Argumentum
Franciscus mane somnia secum repetit miraturque; templum adit, Deum precatur. Hoc in responsum audit:"Vade Francisce, repara domum meam, quae labitur. Mox instaurationi illius temple sese accingit, ad quam peragendam paternae opes occurrunt animo. Patris pecuniam affert et offert Sacerdoti Aedituo templi instaurandi, cui suam operam pollicetur. Miratur sacerdos virilem Francisci animum, pecuniam recusat Franciscoque exponit oraculum de templo mystico et, longa verborum serie, originem ac progressum ordinis per eum instituendi ei aperit hortaturque iuvenem ad pericula quaeque fortiter subeunda adversaque toleranda.
Roscida complexus fugiens Aurora seniles
Oceano bigas croceas tollebat ab alto,
Et nitidum primo caelum vestibat Eoo.
Monstrifero puer excusso de pectore somno
5
Excitus e stratis Franciscus corripit altis
Confestim sese et pedibus circumdat alutam,
Nec non Colchiaca saturam ferrugine laenam,
Maeandro illudens triplici quam circinat aurum,
Promissam ex umero, in laevam de more retorquet.
10
Tum vero (quamquam nondum vis reddita menti
Attonitae, nondum vegeto sub pectore sensus
Excussi omnino), subnixus sede quieta
Composuit sese; atque animo memoranda volutat
Secum una repetens visa altius. Occupat ingens
15
Arcis opus, crebroque agitans examine pulsat
Primum aciem mentis. Sacrae tum germina plantae
Aurea sollicitant animum, natique repente
Frondigerum coetus (visu miserabile) fratrum,
Insuetuque genus pugnae, insuetuque trophaeum
20
Multa trahunt memorem puerum, variaeque per omnes
Picturae ambages, aulaeque insignia versant.
Visa animo repetens dum singula discutit ille,
Aera improviso tinnitum e turribus altis
Dant cava raucisonum: signo de more sacerdos
25
Quo matutinus vocat ad sacrata tribules
Limina conventus, Cererem sacrumque Lyaei
Thuricream puri laticem dum libat ad aras.
Ergo iter accelerans sacram molitur ad aedem
Ingressus primum ante Crucem (namque alta sub ipso
30
Stabat forte tholo), procumbit poplite curvo.
Attollensque pios oculos pariterque supinas
Ad caelum palmas tendens, sine murmure vocis
Mente adit aeternas sedes Divumque silenti
Affatu Genitorem orat fruiturque beato
35
Colloquio, tandemque infit sic ore soluto:
"Magne Pater Rectorque Poli Divumque Potestas,
Aspice me iactatum undis aestuque furenti
Curarum, rege quassum animum, atque attole iacentem.
Tuque una aeterni proles aequaevaque Patris;
40
Cuius ope informi quondam Stygis obsita limo
Gens hominum, nunc astra tenet, qua maximus aether
Fulget, obitque imum rerum pulcherrimus orbem;
Qua constat magnum quicquid secat aera pennis,
Quicquid monstriferi gignunt vada caerula Ponti,
45
Et quaecumque parens natura alit ubere glebae
Saltibus in magnis, latisque animalia campis
Quae nec non refoves nec non alis omnia; servas
Luce replens cuncta et Divini Numinis haustu.
Mene ultro exortem tanti das luminis unum?
50
Vnus ego heu patiar terrena inserpere tantum
Vota animo? Iam mille ierint virtutibus alti
Auspicibus, seque intulerint sublimibus astris;
Solus ego illecebras et non innoxia sectans
Consilia heu! Foveo terras, et demoror ultro?
55
Da, precor, humanas, Servator, maxime, curas
Dehinc animo exuere, atque insueta per avia gressu
Tendere iter durum! Levibus da concitus alis
Quo me tollere humo sublimem, et sistere certa
Sede queam, aethereaeque, erecto ad sidera vultu,
60
Spectare interdum fulgentem lampada lucis.
O tandem, da nocturnis felicia visis
Omina: neu quid triste ferant, nec livida quicquam
Portendant lugubre acies; verum omnia laeto
Successu facilique olim venientia cursu
65
Excipiant, quoscumque manent ea fata merentes:"
His postquam oravit dictis, ter leniter arae
Oscula defigit summae, ter circinat ipsa
Passibus aequatis, ter prono concidit ore.
At Pater aethereus caelo manifestus ab alto
70
Annuit. Improviso etenim tremere omnis ab imo
Visa aedes, summique tholi sacra moveri.
Tum vero ex alta subito Cruce reddita vox est,
Terque aures pueri claro sic verberat ictu:
"Semirutis Francisce domus, iam tum aspice, muris
75
Vt mea praecipitem casum labefacta minetur.
I (te cura manet), repara vel subice pronus
Cervicemque humerosque. Tuis ea viribus olim
Alta diu stabit" Nec plura his audiit ille.
Ac veluti mater, cui dudum effoeta senectus
80
Desuetique negant thalami conubia prolem,
Si qua improviso caesi crudelia nati
Funera conspiciant, mox acri fixa dolore
Corruit exanguisque iacet, nec pectora pulsu
Spiramenta cient, nullus quatit halitus hora;
85
Sic voce audita Franciscus territus haesit,
Diriguitque simul totoque expalluit ore.
At postquam excitus calor exanimata revisit
Membra levis, perque ossa vigor suus ima recursans
Emicuit iucunda repens sese obtulit ultro
90
Laetitia arcanique intrans penetralia cordis
Exturbatque metum, placidaque in sede locatos
Blanda fovet sensus, frontemque animumque serenat.
Ilicet agglomerant sese comitesque fideles
Hinc pietas bene suada, hinc obsequiosa voluntas
95
Adiiciunt ultro, et facilem caelestibus aptant
Imperiis mentem pueri suadentque moventque
Quam primum divis animo parere volenti.
Ille audit, nec tanta horrens tentamina temnit,
Nec iam ddisimulat, nec rerum exterritus alta
100
Mole haeret tantive operis versare labores
Abnuit. Occurrunt, primaeque ante omnia sese,
Quas Pater ingentes penetrali lege coercet,
Divitiae obiiciunt, opportunaeque futurum
Auxilium spondent, explendis ordine iussis.
105
Tum vero infossum terrae obductumque latebris
Stipatumque arctis clausum et compagibus aereis
Multum animum ciet atque oculos circumvolat aurum.
Ergo his exardens secum ipse affarier infit:
"Pro superas quam multa tenet clementia sedes?
110
Indomitae quam longe animae caelestibus irae
Abiunctae? Fugat invidiam procul aethere toto
Aurea Pax, odii fugat exitiale venenum,
Persequiturque minis, tortoque agit usque flagello.
Nam terras exosa atque impacata nocentum
115
Corda hominum, caeli fulgentia tecta beati
Laeta tenet, Divum cui dat Pater optimus iras
Mulcendas animi et flammati pectoris aestus.
Et tamen ecce hominum gens numina temnere divum
Audet, quodque sacris nec honor virtutibus ullus,
120
Quod rari peccata luant et fera nocentes
Supplicia expendant, quod nec iam sanguine poenas
Dent meritas sontes Superum lenta otia culpat.
Telaque ficta vocat, fulmen deridet inane.
Parte alia Eumenides, piceique exercitus omnis
125
Cocyti, quas non pestes, quae mentibus aegris
Crimina non hominum suadent? Bella impia credo
Iam restant divis et caeli moenibus altis
Et faciant. Pater Omnipotens modo cesset inultus
Aethera tutari, et connivens tela reponat.
130
Nondum etenim immanes Erebea oblita ruinas
Monstra, animis nondum praeceps deiectus iniquis
Excidit. Immo odiis ardens gens dira vetustis
Invidet aethereis caelestia regna colonis.
Nec non interea foedas mortalibus aegris
135
Insinuat scelerum facies animisque venenum
Vipereum subdit tacite immiscetque medullis.
Hinc legum neglectus honor, hinc iura fidesque
Fasque pium exilii, terris procul acta nefandis
Probra luunt: tum luxus iner et foeda voluptas
140
Splendescunt, gliscit regnandi insana cupido.
Vnde ira invidiaeque, lues, unde aspera bella
Sanguineis accensa odiis; it separe ferro
Cincta utrumque latus, gaudensque in proelia cives
Advocat unanimesque ciet Discordia fratres,
145
Quis vero, quis nunc amor implacabilis auri,
Quae mala, quot scelerum labes, quae funera quondam
Ediderit, quae nunc edat comprendere dictis?
Evaleat certis? Quot per discrimina caecos
Ire animos cogat? Quam duros volvere casus?
150
An non iura truces, non fas vertere tyranni,
Non sactam rupere fidem, non sacra rapinis
Templa Deum infandis incestavere Cupido
Dum regni infrenes animos invasit, et auri
Incaluit cupidis sitis exarsitque medullis?
155
Iam vero Eoi sinuosa per aequora Ponti
Nonne animi praeceps et vitae prodigus audet
Nauta procellosis caput obiectare periclis?
Credo equidem non ille tegi contentus avito
Sarcophago, aut quia terra gravis durumque cubile
160
Dura dat ille nimis, tu mollius unda parabis.
Et vos o turpes phocae, scopulosaque cete
Excipitis placido mitique cadavera somno.
Sed iam age stirps hominum; clarum quae ducis Olympo,
Sidereo genus, et caeli Divumque repertor
165
Cui genitor datus; excutere interdumque supremo
Tolle oculos caelo, generique avertere terras
Extera regna tuo; atque animo res concipe fixas.
Nunc tantum (heu! Mores ultro inflectamur iniquos,
Perdita facta libet simul hic versare malorum),
170
Cerne ubi honor meritus, magnis ubi munera divis,
Debita, ubi cultus sacer, aut ubi digna sacerdos
Liba ferat superis. Templorum heu limina vulgo
Horrent senta situ, squalentque sine ignibus arae.
Desertisque adytis resonabilis instrepit Echo,
175
Echo montanis assueta latere sub antris.
Quin etiam manus auxilio, ni protinus instans
Huic subeat tecto, devexaque culmina nisu
Attollat valido (medii brevis hora) ruina
Praecipiti demissa solo domus aequa recumbet
180
Sed quid ego haec melius sequar? Aut quid demorer ultra?
Quidve alios horter dictis, questuque fatigem?
Me vox ipsa petit, me sancta oracula Divum
Sollicitant, me poscit opus nostrumque laborem
Exigit. Haec dextra domus inclinata, necessest
185
Exurgat, nostrisque diu stet viribus olim.
Ergo age, ne qua meis hodie mora subdola factis,
Esto operi accingar, simul et praecepta facessam.
At quis erit modus? Aut quo res eat ordine tanta?
Quave ope? Num solus vastas attollere moles
190
Ipse queam? Sat eruntne manus humerique labori
Hi tantum? Aut magnos devexa haec machina poscit
Thesauros? Poscit, nec iam brevis arca profecto
Sufficiat. Verum (neque enim opportunius usquam
Auxilium occurrat) genitor praestabit abunde.
195
Ipse aderit, superantque illi namque aera latentisque
Argenti atque auri penitus defossa talenta
Innumera: haec cultus vertam melioris ad usum.
Quaeque animo fecit cupido dudum ipse profana
Munera. Sacra quidem, et Diis acceptissima reddam.
200
Instituens templa et Divum de nomine festos
Solemnesque dies nec iam sine honoribus aras".
Talibus institerat dictis secumque locutus,
Haec una ediderat. Tum demum voce repressa
Continuo gressus patris molitur ad aedes
205
Festinos, memorem auditi multa excitus aura
Oraclis mentem, et tacite secum ipse volutans
Corde arcana Deum, coelestisque omina vocis.
Et iam improviso limen subit, ac simul acer
Invadit praedator opes caecosque recludit
210
Thesauros: sopita diu (procul arbiter omnis
Conscius) aera manu ciet, avolat ocyus una,
Argentoque auroque gravis pernicibus alas
Adiungit plantis urgens timor. Omnia patris
Irasque ardentesque minas rabiemque furentis
215
Raptori intent puero ingeminantque pavorem.
Non sic Idaliae, si qua adventare draconem
Aspiciant volucres niveo sub pectore foetus
Implumes cohibent pennisque cubilia vallant.
Nec tam sollicito nutrix elapsa cadentis
220
Excidio patriae gremio convectat alumnum,
Multa timens oneri caro, sed caetera campos
Necquicquam ipsa sui propriaeque oblita salutis,
Quam furto puer et rapto timet anxius auro.
Iamque propinquabat templo portamque subibat
225
Semirutam. Contra sacrae venerabilis aedis
(Seu fortuna tulit, nutu sive Alitis actus
Aetherei) custos sese dedit obvius olli.
Quem prior affatu placido demissus et ora,
Franciscus petit et dictis compellat amicis:
230
"Vidi equidem longaeve pater, nec vana fefellit
Vmbra oculos. Manifesta docet res. Aspice quantus
Imminet huic templo casus, quamque alta ruinam
Praecipitem mox tecta dabunt, ea robore firmo
Ni quisquam fulcire paret, sublapsaque tutis
235
Sedibus attollens fundamina prima reponat.
Ergo haec, magne senex, quianam te cura refugit?
Quid tu connives? Quid tanto in pondere cessas?
An forte (id ne vero ausim scelus ipse fateri)
Dissimulans, meritos Divum aversaris honores?
240
Aut, quia sanguis hebet, frigetque effoeta senectus
Et tenui exiles, modicoque in sanguine vires
Iamdudum torpens operum defessa labores
Membra exhorrescunt duros, trepidusque recusat
Infestas animus curas, atque effugit ultro?
245
Exue sollicitos agedum seclude timores.
Non te damna manent, non te labor urget iniquus.
Me tantum (non magna peto) nunc accipe tecum;
Non gravis hospes ero, non me accepisse pigebit.
Hos humeros, has dura manus onera ipsa gravabunt.
250
Tu iubeas tantum sedeas spectesque magister.
Est mi aetas viridis, sunt fortia membra lacertique
Haud quicquam molles. Ardet praestantibus ausis
Non segni sub corde animus, sub pectore virtus.
Immo agedum (quoniam manibus manumque labore
255
Non tantum moles eget haec, sed opem exigit aeris).
En hic aeris onus (prodit, nam veste latebat
Aurum ingens) cape tu munus, cape muneris usum:"
Haec ille. At senior vultus animunque virile
Miratur pueri. Simul ipsum insueta loquentem
260
Obstupet et mentem divini numinis haustu
Arcano expletum ratus; observatque frequenti
Obtutu, et multu iam tum dignatur honore.
Aes autem penitus refugit tactuque perhorrens
Abstinet omnino, contra dehinc talibus infit:
265
"O praestans, o macte animo, virtute future
Macte animo, quae tanta puer te cura fatigat?
Vnde amor hic? Quod Numen agit? Quo robore fretus?
Quove duce insuetos audes tentare labores?
Nempe anni inbelles primique et debilis aetas
270
O puer ista negant. At non tamen irritus ardor;
O Diis auspicibus, miserae dux addite genti,
Praesidiumque hominum patriae spes, sidus et orbi;
Hic tuus. Haud frustra curam hanc sub pectore versas.
Non forte aut errore venis, sed Numine certo
275
Huc ades, et vox me (quod tu non reris) ab alto
Quae dudum increpitans tenues demissa per auras
Te petit inseditque alte tibi corde sub imo.
Necquicquam latuit, necquicquam haud praeterit aures.
Tu vero docilis (neque enim simul omne retexit
280
Consilium magni Patri modo nuntius Ales)
Accipe quae ventura cano, quaeque ipse canenda
Sidereus mandans Volucer mihi detulit idem.
Multa feram, memori tu condita mente teneto,
Haud condenda diu (brevis hora) ea lucis in auras
285
Edet, cum populis vicina per oppida vulgo
Fama canet magnumque dabit volitare per orbem.
Tum vero ipse aliis partim reserantibus aure
Accipies latus partim delata sub ipsis
Luminibus manifesta leges, atque ore notabis.
290
Principio (quanquam non illaudata recursat
Cura animo) non te nulla ignorantia fallit
Esto olim quassata aedis praeruptaque sacrae
Culmina vix superant totiusque undique templis
Fundamenta labant. Tene hanc caelestia credis
295
Iussa domum moneant humeris attollere pronis?
Nimirum mandata aliud, longe tibi templum
Nobilibus monstrant divinae oracula vocis.
Stat quippe alta patens, ingens, augusta columnis,
Mille innixa domus saxoque extructa supremo,
300
Ardua siderei sedes atque unica Regis,
Quam sibi non manibus petiit, non munere poni
Instituique hominum. Verum, non inscius artis
Ipse opifex molem sublimem eduxit in auras
Aethereas, solium alta sibi fixit in arce.
305
Quis positus tanti modus, aut quo marmore tandem
Constet opus, mentem dictis, adverte docebo.
Ipse Deum Rex, ferret adhuc cum pectore magnae
Prodiga corda animae, necdum fregisset Averni
Claustra suis aptans decora immortalia membris,
310
Stagnantis piscosa legens de more profundis
Litora divinique canens mandata Parentis;
Bissenos animo prudens secrevit ab undis,
Piscantum de plebe viros, operumque fideles
Ipse sibi ascivit comites regnique futuri.
315
Hic opifex (neque enim hoc humano surgere templum
More datum, nova sed species mirandaque rerum
Spectanda effigies erat, atque infesta piorum
Congeries hominum) lectos heroas ab imis
Sedibus, ingenti veluti fundamina molis,
320
Surgere prima dedit; primos hos fixit Atlantes
Et templum invictos iussit fulcire superbum.
Iussit et ignotos variis e partibus orbis,
Accitu populos, nova religionis ad arma
Cogere consortesque sibi de gente colonos
325
Aggerere externa, atque alios aliosque vocare
In regnum auspiciis paribus. Virtute corusca
Qui sobolem claram ferrent et rebus adessent
Auxilio magnis valido, imperioque iuvarent.
Quique ministeriis sacris per longa subirent
330
Saecula, venturique darent ex ordine ritus
Perpetuos natis sacrocoque in munere leges.
Quin etiam prolis venturorumque nepotum
Successum, tot Rex olim spondebat in annos,
Concilium accitu quot iam differret in unum
335
Cogere terrigenas cunctos, gentemque beata
Sede locare piam, et fumanti turbine et igni
Deiicere et Stygio fontes devolvere fundo.
Magnanimi Heroes vix iam caelestia dicta
Divini audierant, Regis cum turba repente
340
Certatim omnis ovans iussos cervice labores
(Quisque suum) incurvat, subit et mandata facessit.
Et iam fulta domus bissenis aurea saxis
Constabat, nec deinde domum, sed verius urbem
Moeniaque alta Vrbis credas iam posse vocari.
345
Tantum operi rex ipse opifex dabat incrementi.
Tot manus Heroum iussis operata magistri,
Milia iam magnae positis aggesserat urbis
Moenibus, excelsis ea gloria fulgere tectis.
Iamque adeo certis longos transegerat annos
350
Ritibus, instructis sacris de more priorum
Legibus ardentes simul intemerata coloni
Liba frequentarant, et religionis honores
Sustulerant caelo, fulgebantque aurea vulgo
Saecula nec deerant compostae foedera pacis.
355
At postquam terris hominum divina propago
Visa potens nimium est, sed alto aequarat Olympo.
Protinus intumuit Styx atra immanibus undis,
Infelicem uteri partum illaetabilis edens.
Tum pestis visu horrificae, tum prodiit omne
360
Monstriferum genus, anguiferum caput extulit alte,
Exardens odiis et inexaturabilis irae
Invidiaeque atro pectus foecunda veneno
Thisiphone et vetitas mox occupat aetheris auras
Improviso animos hominum obsessura quietos.
365
Atque hinc interea sensim labentibus annis
Decolor infandis succedere moribus aetas.
Ex illo in peius sublapsa potentia retro
Imperii, et sacrae virtus emarcuit urbis.
Et nunc sordet honos, iacet omnis gloria magnae
370
Spreta domus. Nunc siderei spreta aurea templi
Celestem ornatum, et nitidum posuere decorem.
Quin et praecipitem lapsum devexa minantur.
Qualem Pergameae deiectis turribus arcis
Laomedontiades gemitu spectavit amaro.
375
Hanc sibi caelicolum fateor instaurarier urbem,
Quassatumque domum refici iubet; ipsius ergo,
Hoc et semirutum et praerupto culmine templum
Monstratum pridem tibi crede: hoc illius astat
Argumentum ingens et nobilioris imago.
380
Quare agedum, o nimium, felix, tu posceris alto
Huic operi, te magna petunt exorsa, tibi ingens
Exurgit labor, extremi te gloria finis
Iam manet egregia et clarum per saecula nomen.
Interea ne vana quidem fiducia surgit
385
Haec tibi prima animo: tantis non aspera votis
Sors venit. Hoc dabitur (mora parva) reponere templum.
Quin maiora domos poscunt te Numina; poscit
Ante alios Regina poli, cui denique magnam
Institues, magnos simul instaurabis honores,
390
Et veniae indices festos de nomine Soles.
At vero exactis, positisque his ordine rebus
Iam te efferre animos atque ad maiora necessest
Ire incunctanter, cum iam sublapsa vocabit
Auxilium domus alta domus, cum rite novanda
395
Aurea deposcent urbis te moenia sacrae.
Tu vero ne pectus iners, ne robore cassum
Offer: ades tantum, et primum molire laborem
Principiis adiunge manus, mox auspice Olympo
Cetera non duro venient labentia fato.
400
Non montes tibi ligna ferent, non vecta per altum
Littore ab externo candentia nauta parabit
Marmora; cedet onus ferri, lentumque bitumen
Et lapidum cedet, fulvaeque aggestus arenae.
Coctilibus non haec exurget machina muris,
405
Non te artis tela, instrumentorumve paratus
Sollicitet. Curis non his, non talibus armis
Res eget: haud molis novitas, desuetaque rerum
Congeries duros vectes ferroque gravata
Robora deposcit non coniunctura tenaci
410
Aera trabes morsu et versandas cardine portas.
Lingua potens fandi tantum, et mulcere superbas
Gnara hominum mentes, sanctisque effingere dictis.
Arma tibi non mollia erunt, suggestibus altis
Cum tu olim excelsus Divini iussa parentis
415
Ore tonans magno insuetoque oracula vulgo
Avdita more canens, trepidis mortalibus aegra
Pectora concuties et conscia corda malorum,
Verborum ingenti tonitru quassabis: ibi illi
Iam tum execrantes commissa piacula, magnos
420
Orabunt veniam Divos, et saeva trementes
Supplicia ardenteque faces tortosque cerastas
Eumenidum horrentes, probrosae crimina vitae
Et pestes animi gemitu lacrymisque piabunt.
At scelere abluto et culparum labe profana
425
Turbae exutae animos puraque in luce nitentes
Virtutum; mox te demissum sidus Olympo
Nimirum ostendent, testabunturque futurum
Ductorem ignaris monstratoremque salutis.
Quae cuncta e caeli Divum Pater optimus arce
430
Despectans hominesque videns iam forte relatos
Divina in melius, prisco fulgere decore.
Annuet ore tibi coeptis laevaque serenos
Parte cient tonitru, laetis mox gentibus aurae
Aethereae nimbum flagrantem et luce corusca
435
Fulgentem caelo late demittet ab alto,
Qui corda afflatu vitali frigida lambens
Incendatque imos sensus atque igne repurget.
Ac veluti Alcides Nessei tabe veneni
Saucius Aetaeos postquam bene pertulit ignes
440
Et gravia abiecit duroque obnoxia fato
Membra, levis potuit caeli conscendere sedes;
Sic adeo quas tu magnis hortatibus olim
Implebis monitisque acer dictisque severus
Contuderis, gentes sueta iam luce refectae,
445
Expletaeque animos divini Numinis haustu;
Haud mora, continuo desertae moenia ad Vrbis
Vndique concurrent, passimque sine ordine sese
Miscebunt socias, simul ornamenta futurae
Alta resurgentum murorum et robora castris
450
Viva sacris. Sic frustra iterum (mirabile visu),
Monia iam tum urbis magnae fulgentia surgent,
Caelesti iam pace animis et foedere iunctus.
Hic modus, haec facti via tanti, ita vertitur ordo,
Et labor et rerum summa haex exorsa manebunt
455
Te primum auctorem, tua dehinc exempla nepotum
Turba secutura est, quos tu dux optimus altis
Praeceptis olim institues; sed protinus ipso
Aggressu magnique operis sub limine primo,
Bissenos comites, lectissima corda virorum
460
Accipies tecum fidos, de more quibuscum
Partitus curas acres, operumque labores
Ingentes; rerum summa ad fastigia tendes.
Ergo age, sub tanta, moneo, ne defice victo
Mole animo, neve ipse tuis hoc viribus impar
465
Rere opus. Haud deerunt tantis conatibus usquam
Numina! Non frustra Superos in vota vocabis.
Vltro aderunt dum tu supplex in munere sacro
Implorabis opem, atque hominum de gente petitae
Auxilio affusae circum tibi mille catervae
470
Exurgent signisque tuis sese agmine denso
Addent, raucisonis vel qua complectitur undis
Vltima postremum terrae latus Amphitrite,
Et piger inviso prohibet qua marmore segnem
Arctophylax currum sitientemque emovet Vrsam.
475
Omnis natorum, feret omnis terra nepotum
Vltro acies tibi: laetus honor laetique triumphi,
Perque humiles pagos, perque arva, per oppida quondam
Te praeclara manent, Quid dehinc? Te maximus orbis
Progenitorem, ingens Polo sibi Numen ab alto
480
Demissum accipiet votisque vocabit ad aras.
Prima autem qua protentis media Ausonis ora
Secta iugis, audit gemini vaga murmura Ponti,
Magnanimae tibi nascentur bellique potentes
Florentesque acies tectaeque insignibus armis,
485
Turba assueta malo et virtutum exercita curis.
At tu ne rere hos sine more, sine ordine coetus
Venturos (medium breve tempus) laeta subibit
Prima acies, quam perspicui dabit accola creber
Clitumni flavique tenent qui littora Tybris.
490
Nulla tibi hac una fulgentior agmine toto,
Nullaque amabilior veniet, nulla acrior armis.
Ipsa caput populis sceptroque insignis eburno
Incessu Regina gravi simul altior ibit.
Indigaque arma tenens patris alta insignia fortis
495
Attollet dextra, populisque sequentibus ardens
Ostendet sidus flava de rupe Subasi.
Protinus hinc illiinc geminas radiare phalanges
Aspicies; hanc foecundis e collibus ortam
Picenis non segne piae, non futile rebus
500
Militiae vulgus. Qualis sub nocte minores
Astrorum currus inter micat aurea Phoebe
Iam luce adversae fraternae lampados icta,
Illam flaventis tranantem Thybridis undas
Conciliata iugis tibi Tuscia mittet ab altis,
505
Tuscia vesano dudum exagitata furore,
Frangere dum ferro, nostra adversantibus astris,
Moenia conatur flammisque ac milite saevo.
Namque illam (o divum nutus expertia numquam
Facta hominum) iam tunc ultro meliora sequentem
510
Exutamque ira, exutamque furore pigebit
Omnino immanis coepti insanique laboris,
Quem frustra effudit, nostrum dum posse Subasum
Eruere atque imo iactat se evertere fundo.
Quin etiam excelsae super alta cacumina rupis
515
Opportuna tuis, nemora inter frondea servat
Antra olim votis: illic tibi certa quietis
Temperies. Illic specus alte hiat ore profundo,
Cui niger horrifica lacus super imminet umbra.
Multa adeo expirans iam relligionis honore
520
Vnde animo detur superos invisere coetus.
Illic interea non exercebere nullis
Insidiis: aderit mox importuna Maegera
Bella ciens. Tu ne qua pios fraus implicet orsus
Arma animque para duroque accingere Marti.
525
Ac cum densa tuo lateri sese agmina iungent,
Ne tu animi victus ne curas territus acres
Effuge neu seriem magnorum horresce laborum.
Quin audax i contra, inopum dux omnium egenus
Nimirum tu solus eris, tu posceris unus.
530
Namque aderunt acies laetae non segnibus ausis
Nec iam degeneres clarae aut virtutis egentes.
Accinctaeque ultro casus mox ire per omnes
Subdent seque tuis animosque et pectora iussis.
Quas tu magnanimas et rebus certa ferentes
535
Corda videns summis laeto bonus ore vicissim
Accipies dictis ultroque solabere amicis.
Sed quid ego externo venturam e sanguine prolem
Enumerem tantum? Nullon’ tua moenia foetu
Te patrem efficient? Nulloque Subasida terram
540
Fulgentem partu et sellantem floribus olim
Aspicies? Immo (hic iuvat o cantata referre,
O iuvat Heroas rursus memorare futuros)
Ne medii ne longa quidem mora, foetibus ortis
Bissenis hinc tu primus ditabere; primos
545
Hos lateri comites addet fortuna volentes
Prima tuo. Laetus gravium adiumenta laborum
Hos tu prima leges, tecumque per ardua duces
Rectoresque dabis rerum et post fata magistros.
Quippe ardor iam tum primaevis acer ab annis
550
Conciliis Superum sacratos protinus illos
Ostendet; nec non animis iam vivida virtus
Degeneres penitus curas avertet, et acres
Magnum aliquid mentes invadere laeta monebit
Atque ultro sese claris adiungere rebus.
555
Quales Peneiae viridi sub stipite lauri
Lenticomi subeunt frutices, matrisque sub altis
Luxuriant circum condenso vimine ramis.
Illa petens altas frondoso vertice nubes
Pubentes caelo foetus invitat aperto.
560
Sic olim ipse tuos magnis hortabere factis
Venturos coetus monitisque vocabit ad astra.
Quid vero infamis telum cruces eminus altum
Aspicio? Turpis lethi genus heu, trabe summa
Quid vinclum intortum pendet? Scelerate Capella
565
(Sic capitis dicet te primus tegminis usus).
Quid struis? Aut quo te caecum furor impius urget?
Immanis quo praecipitem devolvit Erynnis?
Vnde adeo exosus lumen spirabilis aurae?
Ah miser, ah male sane, animi depone furorem!
570
Non licet hoc tentare manu quod prodigus audes,
Non tua (quo ruis?) haec anima est, quam funere acerbo
Deiicis. Ipsa olim est numeris repetenda peractis.
Alterum enim illa manet: qui iam dedit, ille reposcet.
Olli stat magno: haud auro, sed sanguinis empta
575
Imbre sacri. Abiures domino cave perfidus illam!
Tu custos etenim tantum, tibi credita. Serva
Innocuam. Properat (modo tu ne intercipe) tempus
Cum sancta atque atrae pestis culpaeque profanae
Inscia terrenos artus moribundaque linquet
580
Membra volens ac sidereo simul ardua caelo
Attollet sese et domibus potietur amatis.
Ergo age, linque nefas, immania coepta furentis
Frange animi! Parce infandis scelerare piorum
Concilium probris! Ne avertere dicta verendi
585
Fida patris! Da corda volens auresque monenti
Da faciles! Ille ad nitidas vocat aetheris arces,
Ille iter ostendit comes et dux protinus idem.
O scelus! Omnino restis placet. Aequoris astu
Surdior irati. Non sic Alpina nivosis
590
Haerent saxa iugis, alto aut stat caudice robur.
Nec monitus audit patris nec mollia dictis
Pectora dat nostris. Sacri haud venerabilis illum
Tangit honor coetus! Heu vana procacibus Austris
Verba damus! Sancta absorbet monita invius aer.
595
Occidimus: manus instat agens (miserabile visu)
Obsceno truculenta operi. Viden’ ipse retortos
Sub collo nodos? Heu, iam trabe pendet ab alta
Turpe onus. Abde cavis manibus, parce omine foedo!
Parce puer scelerare oculos: age longius atram
600
Proice, neve tuis hanc pestem intersere natis.
Tu vero, o sceleris fax atra incestaque turpis
Vade anima! I trux, dira nocens, inamabilis umbra,
Qua re nixa ingens, trahit! I, plaga sexta reposcit
Nempe Erebi, informis specus atque immane Barathrum.
605
Te nox caeca sinu penitus demersa profundo
Expectat. Phlegeton illic torrentibus undis
Cocytus lacrymis tibi grandia pocula miscent:
Styx odium, lamenta Achron tristesque Dolores
Perpetuos servant olim ingeminantque per annos.
610
Tu mox Icariden comitem comes accipe. Iuncti
Ite truces, simul ite pares, absumite poenam
Omnem Erebi; Eumenidas scelere incestate cruentas.
Ter denis ille insignis divesque talentis
Ad mortem aethereum Regem queis prodidit. At tu
615
Nec scelere absimili, furto nec dispare fulgens.
O puer interea tu ne hunc horresce tumultum.
Hoc uno avulso comite, haud tibi deficit alter.
En procul affectans foetum succrescere cerno
Iam laetum, iam formosum, iam veste nitentem
620
Compare. Iam non vulnus hiat seriesque cohortis
Interrupta patet. Nati stant ordine rursum
Fatali numeroque acies effulget eadem.
Verum age, da faciles oculos mihi et aspice, foetus
Bissenos circum quos subnascentia passim
625
Germina consurgant; quam densis terra nitescat
Floribus haec; quot noster adhuc inglorius (at mox
Supra Idam, et geminum Parnassum et culmen Olympi,
Suprae Haemum Rhodopen Taurumque et Caucason altum
Tollet oliviferum caput) effulgere Subasus
630
Iam tum adeo incipiat sertis; quin oppida latis
Circumfusa agris, et quae radicibus imis
Haerent flavicomi montis. Sua pignora vulgo
Certatim addicunt ultro tibi, et undique mittunt
Natorum cuneos. En iam socia agmina gentis
635
Astant magnanimae circum seseque parata
Obiciunt iussis. Viden ut iuvet illa sub armis
Esse tuis? Iuvet insuetum deferre per orbem
Insigne atque acrem sub re tolerare magistro
Militiam et iam nunc primum te Martis ab uno
640
Tentati duros cultuque habituque labores?
Qui tandem innumeros coetus populosque sequentes
Commemorem? Quid facta ducum tua signa sequentum
Dicere coner ego? Aut quae quas ex ordine terras
Ornabunt aciesque tuae, natique futuri
645
Qui fatu expediam? Si famam aequare canendo
Evaleam; primus gemmas quot proferat annus
Quotque Hyblen populentur apes; quota turbidus Auster
Cum Scythiae donat nubes, Lybiamque serenat
Nix quasset Rhodopen, aut haemum everberet altum
650
Scire queam et certis numeris comprendere fas sit.
Quocirca o columen, spes o fidissima nostrae
Vrbis, siste modo, neu singula quaere tuorum
Nomina. Sed tantum partem laevam aspice montis,
Irriguis perfusa iacet, qua parva fluentis,
655
Sed morum probitate virens, studiisque Minervae
Splendida Arachneisque micans de more puellis
Fulginea. Exiguus manans ibi montis ab imo
Prominet, et longi cuneatus acumine dorsi
Plurimus in campos collis transcurrit apertos,
660
Et laeto vicina tuos Mevania turres
(Qualis deprenso nemora inter devia, noctis
Luce sub ambigua, oblati portenta coloni
Dextra, viatori callis divortia monstrat)
Prospectu petit admirans quos littore sacro
665
Clitumni pascis candenti corpore tauros.
Hic non magna sedent summo incumbentia dorso
Moenia (sermonis Romana licentia prisci
Hispellum dixit), sed quem pars dextra supini
Collis opacat, ager Cereri flavaeque Minervae
670
Nunc bonus alta urbis late vestigia servat
Iamdudum eversae, et congesta mole ruinas
Occulit infossas terrae penitusque sepultas
Convestitque solo viridi et frondantibus umbris.
Hinc ferro invertit terram dum fortis arator;
675
Saepe arcus saepe antra cava immanesque columnas
Strataque, saxa aperit tumulosque recludit inanes.
Quae cuncta aspiciens stupet ille atque ore dehiscens
Attonito, vocat inventa ad spectacula sessum
Saepe viatorem laetusque ostendit hianti
680
Obruta seu templi seu fundamenta palati
Et Circi moles et grandia Mausolea
Voce manuque sonat late dispersa per agros.
Ergo (si qua meo est animo prudentia) postquam
Bis lustra explerit Phoebus ter dena, meatus
685
Monstra per obliquos stellantia saepe remensus,
Illic exortum cernes tibi surgere foetum
Te duce pubentes cupiet qui protinus annos
Exigere, optatis tetrici sed dura parentis
Iussa minaeque piis obstabunt. Ille tremiscens
690
Ora patris turbata animo parebit amaro,
Dissimulansque hilari vultu simul ardua rumpet
Vota, sagaxque diu premet alto pectore magnum
Consilium et tristi seram spem corde fovebit.
Interea (neque enim laetis successibus annos
695
Ire sinet cassos) studiis se addiscet honestis
Cecropi Diva tuis et degustare pudici
Libethri audebit laticem et Libethron amantes
Sollicitare Deas sacrumque Helicona ciere.
At simul ornarit fleti pia busta parentis
700
Munere supremo, solido viridisque iuventae
Iam tum praevalidis firmatus viribus artus;
Militiae confestim inopis iuratus inibit
Sacramenta, ultroque merens sudabit in armis
Fervidus aere tuo. Qua sub stipe fortibus annis
705
Exactis, iam devexus, iam vertice canus
Intermissa diu Phoebi Aonidumque reviset
Otia, cycneasque effundet pectore voces.
Magnorum non facta ducum, non ditia regum
Sceptra canet, saevo non eruta moenia bello
710
Carmine deflebit, non fasces inclyta dicet,
Roma tuos. Alia arma vocant diversaque surgent
Sceptra illi gravibus numeris maiora tonabit.
Scilicet hic primus caelo te carmine tollet
Perque virum vehet ora tui cantator opimam
715
Pauperiem regni, qua tu splendere iubebis
Qui tecumque manent coetus post fata nepotum.
O laetam, o faustam lucem, quae servat alumnum
Hanc tibi! Da dextram, pater o fidissime proli,
Da simul amplexus venienti omenque secundum,
720
Et viniam exora, feliciaque oscula iunge!
Hic Franciscus erit soboles tua postuma et heres
Nominis: huic precibus sedes mercare beatas.
Haec decora, o puer, hos tibi me enumerare triumphos
Aethereus, farique Ales iubet! Omnia quae te
725
Progeniemque tuam ventura ex ordine quondam
Certa manent; sed nec quam multos servet honores
Caelicolas inter, Divum Pater optimus, olim
Quamque hominum fulgens tua crebra per ora sonabit
Gloria, complecti numero nec carmine quivi.
730
Interea (o laetis numquam non invida rebus
Fortuna) haud tantis successibus aspera deerunt.
Tristia iucundis iungentur. Luctus amaris
Gaudia turbabit lacrymis, et saepe tumultus
Belligeri unanimis descindent agmina gentis.
735
Nusquam etenim insidias struere et pia corda tuorum
Vipereis Stygiae pestes furiare venenis
Cessabunt. Ruet ante alias accincta colubris
Thisiphone, heu! Quot acerba tuis, quae funera natis
Quas strages obitusque ducum dabit illa tuorum?
740
Bellum ingens video, bellum immortale parari.
Hostis amarus atrox, gens indefessa labore,
Aeterna exercens odia, insaturabilis ira.
Mitto autem ventura olim et quae maxima porro
Bella aderunt feros perturbatura nepotes.
745
Nunc tantum perdisce tuus, qua percitus ira,
In te ardet genitor, duro quem robore dextram
Armatum, decorisque sui sanctique pudoris
Oblitum et saevas torto tibi verbere plagas
Intentantem atris, obiectantem aspera dictis
750
Mox hic cernere erit. Quippe hoc te vulnere primo
Prima lues petet; huic tu primo assuesce dolori.
Huius causa mali infaustum aes aurumque paternum.
Proinde, age, rumpe moras, moneo, hanc puer abiice pestem
Vel tu redde patri. Non his domus ista reponi
755
Auxiliis poscit; certas quibus alta resurgat
Machina, servat opes caeli bonus arbiter. His tu
Fide ultro, has adhibe, molem his attolle sub auras.
Ne vero Eumenidum saevos horresce furores,
Neu terrere minis, sed qua vocat ardua caelo
760
Gloria, carpe viam. Nusquam non praemia virtus
Pandet iter, perque anfractus, perque invia saxa
Hac duce non omnes quondam superare labores
Non poteris, donec caelo potiaris amato.
Hic fortunatis sua sidera nosse colonis
765
Hic et nosse suum fas Solem, hic maximus aether
Auricomos late campos, sedesque beatas
Nescia regna mali iucundo lumine vestit:"
Talia vaticino senior dabat ore, piosque
Fata recensebat puero sobolemque futuram.
770
Ille animo prudens memori narrata locabit.
Praescius at longo tandem sermone fatiscens
Conticuit vates pressaque hic voce quievit.