Andrea Rapicio Musae 2

Testo base di riferimento: Barbara Zlobec, 2002

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec

Altre sezioni


1. alloquitur Musam suam et mandat,
ut adeat domum Maecenatis

Musa comes studiis et nostras conscia vires,

      O etiam ingenio Musa dicata meo,

Ecquid agis? Quid non ad Iani regia tendis

      Culmina, cui claro fulget honore coma?

5

An dubitas, quia sit lacero tua vestis amictu,

      Tendat et ex humeris trita lacerna tuis?

Vade, nec observes quod pes tibi claudicet atque

      Ne pudeat simili verba referre sono:

"Magne vir, Aonidum fautor, pia cura Sororum

10

      Et Tergestini gloria magna soli,

Te meus optata vates salvere salute

      Iussit et optata condicione frui.

Nec cupit ille tuas iam iam describere laudes,

      Ille negat tanti ferre laboris onus.

15

Ignosces igitur nostris si carmina chartis

      Misimus, Ausonios non bene docta pedes."

Haec dixisse sat est, addas nihil inde licebit:

      Ni quoque erit visum dicere: "Vive, vale!"

Sed cave ne quatias ictu, mea Musa, potenti

20

      Limina, sunt tenui concutienda sono.

Vade age, carpe viam felix, te mobilis aura

      Ducat, at in nostros sis reditura sinus.

 

2. ad libellum suum

Iam pervenimus usque ad umbilicum:

Quid quaeris, liber, amplius vagari?

Iam iam sarcinulas tuas, libelle,

Si vis collige, vel foras recede.

 

3. Ioannes Ramus Andreae Rapicio

Cum bene Palladio deducta poemata nervo

      Atque tua vidi scripta notata manu:

"Felix illa dies, felicia carmina - dixi -,

      Quae mihi notitiae causa fuere tuae."

5

Vndique nectareum spirant perfusa liquorem

      Multaque nocturni signa laboris habent.

Perstringunt animum mira dulcedine nostrum

      Et monstrant studiis lumen inesse tuis.

Te nisi divino correptum numine credo,

10

      Tam largo carmen flumine posse loqui.

Nec tamen hanc tibi tu laudem, aversatus, adoptas,

      Et dicis: "Nostro nullus in ore lepos."

Et mihi concedis plusquam concedere fas est,

      Ingenii sint haec signa modesta tui.

15

Et virtus tantum tua me, studiumque relinquunt,

      Quantum Virgilio maior Homerus erat.

Quod fuerat Flacco vates Thebanus, id omne,

      Rapicaee, mihi deinde futurus eris.

Perge tuis longum nomen virtutibus addens,

20

      Commoda dum viridi flore iuventa viget,

Dumque illis aetas accomoda rebus et una

      Indulgent votis resque locusque tuis.

Perge, precor, supraque isthaec caput erige saecla,

      Infragilemque animum quo potes usque tene.

25

Irrita Palladiae nec erit tibi cura Minervae,

      Nec quoque erit studii gratia surda tui.

Et mihi - si quid habent temeraria pectora cordis -

      Admonitus disces Attica verba loqui.

Sic tua, sic numquam tenebris damnata iacebit

30

      Fama, trahit magnos haec quoque cura viros.

Sic poteris doctum cantando aequare Maronem,

      Quosque sibi vates Attica terra tulit.

Saepe tui posthac videam monumenta laboris,

      Mitte precor studii pignora plura tui.

35

Sic ego te credam Rami meminisse, vicissim

      Sic elego tecum carmine saepe loquar.

Ipse meos inter posthac numerabere amicos

      Atque mihi fratris nomine iunctus eris.

Ergo alii insidias et inania retia tendant;

40

      Non habet in stabili livor amore locum.

Convenit unanimi sursum contendere cursu

      Plenaque amicitiae iungere vela novae,

Vt paribus provecta notis et ab obice crescat

      Fortius atque ipso vulnere maior eat.

45

Vtque facis, Ramum studio complectere et istud

      In memori fixum pectore nomen habe.

 

4. Andreas Rapitius Ioanni Ramo

Felix illa dies, felicia carmina, Rame,

      Quae iungunt solida pectora nostra fide!

Sunt levia haec forsan, quae tu miraris abunde,

      Quae fuerant toties ingeniosa tibi.

5

Carminibus decor omnis abest; minus artis in illis

      Cernitur et nostro nullus in ore lepos.

Ah, quanto satius deducta poemata condis,

      Cecropius proprio quantus in ore liquor!

Hicne tuos memorem cultus animique decora,

10

      Quae te caelicolis continuo insinuant?

Hic repetam nostrum Thesaeum foedus et illud

      Nobile conceptae pignus amicitiae?

Virtutum series nimium prolixa tuarum

      Me vetat exiles promere ab ore sonos.

15

Vive memor nostri, Pylii superesque senectam;

      Fulgeat optatis laetior aura tuis.

 

5. ad eundem

Rame, Palatinae cultor facunde Minervae,

      Rame, sodalicii gloria magna tui,

Ecquid adhuc nostros urges sine pondere versus?

      Gestis incompositis ludere saepe notis?

5

Condita disparibus numeris mea scripta requiris,

      Claudicet alterno cum mea Musa pede?

Non ita: te nostrae nequeunt cantare Camenae,

      Est mihi virtutis cognita fama tuae.

Edita facundae testatur gloria linguae,

10

      Dictaque Maeonio carmine digna cani.

Mentior? An vere es Ramos qui primus ad Istri

      Duces laurigeras ex Helicone deas?

Vera cano, faveant pia numina vera canenti,

      Praeferri poterunt saecula nulla tuis.

15

Te tua nobilitat virtus et ad aethera tollit,

      Haec ubi purpureas cingit honore comas.

Dii tibi dant epulas et quae tibi Troius adfert

      Illita nectareo pocula melle virent.

Nota tua est probitas, sapientia, criminis expers

20

      Vita, per extremos non reticenda dies.

Quid, quod honoratis decorat te tota iuventus

      Nominibus, cernas quae tibi fama venit?

Sunt laevia haec? Sunt digna parum? Nihil inde reportant?

      Hoc mihi quod referat non leve numen adest.

25

Plurima praetereo: cum iusta adoleverit aetas,

      Plura feram Latio suspicienda pede.

Quid iuvat ampullas docti phalerasque Maronis

      Mittere? Iudicio sint satis ista tuo.

Parce igitur nostris, cultissime Rame, Camenis,

30

      Parce per Aonias, numina sacra, deas.

Scisne quod Herculea nuper tua strinximus arte

      Pectora, non ulla dissolvenda die?

Sic tua me virtus rapuit, sic metra canentem

      Traxit et indocto rustica verba sono,

35

Quod mihi tantarum tribuis praeconia laudum,

      Rame, Medusaei gloria prima chori.

Nondum Pierios norunt mea carmina fontes,

      Carmina perpetuis interitura focis.

Suggerit has laudes nimii tibi pignus amoris,

40

      O quotiens magnam parturit historiam!

Caecus amor laudis, sed dum tua scripta revolvo,

      Miror inauditae dexteritatis opus.

Ditarunt Latias alii splendore Camenas,

      Tendit et in laudes Graecia prona suas,

45

Mantua Virgilio debet, Verona Catullo

      Et loquitur vatem Corduba docta suum,

Peligni Nasone sonant, mihi parva locuto

      Sit satis in vestras ire, redire manus.

Te quoque Virgilio comitem doctoque Catullo

50

      Fama dabit, nullo fessa futura die.

Perge age, Rame, tuae Latiae dare vela Minervae,

      Laus erit aetherei digna favore poli.

Respice Maeonii caelestia carmina vatis,

      Respice quam clarum nunc sibi nomen habent.

55

Tu mihi calcar eris, Latiae ne signa relinquam

      Pallados et Clarii numina sancta chori.

Ite igitur, Veneres, duri genus atque laboris,

      Ite procul, cupidis taedia ferte viris.

Phoebe veni, plectrumque move citharamque sonoram,

60

      Accedat numeris barbitos apta meis.

Me iuvet ad cantum doctae secreta Minervae

      Visere, Castalii qua latet unda chori.

Tu quoque iunge tuae vires animumque Thaliae

      Nec pudeat placidis pandere vela notis.

65

Non tibi diripiet latis tua nomina terris

      Sera, licet soleat tollere cuncta, dies.

Clarus et argutos numeraberis inter olores,

      Quos tulit in liquidis Mincius amnis aquis.

Felix sorte tua, laeto cui cernere vultu

70

      Fas erit Aoniae gaudia vera togae.

Scribere plura libet, cultissime Rame, sed ultra

      Non libet ingratae taedia ferre morae.

Vive, vale: sic te longaevi Nestoris anni,

      Sic videat quartus te sine labe nepos.

 

6. ad sidereum vatem Ennium Glatovinum

Vt tua tornati primum mihi carminis, Enni,

      Fama fuit multis cognita nominibus,

Pluraque Taurellus de te, mihi plura rogatus,

      Dixit, amicitiae deditus ille meae.

5

"Ecquid adhuc - tacitus dixi - mea vota morabor

      Nec meus adiunget pignus amoris amor?"

Absit, et accepto calamo tibi protinus, Enni,

      Protinus est digitis charta notata meis.

Nec puduit tantum gracili modo carmine vatem

10

      Visere, Castaliae quem coluere deae.

Nec te paeniteat nostras salutare Camenas,

      Dum licet, encomiis vir bene nate tuis.

Haec volui, tunc plura feram, cum laetior aura

      Fulserit; interea sit satis, atque vale.

 

7. Simon Ennius Glatovinus Andreae Rapitio

Quod mea magnifica commendas carmina laude,

      Siderei vatis me tituloque beas,

Non agnosco licet tua quod dat epistula nobis,

      Attamen amplector pignus amicitiae.

5

Illustri vates quia non sum nomine dignus

      Nam mea barbarie lurida vena scatet.

Lucida conspicui declarant signa favoris,

      Quae dederas dulci verba ligata stilo.

Ergo fidem nostram talem promitto futuram,

10

      Cum Pylade Argolici qualis Orestis erat

Aut quam Patroclo fidus servavit Achilles,

      Ad Priami pugnans pergama celsa senis.

Hoc excelsa Dei faciet si dextra parentis,

      Me patrio ut foveat pulchra Vienna sinu,

15

Spondeo quod nudis praesenti tempore verbis,

      Efficiam factis, dulcis amice, meis.

Vtar in indocto non multis carmine verbis,

      Maesta quod incertum mens mea carpit iter.

Ennius Andream longos ad Nestoris annos

20

      Longaevi ardenti vivere corde cupit.

 

8. ad Ennium responsio

Reddidit assiduus concepti cultor amoris,

      Taurellus, manibus scripta notata tuis.

Qualia, dii superi, Glatovinus carmina misit

      Ennius? O quanto suspicienda sono?

5

Quis te maior erit, quis te praestantior umquam

      Esse queat? Latium quod tenet, unus habes.

Et tamen aversans laudis praeconia dicis

      Quod tua barbariem lurida vena sapit.

Hoc nostrum dixisse fuit, sed novimus omnes,

10

      Novimus ingenii candida signa tui.

Quod fore Theseum nostrum promittis amorem,

      Gaudeo: sint nostrae carbasa tuta rati.

Longior a nobis venisset epistula, sed iam

      Festinat Latias nuntius ire vias.

 

9. ad Georgium Keuenhiller Germanum

Si mea Castalios libassent ora liquores

      Et nostrum ornarent laurea serta caput,

Non tamen inde tuas dotes memorare, Georgi,

      Possem, ni coeptis adsit Apollo meis.

5

Ardua res haec est, tenui praeconia versu

      Ludere, nec numeris est satis apta meis.

Te quoniam Pallas teneris adamavit ab annis,

      Nunc etiam proprio te tenet illa sinu.

Tu virtute animi superas Deciosque Camillosque,

10

      Et vincis celebrem religione Numam.

In te summa nitet probitas, prudentia maior,

      Haec solet in gremio sola latere tuo.

Aeneam pietate refers, gravitate Catonem

      Atque caret cunctis mens tua flagitiis.

15

Non te spurca Venus, non te rapit atra voluptas,

      Pocula nulla vigent, alea foeda perit.

Sed quid tot numerem? Cur haec tibi scribimus? An non

      Sunt mihi virtutis cognita signa tuae?

Donec erit stabilis tellus et mobilis unda,

20

      Non erit in nostro pectore falsus amor.

Dum lepus hirsutus, dum vulpes callida vivet,

      Vivet et in nostro pectore firmus amor.

Plura referre libet mihi cum clementior aura

      Riserit, interea, dulcis amice, vale.

 

10. ad Franciscum Keuenhiller

Huc ades, o Francisce, tuus te carmine vates

      Ornat et in scriptis optat habere suis.

Non sunt Ausonio fateor laborata cothurno,

      Quo manant docili Martia bella pede.

5

Quid potius mittam, maiorane viribus audax?

      Nolumus Icariis perdere nomen aquis.

Me male ceratas humeris adiungere pennas

      Musa vetat, calamis officiosa meis.

Anne tuos referam cultus? An digna tuorum

10

      Stemmata? Num nostrae pignus amicitiae?

At velut in prato confidens virgo virenti,

      Rivus ubi rauco murmure dulce sonat,

Quae varios niveo vernantes pollice flores

      Carpit et Idaliis lilia mixta rosis,

15

Quid primum mediumve locet statuatve supremum

      Nesciat et numero copia maior adest,

Sic animus varias repetens ex ordine dotes,

      Haeret et optatis ambigit ipse suis.

Quid prohibet tandem gracili te dicere versu,

20

      Sit licet ingenio res aliena meo?

Te mea Musa colit, te solum laurea Phoebi

      Sola decet, faciat moribus ista suis.

Te Charites genuere sibi, doctaeque Sorores

      Ornarunt manibus ora pudica suis.

25

O quoties dixi, quot nam natura locavit,

      Quot tribuit dotes corpore in exiguo?

Saepe ego te vidi ridentem, saepe loquentem;

      Saepius in nostros verba referre iocos.

Protinus in medium solido depromis ab orsu

30

      Dicta, saporatos fundis ab ore sonos.

Nec dubito, modo fata sinant et Iuppiter aequus,

      Quin superes Decios Scipiadumque decus.

Quis color ingenuus niveusque in fronte serena?

      Qualis in aspectu luminibusque decor?

35

Intendas animum studiis, sophiamque supremam

      Obtine; virtutis praemia digna feres.

Vita brevis tempusque fugax, remeabile numquam,

      Volvuntur rapidi, ceu rota prona, dies.

Vive, precor, felix columen, Francisce, Sororum;

40

      Dii tibi dent annos, cetera virgo Themis.

 

11. ad Scipionem Politum

Ingenio vir digne tuo, pia cura Sororum,

      Scipio, sit votis aura secunda tuis.

Ecquid agis? Liceat tecum modo ludere versu,

      Sit licet incepto res aliena meo.

5

Diceris quondam Romanae gloria linguae,

      Diceris Latiae primus in arte lyrae.

Carmine Maeonides, mellito Tullius ore

      Gaudeat; hoc omnes tu tibi sume pares.

Parce, precor, nostris numeris; tua maxima virtus

10

      Traxit in indoctos carmina nostra sonos.

 

12. ad illustrem comitem ab Hardech

Saepius indoluit, iuvenis clarissime, nostrum

      Carmen et in tanto Musa pudore silet,

Quod tua non potuit condigna nomina laude

      Tollere et in vestrum scribere plura decus.

5

Non tamen hinc poterit concepti pignus amoris

      Nec solvi solida pectora iuncta fide.

 

13. parenti pientissimo

Fertur Idumaeam numquam succumbere palmam,

      Quin manet ingesto pondere recta magis.

Haec oneris patiens superas exurgit in auras

      Vertice nec premitur mole gravata solo.

5

Sic tuus est animus victor, pater optime, namque

      Quo magis opprimitur, tollitur ille magis.

 

14. Iusto fratri suavissimo

Dicitur Herculeos, si vera est fama, labores

      Alciden superis insinuasse deis.

Exemplum, Iustine, tenes, labor omnia vincit.

      Suspicor hunc superos constituisse deos.

5

Perge igitur, frater, Latiae dare vela Minervae;

      Perge, precor, patriae, perge placere tuae.

 

15. de Marco Mantua Patavino, celeberrimo
iuris consulto et praeceptore

Plaudite Caesarei cultissima pectora iuris,

      Plaudite queis caelum cum Iovis arce patet.

Credite, non poterat Patavinae gloria sedis

      Altius aeternum proposuisse caput.

5

Cernitis ut pulsent proceres pressique clientes

      Limina? Quid mirum? Nil prius orbis habet.

Hunc ego iustitiae dico legumque dynastem,

      Hunc ego Romanae praemia ferre togae.

 

16. de Hieronimo Torniello iuris consulto

Prudentum responsa docet Torniellus et idem

      Enodat laqueos, Papiniane, tuos.

 

17. ad Matthaeum Mopham Gribaldum iuris consultum

Ingenio Gribalde vales, facundia et arte;

      Nunc age, si confles singula, numen eris.

 

18. ad Hieroninum Campi S. Petri Patavinum,
iuris consultum

Teque etiam nostrae cantabunt, Campe, Camenae;

      Quem colit Euganeum, patria terra, solum.

Est tibi culta tuis Academia semper alumnis;

      Surgit ab eximio pectore tantus honos.

5

Gratulor idcirco multum tibi, gratulor aevo,

      Gratulor et patriae, floride Campe, tuae.

 

19. ad Martinum Bondenarium Ferrariensem,
iuris consultum

Iuris et aequarum vir consultissime legum,

      Austriacum placido qui regis ore solum:

Forsan ut incultos risit Democritus hortos,

      Ridebis tenui carmina iuncta pede.

5

Quid refert? Sit nulla meae facundia linguae,

      Dummodo sit vatis gratia firma tui.

 

20. ad Melchiorem Chartularium,
iuris consultum Patavinum

Notitiae, vir docte, tuae me nuper adegit

      Vsus in Ausonios cogere verba pedes.

Dicebam: "Desiste meas urgere Camenas,

      Non sapiunt Latios carmina nostra sales."

5

Tu tamen impatiens, nostros male conscius annos,

      Quaeris ut indoctum proferat auctor opus.

Quid facerem? Neque enim nobis tua vota licebat

      Spernere nec Musas contaminare meas.

Sit quodcumque velis, gracilem te auctore libellum

10

      En damus, at nostrum sume patrocinium.

 

21. ad eundem

Te ingenium, probitas, te par doctrina venustant:

      Singula quemque ornant, trina quid efficiunt?

 

22. Iosippo Phoebaeo iuris consulto

Quid mirum si Phoebus alit tua nomina? Namque

      Innectit capiti Delphica serta tuo.

Vt gaudet celebris facundo Sparta Lycurgo,

      Vt Senecam doctum Corduba docta colit,

5

Vtque Solona suum dociles mirantur Athenae,

      Sic referet laudes patria terra tuas.

 

23. ad clarissimos iuvenes Petrum
et Simonem Kegleuizios, fratres

Quos primus iungebat amor, cum pulchra Vienna

      Nos aleret, studiis terra dicata meis,

Nunc etiam Patavi rursus coniunxit et idem

      Perpetuum certi pignus amoris erit.

 

24. ad Franciscum Zancarolum, patritium Venetum

Ah quotiens volui nostris te intexere chartis,

      Subtimuit nomen pagina nostra tuum.

Verebar fortasse tuas hoc carmine laudes

      Laedere et obscuris contaminare notis.

5

Parce, precor, tantum nostris, Francisce, Camenis,

      Caelesti quoniam carmine dignus eras.

 

25. ad Lucium Frontonem, poetam laureatum

Fronto, Castalidum decus Sororum,

Luci Fronto, meae decus Thaliae,

Iucundissime Fronto, qui mearum

Nugarum decus, euge, Fronto, nostrae

5

Vrbis deliciae, expetite Fronto:

Cognomen quo vis numero absolutum,

Seu Graece cupis aut cupis Latine,

Seu stricto pede seu cupis soluto,

Modis omnibus hinc et hinc decorum est.

10

Salve, gloria magna, qui novenas

Musas barbarie eximis recenti.

Debemus tibi plurimum, fatemur,

Pro tam munere culto et eleganti.

Te divi bona multa promerentem,

15

Servent Nestoreos precor per annos.

 

26. ad Bartolomeum Grifanium Venetum

Credite, non ludit facies, non ludit imago,

      Vultus ait studiis lumen inesse tuis.

Et nisi me fallit concepti pignus amoris,

      Accedes Venetae gloria prima togae.

 

27. ad Vincentium Cattum Vicentinum

Ecquando, precor, optimum sodalem,

Qui quondam tibi maxime favebat,

Doctis litterulis tuis revises,

Vincenti, decus unicum Sororum?

5

Te iunxit mihi firmiore nexu

Phoebus, Castalidum chorus, Minerva,

Vnum ex omnibus optimis amicis,

Vni ex omnibus optimo sodali.

Quem numquam sat amaverim, sed audin'?

10

Ecquando, precor, optimum sodalem

Vincenti, decus unicum, revises?

 

28. ad eundem

Catte, decus patriae, cultissime Catte, Sororum,

      Catte, Palatini maxima cura chori,

Ecquid agis? Tentas gratos deducere versus?

      Seu Latio dulces carmine inire modos?

5

Ecquid adhuc nostri memor es? Solitusne recursat

      Primus amor, Patavi cum mihi notus eras?

Quando erit, ut rursus viridi spatiemur in herba?

      Quando erit ut varios promat uterque sales,

Victores ambo, victricia signa secutus

10

      Praemia, amicitia iunctus uterque pari?

Vive igitur felix, divi divumque Sorores

      Te servent Pylios, Catte diserte, dies.

 

29. ad Lucam Petronium Iustinopolitanum

Candidissime flos scholasticorum,

Quos aut Histrica protulit propago

Aut nutrit Patavina tota cohors,

Petroni comes optime, iocorum

5

Qui admirator es unicus meorum,

Non est haec mihi vis aut haec facultas,

Tuas ut queat intonare laudes

Carmen debile, prorsus impolitum.

Te cantent alii, mihi sat esto,

10

Si gratus tibi nunc queam videri.

 

30. ad Petrum Leonem Tergestinum

Qui tibi Iustinis fuerat coniunctus in oris,

      Hic ubi caeruleis Formio gaudet aquis:

Nunc quoque - quid mirum? - solito te observat amore,

      Declarans veteris iura sodalicii.

 

31. ad Thomam Tarvisanum Cretensem

Dic age, quid maius possim promittere, Thoma,

      Nunc tibi quam certa pectora iuncta fide!

Istud amicitiae, fortunae cetera mando,

      Hoc erit aeternum, cetera mortis erunt.

 

32. ad Nicolaum Bonomum Tergestinum

Tu quoque qui tantis patriam virtutibus laudas,

      Huc ades Aonio dignus honore coli,

Es mihi non falso coniunctus foedere et istud

      Quod damus, aeterni pignus amoris habe.

 

33. ad Antonium Madero Cretensem

Antoni, mihi carior amicis

Quot umquam colui, quot umquam habebo,

Sis felix, tibi cuncta dii secundent;

Olim te mea praedicare Clio

5

Sumet, cum mihi carminis facultas

Maior creverit, interim valeto.

 

34. ad Stephanum Barbum Montoniensem

Vix bene de facie poteram tibi cognitus esse,

      Cum peteres Patavum qua rigat unda solum.

Lucida fraterni monstrasti signa favoris,

      Digna mihi nullo dissolvenda die.

 

35. clarissimo puero Petro Mellitiano

Miror ubi tantas potuit natura locare

      Dotes exiguo corpore conspicuas.

Scilicet illa suas venturi conscia vires

      Contulit in laudes, Mellitiane, tuas.

 

36. ad Odoricum de Francischinis

Diceris Aonios quondam gustasse liquores:

      Hic tibi Pierii nectaris haustus erat.

 

37. ad Petrum Feram Iadertinum

Non ferus es, ferus ille fuit cognominis auctor

      Qui tibi mendaci nomina fronte dedit.

Dicuntur Parcae, quod nulli parcere possunt,

      Sic tua, crede mihi, nomina mite sonant.

 

38. ad Antonium Robba Mugiliensem

Invigilas semper studiis et Apollinis artes

      Excolis aetatis tempus in omne tuae.

Felices qui te talem genuere parentes,

      Quaeque sibi talem patria terra tulit.

 

39. de Ioanne Barbo Pollensi

Credimus aethereas longo certamine divas

      Ante suum quondam disseruisse Iovem,

Quae prior ex illis Barbum sibi vendicet et quae

      Iure queat proprios nobilitare sinus.

5

Divitias Iuno, nitidam Venus aurea formam,

      Pallas: "Ego huic pectus, si meus esse velit."

Iuppiter ex alto: "Quid nam contenditis?" inquit,

      "Sit satis: huic maius cum dabo, noster erit."

 

40. ad Iacobum Romanum

Vt tua promissos prudentia cana capillos

      Ornat et aspectum forma verenda tuum,

Romanus poteris Romanam tradere linguam

      Verius in populo quam faciunt alii.

5

Roma tibi patria est, fucatos neglige morsus,

      Quis ferat armatas in tua tela manus?

 

41. ad Ioannem Baptistam Roscium

Vt, Baptista, tuae primum facundia linguae

      Nota fuit Musis, vir bene nate, meis:

"Felices populos, felices - diximus - oras,

      Felices, ferulam, qui subiere tuam."

5

Saecula non adiment nomen diuturna sub aevo,

      Claraque post cineres fama futura tua est.

Macte animi qui tanta paras dare commoda nostris

      Civibus: hinc laus est, hinc tibi summus honos.

 

42. d Ambrosium Phoebeum, olim praeceptorem suum

Quos tibi debebam, dignissima dona, labores,

      Reddo libens curae, Phoebe diserte, tuae.

Te duce Castalios licuit mihi visere fontes,

      Te licuit dubias ire, redire vias.

5

Tu mea Phoebeis ornasti tempora sertis,

      Tu dederas animo praemia digna meo.

At tibi dat Musa haec, quod si maiora liceret,

      Aureus in chartis conspicerere meis.

 

43. Christianorum invocatio

Nate Dei, qui verus honos, qui cuncta creasti,

Qui sapiens, qui sola salus, qui tramite certo

Et caelum terramque regis, quique omnia nosti:

Sis felix nostrasque preces mitissimus audi.

5

Conscius humanis curis, pia vota tuorum

Te teneant, nostrae praefer modo lumina vitae.

Et doceas quantum distent mundana supernis

Munera; consortes, divinae conditor aurae,

Assere, continuo qui te observantque coluntque.

10

Adice principibus mentem, quo crimina noscant,

Quoque homines plectant tendendis fraudibus aptos:

Iustitiae studiis pronos tueantur et iidem

Examen trutinae perpendant iusque piumque.

Insidias averte procul, depelle pericla,

15

Insere compositam pacem, fera bella gerentes

Hostilesque minas et forti iurgia dextra

Comprime; vim saevam valida compesce catena

Et generis miserere tui, miserere tuorum.

Quod te per mortemque tuam, per probra, crucemque et

20

Spinea serta precor, quae pro me passus inique es,

Effice, namque potes, miserosque a limine mortis

Restituas: quid nam sine te, quid possumus omnes?

Tu nostri via, vita, salus, pia cura, levamen,

Te colimus, te tota cohors veneratur, adorat,

25

Tu genus humanum serva; pia vota secundet

Numinis aura tui. Nostris te condimus ipsum

Solum animis, sine te nox anxia, flebilis hora,

Nate Dei, spes sola mei, rata vota precantum

Effice iam tandem precibusque inflectere nostris.

 

44. ad Musas

Non mea Phoebeas cupiunt iam tempora lauros,

      Sertaque non nostrae praemia frontis erunt,

Sed sat erit si caeruleas Medoacus undas

      Porrigat, ut liquidis ora rigentur aquis.

5

Vivite felices, quondam mea cura, labores;

      Vivite, Castaliae, numina sacra, deae.

Hactenus Aonios libuit tentare recessus,

      Nec pudet in vestros concinuisse choros.

Carminibus potiora sequar: dii coepta secundent.

10

      En do militiae nomina, Balde, tuae.