Quippe truces Erebi monstra exhorrenda colonos
Ipse sibi generique suo stirpique nepotum
Si qui olim adveniant acres iam fecerat hostes
Religione sacra superisque in vota vocatis
Rite inimicitias pariterque odia aspera firmans)
185
Bella timet. Quin ultro audax animisque superbus
Haud ullis cessura malis ullisve periclis
Corda parat, non assultus non tela nec ullas
Vitatura vices, quamvis horrentia surgant
Praelia et insani subeat Mavortis imago.
190
Iam vero ex illo tantis intersita coeptis
Nulla quies, non parva quidem mora temporis usquam
Assiduos pueri potis est mollire labores.
Tristibus omne autem studiis addicit et omnes
Corporis atque animi cultus. Amat aspera quaeque,
195
Laeta fugit iucunda odit nec ludicra mentem
Vlla movere queunt illabi aut sensibus imis.
Tantum autem separ Divum sacra limina visit
Perque urbem lucosque sacros locaque horrida dumis
Sicubi templa iacent magnis eversa ruinis
200
Mox adit et gemitu nemorum alta cacumina quassat.
Praecipue vero falvi sub vertice montis
Sive antrum horrificum nigrae sive ilicis umbram
Nactus, saxa piis et duras vocibus ornos
Mulcet et alituum genus ad nova carmina sistit.
205
Auroramque illic, nigris dum surgit ab Indis,
Et Phoebum hesperio biiuges dum gurgite anhelos
Proluit immunis Cereris dulcisque quietis
Saepe videt; totumque interdum ex ordine mensem
Sub dio invictus patulave sub arbore vitat
210
Aestum hiememque acre quaque alta silentia suadet
Aut spelunca horrens, usta aut deserta locorum.
Hac puer ingressus voces ad sidera iactat
Luctificas genitusque graves lacrymasque profundens
Multa luit tristique volens admissa dolore
215
Peccata incusat, divinaque numina votis
Supplicibus restans veniam pacemque reposcit.
Quales praerepti mater cum funera nati
Tristia componit defletaque membra supremo
Acclamat tumulo luctus exterrita fundit
220
Et nunc magna amens dictis incusat acerbis
Numina languentes frustra parcentibus ulnis,
Hunc legit amplexus frigentiaque oscula carpit;
Tales ingeminat fletus noctesque diesque
Franciscus moerens et questubus implet amaris
225
Aethera, mens donec crebris exercita poenis
Concretam labem et dirae contagia culpae
Exuat et sensus puros animumque reducat
Ignibus aethereis flagrantem et luce coruscum.
Et iam flammiferis Cancer bis fervidus astris
230
Expulerat bisque ad nigros remeare nitentis
Iusserat Aethiopas Phoebi de more quadrigas.
Et bruma exhorrens bis nostrum exusserat orbem
Nec vero interea Franciscus deficit ulla
Fortuna infractus fessusve labore, sed ultro
235
Instat agens durisque malis sese obvius infert,
Vsque adeo obnixus non cedere casibus ullis
Nec turpi dare terga fugae aut se vertere retro
Donec mortales vigor igneus occupet artus.
Ergo animo exardens nequicquam absistere coeptis,
240
Nequicquam ingentes operum exhorrere labores.
At praerupta aevo desertaque templa ruinis
Atque intermissos cultus et sacra deorum
Ignotasque aras ignotaque nomina cura
Praecipua insequitur meritosque instaurat honores.
245
Proinde autem nec magna humeris vectare per urbem
Saxa piget perque umbrosas excidere silvas
Ligna suburbanisque advolvere grandia templis.
Tum coetus siquando inter mediusque frequentem
Conventum astare populi mox aggere capto
250
Suggestuve alto tripodum, turbam eminus omnem
Vnde oculis legere adversam atque agnoscere posset,
Talia fundebat dictis populumque monebat:
"O plebs, o dives proavis animisque iuventus
Vivida quae generis vos tanta oblivia vestri
255
Fecere immemores, quae nunc divortia regnis
Abiungunt Superum, cognatae spernitis ultro
Gentis amicitias? Patriique alta atria caeli
Linquitis aversi? O quo vos dementia captos
Caeca trahit? Quo foeda animis illapsa voluptas
260
Abducit? Quantos heu sensibus implicat imis
Furtim ignes, quantis perfundit corda venenis?
O cives cur nulla boni vos cura supremi
Pertentat? Magni quin vos solia aurea caeli
Iam tandem aspicitis desertasque aetheris oras,
265
Quas Divum Pater infiris ex arce colonis
Deiectis summa vobis transcripsit et ultro
Iam tum hominum stirpem primis delegit ab annis
Heredem et generi deberi sidera nostro
Constituit mortalesque immortalibus addi?
270
Et tamen (ah scelus) haec o cives spernere dona
Non pudet? Abnuere haec audetis munera? Caeli
Hospitium tanti, tanti aurea penditis astra?
Vosne ea cura poli tenet, is rapit ardor Olympi?
Caelestis memores doni sic gratia vestros
275
Tanta animos fecit? Sic vos in foedera Divum,
Sic in amicitias, sic itis ad aethera? Summis
Caelicolis hominum sic vos iuvat addere gentem?
Pro dolor ignarique boni, ignarique malorum
Quo ruitis? Quin praecipites laxata quadrigis
280
Insanis quo lora trahunt modo cernitis? Ah mox
Supprimite audacique manu reflectite habenas.
Blanda voluptatis captivo vincula collo
Excutite et laetas mentes attollite caelo
Vnde animis genus unde hominum spes certa salutis.
285
Exuite ah torporem et iam defendite longe
Cordibus insanos ignes et carmina vestris
Colchica Circeae quam primum linquite terrae
Crudele hospitium, miscens ubi dira venenis
Pocula Tartareis et sacro murmure adurens
290
Vos hominum ex pulchra facie, illaudata voluptas
Induit in vultus et tergora saeva ferarum.
Iam vero (ne ficta loqui ne ludicra credar)
Huc primum huc acies advertite luminis ambas."
Hic alte tumidam cervicem attollit, Olympo
295
Aequat sese animo quid fas quid iura monendo
Edicant nescit caeloque irascitur alto.
"Ecquid mentis eum et divini creditis haustus
Consortem? Aut ira potius fremituque leonem
Raptantem immani Libycos armenta per agros?
300
Hic struit insidias auro semperque rapaces,
Semper inexhaustos opibus praepandit hiatus.
Coge pecus, tege pastor oves, hominem exuit ille,
Iamque immane ululans lupus insidiatur ovili.
Ille in concubitus Veneremque obscenus in atram
305
Solvit mercentes artus. Sic terga palustri
Nonne volutabro fas horrida vertere saevit?
Ille piger somno indulget lentusque veterno
Torpet; eum obtusum cur non fateamur asellum
En furor hunc ardens, subitaeque agit impetus irae,
310
Igne micant oculi scintillantque ora? Quid ultra
Fulmineumque aprum turpem aut mirabimur ursum?
Sed rerum quid erit modus? Aut comprendere dictis
Quid certis nunc conor ego? Astrorum ignibus aether
Quot micet insignis; devexo a vertice nubes
315
Quot niger Auster agat, nostri dum sidera caeli
Condit et Aethiopum Soles de more serenat.
Ante equidem explorem, et certo prius ordine discam
Quam monstra evaleam et foedas percurrere formas
Vos quibus immutans superinduit effera Circe.
320
Ergo agite astra animo, moneo, affectate volenti,
Dum vacat et Genitor Superum pacatus Olympo
Clamat ab aethereo usque ad solia aurea caeli
Compellit, dumque ille hominum sator atque potestas
Intemerata Patris, naturae inventor et auctor,
325
Vos, malo ex alto pendens, et brachia late
Arduus attollens, sed mutua ad oscula prono
Ore, in complexus ultro ruiturus amicos
Voce vocat magna, caeloque invitat aperto.
Quin etiam horrenti perfossum cernite sacrum
330
Vepre caput, quin pectus hians et lubrica tabo
Vulnera traiectasque immiti cuspidis ictu
Vulnificae plantas! En mollis sanguine barba
Pulvereo concreta riget, squalentiaque horrent
Colla! Rigent flavi crines, riget aurea cervix!
335
Pallet sidereo multum expectatus Olympo
Vultus, adoraturque astris nitidisque coronis
Stellarum evinctus, lustratusque ignibus aethrae.
At vero (o mentes caecas, o dira furentum
Corda hominum) tantos nunc dissimulare dolores
340
Sic iuvat? Ah scire abnuitis! Iam tum ille periclis
Vos quibus eripuit? Numquid non sanguine loti
Illius, exemptique atri Phlegetontis ab imo
Gurgite sulfureisque atque igne tumentibus undis
Servati et magnis asciti foedere sacro
345
Conciliis Divum, caelo descscere ab alto
Et rursus veterem Stygis horrida monstra vocare
Sic in amicitiam iuvat atque exposcere pacem?
Tartareis ne vos, moneo, ne fidite pactis!
Heu cave plebs male suada! Cave, heu, iam pectora cives
350
Excutite, o tandem caecasque agnoscite fraudes.
Aspicite ut sese torvis accincta colubris,
Agminaque usque ciens dirarum insana sororum
Tisiphone a tergo vobis attollat, et instans
Insidias struat! Ah capite arma repente, periclis
355
Consulite in tantis, defendite finibus hostem!
Saepe etiam antiquis odiis accensaque diris
Invidiae facibus, blanda vos impetit arte,
Vipereisque dolis, si qua alto avertere Olympo
Vafra queat, captosque Erebi detrudere ad imum.
360
Vsque adeo vobis transcripta sedilia caeli
Invidet, et torvis divinos spectat honores
Saeva oculis! Ne vero atri, ne fidite monstri
Promissis, valido sed iam tum pectore ad altum
Adspirate polum, obnixique capessite sedes
365
Felices. Vocat aethereus, palmaeque labores
Obiectu Pater emollit, nitidasque coronas
Ostendit laetus, summoque invitat Olympo.
Quare, agite, o veterum contagia dira malorum
Eluite, et pestes animi deponite foedas,
370
Et veniam lachrymis tristes orate profusis,
Discite iustitiam, rectoque assuescite, neve
Iussa verenda Deum, neu sacras spernite leges.
Parcite virtutem iam prodere, parcite vestris
Deturbare animis: date moribus hospita sanctis
375
Corda! piis laetos monitis aptate receptus.
Sic via sidereas vobis pandetur ad arces,
Vos ubi laeta manent longaevae saecula vitae;
Quae non ulla dies, non ulla explere senectus
Evaleat, nullo componere terminus aevo.
380
Scilicet haud desunt illic sua sidera caelo,
Haud sol, purpureo caelum qui lumine vestit,
Illic vita manens, varias non ducta per horas,
Extra obitus, extra iura indignantia motus,
Extra anni cursus, extraque volubile caelum.
385
Ergo, agite, o cives, o plebs, advertite mentes
Huc laeti! o tandem rapidum huc impellite cursum!:"
Haec, et plura dabat Franciscus vocibus altis,
Stans saepe in medio vulgi, saepe agmine cinctus,
Consessuque patrum magno, cunctosque monebat.
390
Iamque erat insignis fama, totamque per urbem
Nomine clarus. Eum pueri, matresque, nurusque
Mirantur. iam tum iuvenes, coetusque severi
Observant patrum, vultuque, animisque verentur:
Et passim multa sublimem ad sidera tollunt
395
Laude neque heroas tantum virtutibus aras
Promeruisse olim priscos, atque aethera nisu
Conscendisse gravi; sed enim mox affore tempus,
Semideos inter primos cum effulgeat alto
Subnixus solio, cinctusque ardentibus astris
400
Franciscus, terris meritos sibi poscat honores,
Plebs canit omnis ovans; avertitur ille canentem
Et plausus odit vulgi, indignatur et auras,
Inter primores fama notissimus urbe
Civis erat tota. Genitor quem protinus ortum
405
(Francisci primus quoniam florentibus agris
Vernaturus erat) perflatus numinis aura
Pectora vaticini, Vernardum dixerat olim.
At plebs Romanae nimium tunc aemula linguae,
Turbavit vocem, Graioque cacumine dempto,
410
Inseruit Latium primisque assuevit ab annis
Surgentem puerum Bernardum dicere, donec
Paulatim nomen tota notesceret urbe.
Hic validos artus iam firmus robore, et aevo,
Connubiique expers, omnemque exosus ab annis
415
Primaevis venerem, quamvis ditissimus agri,
Atque Subasigenum fortunatissimus esset;
Consilio gravis et lingua dictisque disertus,
Audierat vulgi plausus vocesque sonantis;
Audierat monitus, divinaque iussa canentem
420
Franciscum; attonitusque animo spectaverat illum,
Admirans oculis ignem, lucemque coruscam
Afflatam, et toto fulgorem absistere ab ore.
His ergo aggrediens illum, prior excipit:" Heus tu,
Quaeso, agedum, nostros laetus, Francisce, penates
425
Hospes ini; mensas ne dedignare paratas,
Neve horresce dapes: poterisque (agit Hesperus axem
Iam tum purpureum) mecum vitare tenebras:"
Sic heros breviter. Iuvenis sic rettulit orsus:
"O mihi primaevos adeo venerate per annos,
430
O columen patriae, lux o virtutibus ardens,
Multum oculis spectata meis, et saepe magistra
Observata animo; quid nunc hortatibus instas
Pater? Et mollis iussa, imperiumque reponis?
O mihi forte hodie veniat quid munere tanto
435
Gratius? Aut quae me ulla domus tam laeta receptet?
Haec contra dabat ore. Dehinc una (haud mora) dextris
Implicitis, subeunt tectis, coetusque relinquunt
Ingressis positae sedes fecere quietem.
Moxque toris micuere dapes; quibus inde remotis.
440
Olii non citharae modulos, non carmina vocum,
Non bifores poscunt sonitus, thiasosque petulcos,
Sed facta heroum, et virtutum insignia longos
Sermones praeclara trahunt, noctisque profundum
Narrando absumunt. Cedit pars ultima somno.
445
Postera vix nigras radiis Aurora tenebras
Vrgebat primis, motusque et vivida rebus
Lumina reddebat, cum iam Franciscus ab altis
Correptus stratis, supplex de more Parenti
Caelicolum Magno liba intemerata ferebat.
450
Scilicet haud fibras pecudum, prosectave in aras
Porriciens, sed corda animo candentia puro.
Ergo rite suum Genium sic voce vocabat:
"Fide Comes, divum cui me Rex maximus, olim
Mox genitum, vigili cura, assiduoque labore
455
Servandum addixit, donec spirabilis aurae
Iucunda fas luce frui, modo laetus honores
Accipe me consueta tibi per vota ferentem.
Oranti nunc dexter ades, dextroque potiri
Da mihi fine hodie! Pedibus da tramite recto
460
Tendere iter certum, summo qua tollere caelo
Me valeam! Plenos divini luminis haustus
Da tandem et caecis erroribus exue mentem!
Immo, ubi sidereos nox atra accenderit ignes,
Tu vigil Eumenidum assultus, anguesque retortos
465
Frange potens, hostesque manu contunde furentes;
Et ne qua a tergo mihi sese attollere possint
Monstra Erebi incauto, custodi, et consule prudens:"
Talibus orabat iuvenis, cum nobilis hospes
Parte alia secum Bernardus lumen agebat
470
Sub matutini iubaris, sedemque petebat
Francisci, cui multa animo narranda ferebat.
Congressi sedere, manus hinc inde revincti.
Tum prior his aevi maturior orsus, amicis
Franciscus dictis patulas dat comminus aures:
475
"Principio ingentem divum Sator optimus orbem
Condidit, et formis tellurem implevit inanem
Monstrificis rerum, iussitque micantibus astris
Effulgere polos, pontique enabile mutas
Squamigerum pecudes aequor versare natatu,
480
Alituumque animae magnum transcripsit inane.
Nec contentus eo (quod enim dehinc caetera posset
Imperio premere, et rebus dare iura creatis,
Nil dignatus adhuc extemplo gnarus ab alta
Mente hominem fundens, opus immortale laborisque
485
Extremum dedit ipse sui; quem mox novus orbis
Accepit regem sceptris, solioque potitum,
At (ne longa quidem mora) captus fraude colubri,
Excidit infelix felicis limine regni.
Tum Rex caelicolum, magni Patris una Propago,
490
Quaesiturus eum, summo descendit Olympo.
Quin etiam exilii casus miseratus iniquos
(Ah spernax animae virtus et prodiga magnae)
Quo raptum patriae sedem revocaret ad altam,
Mortem ultro, et diras luit atro in sanguine poenas.
495
Quid vero imperium, sceptrique insignia tanti
Reddere profuerat deiectamque arce suprema
Gentem hominum, solio rursum statuisse superbo;
Ni caelo demissa potens tutela reductam
Servaret validoque fovens munimine circum
500
Ambiret celsam sedem, et sceptra aurea regni?
At non una satis tantis custodia rebus,
Non vigil unus erat, non tela immania contra
Eumenidum, fragilis clypeus, non marcidus ensis
Sufficere aut tenues poterant consistere vires.
505
Hinc caeli Domitor, Volucrum de gente petitos
Demisit vigiles, assertoresque potentes;
Qui genus infelix hominum celsa arce receptum
Tutari atque hostes longe defendere possent.
Olii necquicquam segnes data munia complent;
510
Ardentesque animis, simul et coelestibus armis
Assidue cum tartareis bella aspera monstris
Ducunt: victores sequitur sua gloria passim
Aligeros. turpes contra infelicis Averni
Dira caede acies fusae, plagisque pudendis
515
Multa gemunt ignominiam, vinctaeque lupatis
Ora fremunt frustraque cient sub corde furorem,
Ni vero invidiae tantae, irarumque potestas
Immanis domita et coelesti robore fracta
Sic caderet, piceas hominum genius omne sub undas
520
Devolvi Stygis et quamprimum manibus imis,
Siderei videas misceri lampada solis.
Non haec fatidicis vatum monumenta piorum
Carminibus tantum meme docuere, sed hausi
Ipse oculis quae dicam; animo tu conde sub imo,
525
Cynthia supremum culmen superarat Olympi;
Et matutinam iam tum meditata quietem
Prona leves currus properabat tingere Iberis
Fluctibus, ostentum (nec somno urgebar inerti,
Sed vigiles alto versabam pectore curas),
530
Cum mihi terrificum nox visum astare iacenti.
Sublustrem, qua pendentis fax vivida lychni,
Effundens lucem tenebras pellebat inanes.
Namque improviso non umbra simillima sumo,
Sed vivax species veri et conformis imago.
535
Ante oculos medio in thalamo pulcherrima virgo
Constitit. Ornatu miro velamina pallae
Illam insignibant niveae, quam plurima flexo
Illusa argento percurrens purpura obibat.
Tum circum qua colla nitent suprema smaragdis
540
Insertis pallae micat ora et fulgurat auro.
At quoniam atra sinus labes infecerat albos,
Fulgoremque auri rutilum foedarat et ostrum
Proluvie immunda, vultum demissa nitentem
Moerebat virgo et lacrimys simul ora rigebat.
545
Dumque gemens et crebra ciens suspiria ab alto
Corde manu pectus gemina pertundit honestum,
Deiectoque animo tristis sese increpat ultro.
Improviso astat coram teterrima Erinnys,
Nexibus intorti pectus succincta colubri
550
Laeva faces, uncum vibrat ardua dextra tridentem.
Ora efflant ignes, oculi spumantia iactant
Fulgura, praecipites capiti pro crine cerastae
Dependent perque ora vagi perque atra retorti
Colla gemunt linguisque humeros et pectora lambunt.
555
Mox ergo horribili monstrum exitiale puellae
Voce ait insultans: "Heus expectata trifauci
Dudum praeda cani Stygioque sacrata profundo,
Quae modo vis manibus te nostris eximet? Aut quam
Infelix spem mente secas? Via nulla salutis.
560
En ultrix, en dira adsum scelerum ipsa tuorum.
Obscaenam nunc ede animam, nunc ede nocentem
Insidiamque suo regi dominoque rebellem!
Ede face hac Stygias ibit detrusa sub undas,
Sic dira infrendes quassat caput: ilicet hydri
565
Concussi gemuere atrum linguisque trisulcis
Ora remulcentes stridentia nexibus arctis
Virginis intentant captivo vincula collo.
Quin et dirarum extemplo simul affuit agmen
Assiluitque immane ululans trepidamque puellam
570
Ambiit. Igne micat facis haec, illa angue retorto
Stridentem attollit dextram, haec praefulget ahena
Cuspide, caestus eam gravat, haec immane flagellum.
Centum alias alia arma premunt, insignia certa
Poenarum. Ergo omnes certatim aversa trementis
575
Virginis ora petunt telis dictisque lacessunt.
Illa (quid hoc ultra mollisque et semina posset?)
Divum implorat opem et clamorem ad sidera iactat.
Audit orantem caeli regnator et una
Aegide praefulgens et formidabili hasta
580
Aliger insonuit pennis coramque refulsit,
Extemplo Eumenides retro cessere procaces
Tum sic increpitans tumido levis armiger ore:
"Vnde - ait - haec animis tam saeva lucentia vestris,
O pestes diraeque canes? Qua lege supernum
585
Perturbare orbem nostrosque invadere fines
Audetis? Vosne aethereis e sedibus olim
Fulmine deiectae foedasque informis Averni
Sub tenebras contrusae impune has luminis oras
Atque iterum aspicitis iucundi sidera caeli?
590
Quin (scelus) audetis caecas mortalibus aegris
Insidias struere et monstris terrere profanis?
Praecipitate fugam tenebrasque revisite notas!"
Diffugere omnes totumque evanuit agmen.
Vna atque ipsa adeo trepidans dux effera Erinnys
595
Distulit effugium fremituque haec edidit atro:
"Ecquid io umquam animos linquent odia aspera vestros?
Illene rex umquam generi pulcherrima nostro
Qui decora (ah meminisse piget) malus abstulit iram
Exuet? Heu ne parum est summo quod fulmine Olympo
600
Praecipites Erebum nos deturbavit in imum
Et tristes sine luce domos habitare coegit
Aeterno ingentis claudens nos obice terras?
Quodque etiam invisis aurata sedilia caeli
Vi nobis erepta olim transcripsit iniquus
605
Terrigenis ac nostra homini modo regia paret?
Necdum, longa obitis iam tum per saecula poenis,
Caelicolum crudele odium regisque superbi
Iniustasque minas tunidasque exhausimus iras?
Insuper (heu nec vos leges nec iura coercent!)
610
En nostras impune domos et Tartara nigra
Diripitis nostrisque immania saepe trophaea
Ditata exuviis caelo super astra locatis!
At nobis ne regna quidem tutarier armis
Nostra datur; nostras gentes domitare vetamur
615
Et nunc quid superest, qua nos regione potiri
Cogitis? An rursus lucem speramus et astra
Rapta quibus praestant male fidam Tartara sedem?
Esto autem haec levia esse rear, si qua afforet aetas
Suppliciis positura modum aut ferus impia vester
620
Moliri interdum dextra rex fulmina cesset.
At frustra hoc animis votoque optamus inani.
Sed tandem furor hic quid fert novus? Excitus ira
Quid tantum increpitas probrisque infensus amaris
Me petis? Anne meis etiam num perfide tentas
625
Eripere haec manibus praedam? Dignata triumphis
Tum foeda aethereis conscendet semina caelum?
Sat fessas aures longis ambagibus alta
Voce morae impatiens caeli bonus excipit Ales
(Quippe animus casta divinus inarserat ira)
630
Iam dedimus. Satis auditum est. Absiste nec ultra
Tartareos intende sonos quid si ista per annos
Longos virgo nocens fateor sub pectore gessit
Foedam animam sontemque diu caeloque rebellem.
At tu causa mali, dum te male cauta secuta est,
635
Vipereos dum tu flatus auramque nocentem
Inspiras, alte sublapspum corde venenum
Lethiferum bibit et potu se proluit atro.
Tartarei patuere doli (fera cede) tuique
Apparent astus olim insidiaeque retectae
640
Iam tum illa exactae culpas et crimina vitae
Admissa incusat; labes iam rite nefandas
Atque ignominias animae tristissima luctu
Diluit et rapti decus immortale pudoris
Multa gemens nunc te diram execratur et odit.
645
Proinde nitor viden' ut rediit iam in pristina pallae
Virgineusque decor suffusus ut ore nitescat?
Si qua tamen veterum penitus concreta malorum
Restat adhuc animo labes, expendere corpus
Supplicia infectum paulatim longa necesse est,
650
Donec contages excedat funditus omnis.
Atque hinc egregio virgo est credenda magistro,
Quo duce multa ferat variisque exercita poenis,
Quaecumque exuperant scelerum vestigia, ponat.
Audis? Hoc caput haec nostri sententia regis".
655
Ales ait, iuvenisque una coram ilicet astat
Improvisus, eum circum horrida laena tegebat,
Laxaque percurrens rudis ilia restis obibat.
Ad quem sic placido Volucer levis ore locutus:
"O iuvenis praestans animi, tibi creditur uni
660
Haec virgo. Tu fidus eris servator et acer
Depositi assertor, donec demissus Olympo
Nuntius huc adsim concredita dona reposcens".
Nec plura his; inde attonitamque atque ora tenentem
Defixa obtutu dextra parcente puellam
665
Excutiens sensus tactu mentemque refecit.
Tum levis ex oculis tenues secedit in auras
Mortalemque aciem fugiens simul astra revisit.
Vt Boreae cum vasta lues florentibus arvis
Ingruit, horrescunt sata laeta, rosaria marcent,
670
Virgineas deiecta comas candentia languent
Lilia; vitalis tum si levis aura Favoni
Aspiret, praefulget honor mox graminis omnis,
Convestitque recens informes gloria plantas.
Sic, monstris virgo procul infelicibus actis,
675
Attollit vultus laetos frontemque serenam,
Tum iuvenis pedibus proiecta advolvitur imis.
Haec me visa cient, vigilem his terroribus urget
Insopita quies turbatque agitatque iacentem.
Quare agedum Francisce novum, quod pectore verso,
680
Percipe consilium, atque animo perpende quid illud
Exposcat, quid ferre queat quo denique tendat.
Vidi equidem prunensque tenaci mente notavi,
Visaque sub memori penitus modo condita servo
Pectore. Caelestis quam clara insignia vitae
685
Monstraris, cum tu sub limis ab aggere voces
Eminus in populi circum fusa agmina iactans,
Ore tonas divina Patris mandata supremi,
Cumque iter ostendis, virtutem et spernere foedae
Dona voluptatis fraudesque et pocula Circes
690
Monstrificae vitare mones et rumpere nexus.
At vero unum illud mirum praeque omnibus unum
Observasse iuvat quondam et meminisse iuvabit:
Quod tibi nec plausu turbae nec inanibus auris
Commovere animum nec laeto gloria vultu
695
Pellexit surdas blandis rumoribus aures,
Nec temere haec, reor, eveniunt, sed ni mea vanis
Fallitur auguriis mens, protinus altior ibis
Aligeris invectus equis, maioraque passim
Pertentans magnos populos vastumque ciebis
700
Ore orbem, et saevo quassabis Tartara pulsu.
Ergo operis tanti quod dehinc molire laborum
Ne quaeso me me primum exhorresce sodalem,
Neu fuge me comitem summis adiungere rebus.
Est animus coeptis par hoc sub pectore et ardens
705
Magnarum contemptor opum quique insuper altum
Morte obita quem tu captas mercatur honorem.
Praeterea validique suis cum viribus artus
Integrumque aevi constansque in robore corpus
Floret inoffenso naturalique vigore.
710
Nec vero ignavos antehac turpique veterno
Exigere obductos vacui consuevimus annos,
Non vitare acres non exhorrere labores.
Primum autem (quamquam haud huius satis ardua facti
Gloria) proventu quicquid fortuna benigno
715
Defert blanda mihi (neque enim sunt tenuia nostri,
Scis tu iura Laris scis ut me dicere suevit
Felicem vulgus, scis ut non esse beatus
Hoc uno videar: soboles quod nulla senectam
Solatura domi ludat mihi) suadet egenis
720
Mens elargiri modo certa et funditus omnes
Spargere opes miseris, quo me me deinde caducis
Exutum rebus dubiae nec casibus ultra
Fortunae addictum variis, tantum igneus ardor
Sublimem virtutis agat celsaque locatum
725
Arce hominum curas et spes contemnere vanas.
Et summo doceat paulatim assuescere caelo.
Nec vero sine te quicquam mens incohat expers
Consilii non ulla tui me fama sequetur.
Te duce cuncta geram, tibi sese devovet uni
730
Sponte volensque animus! Tu ne rogo defice neve
Differ opem, eximiis dextram ne subtrahe rebus:"
Vt tandem his Heros finem dedit ore loquendi
Excipit, et primum iuvenis sic intulit orans:
"Summe parens rectorque Deum sator optime rerum,
735
Ecquid ager primo vixdum proscissus aratro
Noster habet segetem? Iacto vix semine turgens
Surgit ador? Messes inaratae iugera terrae
O genitor sic ferre iubes? Sed non mea virtus,
Non ars non labor haec, mea non fert dextera; rebus
740
Haud equidem his satis haud par tantam evolvere molem.
Maior agit virtus: tua vis tua magna voluntas
Cuncta afflans aurae vitalis lumine complet.
Tu tamen o pater haec facili precor aspice vultu
Liba pius, iam nunc primas bonus accipe fruges
745
Daque animum invictum atque opera ad maiora paratum.
Nunc ultro ad te hospes venio, nec iam tua visa
Dissimulo. Primum (ne tu modo finge) profecto
Nil equidem ignavum de te nil vile nec unquam
Indecoremve animum moresve habitare sub isto
750
Pectore degeneres veritus; sed vivida virtus
Semper honoratum, semprer te fortibus ausis
Seu dum laeta venit seu dum fors ingruit atra,
Rettulit insignem et nullius laudis egentem.
Quis vero quod deinde ardens sub pectore versas
755
Consilium arguerit? Quis non pia facta probarit?
At non tanta quidem fas haec molimina obire,
Nec dare praecipiti tam vasta per aequora tutum
Vela Noto invitis coelestum nutibus, at mox
Supplicibus votis precibusque vocare necesse est
760
Nomina magna deum, veniamque exposcere rebus.
His simul auspicibus nullus labor irritus ibit,
Et monstris quaecumque atrox portendit Erinnys
Terrificis animos urgebunt mitius olim.
Ergo age (quando aer primo iam sudat Eoo
765
Rure levi, stantque ad cantus altaria circum
Pura sacerdotes puri laticemque Lyaeum
Et sacras libant fruges dum pocula Regis
Suprema aetherei instaurant et numina placant)
Vicini pariter templi sacra tecta petamus
770
Poscentes dubiis pacata oracula coeptis."
Dixerat unaque ingressi delubra subibant;
Procumbunt simul ante aras Divosque precantur.
Interea dum certa petunt responsa Deorum,
Dum quid ab aethereo mandet Rex altus Olympo,
775
Suspensi expectant, sopor improvisus opacat
Attonitum Heroem moxque artus ille resolvit
Alta per obtusos sensus oblivia passus.
Ignea vis animi tantum collecta silenti
Sede micat, tum spectra modis errantia miris
780
Multa videt vocesque audit fruiturque calore
Lucis inaccessae et divini luminis aura.
At pater aethereus caelo ter luce coruscos
Dat tonitrus nubemque obtendens obicit orbe
Fulgentem aurato et radiorum ardente corona
785
Praecinctam ac de nube cana vox protinus ingens
Redditur edicens monitus ex ordine trinos:
"Ne tu consilum (Divum Pater illius auctor)
Verte Subasigenum vir prudentissime quod nunc
Corde foves. Mox divitias (labor hic tibi primus)
790
Funditus elargire! Inopum manus obvia passim
Perque vias perque ampla tibi fora. Languet ubique
Pauper ubique gemit; tristes age comprime luctus
Exilium mox acre instat nullisque levendum
Olim opibus, nec dehinc vestigia crudus obibit
795
Pero tibi duplexve premet te penula, nulla
Cura peni subeat, monitus ea forma secundi
Postremo (immanis labor hic teque acrius olim
Hauriet) aetherei vestigia nuda sequentem
Te Regis tua vota sequi non posse necesse est,
800
Sed frena accipere atque animo parere volenti
Alterius iussis malaque exuperare ferendo".
Vox tantum haec stupor una heroa soporque profundus
Continuo linquunt. Francisco exterritus ille
Mox visa oranti simul et mandata renarrat.
805
Sustulit ille manus vultumque ad sidera grates
Persolvens superis brevibus dehinc talia contra
Cunctanti respons viro sic reddidit orsus:
"En tibi (rebar enim nec me spes vana fefellit)
Aurea nunc caelo tenues delapsa per auras
810
Fax iter ostendit multaque in luce refulgens
Ducit ad aethereas certo te limite sedes.
I, monitus ne sperne sacros! I nunc age segnes
Rumpe moras! Vocat insignis te gloria facti,
Clamore ingenti vocat indiga turba. Reclude
815
Nunc nunc thesauros! Age lux ne crastina tantum
Spectet opus, sed te dives iactura fatiget
Tota hodie! Mora parva mali tibi causa pericli".
Nondum finis erat monitis, cum providus Heros
Expletus mentem divini numinis haustu
820
Ibat ovans notique Laris iam tecta subibat
Continuo famulum simul ad consueta paratus
Servitia accurrit coetus, quos sic bonus ultro
Aggreditur dominus dictisque affatur amicis:
"Hactenus o fidi (neque enim non credita semper
825
Curarum vobis summa est rerumque mearum
Verborumque fides) animis mea iussa secuti
Demissis ultro imperium facilesque tulistis.
Nunc finem haec vestro lux est positura labori
Vos autem quae dicam animis affigite certis
830
(Haud etenim ludicra hodie, aut comumnia vulgo
Cernere erit) meaque haec sint irrita dicta cavete.
Quae sors, quique lares, mihi quanta opulentia nostis.
Hinc felix dicor; sed non ego protinus ille,
Quem fingunt. Quippe ambiguos agnoscere vultus
835
Fortunae evalui tandem; didicique superba
Vt dextra sublime fovens attollat iniquos,
Et temere immeritos colludens aequet Olympo,
Vt contra insultans, sedes deturbet in imas,
Insignes, et quos subvexit ad aethera virtus.
840
Parte alia (quoniam quicquid mortale creamur,
Nos exoratae pallentia mortis in ora)
Praecipites agimur, certa, atque sine ordine praeda;
Vltricesque premunt sontes, versantque flagellis
Eumenides. Timui et vestigia fixa retorquens,
845
Fortunae insidias, astusque, dolosque refugi.
Quare, agite (exposcit vos hic labor) ite frequentes,
Ite citi: quota sit nunc explorate peculi
Summa mei! Mox cuncta simul date cognita venum,
Praedia, rura, domos, fundos, lucra, foenora, merces!
850
Et dapibus sedate famem, atque horrentia amictu
Membra fovete inopum, vacuas quibus insuper auro,
Argentove explete manus, donisque gravate,
Neu quis ob insuetum morem conterritus, ingens
Aversetur opus frugi mihi quominus omnis
855
Proventus digestus eat claustrisque solutis
Divitiis exhausta gemant aeraria totis.
Non hominum, non haec mortalia, credite, mandant
Iussa, sed ora deum, voci parete deorum!
At vero ne certa olim sua munera vestris
860
Servitiis desint, neu vos meminisse laborum
Iam pigeat, prima ante alios sint praemia vobis
Fas sorte excipere et laeta iam mente potiri:"
Talia iussa dabat famulis. Mussare videntur
Olii, nec facti causam sciscitarier audent,
865
Nec iussa expedient, sed tantum adstare silentes,
Cunctantesque animis rem volvere pressius imis.
Increpat ille moras: exciti protinus omnes
Sese operi inviti accingunt. Venalibus agris
Hic sorte addictus, mox arva feracia multo
870
Auro permutat, tum late consita baccho
Iugera et umbratos flava Tritonide colles
Aere novis transcribit heris, mutatque recepto,
Ille greges, et quae flavi iuga laeta Subasi
Vulgo pascuntur, confestim armenta revisens
875
Dat venum atque procos ultro compellat emaces.
Parte alia, haud segnes alii scrutantur in urbe
Proventus mercesque graves; et foenora passim
Larga recognoscunt. Iam quantas arva per annum
Culta ferunt messes, quicquid nemora ardua mittunt,
880
Vmbrosique gerunt saltus, oleaeque sub unctis
Quicquid flaventes exsudavere trapetis,
Quicquid et aerei pecuaria laeta Subasi
Reddiderant, quicquid tandem fortuna beato
Vexerat indulgens redìtu, festina ministrum
885
Turba recensebat, fervensque instabat herili
Mandato. Iamque, absumptis simul omnibus, aedes
Restabant tantum: "Laribus quid parcitis" heros
Continuo exclamat "nil o mihi, nil opus istis
Servatis!" Parent famuli; similique Penates
890
Exitio damnant: eadem auctio diripit illos,
Tum simul omne aurum manibus stipatur egenum,
Iamque adeo vir magnanimus nil mente caducum,
Nil animo ignavum, nil corde agitabat inane,
Sed magnus contemptor opum, contemptor honorum,
895
Sede sedens tuta solidaque locatus in arce,
Ludicra fortunae ridet, casusque protervos.
Iamque unum observat tantum, comes unicus uni
Haeret Francisco; et multo dignatur honore
Grandaevus iuvenem, sequiturque haud degener illum,
900
Non impar animo curis, operique futuro.