Bargeo Syrias 10
Other sections


Attigerat cursu medium sol altus Olympum:

Cum trepidi Abdaridae regem cum prole peremptum

Deservere omnes, nec sese credere castris,

Aggeribusque suis ausi, liquere Latinis

5

Praedandum, quicquid rerum praedives, opumque

Attulerat secum Persarum exercitus ingens.

At pius Eustachides, postquam toto aequore fusi

Discessere hostes terraeve extincta dederunt

Corpora nec superest quisquam, qui fortibus ausis

10

Infestum remoretur iter de more piorum

Ausoniis, Gallisque suis crudelia passis

Vulneraque et mortem socii dat tempus humandis.

Nuntius interea magno per Averna tumultu

Ima ruit: saevisque implent terroribus Orcum.

15

Turcarum regem pugna cecidisse cruenta:

Deletas equitum turmas, extinctaque secum

Aequoreas Sagarim devolvere corpora in undas:

Coeptum tendere iter Gallosque Italosque: nec ullum

Esse super, qui communem defendere causam

20

Possit et a Solymis certam depellere cladem:

Ille furens, faciensque alto convicia coelo.

Ite, ait, o maculae, regnique opprobria nostri,

Aligeri, tenebras terrae noctemque colentes;

Ite infelices et, quos non abstulit ensis

25

Hosticus atque atro suffusae felle sagittae,

Conficiat, quacunque ibunt, aestusque sitisque.

Haec ille at dira confestim ab sede ministri

Egressi insolitos ima ex tellure vapores

Efflant et flammas radiis ardentibus addunt.

30

Praecipue qua se Maeandrum extendit ad amnem

Lydia et infesti fines attingit Isauri.

Post, ubi quarta diem coelo patefecit Eoo

Aurora atque omnes armis animisque refecti,

Gallique, Ausoniisque, sagittiferique Britanni,

35

Evasere tuos laeti Bitynia fines,

Maeoniaeque oras inimico sole perustas

Et nusquam arboribus dulces praebentibus umbras

Ingressi, non fontis aquas, non ullius amnis,

Aut rivi scatebras, quibus illi aestumque sitimque

40

Sedarent, undamve pigrae reperere lacunae

Stagnantem: cinis ater agros atque arva tegebat:

Exusti in faciem campi, salebresque nigrantes

Montis, ab obscura picei caligine fumi,

Laedebant misere peditum vestigia, equumque.

45

Hic Vatum inventis olim delusa vetustas

Credidit, in magnum magnae telluris alumnum

Fulmina de coelo cecidisse irata Thyphaeum

Atque illum ingenti depressum pondere terrae

Eque imo rapidas spirantem pectore flammas

50

In cinerem vertisse solum, montesque feraces

Maeoniae exesis lapidum evertisse ruinis.

Ipsa enecta siti, solisque ardore maligni

Et duris attrita viis iumenta cadebant

Exanima et nimio linguis arentibus aestu

55

Defecere canes passim, rabieque furentes

Errarunt temere huc illuc, atrumque venenum

Morsibus obscaeni letalibus inspirarunt.

At gravidae matres, famae, sanctique pudoris

Immemores, passim lapidoso in tramite faetus

60

Abiecere suos, resoluto e ventre cadentes

Ante diem et tristem turba spectante laborem,

Nec miserante tamen. Quando metus acer in omnes

Effusus, sibi adesse uni se quenque monebat.

Iamque adeo campique omnes et collis iniqui

65

Saxa, cadaveribus passim contecta iacebant:

Inque dies illis gravior regionibus aer

Excibat tetros ima e tellure vapores,

Torrebatque ardens sitientes Sirius agros:

Nec longe spes ulla viae, finisque laborum

70

Proximus, infirmas vires recreasset euntem,

Ni pius Eustachides ambas ad sidera palmas

Sustollens, tales fudisset pectore voces.

Summe pater cuius dextra, nutuque patentum

Terrarum ingentes tractus, coelique cavernis

75

Astra affixa suis, pelagique infensa reguntur

Murmura et obductae coguntur in aere nubes,

Si sincerus amor, si spes fidissima, si nos

Intermarata fides hoc votum rite coegit

Suspicere atque alacres precibus parere iubentis

80

Pontificis, cui solae abste permissa potestas,

Obstructum coeli reserare et claudere limen,

Affer opem, pater omnipotens, pereuntibus aestu

Atque siti et diras da tandem evadere terras.

Exustas terras, omnique humore carentes.

85

Nec te nostra minus moveant nunc vota, precesque,

Quam movere olim Mosae pia verba, petentis

Abramidum populis misere sitientibus undam,

Quam movit tuus ille tibi dilectus alumnus:

Cum rapidum medio in coelo mirantibus horis

90

Et terra trepidante metu, consistere solem

Iussisti et longae fines producere lucis.

Sic fatus, lachrymis pectus madefecit obortis,

Eque imo tacitus duxit suspiria corde.

Audiit orantem terrae, coelique creator

95

Omnipotens, placidusque oculos deflexit ad oras

Maeonias, quas Tartarei regnator Averni

Vragus insolito succenderat impius aestu:

Astantemque sibi vicina in sede ministrum

Alloquitur. Nostri, o solii fidissime custos,

100

I celer atque illinc, Lydos ubi sulphur et ignis

Vrit agros et sole tepens exaestuat aer,

Monstra redire iube vastum Phlegetontis ad amnem,

Quae nunc ex Erebi Stygiis emissa cavernis

Insedere viam, totoque ex aethere flammas

105

Ardentes iaciunt certatim in castra piorum.

Vade age fide vigil, populisque petentibus imbrem

Desuper infundens, citus ipso in tempore nostram

Affer opem et miseros praesenti subtrahe leto.

Haec ait et nutu totum tremefecit Olympum.

110

Ille abit atque Notis secum per inane vocatis,

Praepete Maeonias lapsu defertur ad oras:

Impatiensque morae. Fugite hinc, ait, impia caecae

Monstra domus, vestrasque ultro tellure sub ima

Exercete iras, animasque ad flagra nocentes

115

Ducite, vexatas rapidi fervoribus ignis.

Hoc iubet immensae moderator maximus aethrae.

Dixit et eiectis flagranti ex aere monstris,

Nubibus abduxit coelum, fusisque repente

Imbribus, ardentem relevare exercitus aestum

120

Et sedare sitim, coeptum insistere quivit

Sospes iter, terrae peragrat dum saxa perustae,

Seque ad Maeandrum confert laetissimus amnem:

Innumeris amnem pagis, vicisque frequentem.

Quem penes incedunt virides armenta per herbas

125

Plurima et undantes ripas mugitibus implent.

Huc ubi perventum festo clamore salutant

Flumen et irriguos undis refluentibus agros,

Inque epulas, laetasque dapes armenta, gregesque

Errantes caedunt, densaeque sub arboris umbra

130

Expediunt Cererem, campis quae plurima in illis,

Tergaque diripiunt, verubus quae fixa salignis

Torruerant et vina cadis liquentia fundunt.

Partim etiam gelidas demittunt corpora in undas

Et meminisse iuvat, quas cuique evadere iniqui

135

Contigerit Solis flammas, quamque inter eundum

Ferre sitim et terrae cineres superare calentes.

At pius Eustachides, postquam lux proxima coelo

Exegit stellas, orbemque Aurora retexit,

Perfectis de more sacris, laetissimus olli,

140

Cuius ad arbitrium summus se accommodat aether,

Ingentes egit grates, supplexque petivit

Erratis veniam et propensum in vota favorem.

Mox ad se vocat Heroes ac talia fatur.

Venimus, o proceres, Divum quae maxima patri

145

Gratia, liquentes Maeandri ad fluminis undas

Atque in Pisidiae laetis consedimus arvis

Hic nullae munitae urbes, nulla oppida, nullis

Castella in tumulis, nulla arx impervia, nostrum

Quae remoretur iter, passim loca consita densis

150

Arboribus, virides campi, frugumque feraces

Nec non et croceis halantes floribus horti,

Susceptos secum invitant relevare labores.

Hic igitur, nisi vestra aliud sententia vobis

Suadet et excelsi quamprimum ascendere Amani

155

Praeruptas cautes, Cydnique ad flumina ferri,

Censeo, dum se se frangat calor, usque manendum.

Interea, nequid post terga hostile residat,

Tancredus Rogeriades atque Itala pubes

Ad praedatores Cilices et moenia Tarsi

160

Hinc eat atque una saevos invadat Isauros

Vastet agros, gentesque omni regione rebelles

Eiiciat, sanctosque aris instauret honores.

Et Morini, duce Balduno, Belgaeque propinquos

Aggressi Armenios, redigant in iura fidemque

165

Callirhoem et madidas Romano sanguine Cartas.

Tum quoscunque Melas et proximus alluit amnis amnis

Euphrates, armis cogat parere piorum.

Nec vereor, quin spem victoria certa sequatur.

Abdaridum nanque, extinctis tot millibus, urbes

170

Exturbare parant summa de sede tyrannos.

Et tristi depressa iugo subducere colla

Iandudum, ceu fama refert praenuntia veri

Haec pius Eustachides, longo quo lassa labore

Miles et infestis obnoxia corpora morbis

175

Curaret, laetisque animis atque ubere victu

Redderet invictas ventura in proelia vires.

Assensere omnes dictis, agrosque feraces

Pisidiae legere, alerent qui castra piorum.

Ac, ne languerent oblata per otia: sylvas

180

Et nemora ilicibus passim frondentia densis,

Hic, ubi se crebris venantibus exercerent,

Donec iter coeptum praeceps intendere aestas.

At Siculi, Belgaeque acres, sua quique secuti

Signa ducum atque una iussae regionis ad oras

185

Digressi, petiere illi te Coryce, cuius

Secessus quondam Graiae coluere Camaenae;

At te, Cidne, tuo qui serpis in aequora fluxu

Leniter et tacitis campos praeterfluis undis.

Hi vero Arabios, ripaque Euphratis in alta,

190

Quae posita est, populisque potens dominatur Edessam;

At reliqui proceres, Italique, acresque Britanni

Et Gallorum omnis exercitus, otia nactus

Libera, vicinas implet terroribus urbes

Et populator agros et concutit oppida bello,

195

Si qua manent immota suis custodibus et se

Sponte Latinorum iussis parere recusant.

Atque haec dum fiunt rumor celeberrimus oras

Assyrias pervadit et auribus insonat ingens

Invicti Eustachidae virtus, nomenque, decusque.

200

Qua fama impulsus geminae regnator Hydaspes

Armeniae et Xersis praeclaro a sanguine cretus.

Iungere amicitiam cum tanto heroe perennem

Constituit, misitque, illi qui munera ferrent:

Argenti solidi massas, aurique talenta

205

Plurima et intextas pretioso vellere vestes.

Quas inter fulgebat, uti iam lumine plena

Ipsa ignes inter resplendet Luna minores,

Purpureumque, ingensque et nobile conopeum:

Vatis opus priscae, quae quondam oracula Persis

210

Reddere consuerat, de nomine dicta Sibyllae.

Illa igitur tantam secli praesaga futuri

Pinxit acu vestem et mira contexuit arte.

Extremas nam limbus obit circundatus oras

Aureus et longo variantes ordine gemmae,

215

Beryllus, pelagi faciem mentita virentem,

Chrysolitusque, acerque adamas, noctisque nigrantis

Discutiens tenebras claro splendore pyropus:

Dum flammas vomit et rutilanti fulgurat igne:

Fecerat in summo texti admirabilis orbe

220

Omnipatens coelum stellis ardentibus aptum:

Complexu quod cuncta suo tegit undique et aethram,

Aeraque, Oceanumque et terras circuit imas.

Fecerat et Phoeben, Solemque, ignesque vagantes,

Per duodena suos contendere sidera cursus:

225

Alternant rerum unde vices et tempore certo

Intereunt, iterumque suum referuntur ad ortum.

Sic Ver purpureum summos frondentibus umbris

Vestierat montes: pratis induxerat herbas

Gemmantes, variis ornarat floribus arva:

230

Et dulci volucres implebant avia cantu.

Quin et per sylvas errare licentius altas

Horrentes apros, stimulisque potentibus actos

Ire lupos, animisque ursos saevire videres,

Inque mari, lacubusque imis genus omne natantum

235

Ludere, flumineisque choros agitare sub sole metebant.

Nec minus undantes segetes aestate recurvis

Falcibus agricolae rapido sub sole metebant.

Ipsum etiam Autumnum dulces e vitibus uvas,

Arboribusque suis iam mitia poma legentem,

240

Quae venturae hyemi, mensisque reposta secundis

Condirent grato Baccheia dona sapore,

Pinxerat et tenui telas discreverat auro.

Hic alii volucres in retia cogere et ad se

Allicere, ac miseras viscatis fallere virgis.

245

Ast alii in vacuas laxare Halyaeeton auras;

Pendentem rostro laceret qui Cirin adunco

Et veteris poenas sceleris memor exigat acres.

Nanque ubi sublimes supra volat ardua nubes,

Hic etiam in summas se fert Halyaeetus auras,

250

Insequiturque atrox, ubi Ciris ab aethere praeceps

Effugit et levibus descendit in aequora pennis,

Hic quoque praecipiti delatus in ima ruina

Vnguibus a tergo discerptam eviscerat uncis.

At genialis hyems montes nive contegit altos,

255

Fluminaque et fontes glacie constringit acuta;

Immites venatur apros, ad retia cogit

Foecundos lepores, capreas e rupibus alis

Deiicit et cervos cursu properante fatigat.

At variis nemus omne canum latratibus horret,

260

Rauci sonisque inflant venantes cornua bombis.

Inde agitant alacres iuvenum convivia caetus:

Invigilant epuli et vina liquentia potant.

Nec non et patrio choreas ex ordine ducunt

Immistae pueris florenti aetate puellae,

265

Quae mox iucundum constanti foedere amorem

Coniungunt, prolemque edunt in luminis oras

Innumeram et faustis celebrant conventibus urbes

Quatuor in partes terrae diviserat orbem,

Quas inter Tanais, Nilique fluentis imago

270

Ibat et aequoreas Nereus immiserat undas:

Ammericemque omnem, quae tunc ignota latebat,

Oceano Lygur emenso fortissimus heros

Recludit, venasque aperit praedivitis auri.

Inde Asia in media turrim Nembrotus ad aethram

275

Extulerat, coelo ut tandem lachrymabile bellum

Inferret, Divumque patrem devolveret astris

Et se suprema coelestum in sede locaret.

Demens, qui tanto dignum se ferret honore.

Ergo operas omnes alti regnator Olympi

280

Implicuit foedis linguarum erroribus unde

Subsedit turris moles infecta minacis.

Ipse autem Stygios misere detrusus ad amnes

Persoluit meritas tenebroso in carcere poenas.

Parte alia multis bellantum millibus urbem

285

Ductor atrox, ditemque inhians avidissima praedam

Turba, minabatur se funditus eversurum.

Et iam iam pressi longa obsidione, metuque

Horribili, cives iussis parere parabant,

Inque potestatem saevo se dedere regi:

290

Cum mulier forma insigni et iuvenilibus annis,

Orba viro, sed quae thalamum servare pudicum

Sueta Deo vitae reliquos sacraverat annos,

Progreditur porta, cum fera crepuscula terris

Noctis inhorrentes secum adduxere tenebras,

295

Per mediosque hostes et castra inimica superbum

Regem adit; ac vino tandem, somnoque sepultum

Aggreditur, strictoque audax caput ense recidit

Et secum asportat niveo velamine tectum.

Illum autem e mediis cervicibus exhalantem

300

Sanguineos amnes lacerum, truncumque reliquit

Et sese ad cives recipit generosa virago

Victricem et spoliis caesi ductoris onustam.

Ast olli e portis erumpunt undique apertis,

Inque fugam vertunt dextris ultricibus hostes.

305

Parte alia Oceani, Rhenique, altaeque Pyrenes

Finibus, intexto populos incluserat auro;

Invictos bello populos, regesque, ducesque

Innumeros; quorum virtute et fortibus ausis

Ipsa videbatur tellus Oenotria longe

310

Pellere barbariem, duroque exsolvere se se

Servitio atque urbes positis ornare trophaeis.

Corpore quos inter procero atque ore verendus

Extabat Carolus humeris ter maximus altis;

Pipini proles pietate ingentis et armis,

315

Ipse armis tamen et pietate ingentior ibat

Supra omnes, gentesque feras ditione premebat,

Illyricosque et Vindelicos, Vnnosque feroces,

Extremoque sitos Europae in littore Danos.

Olli se Cattus, nec non et Cantaber atrox

320

Dedebat victum, Lygerimque infractus ad amnem

Acer Aquitanus, Libyaeque exterrita fasces

Submittens humilis ius, imperiumque subibat.

Italiam mox intranti reclusa patere

Moenia Ticini, ducique in vincula regem

325

Fecerat aetatis venturae haud inscia Vates.

Ipse etiam solitos reddi mandabat honores

Pontifici, sedemque pius sternebat avitam.

Quo merito passim populo acclamante Quiritum

Audiit Augusti se nomine compellari.

330

Te quoque in arentem, Florentia dia, favillam

Conversam, Etruscos rabie populante Getarum,

Addiderat, quam mox animo miseratus amico

Idem heros, cives in patria tecta vocabat;

Tecta opibus substructa suis linquebat et idem

335

Regnandum Lodoico orbem, cui dura tuendi

Pontificis, facilisque dedit clementia nomen

Ferre pii; quanquam iuveni non ille nepoti

Turbanti Italiae res et stata regna, pepercit.

Mox iter emensus Scaldim referebat ad amnem

340

Compositis laetus rebus, maturus et aevi.

Hic, ubi natorum generoso a sanguine nati

Invicti heroes Morinos ditione tenebant

Et quascunque oras placido rigat amne Mosella.

Nec procul hinc virgo stabat, cui sanguinis avitus

345

Addiderat cunctos formae immortalis honores

Progenies regum et reges paritura potentes.

Imperio quorum felix Etruria se se

Attollens parta florebat laeta quiete.

Nec tu coniugio ram clarae Heroidos aucte

350

Ferdinande aberas, Thuscae dux inclyte gentis:

Altorum soboles deducta ab origine patrum,

Inque sacro virtus Romae spectata senatu

Saepius; insigni summam diademate frontem

Evinctus, dextra sceptrum regale gerebas.

355

At Gessoriacum medio ostentabat arena

Heroem, fracti capulo qui comminus ensis

Terque, quaterque caput percusserat hostis, humique

Straverat indutum galea et fulgentibus armis

Aequatamque ausum secum commitere pugnam.

360

Idem etiam claras Syriis in finibus urbes

Hostibus eversis et magna caede fugatis

In libertatem victor revocabat et ultro

Christicolis Solymae portas praebebat apertas.

Hac pius Eustachides laetatus imagine rerum.

365

Armenio grates ingentes (inquit) Hydaspi

Vos agite et dextrae dextrae dextram coniungite nostram,

Qua pote et haud unquam tanti fore dicite amici

Goffredum immemorem et secum memorabile munus,

Quo se cunque feret, ceu magni pignus amoris

370

Laturum, gratique animi rata signa daturum.

Haec ait et donis auctos discedere iussit.

At Galli, quos cunctarum penuria rerum

Vexarat, misereque ingens afflixerat aestus,

Exercere dapes festas, pedibusque choreas

375

Plaudere, virginibus misti per compita, votique

Immemores suscepti animum oblectare sedendo.

Quin etiam proceres ipsi, firmissima belli

Fundamenta pii, vitae dulcedine moti

Illius, aestivos luxu fregere calores.

380

Forsan et obliti pariter decorisque, suique

Haererent, traherentque datum per talia tempus

Otia; ni coeli magnis delapsa cavernis

Ida parens, natum in somnis affata monerent.

Nate oculis, vitaque mea mihi carior ipsa,

385

In terris olim, cum vita, oculisque fruebar,

Non hic ut sedeas, atque omne inglorius aevum,

Delitias inter molles consumere pergas,

Progenuit pater Eustachius; nec gloria gentis

Illa tuae, terrae totum diffusa per orbem.

390

Nec pater, aethereis qui solus regnat in oris,

Evocat Hesperias sub te ductore cohortes

Ad lucos, ad agros, ad pascua culta Syrorum;

Verum, ut depulsis Solymae de sede tyrannis,

Eversas aras, eversaque templa reponas:

395

Quae mox Christicolae, leti formidine dempta

Invisant, sanctoque acclinent genua sepulchro.

Surge, age: iam satis est cunctis legionibus oti

Nate datum, nihil est quod te remoretur euntem

Ad Casium et flumen celebri cognomine Orontem.

400

Dixit et in tenues abiens evanuit auras.

At vero Eustachides monitis obmutuit amens

Auditis, totoque repente e pectore somnum

Expulit et stratis ingentia membra relictis,

Attollens coelo palmas cum cum voce tetendit.

405

Summe pater, qui cuncta vides, qui cuncta gubernas,

Quique hominum mentes scrutaris et intima cordis

Perspicis et coelum et terras pervadis et undas:

Non ego desidiae turpi me solvere culpa,

Deliciisque animum languentem et mollis umbris

410

Excusare ausim: nil iam mihi deleat unam

Te penes hanc labem, nisi quae tam saepe miserta est,

In te peccantum placidi clementia cordis.

Afflictae quanquam cupientem incommoda gentis

Demere et ad coeptos vires recreare labores,

415

In tantam potuit regio deducere fraudem

Fertilis et cunctis longe ditissima rebus.

Sic ait et properans fulgenti accingitur ense.

Ac iam caeruleis caput aureus igniuomum Sol

Extuleratque undis, totoque illuxerat orbi,

420

Vndique cum proceres ad se fortissimus heros

Evocat et placidus verbis affatur amicis.

Effluxere dies tandem, quos Sirius ardor

Efficit infestos hominum generi atque ferarum,

Tempestasque anni iandudum et mitior aer

425

Nos monet, o proceres, ut, quo res urget, eamus.

Regnum eversuri Turcarum immane, Deoque

Oblaturi animas pro libertate piorum.

Ergo ubi quarta diem miseris mortalibus almum

Eoo exurgens patefecerit aequore Titan,

430

Et dederit sonitum sacris tuba clara peractis,

Signa manu (si sic placitum) sua quisque revellens

Pergat iter coeptum et Selgae sata culta relinquat.

Haec pius Eustachides, procerum quibus inclytus ordo

Assensit, certamque suis praefixit eundi

435

Quisque diem, quam, cum primum lux quarta reduxit,

Incessere omnes, vultuque animoque fatentes

Ire iter invitos, dulcesque relinquere terras,

Quarum foecundis digressi a finibus, aspras

Pervasere tuas tandem, o Pamphylia, valles;

440

Quosque latrociniis saltus infamat Isaurae

Incola et ad praedas solers et furta Lalassis:

Atque Lycaoniae felicia rura, vetusque

Dives opum, dives cerealis mergite culmi

Iconium, sed tum vacuis ignobile visu

445

Aedibus et nullo penitus custode relictum.

Quando quidem rerum fama perterritus hostis

Cesserat aufugiens, se seque in montis Amani

Condiderat latebras, totasque exhauserat urbes.

Ergo ubi inaccessas rupes, praeruptaque Tauri

450

Saxa vident instare sibi et contermina coelo,

Quae superent, acti per mille pericula rerum,

Coeperunt primum taciti miserescere, sortis

Quisque suae et tantos animis damnare labores.

Talia cum tenebris erebi digressus ab imis

455

Cerneret atque locum nactus, tempusque nocendi,

Militis in faciem se se convertit Alastor

Ignoti et multa cum libertate loquentis.

Isque adeo turba in media, quo tendimus (inquit)

Augustum per iter? Iam nos hostilibus apta

460

Insidiis nemora excipient, vallesque profundae,

Quaeque adeo nos hic, ingens ubi copia frugum

Esse solet, victus iam iam penuria vexat,

Ingressos steriles saltus atque invia Tauri

Tesqua, vel horrentes baccas, lapidosaque corna

465

Coget et evulsis tristes radicibus herbas,

Extimulante fame, pronos depascere: quanquam

Haec quoque inaccessae cautes, scopulique negabunt

Sufficere immanes, coeloque, ereboque minantes.

Haec ille afflato fundebat pectore et atra

470

Implebat cunctos formidine nam simul illas

Excepere alii voces: nec fingere vultum,

Nec lacrymas possunt oculis retinere fluentes,

Et sensim extortus rumor per castra vagatur.

Vt cum Carpathium Zephyri spirantibus auris

475

Leniter aequoreas paulatim exsuscitat undas

Mox ubi nimbosi dirupto carcere venti

Ingeminant, coelo tumefacto attollitur aequor

Altius et vastos voluens ad lictora fluctus

Miscentur totum, fundoque exaestuat imo.

480

Sic fermo in vulgum crebrescere suetus et horror

Miscet agens animos, omnesque excita repente

Seditio Gallos in mentem impellit eandem.

Pisidiae hic partim, Phrygiae revisere terras

Partim autem ad Cilices, Tarsique ad moenia suadent

485

Flectere iter, quo Carpathium dare vela per aequor

Possint et terris Europae adnare propinquae.

Iamque erat, ut signis raptim tellure revulsis,

Conversus fugeret Gallorum exercitus omnis,

Irritaque aeriis mandaret vota procellis.

490

Sed pius Eustachides, unaque interritus ordo

Heroum trepidis superadvenit. Et, nova quae vos

Coepit, ait, pavidos ignavia? Quis furor, aut quae

Invasit tam dira animos dementia vestros?

Emensi qui tot montes, tot iniqua viarum

495

Strata, sitim, duramque famem tolerastis et aestus,

Frigoraque: atque altis munitas moenibus urbes

Coepistis, Turcasque manu fudistis adorti:

Nunc iuga et abruptos saltus timeatis Amani,

Quos toties ausi pedibus superare Quirites

500

Eiecere suis Parthos e sedibus et se

Victores victum statuere Euphratis ad amnem?

Non pudeat ad patrios fines, terrasque reverti

Indecores? En haec summo promissa fides est

Pontifici? Christoque Deo devota voluntas?

505

Ite, agite, et vestris narrate parentibus, hic vos

Deseruisse duces et belli nobile coeptum;

In manibus postquam residens victoria vestris

Vertice calcato Tauri transuexit ovantes

Et Solymam clausis avulsa repagula portis

510

Regnandam insolita Gallis virtute dederunt.

His dictis compressi animi, tacitumque per agmen

Murmur iit, qualem sylvarum audire susurrum

Suevimus, ut primum tepidi levis aura Favoni

In nemus incumbens frondes movet, aequora qualem

515

Caerula, cum motae crispantur leniter undae:

Et spissae fluctus sensim illuditur arenae

Dant sonitum: pluviis vel concitus imbribus amnis.

Haec eadem proceres alii per castra vagantes,

Dum turbam increpitant, Italos rex Daunus amicis

520

Affatur verbis, laudumque inflammat amore.

O socii, quorum virtus testata parentem

Saepe meum potuit claris decorare triumphis;

Vos mecum sueti duros perferre labores,

Dalmaticas rupes atque Acroceraunia duris

525

Calcastis pedibus, victricia signa sequentes.

Vos animis vestris, vos assuetudine freti

Bellorum, semper vobis loca cuncta putastis

Pervia et armati nil non penetrabile dextris.

Eia age, dum reliqui Tauri iuga summa verentur

530

Scandere et in Syriae se se dimittere campos,

Festinate viam, primique invadere durum

Montis iter, laetique altas conscendere rupes

Audete, o socii, vosque hic ostendite dignos

Inclyta quos Itali patres ad bella crearint.

535

Forsan et haec, nobis quae nunc praerupta videntur,

Mollibus in pratis fessos accliva fovebant,

Accipientque humiles valles atque aequora campi

Culta, ubi se coelo vertex altissimus infert.

Vix et unanimes motis succedere castris

540

Adversam in rupem et montis iuga celsa comantis.

Ausonas et laetos superare angusta viarum

Ardua non aliter, quam si loca sueta quadrigis

Vsque teri, calcanda forent, quos agmine ab ipso,

Vt primum impavidos Galli videre per altum

545

Tendere iter, vertere aciem, cursuque perenni

Pensantes facinus, montis coepere salebras

Scandere certatim, nullosque ex inde labores

Ferre recusantes, se summo in vertice tandem

Inter oliviferos colles et mollibus ulmos

550

Vitibus intextas, vallesque, agrosque feraces,

Horrentesque umbras sistunt, laetique laborum

Despiciunt celebres vicos, urbesque Syrorum:

Optatasque diu terras uno ore salutant,

Inde animo, vultuque alacres facto agmine, ad amnem

555

Perveniunt; aetas dixit quem prisca Typhonem,

Occiso serpente illi vi fulminis; unde

Erupit fons excisa tellure perennis.

Posteritas sed enim benefacti haud immemor eius,

Constravit flumen primus qui ponte, superque

560

Fecit iter tutum, dici de nomine Orontis

Iussit et artifici grates hac voce rependit.

Stabat adhuc Pario pons marmore fultus et inde

Hinc atque hinc geminas venientibus ostentabat

Praesidiis vinctas Turcarum ingentibus arces.

565

Huc praemissi equites delecta e pube Britanni,

Lexobiique simul captas evertere tendunt:

Londini ante omnes proles generosa Cononis

Goscellus; primo malas cui flore iuventa

Vix tum etiam signans addebat frontis honores

570

Egregios, roburque ingens spirabat ab ore.

Ille igitur quanquam ruerent a vertice turris

Tela, trabes, lapidesque graves, longeque volantum

Densa sagittarum nubes involveret umbra

Bellatorum aciem, rupto tamen obiice portae

575

Occupat ingressum pontis, primosque trucidat

Et turrim aggrediens obstantia claustra refringit,

Luminaque impacta perrumpit dura bipenni

Et valuis piceos bipatentibus iniicit ignes.

Ast illi flammaeque metu, caedisque propinquae,

580

Praecipites se se e summis iecere fenestris

In flumen, rapidoque absorpti vortice, praesens

Dum vitare putant letum, reperere sub undis.

At Belgae, clypeata phalanx, hortante magistro

Iam medii, iamque extremi munimen adorti

585

Pontis, in adversam Turcas immane frementes

Propulerant ripam et flammata mente furebant.

Interea properans Gallorum exercitus amnem

Transmittunt: ripisque ipsos ex omnibus hostes

Deiiciunt, coguntque fugae dare terga, nec ante

590

Consistunt, quam pugnantes ad moenia magnae

Consedere urbis: quam cum Rex ipse Seleucus

Conderet, in patrem signis insignis amoris

Antiochi iussit patris de nomine dici.

Sed luco appositam Daphnes, ubi festa frequentes

595

Finitimi circum pagi celebrare solebant

Annua, conventu in magno, dixere Epidaphnem.

Vrbem opibus ditem, faecundamque ubere glebae.

Prole virum celebrem et munitam moenibus altis.

Quae circumiectu populos complexa quaternos.

600

Sustulit in coelum quondam caput et sibi magnum

Imperium Syriis felix ascivit in oris.

Tum quoque barbarici sedes firmissima regni,

Vinctaque praesidiis Turcarum ingentibus, ultro

Obiecit se se Gallorum interrita dextris,

605

Nanque illic virtute ingens, belloque gerendo

Clarus et Arsacidum generoso a sanguine cretus

Hassanus Belferciades regnabat et urbem

Parentem imperio magna ditione premebat.

Filius huic fuerat iuvenili aetate superbus,

610

Nomine avum referens, Turcas pulcherrimus inter

Corpore et Hesperiis atrox legionibus hostis.

Ante annos animo bellax, ac laudis avitae

Aemulus atque virens Syriae flos pubis et idem

Hassani decus egregium et spes sola parentis,

615

Tantique imperii certus successor et haeres:

Si populi votis, placidas Deus applicet aures.

Ergo ubi victores flumen transisse Latinos,

Abdaridasque suos pontem, quo magnus Orontes

Iungitur et medio ripas disterminat alveo,

620

Deseruisse videt, positisque ex ordine castris

Attentari aditus, scalasque in moenia posci

Et numero vinci Turcas putat atque piorum

Posse infringi animos, pugnae in certamine si quis

Tantorum procerum media succumbat arena

625

Et patrium Abdaridis rediisse in pectora robur,

Expressa tandem fateatur voce, nec usquam

Esse ullum, quem Persarum non fervida virtus

Proterat et victum campo sibi cedere cogat;

Arripit arma igitur, captusque cupidine laudis,

630

Evocat Hipparchum; quicum consueverat uno

Esse dies, partemque etiam consumere noctis

Et simul in densos nemorum contendere saltus;

Seu saevos venetur apros; seu comminus ursos

Invadat; seu vera manu, seu ludicra tractet

635

Arma domi et se se praesentis imagine belli

Oblectans, animum pugnarum inflammet amore.

Tum quoque confisus veteris virtute sodalis.

Ipse vides, Hipparche, quibus legionibus (inquit)

Circundet nostram Gallorum exercitus urbem;

640

Et late populetur agros, finesque Syrorum;

Dum nos e muris dites spectamus agique

Et ferri hinc illinc praedas, proh dedecus ingens,

Qui, quasi molle pecus, circunvallemur inertes,

Atque ignominiam taciti, turpesque feramus,

645

Quam ponte amisso pugnando accepimus haud me

Progenitum rear Arsacidum de sanguine regum,

In pugnam ni quem ipse vocem. Stat damna laboris

Hesterni et tantae virtute rependere cladis,

Ne sibi cum Phrygibus bellandum, Arabumque fugaci

650

Gente putent; ubi nemo ausus se credere campo est.

Et Marte aequato solus concurrere soli.

Hinc ollis etenim felix audacia crevit:

At nostris depulsa sui fiducia longe

Cessit et infringens mentes ac pectora terror,

655

Turpiter exulibus Gallis dare terga coegit.

At me vel magnus submergat gurgite Orontes

Ante suo et caecis Casius convulsus ab Euris

Obruat, infernisque prius Deus asserat umbris,

Quam metus a coeptis animum deterreat altis,

660

Vllaque degeneris cuiquam dem signa timoris.

Ire animis illum contra mens ardet et unum

Protinus in pugnam clauso deposcere campo;

Vidimus effracto quem fortiter obiice pontis

Adversam in ripam ferro depellere nostros.

665

Haec ille et flammas oculis effundere visus.

Tum vero Hipparchus, tantis perterritus ausis

Substitit atque illum placidis avertere dictis

Quaerit ab incoepto. Iuvenum fortissime, quis te

Abneget Arsacidum praeclaro a sanguine cretum?

670

Cuius in ingenti virtus se pectore tanta

Efferat, ut cunctos facinus memorabile in annos

Aggrediare manu iam nunc, tantoque periclo

Obiicias caput ipse tuum, proque omnibus unus,

Pro quo uno fas est omnes succumbere leto,

675

Praecipites te te in vitae discrimen apertum:

Quin potius dum per pagos atque arva vagantes

Convectant praedas, belli nos furta paremus,

Excipimusque locis, fessosque errore viarum

Ense trucidamus, trahimusque in vincula captos?

680

His dictis acres audax Belfercus in iras

Exardens. Tu vero (inquit) furtisque, dolisque

Vtere et insidias castris molire latentes,

Si tantum vivisse hostem tibi rere decorum.

Me deceat medio versantem in turbine leti

685

Ostendisse palam, quantum virtute, manuque

Arsacidum praestet proles generosa Latinis.

Dixit et antetulit gressum: portisque reclusis

Exiit; illum autem iuvenum comitatur euntem

Lecta manus, laterique comes fidissimus haeret

690

Hipparchus: quanquam verbis male pressus amaris.

Interea praemittit agens in castra piorum,

In pugnam ex illis aliquem qui provocet aequam;

Goscellum ante omnes: cuius memorabile nomen

Sustulit ad coeli fulgentia sidera virtus;

695

Praesidium postquam Turcarum e ponte fugavit

Et multo ingentem tepefecit sanguine Orontem.

Quae simul ac proceres animisque atque auribus omnes

Accepere suis, tectumque micantibus armis,

Ora nisi et pulchram nudare cassida frontem,

700

Stare hostem et, secum media qui pugnet arena,

Expectare vident et multo pulvere campum

Miscere atque aliquem de se promittere tantum

Mirantur, primae qui nondum evaserit annos

Aetatis, vixque ora gerat modo tonsa iuventae.

705

Consurgit pubes igitur generosa piorum,

Exsortemque dari sibi quisque exposcit honorem.

Cecropidum princeps Tyrrheno a sanguine Medix:

Et dux appositus duris Vrsanius Vmbris

Et Biturix Arpinus et iisdem aequalis ab annis

710

Vulsinii, Ciminique lacus regnator Halesus:

His et Aestinus Venetae flos Attius orae,

Oromedonque ferox et contestata Vitelli

Magnanimi virtus; nec non, cui nobile paret

Vrbinum, gelidique rapax fluit unda Metauri,

715

Vbaldus; se se ultro addunt, pugnamque petentes,

Quisque sibi, reliquis praeferrier omnibus optant.

Poscit idem clari proles generosa Cononis

Guscellus: centumque alii, quorum invida nomen

Occulit et densis involvit fama tenebris.

720

Guscelli sed enim Leuco iustissima visa est

Causa duci, quando illum unum selegerat hostis

Prae reliquis, quicum media pugnaret arena.

Ergo laetus abit tanto e certamine victor,

Delatumque sibi tacitus gratatur honorem

725

Et se principibus tantum debere professus,

Quantum sibi vitam longum producat in aevum,

Proque illis subeat terraque, marique pericla

Omnia, non unquam gratus persolvere possit.

Exilit et corpus fulgentibus induit armis;

730

Tum conum insignis galeae, cristasque comantes

Aptat nequicquam capiti; tum caede madentem

Hesterna lateri properans accommodat ensem.

Mox saltu conscendit equum, clypeumque sinistra,

At dextra ingentis robur grave sustinet hastae.

735

Interea dimensi agrum Turcaeque, piique

Addiderant clauso compacta repagula campo

Et quas auderet nemo perrumpere leges

Pertulerant, nequis nutuve, aut voce, manuque

Victori, aut victo faveat: neve audeat alter

740

Alterius dare vulnus equo, fraus omnis abesto:

Propositum donec laudis certamen initur

Et parit alterutri victoria laeta triumphum.

His ita compositis ductorum ex ordine primi

Hinc atque hinc placito iunxerunt foedere dextras:

745

Inque vicem strinxere fidem, quam frangere nulli

Non immane nefas, vetitumque ante omnia Persis.

At pater in pugnam Guscellum affatur euntem.

Nate, tuae spes summa domus, si gentis avitae

Immortalis honos unquam, si vivida virtus

750

Ad decus egregium stimuli ardentibus egit,

Optantem heroes factis anteire potentes,

Nunc tu, quandoquidem tempus se se obtulit ultro,

Quo te de nostro testeris sanguine natum,

Diffundasque tuum ventura in saecula nomen,

755

Fac referas victor tanto e certamine palmam.

Quod facies, si nate, animum ratione, manusque

Arte reges: satis est cunctando vincere, nunquam

Synceram peperit virtus temeraria laudem.

Haec ille: et monitis instructum talibus illuc

760

Ire iubet, quo monstrat inter fors laeta, Deusque

Nec mora: progreditur procerum comitantibus armis

Atque alacer clausi se sistit in aequore campi.

Tum tuba ter signum pugnae dedit aere canoro.

Quod simul auditum est; diversa e parte ruentes

765

Prosiluere ambo, mediique in gramine prati

Alter in alterius thoracem intentus ahenum

Infregit magnis directam viribus hastam

Fraxineam, truncumque manu proiecit in hostem.

At Belfercus equum freno retinere ruentem

770

Non potuit, nanque ille semel calcaribus actus,

Correptoque ruens spatio, non constitit ante,

Pectore quam toto commissa repagula valli

Perculit et fractos inter clathrosque, trabesque

Lapsus humi dorso sessorem excussit ab alto.

775

Qui simul ac terram tetigit: pedes obvius ultro

Exilit et dictis Goscellum appellat amaris.

Non tua me virtus, sed equi temerarius ardor

Stravit humi, quo te incolumen subducere leto

Instanti turpis possit fuga. Dixit et una

780

Iligno totum protexit stipite corpus;

Stipite, qui scrobe telluris defixus in alta

Stabat et ingenti firmabat robore clathros.

Ergo illinc solidi tectus munimine trunci

Nunc crebros adigit clypeo, nunc accipit ictus

785

Et fors omne datum frustra per talia tempus

Consumpsent, neuterque e pugna victor abisset,

Impatiens ni forte morae Goscellus et irae

Desiluisset equo et peditem pedes ipse petisset:

Parque pari pugnam inceptam congressus obiret.

790

Et prior incurrens validis cum viribus ensem

In clypeum librat subeuntis comminus hostis

Et, quanquam solidi formatum ex aere metalli,

In geminas partes iterato dissipat ictu.

Vt quondam in summo lignator vertice Pindi

795

Impacta findit quercumve, ornumve securi.

Ille autem, levis spoliatus tegmine parmae,

Irruit insurgens contra: seque inter adorti

Corpora robustis simul implicuere lacertis,

Luctatique diu, tandem cecidere, solumque

800

Prostratus tergo pressit Belfercus et una

Goscello victum dum se negat, atque revulsa

Casside traiicitur duro cava tempora ferro,

Ingentemque animam tenues exhalat in auras:

Hipparcus, quem turbanti certaminis unus

805

Iandudum stimularat amor, praecepsque cupido

Impulerat, iusti leges contemnere et aequi,

Letifero celerem cornum iaculatus ab arcu

Victori penitus fauces, iugulumque Britanno

Perforat et fulva revolutum extendit arena.

810

Non secus ac platanum, quam laeta in valle virentem

Educat agricolae studium, rigat humor aquai

Liquidus, e summo decurrens margine clivi:

Circum autem instabiles impellunt statibus aurae.

Illa comas effusa suas pulcherrima floret,

815

Ostentatque novae decus immortale iuventae.

Quod si forte acri stridens Aquilone procella

Desuper incubuit, fossa cadit eruta, humique

Extirpata iacet: iuvenem sic Persa Britannum

Surgentem a caede morti dimittit iniquae.

820

Subiicit et facto immani verba aspera. Nunc tu

Victor cum victo Stygias te confer ad umbras;

Nequis praeterea caesum se iactet eadem

Esse manu, qua Turcarum spes concidit omnis,

Et fuso Arsacidum maculata est sanguine tellus.