Bargeo Syrias 11
Other sections


Hic procerum intentas subitus dolor, iraque mentes

Occupat et tanti memoranda iniuria facti

Praecipites agit in Turcas, primique Britanni

Corripiunt vastos arcus: celeresque sagittas,

5

Recludunt enses: patefacto aggere campi

Procurrunt Itali et Gallorum interrita pubes.

Nec minus Abdaridae diversa e parte ruentes

Obiiciunt se se, vocesque ad sidera iactant.

It coelo clamorque virum, clangorque tubarum,

10

Telorumque ingens totum tegit aera nimbus.

Autumno veluti cum lapsae ex arbore frondes

Arentes, liquere hyemis sub frigora, ramos,

Et terrae texere solum; si vertice ab alto

Incubuit Boreas in sylvam et turbidus Auster

15

Adverso rursus veniens a cardine flavit.

Nunc huc, nunc illuc se se per inane volutant:

Miscenturque una et temere agglomerantur in orbem.

Primus ibi Hipparchus, caedis qui solus iniquae,

Et sceleris, fraudisque audax processerat auctor,

20

Dum circumfusos comites hortatur et urget

Turbidus in pugnam et stricto ferit obvius ense,

Sopitus cecidit magno sub pondere clavae.

Hunc Lyrcus, fraterque Labrax, Drymonque, Coraxque

Exanimem cecidisse rati, quo corpus inane

25

Obscaenis laviandum avibus, canibusque relinquant,

Et quocunque modo domini ulciscantur adempti

Interitum, pedibus traxere in castra revinctis.

Nec procul inde avidum pugnam confundere Lydum

Cambletem Biturix, acto in praecordia ferro,

30

Sternit humi, mensa suetum discumbere herili,

Belfercumque una risu oblectare, iocisque

Et tempestivis horas insumere caenis:

Et tamen expertum belli, gnarumque laborum.

Inde inter primos versantem et dura cientem

35

Proelia Tigritem splendenti percutit ense

Et galeae in tergum caudam fundentis equinam

Perfregit conum et frontem confixit: at olli

Offudit caecas oculis nox atra tenebras.

Concidit et magno tellurem pondere pressit:

40

Cui collo ex alto pendentem in pectora torquem,

E solido conflatum auro, rapturus Aturrus

Incola Burdigalae, rapto qui vivere suetus

Esset, et occultis vitam traducere furtis,

Accurrit properans: ac dum se inclinat, ut aurum

45

Auferat et praeda cupidus ditescat opima,

Detexit lumbos et, qua coniungitur ossi

Spina sacro, Sasalis mucronem in viscera condit,

Per mediumque adigens umblicum, e vulnere tristem

Extorsit vitam et tenues dispersit in auras.

50

Et Sasalim florentem annis et corporis auctu

Ingentem et Thracum prognatum a sanguine regum

Daunius incurrens medium transuerberat hasta,

Setosus mammas thorax ubi dividit ambas:

Ille cadit, pedibusque leves diverberat auras

55

Non secus atque alnus fluvii, putrisque paludis

Nata ad aquam et celsis avecta ad sidera ramis,

Cum ruit, agricolae dura succisa securi

Et iacet informis, donec currumve, ratemve

Circumiens, hominum notos formatur ad ursus.

60

Hic etiam auxilio subeuntem et dira frementem

Beliadem aggressus, stricto ferit arduus ense,

Egregium forma iuvenem; quem mater Iebba,

Descendens summis a verticibus Carmeli

Huc, ubi vir flammis tenues mollibat arenas,

65

Fusuras vitreos rivis undantibus amnes,

Edidit in lucem limoso in margine Beli.

Qua propter puerum grati dixere parentes

Beliadem, patris memorem, matrisque futurum,

Ni vitam Ausonius iuvenilem abrumperet ensis:

70

Quo caput in geminas partes bellator Iapyx

Disiciens. Rapidi fas est, ait, horrida Orontis

Ripa tegat, Belus quem iam piger amnis in auras

Extulit aetherias, tanto ut morerere sub ictu.

Talia dicentem iacta petit obvius hasta,

75

Hassani qui se Cypria de pellice natum

Crediderat Gemmes, lecto supposito herili

Per fraudem et prolem regno exclusurus ab alto

Legitimam, si forte dolos et vota secundent

Astra et regnorum semper Deus unicus auctor.

80

Verum aliter superis visum: nam fraxinus acri

Illius acta manu, praetervolat irritat regem

Ausonium et stridens pectus transfixit Amastri

Armigeri; Stephano Senoni quo gratior alter

Non fuit et tacitae cui crederet intima mentis

85

Arcana et curas animi fidentius omnes.

Quo moriente, Senon tristes exarsit in iras:

Per mediosque ruens. Nec tu laetaberis (inquit)

Hoc errore tuo: neque me mea dextera fallet.

Dixerat et Gemmem commissa caede superbum

90

Saevus adit, dextrumque oculum configit acuta

Cuspide: quae penitus fixo stetit hausta cerebro:

Reclusitque animi latebras, caecosque recessus.

Ille cadit, regnique omnem spem morte relinquit.

Commistum interea magnis terroribus affert

95

Clamorem, ac totam pervadit fama per urbem,

Cunctorumque aures atra formidine replent

Confusae voces atque illaetabile murmur;

Belfercum egregiae iuvenem virtutis et una

Invictum bello Gemmem cecidisse peremptos

100

Et ruere ad portas urbis facto agmine Gallos,

Victoresque manu saevam committere caedem

Et furere et scalas ad moenia ferre paratas.

At rex Hassanus, quanquam tot funera mentem

Turbant et subito dolor occupat ingens,

105

Accurrit properans tamen et se in tuta ferentes

Increpat. O miseri tantus quis pectora vobis

Insinuat pavor? E proiectis turpiter armis

Quo fugitis? Duro ne illis e marmore corpus?

Aut ferri ex acie? Vestrarum respuit ictus

110

Hastarum? Cur tela manus, cur tempora cassis

Armas? Et obductus vobis ad pectora thorax?

Eia, agite, et mecum victorem invadite Gallum.

Aut hodie mortem natorum ulciscar acerbam;

Auferet aut idem vitam mihi fatifer ensis.

115

Dixit et e portis praeceps erumpit apertis:

Atque una secum Orchanes: cui vivida bello

Dextera et agrestes robusto in corpore vires,

Setosumque chalybis pectus tegit: aerea frontem

Cassida: tum clypeus laevum latus: at manus hastam

120

Dextra gerit solidam: clavae grave robur in armos

Pendet equi et femori pugnax accingitur ensis.

Iique ubi se fudere foras, lectique secuti

Tota ex urbe duces et bello assueta iuventus,

Invasere pios Turcarum eversa fugantes

125

Agmina et immiti strages et funera ferro

Edentes, campi spatium quocunque patebat.

Hic Petalus Trevir, fugientem saevus in hostem

Dum furit impune et facta iam caede superbit,

Fraxinea Hassani medius transfigitur hasta.

130

Huic comitem Orchanes perfossum cuspidis ictu

Ire iubet Pansam, Pansaeque adiecit Agronem:

Illyricos inter rerum cui summa potestas

Cum foret et regni regeret moderator habenas

Ipse unus, patria Gallis servire relicta

135

Maluit et famam sumptis sibi quaerere ab armis.

Nec mora. Bellovacus cadit Antymus: et cadit Agnon:

Antymus Herculea contusus tempora clava,

Ambarides Agnon Porsaeide caesus ab harpe;

Iamque simul Gallique omnes, versique Britanni

140

Terga dabant, victorque hostis per aperta ruebat,

Coede tepefaciens, qua qua patet aequore capus:

Cum pis Eustachides rapta volat obvius hasta:

Inque aciem confertam equitum defertur et ipsi

Perforat Harpagio ferrata cuspide pectus:

145

Harpagio, quem frondiferis Pamphylia Sylvis

Eductum, docuit se se immiscere rapinis,

Exercet quascunque Cilix et raptor Isaurus.

Vnde altas iam nactus opes, fidosque sodales

Oppressit Tarsum per fraudem et Rhoson et Isson.

150

Bithyna sed enim postquam sunt urbe potiti

Christicolae et Medi pugna cecidere cruenta,

Inque dies magis atque magis diffideret armis

Ipse suis, populique iras odiumque timeret,

Hassano laturus opem, Cydnumque, Sarumque

155

Liquit et augentem multo sua littora limo

Pyramon, ac portas coelo se aequantis Amani.

Hoc tamen auxilio regem tum iuvit amicum,

Eustachidae in se se quod telum avertit et illum

Protinus occumbens stygiis submovit ab umbris.

160

At ferus Orchanes, immani vulnere pectus

Confossum aspiciens, non iam perterritus haesit,

Sed stricto Eustachidae galeam ferit arduus ense,

Vlturus socium: nec fors deceptus abisset,

Ni clypeum ingentem plagae supponeret heros,

165

Corporeque exiret telum, vitaret et ictum.

Decidit in summum saevi tamen impetus ensis,

Nudavitque genu, fuerat quo tegmine tutum.

Tum vero Eustachidae ira inflammatus amara

Altior insurgit, gladiumque obliquat acutum

170

In latus et medium, quanquam fulgentibus armis

Contectum et triplici munitum corpus ab aere,

Disiicit in geminas uno modo vulnere partes.

Vmblico tenus una cadit: sedet altera dorso

Fortis equi: latique trahens per gramina campi

175

Viscera, praecipiti cursu defertur in urbem:

Informe, horrendum et visu miserabile monstrum.

Hic vero Abdaridis humilis trepidantia rursus

Sternit corda pavor, pugnamque relinquere cogit:

Tergaque vertentes spatium producere vitae.

180

Ipse etiam Belferciades Hassanus in urbem

Invitus rapitur: tum primo in limine turba

Opprimitur fugiens, vitamque exhalat in auras,

Dum portae se quisque volens inferre patenti

Occupat ingressum et magnis clamoribus intro

185

Primus abit, nisuque animam diffundit anhelo.

Accurunt igitur trepidi, qui claudere portas

Festinent, introque vetent irrumpere Gallos.

Ceu quondam agricolae, pluvia si forte recenti

Aequarint summas torrentia flumina ripas;

190

Quae iam diluviem pratisque, agrisque minantur,

Ingentes lapides, umbrosisque eruta sylvis

Robora et excisas annoso stipite quercus

Advolvunt, totoque fugant e pectore somnum:

Incustoditus nequa vagus effluat amnis,

195

Et se se in segetes, camposque effundat apertos.

Cardine sic illi converso ad limina valvas

Obnixi impellunt humeris, multosque suorum

Excludunt, atraque omnes in morte relinquunt.

Quorum alii ferro immiti cecidere perempti:

200

In rapidum iecere alii se flumen et undis

Demersi, Stygiae ripas petiere paludis.

Occultae paucos latebrae, notique recessus

Montis et obscurae valles horrentibus umbris

Servarunt, dum tecta fugam per lustra capessunt,

205

Et sua subducunt instanti corpora leto.

Ast Itali, Gallique duces, acresque Britanno

Vlti hostem, quanquam primas nox atra tenebras

Excierat, terrasque suis obtexerat alis,

Goscellum mesti strato imposuere pheretro,

210

Susceptumque humeris flentes in castra tulerunt.

Quem super illachrymans genitor procumbit et imo

Corde ciet gemitus, tandemque his vocibus hiscit.

Nate mihi e primo sublatus flore iuventae

Occidis et rerum versantem in turbine patrem

215

Deseris ipse tuum: plus, heu plus scilicet uno hoc

Vixi ego, nate die, vitae quam posceret huius

Vsus et emeritae requies postrema senectae.

Debueram caput hoc morti, cum me tua virtus

Felicem coelo aequarat; cum facta triumphis

220

Digna ferebantur passim: nec perfidus hostis

Fas omne abrumpens, telo mactaret iniquo

Victorem et regis surgente a caede superbi,

Aeternum decus palmae immortalis adeptum.

Nunc, sine te, quicunque dies, Goscelle, supersunt,

225

Exigere atque graves belli tolerare labores

Cogar et ingratae posthac accumbere mensae.

Hoc tamen in luctu laetor, quod sanguine fuso,

Protinus evectum Solymae coelestis ad arces

Et cupio et spero: nostras unde arduus oras

230

Despicis et coetus inter versaris ovantes:

Qui verum ob cultum pugnando vulnera passi

Aethereas sedes terris petiere relictis.

Aurora interea toto fulgentia coelo

Sidera depulerat, montesque afflarat anhelis

235

Phoebus equis, lati retegens super aequora campi

Corpora coesorum atque ingentes stragis acervos:

Cum pius Addemarus candentem indutus amictum

Selegit procul urbe locum, ac de more piorum

Sparsit rore sacro et pura circumtulit unda:

240

Conceptisque Deum verbis in vota vocabit.

Hic, qui praeterita sublati caede iacebant

Effossae mandantur humi, princepsque sacerdos

Illorum enumerans laudes, vocat ore beatos,

Queis hoste in medio pulchram per vulnera mortem

245

Oppetere et se se stellis inferre cruentos,

Contigit ante ipsum divumque, hominumque parentem.

Has inter lacrhymas, sacris iam rite peractis,

Goscello ingentem nigro de marmore mandat

Eustachides fieri tumulum: sed opima columnae

250

Belferci regis iusto in certamine victi

Adversae figit spolia et rem carmine signat.

Goscellus victor victo hoc de rege tropheum.

Omnibus his adiicit meritae spectacula poenae.

Nanque ipsum Hipparchum, primus qui foedere fracto

255

Goscelli occultam direxit in ora sagittam,

Ante urbem adductum, iubet in diversa quadrigis

Differri et toto raptari viscera campo.

Interea magnos Nerei sol lapsus in amnes

Corruit: et densis obducens cuncta tenebris

260

Stelliferi summum patefecit limen Olympi.

Tempore quo Divum coetus convenerat omnis,

Vt patrem, regemque hominum festinus adiret

Et ferret sua quisque leves mandata per auras,

In terris quaecunque imis peragenda darentur.

265

Astitit hos inter tenebrosa a sede nigrantum

Vragus, horrentis custos infandus Averni.

Quem procul aspiciens hominum, rerumque repertor.

Vnde, ait, ipse tuos gressus agis Vrage? At ille

Respondit. Terras adii, pelagique recessus,

270

Omnia circumiens, praedas ut dives opimas

Vndique quaesitas in Tartara convectarem.

Tum pater omnipotens. Nunc quem terrae (inquit) in orbe

Goffredo magis esse uno pietatis amantem

Et nati praecepta mei, ritusque tuentem

275

Vidisti? Quos ille animo, quos ille labores

Corpore sustineat, Solymam quo liberet urbem

Servitio infando, templisque reponat honores

Ipse meis, Turcasque alias depellat in oras?

Subiicit his Erebo pestis digressa profundo

280

Vragus. Haud equidem miror, rex maxime, si quem

Ipse tua fultum munis ope, cuique secundae

Res et vota fluunt, unum modo pectore toto

Te colit atque aras multo tibi thure vaporat,

Ac coeli proceres precibus sine fine fatigans

285

Perstat in officio et Solymae fidenter ad urbem

Pergenti, non usquam animi mens fluxa vacillat.

Sed si forte tuas vires subtraxeris et me

Siveris improvisum aliquod legionibus illis,

Ipse quibus praeest, iam nunc infligere vulnus,

290

Finibus extemplo Syriae, rebusque relictis

Ad Morinos tibi diffisum remeare videbis.

Haec ille. At contra divum pater atque hominum rex.

Vade age, cunctorum, qui nunc mea castra sequuntur,

Experiare animos horrenti alguque, fameque,

295

Adversisque una rerum successibus ipsos

Bellatorum animos e tanto avertere coepto

Nitere et in populos pestem diffunde, luemque;

Et pereat, retrove abeat, qui nomine nostro

Praetexit fraudem et dominandi fertur amore;

300

Hi fines tibi praefixi statuuntur. At ultra

Ire veto. Sic effatus terramque, polumque

Aethereaque immensum vultu tremefecit et undam,

Ille autem procul abscessit, Daphnemque petivit:

Vnde olim responsa suis edebat et omnium

305

Implebat fallax dubiis ambagibus aures.

Huc se demissus consueta in sede locavit

Observaturum tempusque atque apta nocendo

Momenta et lapsis sparsurum incendia rebus.

At proceres, positis portarum ad limina castris,

310

Inclusos Turcas densa obsidione premebant.

Quanquam illi aversae digressi e moenibus urbis

Palantes Gallos, praedamque in castra ferentes

Interdum insidiis obtruncavere locatis.

Has inter clades, durique incommoda belli

315

Mutua, iam mensis processerat unus et alter

Et circum horrificis Aquilonibus arva rigebant.

Non ullae arboribus frondes, non gramina campis

Vlla superfuerant: glacies astrinxerat amnes:

Brumaque durata passim nive texerat arva:

320

Et circum vastatus ager, direptaque late

Castella atque hornis exhaustae frugibus urbes,

Afflictis alimenta dabant haud ulla Latinis.

Iamque fames totis incesserat improba castris:

Nec lacerae vestes pluviam, nec frigora noctu

325

Marcentes poterant pelles arcere; nec usquam

Tectum erat, a gelidis se se ut defenderet Euris

Miles et optato recrearet membra sopore.

Quae simul atque hyemis vis ingruit aspera terris,

Vragus aligeros dirorum a sede nigrantum

330

Evocat: illi adsunt praesto, morbosque, famemque

Augentes, qua quisque potest in pectora se se

Inserit atque animos agitans vulgique, ducumque

Suadet ab inceptis quamprimum avertere mentem,

Et desperatis penitus diffidere rebus.

335

Ergo alii, dum dira fames et pestis in omnes

Grassatur, taciti coetus atque ipsa piorum

Castra relinquentes Lydos petiere, Phrygesque,

Vicinos alii portus: liberrimus unde

Detur in Ionias undas et littora cursus,

340

Tum pius Eustachides, cui res adversa dolorem

Ferret et ex oculis lachrymas exciret amaras,

Concilium propere cogit procerumque, ducumque

Sciturus, dubiis quid quisque in rebus agendum

Censeat; unde aliquam castris ferat ipse salutem.

345

Hic igitur Thracum ductor, quem Graius Alexis

Miserit, ut tantis per fraudem obsisteret orsis,

Consessu e medio surgens, haec ore profatur.

Non equidem, o proceres, vestris me viribus unquam

Indubitare sinet virtus clarissima, qua vos

350

Tam longum superastis iter; stravistis et hostes

Innumeros, summisque sitas in montibus arces

Exaequare solo freti potuistis et una

Praecipites undis tranare tumentibus amnes.

Nec, siquid vestris adversum contigit ausis,

355

Continuo iubeam tantis diffidere coeptis,

Et quasi devictos hosti concedere palmam;

Sed quoniam hibernis cum tempestatibus et cum

Imbribus, ac nivibus, glacieque rigentibus oris

Pugnandum est, vulgoque ingens pestisque, famesque

360

Absumit miseros, nec spes datur ulla salutis,

Dum fessi ad ripam rapidi versamur Orontis,

Inque dies hostis regionem, urbemque tuetur

Auctior, ingentes animos, cui prospera rerum

Eventa addiderint, quorum vi non modo tutam

365

Esse putant urbem, sed aperto invadere marte

Castra parant opibus Persarum ingentibus aucti:

Cedentes ultro nos in vicina feramus

Hyberna: et coeli tractum fugiamus iniquum:

Dum terris desaevit hyems et frigora Cauri

370

Spirantes, nostris prohibent assultibus hostem.

Nanque, ita corporibus, somnoque, epulisque refectis,

Cum primum incipient tepidi spirare Favoni

Flamina, et incultis herbescere gramina campis,

Forsitan auspiciis longe melioribus urbem,

375

Quae modo nos portis infesta excludit et arcet,

Cum se rettulerint alacres in castra manipli,

Continget faciles captam expugnare per artes.

Interea, nequis duros vitare labores

Me putet et pro re communi haud velle periclis,

380

Quaecunque est, quae restat adhuc, exponere vitam,

Seu vos hic studium coeptae obsidionis ad urbem

Detineat, laetos seu vos hyberna receptent,

Certum est Threicias iam nunc excurrere ad oras:

Vt quascunque equitum turmas, peditumque cohortes

385

Delegit nuper Graium regnator Alexis,

Adducam quamprimum ad vos: quibus amnis Orontes

Territus auxiliis, fastusque, animosque superbos

Exuat atque iugo collum submittat aheno.

Haec dux Odrysius. Contra quem talia fatur

390

Eustachides. His me castris incommoda nunquam

Dimoveant: vel se totam diffundat Orontes

In vallem et Casius terris subsidat apertis.

Tu vero, quascunque libet te confer in oras

Providus et nostrae tangat te nulla salutis

395

Cura. Etenim Deus usque suos tutatur et illos

Non aestu, non frigus iners, non laedit egestas,

Non acies confertae hominum, non alta retardant

Moenia, nec summas aequantia flumina ripas,

Quominus inceptis instent constanter, amentque

400

Ignibus in mediis potius dispergere vitam

Impavidam, quam degeneris dare signa timoris

Vlla, vel a magnis desistere turpiter ausis.

Haec bonus Eustachides: sed Thracum ductor et una

Dux Senonum simulans morbo tentarier acri,

405

Atque ipse abiectis clam Carpentarius armis,

Vnus, inexhausto plures qui robore suerat

Contra stare hostes, victorque excedere pugna,

Regia progenies magnorum et germen avorum,

Obliti decorisque sui, laudisque suorum,

410

Arripuere fugam, castrisque abiere relictis

Et socios tanto linquere in cardine rerum.

Tum vero procerum tantorum exempla secuti

Innumeri, queis militiae labor et meus acer

Fregerat hostilis, solidosque inciderat omnes

415

Virtutis verae nervos, liquere sodales,

Quisque suos, facti immemores, votique, fideque.

Vsque adeo capiunt animos oblivia nostros,

Et penitus nulla est alienae cura salutis,

Si quando impendet capiti commune periclum.

420

Vt, fumo cum pastor apes exegit amaro.

Dulcia lecturus mella ex alvearibus illae

Destituunt trepidae cellas et, rege relicto,

In diversa abeunt, fusaeque per arva vagantur.

Hic igitur reliqui proceres precibusque, minisque,

425

Quisque suos retinent, poenasque et praemia cuique

Proponunt et, quae possunt, alimenta ministrant.

At Robertiades congesto e cespite primos

Ausonidum alloquitur, verbisque hortatur amicis.

Ferte viri et duros animo tolerate labores,

430

Et mecum adversis opponite pectora rebus.

Ille Deus, cuius causam suscepimus ille

Praesto aderit laturus opem, si fortiter ausis

Instare et duri perferre incommoda belli

Viderit unanimes, quae nunc his maxima terris

435

Perpetimur; neque enim tantis insistere coeptis

Invisos hominumque patri, divumque putandum est.

Nos ille incolumes per tot discrimina rerum

Duxit adhuc, idemque manu superare potentes,

Innumerosque hostes dedit; et vel nomine tantum

440

Insolitum Arabiis terrorem inferre, Syrisque,

Praecipitesque sua Turcas depellere sede:

Et nunc, quod glacie valles infesta nivali

Detinet et rara est cerealis copia victus,

Vinaque deficiunt, plenaeque obsonia mensae,

445

Creditis a nobis mentemque, animumque benignum

Avertisse Deum? Tales plerunque per artes

Pertentare fidem solet ille et nosse suorum.

Nec tamen extremis agitatos casibus unquam

Deserit; at, quod vos experti saepius estis,

450

Improvidus adest et opem pereuntibus affert.

An vos, o miseri tutam per tela, per ignes,

Perque acies medias, inimicaque castra putatis

Invenisse viam certa sine numinis aura?

Et tandem incolumes penetrasse ad flumen Orontis?

455

Non nostrae hoc vires; non victae ignavia gentis

Effecit; legiove magis numerosa piorum.

Maior agit virtus; maiorque potentia nostra haec

Coepta iuvat; quam cui possint vel Bactra, vel Indi

Impune armatas opponere in agmine dextras.

460

Huic ergo, o socii, si iam confidimus uni,

Nil desperandum tanto duce et auspice tanto.

His dictis curas, tristesque e corde parumper

Amovere metus: sed enim penuria victus

Quottidie magis atque magis funesta premebat

465

Non modo confusam passim ac sine nomine plebem,

Verum etiam auctores belli, proceresque ducesque

Communem impulerat iam desperare salutem,

Qua fama rex Hassanus commotus amicos

Quorum consilio niti consueverat, ad se

470

Convocat et laetus fidas sic fatur ad aures.

Quod fore providi iam tum, cum tantus in armis

Obsedit nostram Gallorum exercitus urbem,

Ecce malis perit ipse suis, morboque, fameque,

Frigoribusque hyems vexatus et imbribus atris:

475

Iamque adeo ad paucos equites, peditesque redactus,

Si quicquam veri iactae praedicere sortes

Consuerunt, parat ille fugam, seu totus in iisdem

Haeret adhuc castris, veritus ne forsan euntes

Ilicet invadam et vertentes terga trucidem

480

Quod, nisi quis se se opponat casusque, Deusque

Ipse mihi et tantam invideant fata aspera laudem,

Perficere est animus, cum primum Aurora resurgens

Altera flammifero rubefecerit aethera vultu.

Nanque ad perdendos ingenti clade latrones,

485

Invasere manu qui regna aliena, suisque

Audent extorrem Mecmethum expellere templis,

Finitimae legere urbes atque oppida turmas.

Quae simul aggressae primae sub tempora lucis

Irruerint, nos e portis facto agmine apertis

490

Erumpamus; et unanimes in castra feramur

Vndique fusuri signis victricibus hostes.

Nunc autem, quoniam taciti speculemur oportet,

Securi ne sui maneant, an castra relinquant

Confisi tenebris, noctisque silentibus umbris,

495

Ecquis erit vestrum, qui se committere nocti

Audeat obscurae, penetretque in castra latronum

Praemia laturus generosi ingentia facti?

Illi ego Sidonio tinctas bis murice vestes

Largiar et solido loricam ex aere rigentem.

500

His donis accedet equus candore nivali,

Quem mater generosa Cilix, ubi Cydnus Amanum

Dissecat, aethereas in luminis edidit oras,

Per rupes assuetum altas intendere cursum,

Armorumque adeo strepitus horrescere nullos-

505

Haec ille. Et dictis cuncti assensere silentes,

Nec quisquam tamen est cuius, milesve repertus

Auderet dubiis qui se committere rebus

Praeter Amasiadem Phormum, cui sector Iberus

Dives agris, dives positis in faenore nummis

510

Malcus erat genitor; veteri qui lege relicta

Mosis, ad Abdaridae turpi se transfuga ritus

Contulerat, Turcasque inter compleverat aedes

Argento atque animum fastu cumularat inani.

Ille igitur surgens. Nihil est (ait) inclyte ductor,

515

Quod tu tam large mercedem et praemia cuiquam

Egregium ob facinus te polliceare daturum.

Ipse etenim, nec dona moror, speculator abibo

Quo tu cunque iubes: vel si mihi et ipsa potentum

Sint adeunda ducum tentoria: nec metus ullus

520

Nec duri retrahat facies inimica laboris,

Ne castra explorem: tum, si res postulet, ipsis

Occurram auxiliis, dux ut, monitorque viarum

Vsque adstem et certo cunctos hic tramite sistam.

Tu vero tantum ob meritum, rex magne, daturum

525

Polliceare mihi, modo quem Goffredus acutum

Per medium Orchanem, mirantibus omnibus, ensem

Exegit, totumque metu tremefecit Orontem.

Talia magniloquo tumidus fundebat ab ore

Phormus et insueto lateri poscebat honorem

530

Ipse suo: quem nemo ausus speraverat ante.

Tum sic Hassanus, coelumque et sidera et ipsum

Testor Halyn, fore nullum alium, cui deferat ensem

Goffredi manus haec et tam memorabile factum

Deletura animo nulla unquam oblivia nostro.

535

Haec ait. Et spoliis, armisque recentibus ornat

Ausonium in morem; parmam fert laeva nigrantem;

Aere caput tegitur; rigido latus ense tuetur;

Dextra gerit iaculum, tergumque et bracchia fulvae

Pelli obit detracta lupae. Sic comptus ab urbe

540

Egreditur, qua pons longe porrectus ab amne

Saxeus, ad Caniae decurrit limina portae

Atque interiectae crebris vada pigra paludis

Arcubus amplectens Turcisque, Arabisque patebat

Liber et haud usquam premerent quem castra piorum.

545

Tempus erat, primae quo pars decedere noctis

Incipit et vigiles abeunt statione relicta.

Succeduntque alii, cum se Boemundus et una

Aulercae pubis ductor Robertus agebant,

Exploraturi, num quae custodia pontem

550

Servaret, posset ne capi vel fraude, vel armis.

Dumque oculis circumspiciunt et cuncta pererrant

Et strepitus intenti omnes et murmura captant

Auribus, ecce vident extremo ab limine pontis

Discedentem ad se recta contendere gressum.

555

Tum vero socii fidas Boemundus ad aures

Affatus. Venit hic, inquit, speculator ab hoste

Hassano, aut spoliis nostrorum ut onustus in urbem

Mox referat se se: sed nos e tramite ad amnem

Deflectamus et occulti observemus euntem:

560

Donec nos abiens paulum post terga relinquat,

Atque intercepto nusquam fuga libera detur.

Sic ait et dicto citius secessit uterque

Ad flumen, coelo atque umbris contectus opacis,

Et se se in caecis taciti occuluere latebris.

565

Ille autem obscurae per amica silentia lunae

Incedit fidens animi, ignarusque futuri.

Cumque viae spatium propere progressus abesset,

Quantum aliquis iactu volucris comprenderet hastae,

Exiluere ambo et curvos liquere recessus;

570

Non secus ac par acre canum, cum forte cubili

Excitum strepitu leporem, cervumve sequuntur

Inque nemus, vallemque urgent; fugit ille, sibique

Providus Eoos cursu praetervolat Euros.

Sic Phormum dux Aulercus, sic Appulus heros,

575

Instantes tergo et vestigia pressa sequentes

Cogebant rapidum longe contendere cursum

A ponte et summos a laeva inscendere colles.

Coniecto sed enim Daunius per inane veruto,

Ilicet hinc atque hinc perstrinxit vulnere suras,

580

Tardavitque fugam, verbisque affatus acerbis.

Vel iam siste gradum, vel, tu hic moriaris, oportet,

Hasta, ait, hac nostra medium per pectus adacta.

Constitit ille tremens, fuditque has ore loquelas.

O, quicunque estis, vitam hanc servate, satisque

585

Sit notas clausisse vias ingentibus ausis:

Et me constrictum vinclis in castra piorum

Ducite. Non erit haec vobis clementia fraudi.

Nanque pater Turcas inter ditissimus omnes,

Cui iuga bis centum proscindunt rura, domique

590

Argentique aerisque gravis grave pondus et auri

Defossum tellure iacet, nec regia vestis

Deest et odorata flagrant laquearia cedro,

Protinus ingenti redimet mercede, libensque

Thesauros, queis me servet, recludet avitus-

595

Subiicit his Italum ductor. Quis tanta recuset

Praemia et oblatam demens contemnat opum vim?

Interea flumen dic quae te causa coegit

Traiicere, et serae solum te credere nocti.

An forte, ut spoliis nostrorum indutus opimis

600

Dives ad Hassanum redeas? An castra piorum

Ingressus speculere fugam, bellumve paremus?

Tunc ille, ex imo ducens suspiria corde,

Ipse equidem vobis (inquit) sine fraude recludam

Omnia, nec patriae faciet spes ulla iuvandae,

605

Quominus effundam veras e pectore voces.

Egit ad audendum tanta haec rex Persa, petenti

Qui mihi Goffredi dono promiserat ensem,

Cum primum vos excisos ultricibus armis

Stravisse, toto permiscens funera campo.

610

Subrisere duces. Mox illum Daunius heros

Affatur. Magnum est munus, quod, amice, cupisti,

Sed gravius quam ferre queas. Verum quibus ille

Auxiliis fretus de se promittere tantum

Audet? An excisas vires ita credit, opesque

615

Gallorum, ut quicquid superest, evertere ab imo

Ipse velit, tantumque unum se posset reatur?

Phormus ad haec, non ille quidem spe motus inani

Haec fore confidit, nam cum nox postera toto

Incipiet secum tenebras abducere coelo,

620

Ingentes equitum turmae, peditumque manipli

Finitimas nuper pubes collecta per urbes,

Improvisi aderunt a tergo in castra ruentes,

Cum late serpens fessos sopor irrigat artus.

Sic mandat, fierique iubet dux ipse Bagoas,

625

Hassani comes, et consanguinitate propinquus;

Ille quidem florens annis, animisque superbus,

Cuius in effrena reliqui virtute quiescant.

Et sperent se posse omnes delere Latinos.

Sed mihi iam manibus duros innectite nodos,

630

Et quocunque libet vobiscum abducite vinctum:

Vt, nisi veridicas expressi e pectore voces,

Cogatis meritas leto persolvere poenas.

Immo, ait Aulercus ductor, poenamque reposcens

Delictum ob tantum, laqueo collum implicet et te

635

Ante oculos populi ligno suspendat ab alto,

Nunc morere et praesens tanti cape praemia facti.

Haec ait, atque preces alias iterare paranti

Abscidit ense caput: spoliisque atque omnibus armis

Exutum canibus lacerandum, avibusque reliquit.

640

His actis ambo rediere in castra sub ortum

Aurorae; inque unum Gallis, Italisque coactis

Principibus, memorant illa quid nocte sic actum:

Quaeque adeo audierint instare pericula ab hoste

Externo; et procerum, quae sit sententia, poscunt.

645

Omnibus idem animus tacitis educere castris

Armatas equitum turmas, peditumque cohortes,

Cum primum terras nox atra involverit umbra,

Atque improviso venientem invadere turbam.

Excivere igitur castris ex omnibus illos,

650

Quos neque dira fames, neque saeva absumere pestis

Quiverat, aut clades bellorum abolere receptae.

Iamque Atlantiaco Sol merserat aequore frontem,

Cum lectae coiere acies, tenebrasque per altas

Arripuere viam, qua ripam extendit Orontes

655

In longum et mediam disterminat agmine vallem.

Et quoniam septem de tot iam millibus alae,

Atque equites alam centeni quamque secuti,

Vix reliqui fuerant, bellum qui sponte cierent,

Insedere locum, cuius latus alluit amnis

660

A dextra, laevaque suis intercipit undis

In vallem porrecta palus, mediamque relinquit

Planitiem angustam, brevibusque excursibus aptam.

Nec mora. Turcarum properans equitatus easdem

Ingreditur fauces, cum vis ex aequore surgens

665

Auroram coeli portis exciret apertis

Maturat quae stella diem praenuntia Solis

Et passim gelida conspergeret arva pruina.

Ac iussi celerare gradum sine lege ruebant

Ad caedem et praedam, quo spes male sana vocabat.

670

Ergo ut in insidias medii venere paratas

In tutum unde illis nusquam fuga certa dabatur,

Compressere una gressum, subitoque pharetris

Eductas gravidis nervo imposuere sagittas,

Inque hostes densae fuderunt grandinis instar,

675

Cum praeceps in tecta ruit; sed nulli

Inflixere pro clypeis aque aere repulsae.

At non Ausonii, non robora lecta Britanni,

Obvia non Galli Turcarum in pectora frustra

Direxere suas innixi viribus hastas.

680

Sed veluti totidem coniecta e nubibus atris

Fulmina, deiiciunt fracto nunc stipite quercus,

Nunc scopulos, altasque ruunt a culmine turres,

Sic illi, hostiles docti perrumpere turmas,

Deturbant ab equis alios, aliosque trucidant

685

Exacto penitus duro per viscera ferro.

Densentur turmae, mediique urgentur et iidem

Protrudunt primos, primique in terga ruentes

Involvuntur equis venientum atque agmine pressi

Expirant animas obscura morte diremptas.

690

Ergo, ubi se angusto conclusum calle Bagoas

Vidit et haud quidquam numerum prodesse suorum,

Ad laevam deflexit iter, flumenque petivit;

Vnde ruens alam Gallorum invasit apertam,

Amissosque redire animos in pectora victis

695

Cogit et inceptae rursus confidere pugnae.

Hic cadit accepto letali vulnere Talus

Bellovacus; cadit et clara virtute Neanthes

Lexobius, Leucoque duci gratissimus Agnon.

Ipse quoque obliqua cervicem caesus ab harpe

700

Labitur Ambarros inter notissimus Amphis:

Ancipitis dubiique Amphis sermonis amator,

Sed non incertae sumptis virtutis in armis.

Et iam iamque acies Belgae ducis, obruta densis

Hinc atque hinc equitum turmis se vertere retro

705

Coeperat atque hosti fugiens dare terga sequaci:

Oromedon cum ductor agens in proelia gentem

Cenomanum, fusis superadvenit et ferus hostes

Adverso proturbat equo; dat Carsona leto,

Exultantem animis, qui se se e matre ferebat

710

Hyrcana et claro Cambysae a sanguine cretum.

Transadigit Laro fauces, mediumque Cynulco

Dividit ense caput, tum Sinam in bella vocantem

Agmina et angusto miscentem funera campo,

Sternit humi, miseramque simul sine nomine plebem

715

Ense metit, cadit illa ruens, ceu falce recurva

Gramina secta cadunt, cum prata virentia tondent

Agricolae et plenis stipant fenilibus herbas,

In seram quae laeta boum sint pabula brumam.

Nec multo post in pugnam se contulit acer

720

Tancredus (Cilicum populis nanque ille subactis,

Rettulerant se se properans in castra piorum)

Nec non et belli fulmen fortissimus heros

Daunius et dextrae notus virtute Vitellus,

Consiliisque potens, armisque acerrimus Vmber

725

Vbaldus, cuius proles generosa Metauro

Imperat et populis ad se dat iura vocatis.

Additus his Medix, unaque Vrsanius ibat,

Inque hostem intenti vultuque, hastisque ruebant.

Non secus atque repens Aquilonum a vertice turbo

730

Cum forte incubuit terris, coeuntia differt

Nubila et instantes toto fugat aere nimbos,

Infandam ruri stragem, sylvisque minantes;

Heroum sic Ausonidum manus agmine facto

Comminus aggreditur Turcas, passimque supinos

735

Fundit et immiti transfigit pectora ferro.

Argymnum Medix puerum puer impiger hasta

Traiicit, ad mensam suetum dare grata Bagoae

Pocula et in bellum galeam praeferre comantem.

At bonus auxilio venientem Vrsanius Agrim

740

Interimit, gladio medium per pectus adacto.

Andrantum Vbaldus, dirumque Agamanta Vitellus,

Attius Afrorum ductorem gentis Oniscum,

Seque parem primis nota virtute ferentem

Et Charris regnantem acer Tancredus Abollam.

745

Ipse tamen retinetque suos, subigitque Bagoas

Stare loco et telis invictam obvertere frontem.

Omnia sed frustra tentanti et nota cienti

Nomina, fulmineo medium dux Appulos ense

In thoraca ruens immani vulnere pectus

750

Discidit et vitae latebras patefecit opertas.

Ille ruit, sonitumque gravem super arma dederunt.

Tum vero conversa acies inimica refugit

Atque alios lacus ipse, alios absumpsit Orontes,

Exitium miseri dum forte evadere praesens

755

Nituntur, dubiisque putant se posse salutem

Pugnando amissa, nando reperire sub undis.

Sed plures procerum tantorum interrita virtus

Sustulit et ferro turmas prostravit acuto.

Postquam igitur deleti hostes cecidere, locumque

760

Deseruere fuga et populis victoria cessit

Laeta piis, praedam ingentem pecudumque, boumque

Et molitam Cererem et fluentes farris acervos,

Omnia quae secum obsessi inferre Bagoas

Decrerat, densumque agmen post terga trahebat,

765

Ausonii prae se, Gallique egere, nec ante

Occuluit caput Hesperiis Sol mersus in undis,

Quam circum induti spoliis hostilibus omnes,

Agmine laetanti rediere in castra, ducumque

Turcarum ante urbem capita imposuere verutis.

770

Hoc visu concussi animi, magnusque per urbem

It metus et dubiis incessit mentibus horror.

Pars satius Gallis portas aperire patentes

Esse ait, invictae ultro se dedere genti:

Dum spes ancipites animos et pectora versant

775

Atque inter populum dubius Mars errat utrumque.

Pars tutandam urbem, dextrisque, animisque paratis,

Censet et adversis rebus virtute medendum.

Armigeras superasse manus et robora pubis

Persarumque, Arabumque brevi post tempore regem

780

Missurum auxilio ter centum lecta virorum

Millia, quae tota Gallos excedere cogant

Ex Asia aut tenebris et duro carcere vinctos

Vsque dorment, caesoque omnes sine honore sepulchri

Abdaridum genti spectacula grata relinquant.

785

Haec dum illi inter se vario sermone volutant,

Portarumque aditus, turresque in moenibus altas

Alterna vigiles noctu statione tuentur,

Interdumque foras per pontem egressa iuventus,

Qua via tuta patet, longe semota latebris

790

Insedit, Gallosque iugis invasit iniquis

Palantes, praedamque ab agris in castra ferentes,

Vnde ulta acceptas clades remeavit ad urbem,

Grassantemque famem vulgo solata levavit

Saepius et Gallos obsessa obsedit et aeque

795

Hos penes atque illos magno quaesita labore

Corporis excivere acres alimenta tumultus.

Quocirca ut tanta Gallos formidine solvat

Et vetet egressos Turcas e moenibus urbis

Moliri insidias, ad se vocat Appulus heros

800

Ausonios, verbisque omnes hortatur et urget.

Ite, ait, o socii, dextrisque invadite pontem,

Perniciem in nostram vinxit quem Persa rebellis

Praesidio, coeptisque pii pia vota moratur,

Ite viri et tanta vobis asciscite laudem.

805

Laudem etenim pariet clari victoria facti

Immensam et nullo morituram tempore: nanque

Vt nunc, quam volumus, cedant secus omnis: certe

Egregium fuerit magnis cecidisse sub ausis.

Haec Robertiades Boemundus et Itala pubes

810

Vna omnis ruit ad pontem, ducente Vitello:

Quaerit et instantem crebris assultibus hostem

Deturbare loco: verum ille interritus omnem

Propellit turbam et pontem statione tuetur:

Nec patitur portae se quenquam inferre patenti.

815

Et etiam iamque octo longa obsidione peractis

Mensibus, ex animo cunctis spes omnis abibat

Expugnandae urbis, cum dux acerrimus armis

Goffredus proceres ad se se in tecta vocatos

Affatur dubios, coeptis seu fortibus instent,

820

Seu res infectas, desertaque castra relinquant.

O fratrum generosa cohors, o pectora sanctae

Debita militiae, non huc Deus impulit, ut nos

Perderet, aut salvos patriae revocaret ad oras

Turpiter, aeternum parituros dedecus omni

825

Europae et nobis mutandam morte salutem.

An vos cum primum voto obstrinxistis ad urbem

Venturos Solymam, mediosque iter omne per hostes

Facturos, penitus nostro sine sanguine et illam

Esse redempturos nullo sudore putastis?

830

Non ego vos tantos, tantisque a patribus ortos

Sive metu, sive ingenti molimine rerum

Abiecisse animos rear et nunc denique mentem

Mutasse infractam, quo nos e moenibus altis

Despiciens dictis irrideat hostis amaris,

835

Dum fugimus timidi, captamque relinquimus urbem.

Quin potius, siqua est animis constantia nostris

Obsistamus et hic mortem, laudemve manentes

Quaeramus; Deus est, uno quo praeside freti

Amissa quondam pro libertate piorum

840

Inferre Abdaridum genti decrevimus arma,

Inque Asiae templis cultus abolere nefandos.

Dixerat Eustachides. Illi autem affixa tenebant

Ora solo et tristes mutabant pectore curas

Nunc huc, nunc illuc; procerum cum laetus ad aures

845

Nuncius affertur pontem expugnare Latinos

Aggressos, urgere hostem et depellere in urbem.

Ergo acres Tancredus agens in bella Sicanos

Subsidio currit, pugnamque instaurat et alto

Hortatur clamore suos. Hoc vincite tantum

850

O socii, hic vestras certatim intendite vires.

Hic est ille dies, cum gloria maxima se se

Ostendat nobis, seu mors, seu vita supersit.

Ponte etenim capto nullus patet exitus hosti,

Vnde famem tolerare queat, vobisque per agros

855

Occursare, gravem dum praedam in castra refertis.

Sic fatus Brisem aggreditur, Drapsimque, Paphumque

Huic caput, illi humeros rigido discriminat ense,

Perforat immisso Brisem per guttura ferro.

Hic se se medios saltu coniecit in hostes

860

Bocca audax animo, Pisisque oriundus Hetruscis,

Disiecitque globos Turcarum in bella ruentem,

Bocca, suis quem iam praefecerat ipsa maniplis

Plintia et in Syriam Tancredo admorat eunti.

Ergo illic acies inimico occumbere leto

865

Et fugere eversae, captumque relinquere pontem;

Quem dum praesidio pubes Oenotria vincit,

Illae altos intra muros et tecta receptae,

Occlusere piis aditus et limina portae.