Francesco Mauri Franciscias 1

Testo base di riferimento: R. Francolini, 1833

Cura dell'edizione digitale: G. Della Pietà, 2015

Altre sezioni


Argumentum

Liber hic continet divinae Francisciados argumentum, ac deinde, invocato Spiritu Sancto petitoque Seraphici Patris auxilio, Vates est in aditu narrationis, qui aditus breviter complectitur Filii Dei ad nos adventum, nostram per eum redemptionem, concilium et consilium Apostolorum obiter tangit et per eum gentium ad Christum conversionem multaque secula aetate Saturni longe feliciora quibus gaudebant Christiani. Vident et invident Cacodaemones. Hos ab inferis catervatim exeuntes ut omnia perturbent ac sceleribus permisceant sub variis monstrorum formis Poeta describit. Vitia regnant, virtus exulat, miseram mortalium vicem dolent caelites. Apud Omnipotentem Deum de ea re Angeli conqueruntur. Illum admonent promissionis ab eo sibi factae de Francisco nascituro in gentis humanae solatium. Tandem audiunt eum iam esse natum, tum exilarati laudes Dei concinunt. Hinc narrationem vates aggreditur adolescentiam Francisci describens, deinde Cacodaemonum invidia quippe qui praesentiant ab eo se magna praeda privatum iri, suasque proinde adhibent arte ut damnum hoc pueri morte praeveniant. Inducit Tisiphonem iram infrendentem et alios Daemones ut bella moveant excitantem. Rixam pugnamque commovet inter Assisiates et Perusinos ut mutua caede plurimis utrimque cadentibus, Franciscus una deleatur.

Astricomis Heroa manus, thoraca, pedesque

Vulneribus fossum et qui flava e rupe Subasi,

Ore tubaque canens, mille indiga ad arma vocavit

Agmina, et ad vitae melioris compulit usum,

5

Mens canere ardet. Amor divum, levis Aura, canenti

Pande ortus, obitusque viri saevosque labores,

Et quo quemque modo subiit, quibus obvius illis

Vltro ierit telis, qua spe discrimina tandem

Angusta intrepidus vitae tentarit egenae.

10

Tuque idem alme Heros, inopum Dux inclyte, seu iam

Sanguineis ardentem astris te, sede corusca,

Flammantis regio caeli tenet ima Volucrum,

Qua Patris intenti iussis de more supremi

Aurea tecta colunt coetus, quot volvit arenas

15

Oceanus pennis acti pernicibus omnes,

Omnes stelliferis evincti tempora sertis;

Sive tibi evecto patuit sublimior aula,

Bisseni Heroes qua, terrae Erebique tyrannis

Devictis bissena alte statuere trophaea;

20

Da bonus auxilium, da me pater, aequore vasto

Currere iter coeptum, atque audacem remige puppim

Allabi dextro et portu se condere amato.

Postquam Rex superum, magni Patris una propago,

Aethere delapsus, latuit mortalis in alvo

25

Virginea, et primis vagitibus impulit auras

Vitales; dehinc vir, transverso brachia ligno,

Atque ambas fixus diversa cuspide palmas,

Et malo ingenti corpus protentus, acerbam

Mortem obiit (scelus infandum) pro sontibus insons,

30

Vt pius antiquam labem, mortalibus aegris

Concretam ablueret; neu iam ultra admissa prioris

Furta patris luerent morte exilioque nepotes,

Sed tandem exempti vinclis et carcere caeco,

Aetheream laeti ad sedem, et patria astra redirent;

35

Conveniunt simul Heroes sub paupere tecto

Parva manus, (neque enim bissenis amplior) omnes,

Quos, dum nodosis circumdant retibus undas,

Captivosque trahunt scruposa ad littora pisces,

Rex pridem bonus ipse opera ad maiora vocarat,

40

Tum laeti eximio sortitus munere tanti,

Consilia inter se vario sermone volutant,

Quid faciant, quibus auspiciis, quove ordine coeptam

Instituant vitam, quibus ipsam legibus ornent,

Explorant, simul ambigua ac diversa loquentes,

45

Praecipue vero chari praecepta magistri

Multa diuque agitant iterumque iterumque revolvunt.

Quippe illum observant animis, ipsmuque verentur

Absentem, immani pridem quem funere raptum

Deflerant vivumque iterum quem tertia vivis

50

Reddiderat croceo surgens Aurora cubili;

Quem saepe aethereo fulgentem lumine et ipsi,

Os umerosque Deo similem inspexere paventes.

Quin etiam coram simul audivere loquentem

Attoniti, nec iam dictis mortale sonantem.

55

At vero e numero tum visa avertitur unus,

Scrutarique audet manibus sacra volnera; moxque

Vt tetigit, sensitque hominem, manifestaque veri

Vt Ducis emicuit facies, et nota per aures

Vox iit, increpitat: "Deus, o Deus ac simul ore

60

Incurvus prono, exclamat, nec me ut mea fallit

Mens laeva, utque animum diversum agit avius error!

Et tamen ora modo defleti viva Magistri

Nosco equidem nosco divini lumina vultus;

Et multa incusans, scelus exhorresco profanum."

65

Ergo ubi summa diu ac multum res acta per altos

Sermones, tandem Regis memorabile nomen

Constituunt late magnum deferre per orbem,

Et canere ignotos populis, et pandere ritus.

Haec animis nunc has nunc alternantibus illas,

70

Vna viris adeo potior sententia visa est.

Haud mora: sese operi ardentes, operisque labori

Accingunt: nec iam longo post tempore, magno

Orbe pererrato, nomen fulgebat amatum,

Perque urbes, perque arva volans perque atria regum.

75

Et iam flammifero vultu, rutilisque quadrigis

Alternis varias lustrante Hyperione terras,

Plurima curriculis ierant felicibus acta

Saecula: vitisator pacatis qualia regnis,

Haud dederat primis Saturnus gentibus olim,

80

Non Ianus pater occipitis non lumine frontis

Viderat; horrisonas quamquam iam, cardine verso,

Bellorum portas ferro gravibusque catenis

Clauserat, iniectoque in vincula saeva furore,

Insuper et vectes, aerataque robora centum

85

Obdiderat, se se custodem liminis addens.

Interea gentes, solidis quas maxima late

Fert humeris tellus, quasque ambit gurgite Nereus

Fluctivago, securae adeo felicia quondam

Saecula multa itidem, cursu ventura perenni,

90

Expectare audent: nec deteriora quietos

Gaudia concipiunt, spondentque futura per annos.

Nec vero in tantas frustra spes numina votis

Sancta accersissent, precibusque ea munera cassis

Optassent, populos late ni iam undique Erinnys

95

Obsedisset atrox, perturbassetque beatos,

O Superum pietas! o caeca, atque inscia rerum

Corda hominum, sic prorsus hebent sic fidimus ultro

Fortuitis? heu! nos passim mutabilis aevi

Sic infelices alterna eludit imago?

100

Ergo hic una hominum facies, amor omnibus unus

Relligionis erat; sanctoque in pectore mores

Cana fides, castusqe pudor servare docebat

Puros tunc Mystas: per quos extrema recedens

Iustitia, et terras linquens, repetebat Olympum,

105

Aureaque immiti cedebant saecula ferro.

Heu! namque immanis rex illaetabilis Orci,

Antiquum exercens odium, invidiaeque cruentis

Accensus stimulis, invisum effundere in orbem

Iam scelerum innumeras facies, et mittere saevas

110

Ad superos pestes Stygiis properabat ab oris.

Quae laetas non ante auras, non sidera caeli

Lucida non rutilam spectarant lampada Solis;

Vel cum terrigenas manibus rescindere caelum

Aggressos Titanas, et impia bella minantes

115

Caelicolis, Pater omnipotens per nubila densa,

Fulmine contorto, fumoque involvit et igni.

Iamque aderat funesta dies, qua dira cruentis

Tisiphone manibus, colloque et crinibus atris

Stridentes implexa angues, facibusque coruscans

120

Funiferis, Erebi vasti illaetabile regnum

Liquerat (insuetam requiem dux efferus Orci,

Et poenas animae sontum obstupuere remissas)

Monstrorumque ferox comitatus, et agmina dirae

Adsunt saeva duci: nam quicquid Tartarus ingens

125

Terrificum gignit, quicquid lugubre sub undis

Luctificis Cocytus habet, iam luminis oras

Occupat, et late aethereum simul inficit orbem,

Horrida Tisiphone, signa exitialia dextra

Lethifera attollens, infert dux praevia se se,

130

Et monstra exacuens ciet, et furialia suadet

Hortatu ingenti scelera, atque exaggerat iras.

Vltro adsunt animosae acies, et dicta facessunt.

Iamque adeo late, obscura sub nocte, per agros,

Perque urbes passim, per compita, perque domorum

135

Tecta, insultantes, feralique ore gementes,

Terrorum facies visae auditaeque volantum.

Scilicet hic fremitus imitantur voce ferarum

Terribiles; illic immani corpore foedas

Quas olim, mundi vasta sub mole nocentes,

140

Primigenae caelo eiecti duxere volucres.

Ostentant formas vulgo et mortalibus aegris

Turbatas pavida mentes formidine quassant,

Namque, ubi non turpes Sphynges? non Gorgones atrae

Improviso astant? ubi non Lernaea repente

145

Sibilat Hydra, caput numeroso vertice tollens?

Emicat hic, immane fremens; ardensque Chimaera;

Illic assurgit vasti Cyclopis imago;

Hic canis ore triceps; illic dat Scylla biformis

Inguine latratus: tum vulgo horrentia monstra

150

Mille alia aethereas complent terroribus auras;

Et quae saepe, metus natis impune parantes,

Componunt matres obscaeno corpore, seu quae

Parietibus pictor tabulis seu ponere suevit.

Praeterea, quibus ad fauces atque ostia mundi

155

Tartarei cecidit sorti custodia, pestes,

Luminis invisi nitida regione potitae,

Vna omnes (scelus) unanimes pervadere gentes

Festinant, pariterque observantissima recti

Corda hominum tacite invertunt, animisque venenum

160

Vipereo subdunt. Immanior omnibus, ante it

Praecipiti dux una alias impulsa furore,

Cervicemque tumens, irarumque ignibus ardens.

Nempe haec, cum Genitor superum vix prima recentum

Molitus rerum, magnique exordia mundi,

165

Astrigerum valido firmasset cardine caelum,

Affigens rutilos septenis orbibus ignes,

Cuique suum; cum vix terram librasset, et undas,

Atque ignem, et liquidum circumfudisset inane.

Agmina caelicolum ter trina, recensque creatum

170

Alituum vulgus, mentes sine corporis usu,

Aggressa, imperio Regis desciscere ab alto

Impulit aetherei, et caelum quatere omne tumultu,

Fraternisque armis. Ah! gens male suasa, Triones

Quid super Arctoos animis molire triumphos?

175

Quid struis invitis sedes super ardua fatis?

Et nunc ergo acies pariter collecta sororum

Pone subit. Bacchans, et scintillantibus ardens

Ira oculis, it prima duci comes addita magnae,

Qui cum diversis manibus Discordia binos

180

Attollens gladios, partitur laeta labores.

Tum vero ambabus regnandi insana cupido,

Hortatrix scelerum pollens, et saga malorum

Se se ultro agglomerat, saevosque adiungit in usus;

Nequicquam torpens, nequicquam ignara nocendi.

185

Gliscit ubique fames auri, et nova semper hiatus

Pandit inexpletos, opibusque ardentior auctis,

Vsque subit Fraus insidiis intenta prophanis,

Acta volat blandis et versicoloribus alis;

Nec vero Invidiae tristis vestigia linquit,

190

Quin ultro observans notae famulatur amicae,

En agedum iam Luxus iners, et cordibus imis

Quem subdit foeda, atque animis Venus implicat ignis,

Quae non damna ferunt, quae non mortalibus aegris

Exitia intentant? Hominum praecordia circum

195

Hinc vis nimirum torpet frigescit, hebetque

Sanguinis obtusi: hinc se se alta ignavia tollens,

Obruit et mentes, animosque oblimat inertes.

Nec simul hospitiis virtus stabulare sub isdem

Fas habet; at moerens longinquis exulat oris.

200

Tum male suada Fames, simul et deformis Egestas,

Infelix, partuque uno ac genere edita eodem,

Progenies, gemitusque graves, lamentaque fundunt

Grandia, res duras exosae, acresque labores.

Talis erat mundi species, his concita larvis,

205

Hac lue pallescens, hac tabida peste, cubabat,

Infelixque obducta atro lugebat amictu,

Sicut ubi imprudens ardentem murice pallam

Sidonio, pingui virgo respersit olivo;

Tundit crebra dolens formosis pectora palmis;

210

Vtve furens animi genitrix, affusa cruentis

Vulneribus nati gemit, ac bella impia, et hostes

Devovet, incusatque immanis sceptra tyranni,

At postquam auricomum Titan ferrugine vultum

Obsitus, Auctoris rerum, divumque Parentis

215

Crudelem interitum lachryimis deflevit amaris;

Bis centum, ac denis quater actis ordine lustris;

Omnipotens Pater, humanae miseratus iniquum

Excidium gentis, rebus dedit aethere ab alto

Auxilium fractis, et finem luctibus atris,

220

Interea namque indigetes, decora addita caelo,

Iam scelerum exosi, detestatique malorum

Monstrificas facies, pacem mortalibus aegris

Saepe Deum orarant patrem, de more, supremum.

Nec minus, astriferi summo de vertice Olympi,

225

Autumni speculatae acies quae funera terris,

Quas hominum clades, Stygis exitialia vulgo

Monstra darent, tristes spectarant saepius ante;

Saepius et magno haec conquestae rite Parenti

Ediderant. O tandem imas. Pater, aspice terras

230

Lugentes, o saevus ades iam criminis ultor:

Totque iam prohibe occasus, tot comprime mortes

Terrigenum, totque indignas averte ruinas.

At si parcis adhuc irae, et tua dextera nondum

Constituit diros moliri fulminis ignes;

235

Viribus o saltem iam nunc. Pater, annue nostris:

Et mox omnis ovans Volucrum gens ibit Olympo,

Par nimbo, effusa; et terris lato agmine cunctis

Vi multa incumbens, aggressaque turbine vasto,

Quae mare nunc terrasque imas, et inane profundum

240

Permiscent furiis, quamprimum immania bello

Contundat monstra, atque Erebi devolvat in imum.

Talibus aligeri coetus iam saepe querelis

Astiterant Patris magni solia aurea circum:

Cum tandem, ductor performidabilis hasta

245

Aegideque insignis, custosque et gloria sacri

Splendida Gargani, moerens, acrique dolore

Saucius intumuit, castasque exarsit in iras;

Terque caput nitidum stellanti vertice quassans,

His comitum cuneos affatur vocibus ultro:

250

"Cernitis, o cives (quid enim usquam lumina caeli

Aurea suffugiat?) monstra infelicis Averni

Perpetuis accensa odiis, ardentiaque atris

Ignibus antiquae invidiae, quo dira tumultu

Bella ciant Superis: Memori quam pectore condant

255

Fulmina adhuc, saevosque ignes, quibus aethere ab alto

Exturbata olim per inania caeca ruinas

Traxere immanes; sed necdum sedibus altis

Progenies adscita poli, gentesque relatae

Terrigenum astra super, tot iam labentibus annis,

260

Excidere infandis animis potuere, sed alte

Cordibus invisum genus actum immitibus haeret?

Imo et gens hominum, postquam donata supremo

Aethere, nobiscum caeli regione potita est,

Protinus irarum, caecique furoris habenas

265

Effudere omnes: totiusque agmina gentis

Tartareae ex illo, sine more, sine ordine clangens,

Tisiphone ad superas dux effera compulit auras.

Tanta hominum stirpem caeli conscendere sedes

Turpibus invidia est animis, furiisque cruentis.

270

Et tamen, o socii, tantis in rebus inertes

Nos torpemus adhuc? nos et iuvat ussque nocentum

Iam tempestivas poenas differre? quid ultra

Cessat in auxilium sopita potentia caeli?

Quid tot cognatae segnes modo funera gentis

275

Spectamus? quid tot caedes, gemitusque cadentum

Securi audimus, saevaque in morte relictos

Despicimus nostros cives, comitesque futuros?

Nec contra pudet informes spectare triumphos;

Et quae Tisiphone, dux saeva (ah dedecus ingens)

280

Orbe sub oscuro furtim spolia aurea condit?

Immo agite: ulla piis siquando audacia factis,

Ite modo, hic animis, opibusque, manuque petenda est.

An non aligeros nobiscum aetate recentes

Hic quondam, cum vix primaevo lumine pasti;

285

Incestare polum auderent civilibus armis,

Contudimus? pugnaeque acris certamine fusos,

(Desuper irato Patre exturbante corusco

Fulmine) dispulimus, caecoque involvimus Orco?

At nunc non ne animos antiquo in robore perstans

290

Caelestes agitat virtus? aut non amor idem

Corda habet? Est pudor, est nunc mens, est illa profecto

Vivida lux mentis: suaque est non torpida dextrae.

Non effoeta annis vis, non defessa labore.

Faxo hodie (noster modo Rex non abnuat) hostes

295

Ne qua animos posthac valeant impune superbos

Tollere, ne qua hominum placidam turbare quietem,

Aut ultra aethereas miscere furoribus auras.

Scilicet ignavi vacuique sedebimus ipsi,

Vltro expectantes, orbis dum foeda nocentis

300

Monstra hominum mortale genus simul omne ruinis

Involvant, rursumque polos et sidera tentent?"

Dixit, et ultorem mox se se iurat amati

Per iuga Gargani, per quod super insidet illi

Templum augustum, ingens, argento dives et auro.

305

Tum celer (Aligerique una comitantur euntem

Innumeri) aethereo Regique Hominique Deoque

Sistitur; et tales effundit pectore questus:

"Rex divum, proles una, atque aequaeva Parentis:

Nos, tua gens, postquam generis pars maxima nostri,

310

Indiga consilii, et caeci ducis arma sequuta,

Sedibus his deiecta, imis se condidit umbris;

Vidimus infandos obitus, indignaque primi

Funera terrigenae; sortemque cadentis amici

Pertulimus tristes, et deploravimus ultro.

315

Hunc tu, Rex olim miserans, a morte receptum,

Morte obita, revehis nobis, caeloque reponis.

Ecce autem nunc rursus hiant lata ora barathri

Horrifici, rursumque humano sanguine inundant

Tartareae fauces, et lumina foeda rubescunt

320

Nimirum hi luctus, haec sunt quae saepe canebas

Bella olim, o bone Rex, nobis ventura. Sed o iam

Non ne idem Italiae monstrabas saepius oram

In medio; glebae laetam ubere; Tybris amoeno

Amne secat qua pingue solum, lenisque Subasi

325

Qua latera excelsi laevo ferit ardua cornu?

Hinc Erebi excidio regnis narrare solebas

Venturum Heroem: duce quo, gens aurea mundo

Surgeret informi, scelerum vestigia terris

Quae mox pulsa ageret totis, virtute relata;

330

Cui nec quaerere opes, partis nec parcere, curae,

Nec tecta alta foret struere, aut iuga nectere tauris:

Horrida sed cultu, pallensque atque aspera victu

Exiguo, populos, spernacia corda salutis,

Moribus instrueret sanctis, et ad astra vocaret,

335

At neque (tanta ierint cum iam labentibus annis

Saecula) adhuc ullis virtutum limina pandit;

Caelicolis nondum meriti instaurantur honores;

Obsitae adhuc squallent sine thure, sine ignibus arae,

O tandem, Rex, mitte ducem: descendat in ima

340

Oramus noxae imunis, sancta, inscia culpae

Iam promissa animae et terrenos induat artus.

Nos vero, en Stygiis (tu Rex bonus annue) monstris,

Invictisque animis, validisque occurrimus armis".

Haec ductor: simul interea gens tota Volucrum

345

Ore fremit circum. Tum Rex, qua sidera mulcet,

Qua ventos frangit; tumidos premit aequoris aestus,

Voce infit: silet aeterni domus omnis Olympi:

"Dicite (quandoquidem audetis tentare reposta,

Alta exorsa movens, effabor) dicite vestrum

350

Ecquis erit, surgentum ignes, iterumque cadentum

Astrorum qui nosse queat? caelique meantis

Rite vias, animoque leves comprendere cursus?

Et qui nube cava gelidos suspendere rores,

Rursus et occiduis terras perfundere hiulcas

355

Imbribus evaleat? Vos ne aequoris obice fluctus,

Et tumidas cohibetis aquas, et frangitis iras?

Num vos mole gravi fixam librastis inani

Tellurem in medio; et longos iunxistis in annos,

Foedere concordi, pugnantia semina mundi?

360

Et nunc ergo adeo vestris quid tanta recursat

Cura animis? famulare genus, Patris abdita magni

Consilia, et nutus arcanae discere mentis

Fas habeat? summum ne etiam exoptabit honorem?

Desinite hic moniti; vetitumque procacibus ausis

365

Aggressi; posthac quicquam tentare cavete.

Immo agite; hanc animis, quae vos nunc acrius urget,

Exuite omnino curam et secludite laeti.

Non adeo Patris (neque enim id vos credere fas est)

Confractae vires; non tarda potentia longis

370

Non effoeta annis, sera aut quassante senecta,

Occidit: ipse aevo non exsuperabilis ullo.

Cum iam tempus erit, cum iam sententia magno

Certa animo stabit, luctantem, atrumque gementem

Auxilio attollet mundum; quaeque aetheris auras

375

Nunc laetas Erebo immiscent, fera monstra, profundo

Fulmineo (si tanta vocet res) turbine, dextram

Iratam attollens, stygias devolvet in undas.

Quippe et cum ruerent in primos caeca furores

Hic quondam, et totas bello turbare choreas

380

Auderent (vidistis enim, et certamine magno

Vos insurrextis tum contra), experta potentis

Fumea tela manus, per inane ruentia magnum,

Et fremuere atrum, et gemitu increpuere profano.

Sed quid ego haec tantis? aut quid vos demoror ultra?

385

O bona gens, nec vota quidem datis irrita ventis,

Nec patris surdas clamor questusque per aures

Vester iit: tantis precibus iam tum ille benignus

Annuit ore pio. Lucis spirabilis Heros,

Monstratum quem saepe meo didicistis ab ore,

390

Auram hausit: genitrix ortum quem nomine primum

Dixit Ioannem: sed mox cunabula linquens,

Maternum amisit, Gallaque e gente petitum.

Patre iubente, novum, nostro sed numine agente,

Accepit nomen; Latiaeque vocabula genti

395

Externa adiungens, Franciscus deinde vocari

Maluit, atque heres donis gaudere paternis.

Et mox imbellis, patria se continet aula

Ignotus fama: tamen et puerilibus ultro

Se se animis infert, nomenque affectat inane.

400

Mox vero indignans fatis melioribus, illud

Avertetur idem; et famae crepitantibus auris,

Insultabit atrox, iratoque ore refellet.

Illa magis contra insurgens, centumque resolvens

Ora, movens centum linguas, obnixa per orbem,

405

Multa recusantem, volitans rumore secundo,

Heroem, Heroisque feret facta inclyta cantu.

Ergo utcumque puer, tenero sub pectore versat

Nil modo non ingens; nil non spectabile, et altum,

At vir deinde gravis (divino hic acrius igne

410

Ardebitque animus, pura et mens luce nitescet)

Altius insurgens; et iam virtutis alumnus

Durus, ad arma ferox, et formidabilis Orco,

Invadet meliora, Deo meliora monente.

Principio monstris, regique immanis Averni

415

Perpetuum indicet bellum; mox ardua tollens

Signa manu, resides populos nova ad arma vocabit,

Nec mora; continuo gentes qua nubilus auster,

Qua boreas perflat, primo qua surgit ab ortu

Phoebus, et Hesperus pronus qua mergitur undis;

420

Insurgent; fortesque animis, et viribus acres

Vltro acies Itali ducis ad castra indiga mittent,

Quas ille excipiet laetus, vultuque sereno.

Tum placidus, monitis nova corda, animosque recentes

Componet; moresque dabit, legesque severas:

425

Esse acrem vitam, durosque instare labores.

Et bella immani cum gente horrenda monebit.

Hunc tandem (accipite hoc postremum, animisque tenete)

Post caedes Erebi, devictaque bella tyranni

Tartarei, radiis fessos coelestibus artus

430

Insignem, egregiaeque haud quicquam laudis egentem,

Sublimem laeti nostro accipietis Olympo".

Rex ore haec, nutuque favens simul orsa sequtus,

Sidera quo micuere; atque aurea culmina caeli

Sublimes arces acclinavere trementes.

435

Ceu pubes obsessa, altis e moenibus hostes

Si forte irrumpat, spoliisque et caede potita

Victricem sese referat; mox omnia clamor

Implet laetitia, plausuque, et sidera caeli

Pulsat ovans; meritis cumulantur honoribus arae,

440

Sic Volucres, magni circum solia aurea Regis

Affusi, choreasque leves, flexusque sequaces

Ducunt extemplo; genibus tum pectora curvis

Demissi acclinant, et laeti Numen adorant.

Interea assistunt delecti, carmine laudes

445

Qui claras resonent; atque immortalia summi

Regis facta canant; ut primum iussa Parentis

Magna sequens, ultro e summis descenderit astris.

Et castae intrarit sacrum penetrale puellae.

Vt clausus, decimi norit fastidia mensis,

450

Victusque alvique: ut praereptae incommoda lucis

Dura luens caecis hominum mala crimina poenis,

Pertulerit. Tu bellipotens Rex, una propago

Aequaevo Genitore sata, atque e Numine Numen,

Victor io, colubri immanis tria praelia calcas;

455

Ipsumque esuriens trino tu confodis anguem

Oraclo: tu balantes sub tecta reducis,

Pastorque et custos vigil, agnos: ora luporum

Tu valida cohibes dextra; non ulla trementem

Te facies unquam, seriesve horrenda laborum

460

Ambiguum vidit: non terruit igne coruscans

Nocturno furibunda cohors (quin prodiga magnae

Ah, virtus animae) tu mactatoribus ultro

Te prodis, servasque tuos a caede clientes.

Tu praecelsum onerans suspenso corpore malum,

465

Transversum passis robur metire lacertis.

Nec tu adeo nostrae casus, Rex, gentis inultos

Deseris; aethereae sed, te instaurante, refectis

Ordinibus, choreae fulgent, Quin, optime rerum

O Fictor, Patre aeterno mandante, creatus

470

Per te homo, res alias praestans, operumque tuorum

Postremus labor, auricomi custodia luci

Quem penes olim esset; magnum qui protinus orbem

Regnandum acciperet; pecudumque immane ferarum,

Pictarumque genus volucrum, et quae monstra sub undis

475

Tam variis gignunt formis vada caerula Nerei,

Imperio premeret; solertique omnibus usus

Ingenio rebus prudens indiceret aptos.

Qui nostris tandem cuneis adscitus, hiantes

Sarciret plagas, et dissita cogeret astra.

480

Salve operum o tantorum Opifex, salve Auctor, et idem

Servator nostri salve, atque ades, Optime, nobis,

Tu felix, placidusque fave, et rege numine fausto.

Dexter ades terris, mortalemque aspice gentem.

Da premere hanc pedibus fulgentia sidera; laetos

485

Da simul exercere choros, et dicere laudes

Nobiscum, mortisque tuae cantare triumphos,

Talia dant coetus stellata per atria laetis

Vocibus Aligeri, et late subsultat Olympus.

Franciscus puer interea, quamquam ordine curas

490

Confuso haud viles imo sub pectore versat,

Mensque ardens opera alta ciet, non protinus omnem

Et vulgi plausum, et popularem avertitur auram.

Blanda voluptatis sed enim male providus ultro

Hortamenta sequens, animum iuvenilibus actis

495

Implicat; atque aevi florem, primamque iuventam

Deliciis epulisque terit mollitque profusis.

Ergo iam lucris patriae desuetius artis

Paulatim incumbit, miro pellacis amore

Raptatus genii; ac dehinc haud iam parcit avitis

500

Quicquam opibus: mensae geniali more paratae

Diripiunt illinc, crebra hinc spectacula lychnis

Edita nocturnis (genitor tractabilis ultro

Munifico indulget puero) simul omnibus ille

Largus, praecipue miseros attollit egenos.

505

Quippe animo dudum, primis surgentis ab annis,

Sederat ingenium mite, ac pacata voluptas;

Qua monstrante inopis didicit miserescere turbae,

Hos inter genios, haec inter gaudia, soles

Laetus agit festos puer, olim quae sibi Parcae

510

Fata trahant ignarus adhuc.At pestis Averni,

Effera Tisiphone, toto gens aurea mundo,

Quo tandem; auxilio certo mortalibus aegris,

Terrorique Orco simul excidioque futura,

Exurgat tempus iam contemplata propinquum;

515

Infremit ore atro: et crudelibus excita curis,

Multa cavet, metuitque Erebo: ducis ardua signa

Horret venturi, populaturique profundos

Continuo manes, infernique atria Ditis.

Tum vero exardens, torvisque irata cerastis.

520

Vertice dependent quicumque ante ora, vel armis

Incumbunt, spirisque obeunt colla atra retortis:

"Mene (inquit) reginam Erebi, mundique nocentis

(Heu! quis iam caeli sceptrum invidet?) ire per astra

Quis vetat? et superum regnum incestare quietum?

525

Quod vici, edomui, quod iam mea sub iuga misi,

Incessit mortale genus? mea tela rebellis

Temnit homo ridetque faces? iterum astra secundo,

Contemptorque mei, et diri securus Averni,

Hospita regressu tentat? Proh dedecus! olim

530

Gens ne etiam provisa mihi, stygiisque futura

Excidio regnis, tandem sub luminis oras

Praemisit, ventura, ducem? modo crimina per tot,

Et scelerum facies, manuum acta infanda mearum,

Ille viam invenit? Sed non ego victa quiescam;

535

Non coepta obrumpam; non arva Subasidis orae,

Pace frui dabitur: stat nunc quassare tumultu

Agrestes subito, et saevo fodere oppida bello.

Nunc nunc quid fax haec valeat, quid dextra, quid hydri,

Dux ille addiscat: cadat atro vulnere faxo.

540

Hos fremitus ciet ore, insanaque corde sub imo

Versat consilia, et centenas suscitat artes;

Excidium stygiis quo magnum avertat ab oris,

Ductoremque pium extinguat cum gente futura.

Confieri posse hoc tandem res ordine visa est.

545

Extemplo informes Erebi, noctisque colonos,

Quique altos carpunt magnum per inane volatus,

Quique et terrarum et ponti lata aequora turbant,

Auctores scelerum; intenta sibi voce vocatos

Sistit; et increpitans, sic est aggressa trementes,

550

Ecquis desidiae vestrae modus? ecquid inertes

Deseruit vis atra animos, ignavaque virus

Pectora? cur angues per lurida colla retorti,

Iam placidi mitesque iacent? solertia pravi

Ingenii quo dira abiit, saevaeque nocendi

555

Mille artes, quas primaevis didicistis ab annis?

Hoc certare modo, vestri sic damna paratis

Vlcisci generis? tantique iniuria vobis

Penditur exilii, et praerepti gaudia caeli?

An ne etiam, quibus eiecti cecidistis ab oris;

560

Cum vos fulmineo perflatos turbine, ab astris

Expulit, et loca senta situ, atque horrenda subire

Astrigeri iussit Rex impacatus Olympi;

Immemores estis? Stirps, heu per saecula nulla

Non invisa mihi, gemmata sedilia caeli,

565

Tradita principio vobis, sed rapta repente,

Scandet ovans? Ergo infensus dux indiga tandem

Coget ad arma acies hominum, caeloque vocabit?

Haud ita". Plura loqui vetat ira. Inde alta cruentum

Confectura nefas, nigris sese excitat alis,

570

Aereo tendens iter exitiale volatu.

Ceu dum scintillam sub noctem fessus arator

Fomite suscepit, stipulaeque admovit acervo;

Flamma repente salit debacchaturque per auras

Vulcani crepitans furor, et globus emicat ardens;

575

Sic corda excivit Dea foeda furoribus atris,

Monstrorum atque animos acuit, tunc omnibus una

Antiquis foecunda odiis, concussa resurgunt

Pectora, et irriguum nota in praecordia virus

Mox redit. Attollunt sese nigrantibus alis

580

Tartarei volucres: diversique agmine facto,

Diversas magni cursu populantur inanis,

Quisque suam, partes: numero quot, vere tepenti.

Per sudum glomerantur apes, ubi cedere avita

Sede novas gentes brevis urget regia tecti,

585

Ignotasque domos, atque extera quaerere regna.

Dumque illi infandos mores, ritusque profanos

Cordibus insinuant hominum, caecosque venenis

Tartareis vitiant animos: crudelis Erinnys

Alta secat nubes; nec dehinc mora, Tybris amoeno

590

Qua scindit fluvio, pulcherque Subasus opacat,

Dentibus infrendens, laetis super astitit arvis.

Scilicet hic gentes placida sub pace quietas

Viderat, et populos mites colere oppida circum,

Imperiis assueta piis, et legibus aequis:

595

Viderat agrestes rastroque et vomere adunco

Vertere pingue solum, festosque e nomine divum

Saepe agitare dies, et pendere munera templis

Vltro primitias Bacchi Cererisque, quotannis.

Hic magis insanas, subitasque exarsit in iras:

600

Anguiferumque caput quassat; cervicibus altis

Quo motu sese torvi erexere colubri,

Et linguis sonuere atrum, et micuere trisulcis,

Saeva dehinc rabido sic ore. Haec ne effugit ergo

Tartareas regio una faces? Stiigiique veneni

605

Haec immunis adhuc? O vasta potentia dextrae,

O virtus ubi dira meae? Cessere furores?

Ira odiumque iacent? Agedum mihi caetera nusquam

Bella fremant; toto nullos miscere tumultus

Orbe iuvat: vires sed enim hic, quascumque ministrat

610

Ingenium crudele mihi, stat fundere gentis

Huius in occasum, tortosque absumere crines.

Nec prius absistam, aut ira exaturata quiescet,

Quam caede invisus ductor lacer occubet atra,

Talibus infremuit. Tum, ceu lupa, ventris acerbat

615

Quam rabies, caulam si forte irrumpat, in agnis

Prima caede famem sedat; mox, corpore praestans

Si morsus aries fugiens, evaserit, et iam

Arva tenet cursu; furit illa, ac protinus unum

Illum hiat, insequiturque unum, et rabido ore lacessit:

620

Sic monstrum infelix Erebi, stridentibus alis

Gorgoneis, campis turritae sistitur urbis.

Inde opportunum speculata modumque locumque,

Quo gentes odiis perfundat finibus illis,

Insanique animos accendat martis amore,

625

Aggreditur furibunda nefas: nec spargit inanes

Principio causas belli, expertesve cruoris.

Forte etenim e populis geminis, quos monte sub alto

Hinc alit Assisum, Perusina urbs educat illinc;

Quosque amnis, media arva secans, Tyberinus amoeno

630

Dispescit fluvio, et piscoso dividit alveo;

Lecta simul manus agrestum convenerat ingens

Gramineum in pratum, viridans quod Thybridis humor

Efficit, et longi curvaminis undique circum

Vmbrifico obtentu densissima populus ambit,

635

Hic vero exurgens e plebe Macherius omni,

Edidit excelsis quem corpore turribus aequum,

Vberibusque aluit bisquinque Subasia tellus,

Constitit in medio confidentissimus unus;

Atque ultro his pubem turrita ex urbe profectam

640

Incessit dictis. Vestri heus erit agminis ecquis,

Mecum hodie quem forte adigat concurrere virtus

Viva sedens animo, et robur tentare palaestra?

Tantum effatus: et extemplo simul omnibus imae

Ossa per horror iit defixique ora tenentes,

645

Corporis immanem molem, et Cyclopea membra

Mirantur; frustraque diu par quaeritur illi,

Vix tandem socium crebris hortatibus actus,

Ausus obire gravis pugnae discrimina Barcon;

Barcon populeis umbratus tempora sertis

650

Hispida, ab Herculea solitus remeare palaestra.

Imo hic (visa etenim non iam certaminis aequa

Sors tanti) infractus trepida formidine nutat.

At subiit mox laudis amor, turpisque recessit

Corde metus: tunc horrentem reiecit amictum

655

Ex humeris; aperit gravia ossa; torsaque nodis

Brachia callosis, hirsutaque pectora nudat

Corpore in exiguo; et medium prorumpit in agmen

Hostis. Eum indignans ridensque Subasius ultor:

Strymonias (ait) i, pigmaee, lacesse volucres.

660

At brevis exarsit tumidas luctator in iras,

Nec certat dictis tantum; dimissus arena

Ceu canis in media torvum petit ore iuvencum,

Assultusque levis cautos molitur ab armo,

Donec ab admorsa rictu dependeat aure:

665

Coniicitur, laterique cavo sese implicat hostis;

Immiscetque manus modo crura, modo inguina circum,

Iliaque; et nexus modo colla in celsa minatus,

Assultat levis: at nimia brevitate lacerti

Frustrati, mollesque fluunt laxique residunt.

670

Contra ille immotus vi stat gravitatis et haeret;

Non secus alpino quam robur vertice fixum,

Ludicraeque animo indignans certamina pugnae,

Cunctatur magnas vires effundere in auras.

At postquam piguit tandem puduitque iocari

675

Accensusque furor, tumidusque incanduit atro

Felle animus; tum deiecto cum pondere supra

Accurvans humeros sese Barcontis, utrumque

Corripuit femur, et pronum devolvere tentat

In caput, et caelo sublatas vertere plantas.

680

Ille minor quo mole subest, hoc acrior astu

Contendit, pedibusque pedes, crus tortile suris

Dat circum insertans, immaniaque ossa revincit,

Nexibus; ut pinus edera altae robora cingit.

Poplitibus tum calce instat, flexusque repandos

685

Molitur genibus: cedunt ossa aspera crurum,

Vt pelagi rupes circumlatrantibus undis.

Iamque oneri elapsus, vinclisque, huc acer et illuc

Insultat pede mobilior; nunc terga lacessit,

Nunc latus; et volucri circum velocius aura,

690

Pes volat, amplexumque hostis celer effugit arctum.

Non tulit ultra heros (pudor, ira, et conscia virtus

Exagitant animos) extemploque arte fugaci

Ludentem rapit, atque in nodum amplectitur angens,

Elisique vias pulmonis stipat anhelas.

695

Quam facile aut leporem candentem aut corpore cycnum

Fulvus ad astra volans uncis rapit unguibus ales:

Terrigenamve Libyn ceu, matris fraude reperta

Sustulit Alcides, animamque elisit hiantis,

At socium turbata manus, concussaque, durum

700

Indignans animis casum morientis amici,

Vna omnis fremit auxilium, et succurrere gliscit.

Germanus clamat Nileus prior: "o bona pubes,

Arma, citi date tela manu, defendite nomen,

O socii, patriaeque decus." Simul arripit ipse

705

Pastorale veru: ruit inconsulta subinde

Turba omnis comitum, raptisque sine ordine telis,

Heroa invadunt Glomerata Subasia pubes

Quos contra, auxilio valido tibi saeve Macheri,

Correptis (quae cuique aderant) agrestibus armis,

710

Procurrit, structamque aciem non segnior offert.

Ergo acrem immiscent pugnam: media ardet Erinnys,

Attollitque facem gaudens, animisque furores

Aggerat insanos: resonat clamoribus aether.

Rara acies ferri visa est effulgere: quernis

715

It verubus res dira: minax hic robore nodis

Praeduris gravido, stirpe hic, furit ille securi,

Ictibus ossa crepant: resonat quassata per armos

Crebra sudes: gliscit mars impacatus, agrestum

In morem. Nileus auctor, suasorque tumultus,

720

Vt praeceps animi, telo ut praecurreret hostem

Primus in adversum, primus cadit ictus obusta

Cuspide, qua supra extremus sedet ilia thorax.

Sternuntur Lilus pariter Sanderque gemelli;

Accola, Thybri pater, tuus hic, rurisque colonus

725

Divitis assiduus, laris et moderator aviti:

Ille animis ac mente acer, sacrata Minervae

Moenia turritae pridem conscenderat urbis,

Raptus amicitia Musarum, et Palladis arte.

At vero tum forte dies, de more, penates

730

Festus ad antiquos laetum revocaverat illum.

Infelix puer! insuetis dum se implicat armis,

Occidit, immani deiectus vulnere clavae,

Pulvereoque cadens deturpat sanguine crines.

Pro dolor! erepto quantum instar perdis alumno,

735

Cecropi diva, tuo! sacer ut Permessus, et almae

Te puer, Aonides, simul ut te Lydius amnis;

Naiades ut vitrei Trasimeni in littore flerunt!

Nec minus interea crudeli hinc inde frequentes

Occumbunt fato; multos fera vulnera tardant

740

Dum vero agrestes insano marte furentes,

Decernunt campo, seque atra caede vicissim

Deiiciunt, belli causas sparsisse potentes

Tisiphone gaudens, alte victricibus alis

Attollit se se; moxque urbem ascendit Hetruscam,

745

Ipsa auctor dirae, atque eadem fera nuntia pugnae.

Nec mora: terrifico primum ardua moenia circum

Bacchatur stridore ululans: tum celsa domorum

Conscendit tecta, atque e summis turribus, atro

Sic, vocem intendens, gemit ore: "I, vise cruentam

750

Agrestum o pubes stragem Perusina tuorum".

Exin stridentes, qui stant pro crine colubros

Vertice gorgoneo manibus detondet aduncis,

Perque vias passim, per compita lata domosque

Spargit; et aerio mox insessura Subaso,

755

Avolat, anguicomis exscindens nubila pennis.

Extemplo attoniti gelida formidine cives,

Contremuere animis; nec dehinc mora: nuntia diri

Fama mali, totam veris rumoribus implet

Vrbem: improvisoque astat lacerum agmen agrestum,

760

Imploratque patres; obtestaturque senatum.

Tum vero iuvenum furor; atque insania vulgi

Arma fremunt, simul arma frementibus ira ministrat.

Hic rapit, ille ruens poscit, data suscipit ille,

Idem omnes simul urget amor, simul impetus idem.

765

Ire volunt; igni ferroque Subasida gentem

Perdere constituunt, et ponere moenia flammis

Aequa solo, totamque evertere funditus urbem.

Parte alia proceresque graves, patresque severi,

Flagrantes irarum aestus, animosque feroces

770

Emollire parant: tantoque impensius instant

Consiliis, iuvenum quanto furor acrius ardet.

Et tamen indomitos, undantesque agmine denso

Vix retinent muris, portarumque obiice frangunt.