Argumentum
Franciscus pecuniam execratur et proicit. Furit enim pater, cui pecuniam reddit aedituus. Latenti Francisco sese offerunt Voluptas et Virtus. Haec illum sibi totum vindicat, Voluptate procul expulsa. Parant convivium iuvenes Francisco familiars quem maxime desiderant. Eius laudes unus interim decantat. Accedit tandem Franciscus quem socii iam sui dissimilem admirantur. Aedes paternas ipse repetens a patre male excipitur, cui exheredationem minatur pater, sed bonis lubens ac sponte cedit Franciscus coram Episcopo nudus omnino remanens atque hac sententia, cedro digna paternum percellit animum:"Hactenus vocavi te patrem in terris, posthac autem secure dicam: Pater noster qui es caelis, apud quem thesaurum reposui et omnem spei fiduciam collocavi:"
At puer auditis divinis ordine rebus
Protinus infelix aurum execratur, et ultro
Incusat sese fatumque pigetque rapinae,
Irataque manu excutiens inamabile pondus:
5
"I procul aes-inquit- procul i modo noxia pestis!
Nulla tui spes, nullus amor, fiducia nulla
Me tenuit! Solum pia, sed male nota fefellit
Vtilitas animum; nostras sermone relata
Ambiguo dum vox oracli perculit aures.
10
Nunc malus errror abest, veri nunc reddita lux est.
Nunc, sene fatidico nobis ventura canente
Omina, discussa rerum caligine, sortes
Caelestes clarae et iussa intemerata patescunt:"
His sese increpitans culpat, sic turbidus aurum
15
Devovet. Interea genitor de more recludens
Claustra vigil thalami penetraliaqua abdita caeca
Aera recognoscit. Nimirum haec sueverat aegrum
Moerorem curam atque animum mulcere senilem.
Vt vero emotos vectes, laxa ora patensque
20
Exhaustumque arcae fundum conspexit inanis,
Diriguit primo atque omnis vigor ossa relinquit,
Membra calor vocisque sonus defecit hiantem.
At postquam exarsit dolor excivitque furorem,
Haud mora, continuo vires micuere per artus,
25
Quantas non animus capiat senis. Ergo ubi vestem
Direptam ex humeris manibus scidit altius atras
Clamorem ad nubes et caeli sidera tollens
Excitat obturbatque domum, ceu limine ab imo
Suppositus laxis crepitet Vulcanus habenis
30
Iamque aulam complexa rapax flamma alta pererret
Culmina tectorum et densis petat astra favillis.
Hic animi dolor et furiata insania mentis
Consedere parum. Credas solaminis aegro
Corde subesse locum. Poterat quin ille videri
35
Iam tum homo, iam genitor rabidam iam tigrin ab ipso
Deturbasse animo et saevum excussisse leonem,
Detorquet vacuam rursus cum lumen ad arcam
Spemque metumque inter trepidus bis terque relata
Scrutatur sua damna manu. Ast ubi clara patescunt
40
Furta neque elusa est acies, Franciscus oberrat
Continuo ante oculos, sceleris mox creditur unus
Ipse auctor, poenisque unus datur, unius atro
Sanguine placanda est ardens patris ira furentis.
Ergo omnis recalet furor, ingeminatus ad auras
45
It stridor senis. Huc amens modo volvitur illuc
Corpore praecipiti. Trepidas modo caecos in altos
Arietat, implicitusque gravi cum pondere sese
Sternit humi et canos deturpat pulvere crines.
Tecta sonant luctu et magnae stridoribus aedes
50
Assultant crebris. Nati famulumque fidelis
Continuo accurrit coetus, sed prima furore
Insueto concussa animum moestissima coniunx,
Scitatura mali causam, atque ut conscia rerum
Auxilio iuvet et luctus compescat amaros.
55
Ille amens animi et natorum oblitus amorem,
Oblitusque piae consortia coniugis. Arcae
Tantum ore incumbit prono, atque immugit apertae
Amplexuque fovet lacrymisque irrorat obortis,
Stant nati circum attoniti, stat sedula coniunx
60
Affusumque virum nunc tristis talibus ulnis
Vt valet attollit. Nunc consolantia dicit
Verba. Decent animos non haec lamenta virorum,
Saepe monet:"Saepe, o sancto, precor, illa, pudori
Parce-ait- et nostri generis decus oro tuere:"
65
Non magis aure senex solantia dicta capessit,
Quam pelagi rapidis Aquilonibus ira tumescens
Audiat excussa nautas de puppe precantes.
Perstat in incepto, nec pectore secius atros
Effundit gemitus, nec diris lingua profanis
70
Abstinet, infaustum Francisci devovet ortum
Praedonis, dira incestant convicia divos.
At postquam insano gemitu, lacrymisque profusis
Et clamore nefas ulcisci futile visum est,
Vertitur immitis mox ad scelus ille cruentum,
75
Iamque ardens ira poenas cum sanguine poscit,
Iam nati infandum versat sub pectore lethum,
Continuoque domum effert se limine ab alto,
Itaque amens, certae nec lux rationis eunti
Vlla animo, nec sentit iter nec currere sese
80
Agnoscit. Mentis furor atque insania caecum
Perque urbis fora praecipitant perque acta viarum:
"Raptor, io-conclamat- io, quis te mihi raptor?
Quis te nate mihi reddat? Nate impie, qua te
Deprendam regione? Aut te mihi quo malus error
85
Pradonem abducit? Quae nunc antra improba celant?
Reddite eum Superi, vel vos mihi reddite Manes".
Hos quaestus, haec vociferans iactabat, et una
Certum iter ad templum secat. Atro in pulvere Erinnys
Ostendit signata recens vestigia nati.
90
Vt leo prospexit cum forte e rupe iuvencum
Imbellem nec dum lunata fronte minacem
Saevit in absentem praedam siccosque molares
Exercens sub fauce, atram consumit inani
Ore famem, saevum discerpti sanguine donec
95
Perfundat vituli toto cum pectore rictum;
Sic rabie stimulante senex se concitat ardens.
Hunc sacer adverso custos e limine templi
Vt primum aspexit rapidum devolvere cursum
Amentemque animi agnovit dirumque frementem
100
Continuo secum:" Non hic solamine parvo
Est opus. Ira gravis senis, implacabile pectus.
Heu! Puer immanis discrimina tanta furoris
Nunc Francisce cave. Patri tu ne obvius aude
Ire modo. Nunc fulmineo sub pectore nullam
105
Aut pacem aut veniam fas est sperare paternam:"
Tantum effatus et extemplo sese obtulit audax
Ardenti et placido prior occupat ore furentem,
Hisque atros dictis irarum comprimit aestus:
"Huc dudum generose senex tuus affuit ultro
110
Aere gravis natus, mihique heus prior ilicet -inquit-
Quin tu semiruti latera accumbentia templi
Erigis? En agedum tibi opem damus (ac simul ingens
Detegit argentique aurique onus) accipe, meque
Hospitio sine paulisper tecum hoc pater uti.
115
Neu tu rere manus has segnes, neve lacertos
Imbelles neve hos umeros horrere labores.
Sunt virides anni roburque in corpore firmum,
Sunt animi atque animis sua fert fiducia vires.
Ergo adero et manibus conamina tanta iuvabo:"
120
Sic puer institerat dictis, dehinc obtulit aurum.
"Contra equidem abstinui vel tactu; multa sed illum
Praemonui, multa edocui, multa insuper acri
Praecinui, seris olim observanda diebus.
Ille autem non segnis opum contemptor et auri,
125
Protinus abiecit distentum pondere follem
Flavicomo quem servat adhuc, servasset et olim
Angulus ille tibi. Viden, i, cape, solve recense:"
His dictis dolor emotus, pressaeque resident
Atque irae atque minae. Linquit mox aspera praeceps
130
Corda furor, redeunt animi mentisque serenae
Lumina fronsque hilari discussa nube refulget.
Extemplo sic ira canit rabidique quiescunt,
Latratus, offa Cereris, cum forte viator
Providus obiecta rictus implevit hiantes.
135
Interea sese Franciscus limine caeco
Qua vero latitans secreto fornice templi
A tergo sacris aditus de more patebat
Visibus, extulerat patrisque evaserat iram.
Laurus erat iuxta longos servata per annos
140
Sacra, virens divesque comae, multoque vetustae
Culmina quassa aedis complectens tegmine et umbra.
Hic solium tumulumque brevem, non marmore secto,
Arboris aggesto viridi sed caespite trunco
Struxerat idem olim cultor bonus ipse sacerdos.
145
Ergo huc se puer intulerat, viridique sedebat
Subnixus tumulo et vultum demissus honestum
Multa animum exercet, perque has, saepe ire per illas
Ambiguum cogit partes urgetque morantem.
Instant divini senis alta exorsa rudemque
150
Prima cient pueri mentem longoque fatigant
Ordine, longa petunt examina; surrigit ille
Saepe animum et rerum obnixus vestigat opertos
Tantarum eventus indeprensosque labores
Explorat vi multa operum, nec se videt illis
155
Viribus omnino aequalem, fiduciaque omnis
Nutat. In ambiguo est omnis spes, omnia turbat
Infringitque metus, trepidatque in pectore virtus.
Dant animos contra demissa oracula vocis
Caelestis, dant ora senis divina loquentis.
160
Viderat afflatum circumspirantibus aurae
Ignibus aethereae, et desueta voce sonantem
Et scintillantes oculos vultumque notarat.
Qualis moeror habet puerum quem dura magistri
Iussa premunt tetrici coguntque exsolvere lemma
165
Nodosum. Ille animum multa formidine torquet,
Multa sub arcana taciturnus mente volutans,
Sopiti crebro ingenii rude pulsat acumen.
Talibus urgetur curis Franciscus, et una
Spemque metumque inter, nunc hoc, nunc deligit illud
170
Consilium alternatque vias aditusque viarum.
Cum geminae hinc illinc matronae protinus astant,
Atque improviso circumsiluere sedentem.
Obstupuit puer et rubor ilicet ora notavit.
Illae ut perpetuis grave et implacabile bellum
175
Exercent odiis, sibique adversantia semper
Regna tenent. Sic diversis mox utraque donis
Aggressae puerum, blandos hinc inde tumultus
Miscent et vario compellant more vicissim.
Vna prior (quid non praeceps audacia tentat?)
180
Exiguas haec odit opes durosque labores,
Obscenisque choris epulisque addicta profusis
Sarrana sub veste micat, quam circinat album
Maeandro argentum duplici, quamque aurea morsu
Fibula subnectit, currente per ilia cesto.
185
Mollis Achaemenios cervix exhalat odores,
Aspera obit circum quam gemmis aureus orbis
Occupat. "Heus curis quid mentem decoquis aegram
O puer insuetis? Vnde haec modo turbida imago?
Quis novus hic maeror? Quae nox simul improba fronti
190
Incubuitque repens, tristisque advolvitur umbra
En ego (pelle animo curas), modo blanda Voluptas,
Quae soleo, en adsum. Votis age dona ferentem
Certa tuis plenaque manu bona gaudia cerne,
Altricemque tuam, primamque agnosce magistram.
195
Non te acres, duce me, curae saevique labores
Vrgebunt. Rubri non urent fervida Cancri
Sidera, non hiemes Austri gelidosque Triones
Terricrepos non tu caeli patiere fragores,
Sed facili sine nube dies tibi limite current.
200
Otia te expectent iucundae mollia vitae.
Ecquid opes tibi desse queant, iunctissima cum sit
Vni conserto dives mihi copia cornu?
Huic ego prima comes: fors una eademque voluntas
Ambabus, sceptroque pari solioque potimur,
205
Communesque tenemus opes et fundimus ambae.
Tu ne dissimules equidem! Vagitibus auras,
Cum tua vox rupit primis; mox sedula custos
Adsum, ultro ad cunas, simul excubitura per annos
Multum primaevos. Tum vero prodiga, adultos
210
Quae non dona tuli? Quos non, sine more reclusi
Thesauros? An nostra olim cura omnis inanis?
Omnis servitii fusus labor? Irritaque omnis
Gratia? Sed iam nunc moeroris provida causam
Nosco equidem, nosco subitam. Fraus nulla profecto
215
Non te ambit. Nullus non te premit hostis. Age, instat
Nempe inimica mei, et numquam non aspera regni
Quassatrix Virtus! Blandis haec improba dictis
Te ciet. Vt male suasus abis? Vt perfida sectans
Consilia, ingratos vesana concipis annos
220
Mente, avidus dum tu promissa ingentia durae
Oblatosque ambis animo virtutis honores?
Quas tibi non poenas, quae non parat illa sequenti
Supplicia? I, te durum iter, ardua saxa, ruinae,
Te tribuli, spinaeque manent. Te turpis egestas.
225
Te vocat atra fames, iam mille incommoda vitae
Impendent casu te deiectura profundo.
Hac duce, contemptis opibus modo Paulus avitis
Suffugiens coetus hominum, et spelaea ferarum
Esurientem animum vacuas effudit in auras.
230
Tuque, age, nunc, o dic, Antoni quaeso labores
Qua mercede tuos Virtus levat, ire per oras
Ardentes Cancro et saevis Aquilonibus ustas,
Dum te adeo hortatur, crebeique furoribus urget?
Possem alios (vacet interea) tibi mille referre
235
Quorum virtutes caeci dum castra frequentant
Saeva infelices animas elisit egestas,
Sive sub horrificis antris, seu sub Iove nudo.
Talia ni duris quamprimum averteris orsis
Inconsultum animum, servat tibi munera Virtus .
240
Te rogus hic manet, hac nimirum ornaberis urna.
Contra autem, si me quondam tibi sana ferentem
Consilia audieris, non te discriminis ullus
Vrgebit casus. Non importuna quietos
Abrumpet somnos cura, aut turbabit iniquis
245
Excubiis animum. Solem (age pectore tristem
Pelle Deam) modo felices en ordior ultro
Ipsa tibi, ne curva repens turpisque senectus
Ingruat (idque meum est) faxo. Languoris at expers
Omnino adveniet, vegetoque colore nitescens".
250
Hec ore infausto dederat; sic voce profana
Moerenti institerat puero illaudata voluptas,
Cum subito adversis exurgens altera votis
Virtutis nomen divina voce professa est.
Non picturatae mollisque licentia pallae
255
Velat eam, non Eois fulgoribus ardent
Pectora, contortum non collo nexilis aurae
Pendet onus. Capiti super alta aggesta rigescit
Canities, frons hirta subest cui masculus horror.
Incessus vero et divini spiritus oris
260
Monstravere Deam, qualem se comminus ultro
Infert siderei spectanda per atria caeli.
Ergo, ubi caelestem vultum manifesta virago
Extulit, haerentem puerum ac male suada procacis
Dicta voluptatis promissaque munera iam tum
265
Avertentem animo dedignantemque severo,
Leniter incessit dextra, ac sic intulit ore:
"Tene etiam nobis, puer, insidiosa Voluptas
Eripiet? Tene insidiis involvere blandis
Incautum, parat et nostris avertere signis?
270
Invidet illa adeo iam te mihi (nosco) tibique
Immortale decus, simul et venerabile nomen
Aethereumque aditum, et summi tecta aurea caeli.
At non haec! Quondam Patris dum sedibus asto
Siderei penitusque oculis Heroas adactis
275
Aeterna aspicio claros sub mente legoque
Venturorum animo labentia nomina. De te
Praecinui: talem non te longum ire per aevum
Promisi, ostendique aut hoc te nomine finxi;
Sed fore quo nostrum totum pervaderet orbem
280
Nomen, et ignotus vitae iam surgeret usus;
Quique olim attollens desueta insignia, primus
Ductor ab excelsa flaventis rupe Subasi
Mille canens acies hominum, indigo ad arma vocares.
Talin’ ventosis queat ergo immunda Voluptas
285
Promissis mulcere animum? Talem improba fictis
Blanditiis petere audebit? Prius aurea caelo
Sidera diripiet, furtoque abducet ab alto;
Ante polos caeco nitidos miscebit Averno,
Quam te divinis avertat coetibus illa,
290
Enthea quam regni videat dispendia Virtus
Tanta sui. Stant quippe meae praesagia mentis,
Stant immota Deum stabuntque oracula quondam.
Nec turbat casus, nec vis ea dimovet ulla,
Cuncta sed aetherei nutu labentia Patris
295
Provenient facili. Tu vero hic exue mentis
Tristitiam, pelle infestos e corde timores.
Laeta decent, quos laeta fovet mea dextera, qua tu
Auspice nunc (agnosce puer bona gaudia) magnis
Assurgis coeptis, opera ad memoranda vocatus.
300
Quem te (nec sentis) quantis fulgoribus olim
Insignem aspicient homines? Quae fama per orbem
Provehet attolletque astris quae gloria, cum tu
Gentibus innumeris fidus monstrabere doctor,
Nec non aethereo iam tum mortalibus aegris
305
Delapsum caelo, clarum observabere sidus?
Interea blandae patulas des cantibus aures
Sirenis (moneo te nunc bis terque) caveto.
Neu tu vipereis imprudens ora venenis
Imbue. Circaeis, quin heu! Male pocula succis
310
Plena fuge! Insidias tendit, ne crede, Voluptas.
Et quo te captum sinuosa fraude ruina
Devolvat prona, struit illa aperitque barathrum.
Quippe haud irati rutilantia fulmina caeli,
Haud acies structae belli, et furialis Enyo,
315
Officiunt homini magis atque effrena Voluptas.
Scilicet haec pleno fortunatissima cornu
Donat opes magnas, eadem fidissima partis
Servatrix custosque venit. Sed nunc reor ista
Munera dat, cum sceptra rapit, cum diruit urbes,
320
Cum regna evertit, cum dat considere in ignes,
Moenia et aequa solo late fumantia ponit.
Dicite Pergameae vos haec modo funditus arces
Eversae. Sed facta procul iam tum extera sunto.
Vestra per ire iuvat. Magicosne exaudiit illud
325
Roma tuum culmen rerum insuperabile cantus?
Anne Voluptatis sensit lethale venenum?
Nempe recens parvo donec succrescis asylo
Vrbs contenta viris rudibus durisque bubulcis
Regnata, Eoo nec dum Hesperioque sub orbe
330
Formidata, Italis sed tantum cognita vicis,
Vixdum Fidenis, Curibus vixdum aequa severis
Dura Voluptatem spernis sagaeque vocantis
Munera connivens obstructa averteris aure.
At postquam bello clarum dextraque potenti
335
Caelo nomen iit, seseque immiscuit astris
Gloria, divitiis visum est effulgere pulchrum.
Inde animis crevit mox execrabilis auri
Nil non ausa fames. Tum primum spargis amomum
Luxuriata comas, mitraeque imbellis avita
340
Tempora pracingis. Romano e vertice terror
Heu, Gradive, tuus tunc exturbatur et altus
Cristarum procumbit honos, et fulgidus auro
Languet Achemeniis perfusus honoribus horror.
Hoc ergo aere merent, tecum, o generosa Voluptas
345
Tyrones. Hac sede locas, tantisque locatos
Emeritos ornas donis cumulasque triumphis.
Nunc contra flecte huc acies, age respice gentis
Castra meae. Viden ut durus labor urgeat illam?
Instent ut curae? Sed non ut futilis ardor
350
Curarum, nec frustra animos premit. Aspice magnis
Quae decora accedant, quae circum gloria factis
Exurgat, tantos quae molliat aura labores.
Hunc ne ergo te vana meis abducere posse
A castris sperare audes? Hunc fraudibus ambis
355
Subdola et aversum tua sub iuga mittere temptas?
Cur non et stellas summo divellere caelo
Conaris? Maria undisonos dediscere fluctus
Quin tu eadem ventosa iubes? Qui flumina prona
Stare modo et cursum velocem sistere cogis?
360
Exue vafra dolos, ne tu spes concipe tantas!
Ne scelus hoc, ne finge nefas, iuratus honesto
Aere meret sacrae Virtutis, et en ego tantis
Asto potens sacris. Puer hic nunc me duce tentat
Prima rudimenta, et pubentes implicat annos
365
Militiae, addicitque meae et se devovet ultro.
At vero ingressum mecum una haud protinus illum
Molle iter excipiet, sed dura atque aspera primo
Adspectu obiiciam primumque occurret iniquus
Arctus inaccessusque aditus, calcandaque longum est
370
Semita caeca viae multaque ambage reflexa.
Quin illum horrifici Boreae stridentia flabra
Pertendunt Eurique truces nudoque sub axe
Aetheris, illum hiemes madidae canaeque pruinae,
Et gelidis noctes perfundent roribus atrae
375
Ardentisque adeo exurent fulgentia Cancri
Astra, gelu quo tum savo duratus et aestu
Acrior excipiat casus magnisque periclis
Ne dubitet, durisque malis ultro obvius ire.
Haec equidem puero (neque enim mihi fallere mos est)
380
Munera aperta fero. Prius haec exhauriat ille
Et quae nunc longum fata enumerare necessest.
Nec vero effusus labor hic, non irritus ibit.
Immo, ubi defunctus fatalis limite cursus
Debita complerit duratae tempora vitae,
385
Nec iam improviso deprensus in aequore vasto,
Sed laetus, sed abire optans lucemque paratus
Linquere mortalem, terrenos exuet artus.
Continuo ipsa adero, palmamque et digna laborum
Munera pratendens dextra. Tum laurea fesso
390
Serta comas cingent, merito tum laetus honore
Sidereis mecum subvectus ad aethera bigis,
Nec famae nec laudis egens conscendet Olympum.
Illic exuviasque tuas, tuaque arma Voluptas
Constituet tumulo Regi immortale trophaeum
395
Aethereo, Divumque choris permixtus et inter
Bissenos Heroas aget simul ipse triumphos:"
Haec virtus dabat ore. Puer (divina loquentis
Orsa Deae miratus enim) silet, haeret et hiscens
Nil contra, nec voce refert. Audita locabat
400
Tantum animo arcano, et praesentis numine divae
Ardet, inexpletumque cient pia gaudia mentem.
At vero haec ubi cuncta amens petulansque Voluptas
Audiit, impatiens irae fremituque gemiscens
Continuo exclamat:" Nil vos, nil demoror ultra.
405
Vincis-ait- Virtus, o nostris invida regni,
Vincis! Erit tempus, tibi cum nova signa ferentem
Hunc dabitur vehere et late spectare per orbem
Insignem palmis cogentemque agmina castris
Innumera. Eoae venient sub signa cohortes
410
Et Tartessiacis properabit miles ab oris.
Ast ubi vitalis defunctum luminis aura,
Et claris fulgentem astris super astra locaris
Nimirum illius quae iam ventura propago est,
Tunc nostrum attollet lateque insigne per orbem
415
Laeta vehet. Tunc sponte meis iurata maniplis
Adiiciet sese, et leges monitusque paternos
Aspernata mihi captiva inserviet uni:"
Sic laetam pueri sobolem indignata Voluptas
Devovet et vacuas mox victa recedit in aura.
420
At Virtus haerentem animo vultumque pudicum
Deiectum excutiens dextra solatur amicis
Extemplo dictis, et mentem suscitat aegram.
Qualis flamma repens salit, atro sulfure tacta
Scintilla, aut caecam sub noctem qualia scissis
425
Nubibus astra micant. Tales sub fronte serena
Francisci micuere oculi et vis reddita menti.
Illius interea comites de more frequentem
Conventum laeti tecta ad consueta vocarant.
Alta fuit domus arboribusque obducta latebat,
430
Suffugiens populi turbas, penitusque recedens
Moenia ad extrema, et secreta silentia captans;
Quo sive indulgens epulis, seu ludicra plebem
Spectatum admittens pubes stipata coibat.
Ergo instructa domus stabat pictisque renidens
435
In morem aulaeis ostroque accensa superbo
Luminaque alta patent et iam delecta iuventus
Laeta toris aderat positis. Tum rite ministris
Festini expediunt tonsis mantilia villis.
Et plenis Cererem calathis Bacchumque lagenis.
440
Consedere altis iuvenes, atque ordine longo
Discubuere toris; manibus data flumina tentis
Accipiunt. Fervens famulum manus instat, opimis
Et dapibus mensas onerans, et pocula miscens.
Vescitur atque epulis impletur laeta iuventus.
445
Spumantes Baccho dulci crateres inundant.
Et iam rite diem niveus signare lapillus
Cum posset furvum Franciscus subdidit absens.
Quippe omnes (nova res aliasque insueta) quod unus
Laetitiam turbans et tantae gaudia lucis
450
Ille absit pariter demiranturque dolentque.
Omnis in absentem, fertur manus, unius omnes
Nomen amant, unumque omnes, uno ore reposcunt.
Iam vero depulsa fames et factus edendi
Finis erat. Late famuli iussere patentem
455
Esse aulam, fluit undanti mox turba recessu,
Exoriturque repens strepitus, perque atria laetus
Paulatim inserpit rumor, iamque ardua tecta
Vocibus assultant. Poscit tum praesul ab alto
Plectra toro, accirique iubet qui carmine mentes
460
Mulceat insueto. Iuvenum pulcherrimus Idas,
Idas Thosonides. Puero puer unus ab annis
Francisco teneris, magno dilectus amore.
Scilicet e populo quo non ardentius ullum
Pulchrae inhiant oculis, insectanturque puellae;
465
Nec generum matres tam crebra Subasides optant.
Astu it evinctus flaventia tempora lauro.
Hunc puerum sacri Permessi ad flumina raptum
Pectine Calliope cithara donarat Apollo.
Inde toros dulces et vincla iugalia vitans
470
Ludere femineas spes et contemnere amores.
Tantum illi Musae cordi plectrumque canorum
Et citharae. Tantum numeros adiungere nervis
Argutis curae et dulces aptare Camoenas.
His et saepe hominum coetus, his detinet agros
475
Demulcetque animos. Sin vero (is crebrius illum
Raptat amor) pueri labentia murmura vini
Aut nemoris solus frondosa silentia nactus
Forte toro viridi patulave sub arbore sedit
Et fidibus plectrum plectroque aequabile carmen
480
Iunxit. Ad insuetas nemora alta cacumina voces
Deiicit et pronas fluviorum distinet undas.
Non secus Atque Orpheus emollit Ismara cantu.
Ergo ubi consuluit vocales pollice nervos
Molliter increpitans, et consona fila reperta.
485
Sic tandem obloquitur, numeris concordibus orsus.
"Phoebe Pater mea plectra move, date carmina menti
Libethri secreta Deae, praependite castos
Nunc (si quando mihi) totosque recludite fontes.
Quandoquidem nunc Parthenius, quae carmine sacro
490
Sub nigra residens cecinit meus ilice quondam
Dum pulchrae assultant valles scopulique Subasi,
Et cava responsant sacris concentibus antra,
Dicere suadet amor, suadentem attollite amorem.
Illum equidem dum forte vago latus erro per alti,
495
Montis oliviferum gressu procul auribus hausi,
Divinis laetas mulcentem vocibus auras,
Dulciaque erectas flectentem ad carmina fagos.
Hic tacite memor illius vestigia lustro
Dum furtim sic me saepe observasse canentem
500
Comminus aggredior, speculorque e rupe propinqua.
Ille hominum curis iam prorsum exutus et ore
Haud mortale sonans, celesti evolvere cantu,
Vt puer aetherei Regis deductus, ad undas
Aegaeas quondam depulsus vicerit iram
505
Principis immanem Ausoniis, durumque ferendo
Fortiter exilium, rabiem satiarit iniquam,
Tum canit: angusto telluris limite clausus,
Fluctibus aequoreis circumspumantibus, aegram
Duxerit ut vitam, et rerum nil quassus egenam,
510
Vtque idem rex ipse Deum (ne triste leveret
Exilium pueri nullum solamen amati)
Qualis erat cum nubivago levis aurea curru
Orbe triumphato quondam remeavit ad astra
Et patriam intravit nequicquam inglorius aulam,
515
Sese olli obtulerit, manifesta in luce refulgens,
Vtque altam nato compar magnoque parenti
Aethereis mentem succenderit ignibus aura
Secreta ut dederit monstrosaque cernere visa,
Et brevibus quondam solis spectanda notari,
520
Iusserit, innumeris quae dehinc labentibus annis
Posteritas legeret pariterque ignota videret.
Ille autem cantu modo Pathmia saxa replebat
Antra colens, modo littoream Delphinas ad oram
Devius Aetherea mulcendo voce trahebat.
525
Tum sequitur memorans puer exul ut ardua supra
Sidera mente vagans subterque humentia cernens
Nubila, Memmonio spectarit ab orbe ministrum
Surgentem umbratumque humeros extantibus alis
Insignemque notis, supremi qualibus ardet
530
Vera Dei Proles magnumque incendit Olympum.
Parte alia, ut fructos, nempe ac novisse paratos
Terrigenis pelagoque satis generique virenti
Quattuor Aligerum pariter de gente ministros
Viderit, adversisque polos utrosque tenentes,
535
Frontibus ac metas hinc inde Hyperionis ambas;
Vtque hos exurgens contra atque audentius Ales
Signifer increpitans ingenti voce moneret:
"Ah pueri, ne terrigenas, ne laedite Ponti
Monstriferi partus. Plantas servate virentes,
540
Parcite gramineos caules divellere adunco
Vomere. Ne saevo molles decerpite flores
Vngue! Mala foetus ne perdite falce latentes!
Ah pueri iam terrigenas agnoscite cives
Nostros queis dudum transcripta sedilia caeli
545
Aurea servamus; generis quae plurima nostri
Pars dolet amissa, et Diis adversantibus optat!
Quin agite o potius, socium modo frontibus alte
Figite signa, auro nostros redimite sodales
Fulgentesque notas et Regis inurite nomen
550
Pectoribus, quod nos colimus, quod Tartarus horret.
Tempus erit, cum siderei lato agmine regni
Invadent aditum, atque audaci moenia saltu
Ardua conscendent gemmataque tecta subibunt.
Nos contra haud telis arcere parabimus illos,
555
Invidiave truces caelo exturbabimus alto.
Sed placide exceptos dignatosque aethere nostris
Conciliis ultro magno adsciscemus amore:"
Hactenus evolvit sacro meus extera cantu
Parthenius patriam repetens sic voce Subasum
560
Fatidica mulcet venturaque gaudia narrat.
Excute oliviferis cinctum caput, excute ramis
Flave Pater! Iam nimbriferos discinde vapores,
Atque serenatum super ardua tolle cacumen
Astra. Tibi adveniet (patulae sub tegmine quercus,
565
Dum circum in laetos glomerantur Oreades orbes,
Exercentque leves thiasos, procul abditus almam
Ipse Palen dudum modulantem haec carmine vidi,
Et vidi, et pavidis spectabam latus ocellis)
Adveniet (ne vana putes praesagia nostrae
570
Vocis. Amat te sacra Pales super alta Lyaei
Pascua, iamque tuo permutat Maenala luco)
Progenies demissa solo. Iam nostra pararunt
Moenia nascenti cunas, pueroque sagaci
Vana rudimenta et civilis lucra negoti
575
Damnosa obiicient, queis tantum limine primo
Libatis, retro presso velut angue reducet
Continuo ille pedes, vilesque e pectore curas
Deturbans animo graviora inolescere coget.
Pastor erit: saltus olli hinc, aestivaque cordi
580
Pascua erunt, nec parva satis, nec finibus arctis
Contentus, patrioque solo consistere tantum
Non illum millena gregum quondam agmina, nec iam
Successus foetura sinet, tua laeta profecto
Non sat erunt pecori venturo culmina alendo.
585
Huic e vicino prospectans vertice magna
Incrementa gregis Pater imbrifer Apenninus
Prima tibi auxilia expediet, primosque receptus
Ille ovibus pandet sociosque in munere tanto
Picenos secum colles asciscet amoenos.
590
Nec non Tyrrenhi tractus hinc pinguia late
Auxilio ventura tibi iam pascua servant.
Inde Sabinorum vulgo gens aspera saxis
Praerupti caulas mille extruet. Accola mille
Littoris Adriaci, latis quot Daunia campis
595
Saepta paret, nec scire mihi, nec dicere fas est.
Sed quid ego haec modo pauca loquor. Rerum accipe summam,
Quos Oriens, quos deinde cadens Sol aspicit altus,
Quos premit Arctos iners, madido quos concitat Auster
Ore Subasei pascentur montibus agni.
600
Quid vero tu sola nocens Hispania, quidve
Infidos saltus atque illaetabile pandis
Hospitium? Quid in arma furens crudeliter agnis
Innocuis molire necem? Da pascua saltem
Ah, tu Pyrene, da fida aut tu bona Calpe
605
Excipe balantes et tuto in culmine serva
Donec semiferos animis gens impia mores
Exuat et furiis longe monstrisque fugatis
Tartareis sanctum deferre assuescat ad aras
Libamen puras et numina certa vereri.
610
Quid referam quod Roma ingens Scythiaeque nivosis
Formidata iugis tecum pia foedera iunget?
Hinc tu olim arte potens, propriisque salutifer herbis
Multa lue infecti pecoris contagia tolles.
At qui septenos Pastor moderamine colles
615
Compescit sacro iustisque inflectit habenis
Vulnus opem quodcumque tuae praesenserit artis,
Nec tentare manu, non ferro aut urere flammis
Audebit, non iam Tiberinis eluet undis.
Fatidico iuvenis sic tantis ore locutus,
620
Tandem improviso finem dat voce repressa.
Tum simul enervat chelyn illustremque coronam.
Subligat et Phoebo munus suspendit eburnum.
Tollitur extemplo clamor perque ampla volutus
Atria Franciscum ingeminat. Puer eminus alta
625
Viderat e specula venientem. Ergo ocyus omnes:
"Instaurate dapes, sublata reponite-clamant-
Pocula!". Festinant famuli, rursumque iuventus
Lecta ministeriis repetitis ordine sudant.
Primus Thespiades, sed enim laetissimus Idas
630
Dimissas revocat, melioraque carmina poscit.
Interea insignis praeda Franciscus honesta
Ibat ovans, multumque gerens sub corde magistra
Virtutis numen, cui sese hinc inde sodales
Obiiciunt suadentque aedes divortia ad altas.
635
Ille animum incoepto, fixus vestigia nusquam
Torquet, nec mentem vis aut ciet ulla voluptas,
Non thiasi, non laeta trahunt convivia. Dulces
Odit concentus. Sicula de rupe puellae
Semiferae sic Dulichias, dum persona velis
640
Saxa insopitis argutaque littora vitant
Carmine tergemino frusta allexere carinas.
Obstupet insueto iuvenum manus excita casu,
Iamque illum attonito simile pariterque figura
Exutum aspiciunt solita. Iam tum ora coloremque
645
Immutasse vident; mirantur lumina claris
Aequa astris nec non radiis ardentia lucis
Auricomae vultumque novo fulgore micantem.
Mirantur tacitae praeclusa silentia linguae.
Concussi hinc animos horrent, trepidantque paventque
650
Attonitique nova cari super indole amici
Multa inter sese vario sermone volutant.
Monstrum quippe insuetum haud credunt Numinis expers.
Sunt qui (divinae nam vis corda excitat aurae)
Continuo pueri fata adventantia narrrant.
655
Ille viam interea secat alto Numine plenus,
Non iam animum quassus fatis, aut turbine rerum
Ambiguo caecis necquicquam erroribus actus.
Gaudia iam ridens humana et corde quieto
Spemque metumque domant Fortuna calce minantem
660
Securus valida premit increpitatque superbam.
Mens vero excelsa vitio sublimior omni
Arce sedens vulgi curas despectat inanes.
Ergo iter accelerans notas genitoris ad aras
Seu casu seu more puer, iam tum immemor irae
665
Oblitusque senis rabiem tendebat, et ecce
Vt forte e primo tum sese limine agebat,
Obvius huic ille, haud certo sine numine Divum.
Ac prior: "heus -inquit-, quae te fiducia adegit
Has iterum sedes petere, haec invisere tecta
670
Perfide adhuc audes? Sceleris nec territat ultrix
Te pona, acccessus, nec te pudet improbe raptor?
Tune ergo olim heres, multum cui nostra laborat
Dudum canities? Cui saeva incommoda suffert?
Sed piget obsequiis, piget et genuisse nocentem
675
Et genitum tanto simul enutrisse labore.
Semifer horrendo potior mihi Cacus in antro
Crevisset, manibusque meis illectus et ore,
Hyrcana de rupe leo mansuetior isset.
Sed iam equidem faxo, ne tantum impune piaclum
680
Edideris. Te dira fames, te turpis egestas,
Et quae paulatim faciem depascet et artus
Te manet extenuans macies. Terreberis aestu
Et nivibus canis Boreaque Euroque rigesces.
Quppe meis iam frustra opibus spem ponis; ad artes
685
Te miserum ignotas, acresque accedere posthac
Convenit, expertemque domus sortisque paternae
Cedere oportet agris, nec fas sperare regressum.
Quin (hercle) externi potius mihi sanguinis haeres,
Ignotus succedet, opes cui perfide magnas
690
Transcribi spes ipse tuas, elusus inani
Incoepto aspicias; longeque eiectus avito
Limine deplores lamentaque tristia fundas.
Dic agedum, si qua est olim ventura senectus,
Quam reor, ultricem scelerum tibi numina servant,
695
Qualis erit? Nempe innumeris circumdata morbis
Marcida, foeda, gravis, rerum indiga, debilis, orba.
Haec te olim expectant decora; his effulgere signis
Mox dabitur, tantis insignis honoribus ibis:"
Audierat natus convicia saeva parentis,
700
Vtque senex cessit, simul ut vox atra quievit,
Excepit puer et, sedato corde locutus,
Demulcetque animum atque irati pectoris aestus:
"Magne senex claros inter venerate colonos
Rite Subasigenas, non huc (ut rere) profanus
705
Egit amor, non hos cunabula nota, Penates
Sorte peto; sed consilio assuetoque reviso
More domum patriam; non advena pulso, sed olim
Progenies sanguisque tuus, damnosa voluptas
Dum me deliciis auraquae elusit inani.
710
At modo, discussa errorum caligine caeca,
Cum verum agnosco promissaque vana dolosae
Temno voluptatis, iam tum meliora secutus
Consilia, exortemque domus rerumque tuorum
Immunem ire iubes. Esto, haud me haec cura remordet,
715
Sed quis age hic furor est? Animum quae tanta subegit
Ira ut me virtutis iter Divumque vetares
Iussa sequi? Si te quondam mala coepta secutus
Mortalem colui genitorem operisque profani
Saepe quidem auctor eram tua dum mandata facesso;
720
Nunc ergo immenso Divumque hominumque Parenti
Et rerum auctori fallax parere negabo?
Si te lucra iuvant et inexaturabilis ardor
Vrit opum, quas una dies fert atque eadem aufert,
Quae tandem invidia est me nunc optare sereni
725
Divitias caeli solidumque capessere regnum?
Quae me iura vetant, quod fas subducere puppim
Quassatam ventis et tuto condere portu?
Pro Superum Pietas! Aequis haec aethere ab alto
Luminibus spectas? Tuque o simul inclyta Virtus
730
Haeccine prima meis defers modo praemia factis.
His animum attollis, meque ad maiora suburges
Muneribus? Durosque foves sic blanda labore?
Sed quid ego his audax onerem te Diva querelis?
Nullae in te fraudes, non me petis arte dolosa.
735
Et tua regna mihi dudum patuere tuique
Mores et vitae cultus iam notus et usus,
Cum tu saxosos calles sevosque labores
Militiae obiectas, spondes castra aspera bellis.
Sed iam age nunc ad te pater et tua dicta revertor.
740
Non equidem timui nec erat mihi causa timoris
O senior grandaeve tuos invadere caeca
Thesauros sede abstrusos, nec criminis auctor
Qui dudum indulgens ludis impune profanis
Et toties large convivia laeta reponens
745
Depraedatus eos minui. Mihi visus ab alto
Aethere nunc monitus divinaque iussa secutus,
Sic partem eriperem (fateor partem ipse revelli)
Nempe supervacuam tibi, sed quam iure reposcit
Vulgus inops. Quid enim terrae communia avarae
750
Altius infodisse iuvat? Quo crimine caecas
Promeruit latebras aurum? Quid carcere in imo
Mille feris pressum gemit et compagibus arctis?
Esto autem, non te miserorum tangit egestas
Auxilioque iuvare homines opibusque recusas.
755
At magnis saltem meritos quin ponis honores
Caelicolis? Quin tu sinis instaurare volentes?
Quippe modo ipse tuis opibus proprioque labore,
Desertas aptare aras veterisque novare
Devexos postes et tecta labantia templi
760
Conabar, praeceps animi cum tu irruis in me.
Iamque tui oblitus decoris morisque paterni
Oblitusque Deum et sanctae Pietatis, amaris
Me petis infensus dictis, et probra minasque
Intentans acres, poenas cum sanguine poscis.
765
Vt vero me cuncta iuvant! Vt talibus aures
Demulces nostras probris! Agedum, tibi surgat
Nunc externus opes tantas qui sorbeat heres!
Surgat: ego en mox cedo bonis, nec demoror ultra:
Cedo volens, neu quis mea dicta redarguat unquam,
770
Neve olim ulla dies valeat rescindere factum.
Faxo equidem sit teste ratum, sit praesule sacro
Immotum, fixum, certum, irrevocabile sanctum.
Quare, age, tolle moras segnes! simul accipe dextram,
Inque vicem da, magne senex, et praesulis altam
775
Mecum una i sedem, atque ambo sacra tecta petamus:"
Dixit et haerenti obnixus simul instat et urget
Acceleratque abitum. Dictis audacibus ille
Perculsus nati stupet et vim sustinet aeger,
Cunctaturque efferre pedem et multum ire recusat.
780
Ac veluti immanis, cum victa represserit atram
Ira famem, iam molle tuens, iam lumina mitis
Torva leo stragem mutumque horrescit ovile,
Et pigeat magnae (ni vis neget effera) caedis;
Sic pia Francisci confestim dicta Parentis
785
Mulserunt rabiem, iamque aspera probra minaeque
Corda ferosque senes mollito pectore sensus
Exuit induiturque hominem, patremque professus
Vix iam complexus, vix distinet oscula nato.
At puer (insani quamquam emigrarat ab ore
790
Iam patris furor, atque ardens mansueverat ira)
Nil abitum differt, placidum nil mollius urget
Cunctantemque senem, ventum ad praetoria donec.
Moxque introgressis primum ut data copia fandi,
Occupat intrepidus puer atque his vocibus infit:
795
"Iustitiae columen, spectatorque optime caulae,
Non sorte has sedes, non haec sacra limina adivi,
Caelicolum meme nullius numine agente.
Consilio feror atque animo succedo volenti
Et me iussa Deum, reor, et bona sidera ducunt.
800
Principio ne tu, Praesul venerande, movere,
Quod rudis, et nondum iuvenili robore firmus
Ausim ego te coram (nec me reverentia patris
Vlla vetet) prior insuetas deferre querelas.
Nam me causa potens facti, et bene conscia virtus
805
Exardensque animus sanctoque agitatus amore;
Nec non et simplex atque intemerata voluntas
Compellunt, coguntque meis pro casibus ultro
Pauca loqui, et magnam brevibus rem pandere dictis.
Hic vir, hic est, cui me voluerunt numina natum
810
Esse; neque erubui tali genitore; neque ille
Dissimulans, me me dudum genuisse negabat.
Dum mihi par animus diraque cupidìne capta
(Qua nunquam non ipse volens ignescit et ardet)
Mens erat et lucris haesit male suasa profanis.
815
Cum vero humanis rebus iussisque paternis
Posthabitis, mandata sequi divina pararem,
Contemptisque opibus, coelestia quaerere regna;
Mox amens animi furiarum exaestuat atris
Ignibus; atque apro traiecto haud mitius ardens,
820
Me petit increpitatque acer, probrisque lacessit.
Vixque manus cohibet, saevos vix continet ungues,
Quin foedet vultus, laceros quin dissipet artus.
Praeterea vix digna sacri casa nomine templi
Semirutisque ferens muris nutantia tecti
825
Culmina, praecipiti stabat male fida ruina,
Hanc equidem iussu divum instaurare parabam.
Sed quid ego? Haud tantum nostro contenta labore
Res erat haec: poscebat opem poscebat et aeris
Auxilium: nihil est visum opportunius unde id
830
Expeterem, quam patris opes penitusque repostum
Infossumque aurum. Accessi dextraque reclusi
(Suasit enim divinus amor) partemque revelli
Torpentem longos desuetamque usibus annos.
Hic furit et totas irarum effundit habenas,
835
Continuoque: i, raptor opum, procul I, procul expers
Nostrarum-exclamat- sortisque, domusque paternae!
I procul immunis; nec spes erit ulla regressus.
Haec causa accessus. Hoc te, pater inclyte, posco
Teste ratum fieri, nostris precor annue votis.
840
Nulla mora est in me, nihil est quod dicta retractem.
Cedo bonis ac sperno libens modo cuncta. Relinquo
Praedia, rura, domos, fundos, lucra, foenora, merces.
Imo agedum, vestes (neque enim dispendia tanti
Haec mihi, quin ausim coram me prodere nudum)
845
Has cape, neve animo trepida, ne, magne recusa
Ne cunctare, senex; cape, reddo, atque exuor ultro:"
Fervidus haec iactat, tum Regem affatus Olympi:
"Sume- ait- o divum Pater, ac Sator optime rerum;
Qui iam primaeva nascentis origine mundi,
850
Cum sol, atque dies vix primi, luce recenti,
Iam tum effulsissent, et pictae sidere noctes
Alternis issent vicibus, tenebrasque dedissent,
Primos gentis avos nostrae, duo germina tantum,
Postquam divinae violarant foedera legis,
855
Auricomos inter lucos, se fronde tegentes
Consuta, vocemque tuam faciemque trementes
Spectasti, et miserans nudos heroas amictu
Semideos primo velasti protinus ambos;
Adspice me coram genitore, et praeside magno
860
Nudatum. Pater ecce mihi iam denegat omne
Praesidium. Nulla hic frondes quae suggerat arbor.
Iamque urget pudor. O tu, qui vaga sidera torques
Floribus exornas qui versicoloribus agros,
Da rude, da lacerum, Genitor mitissime, textum
865
Da (non magna peto). Tyrius puerilibus annis
Sat mihi notus honor, rutilo sat fulsimus auro,
Hispida nunc attrita rudis, satis una superque
Laena, tegi contenta, ornari membra recusant
Da Pater ipse mihi. Deus idem solus, et Auctor:"
870
Sic orans, torto vestem diffibulat auro,
Denudatque artus, sternitque ante ora parentis
Purpuream increpitans clamyden, nudusque refulsit.