Bargeo Syrias 7
Other sections


Expectata dies aderat, cum buccina cantu

Clara dedit signum: primumque incedere coepit

Agmen et armorum rutilo fulgore micantum

Replevit montes veluti cum vertice summo

5

Aut Apennini, aut nubiferae Pyrenes

Sylva ingens fagi, annosa et consita pinu,

Abietibusque frequens, ramis arentibus ignem

Comprendit flammae radiantia sidera lambunt,

Aeriasque inter nubes splendore coruscant.

10

Ibant et gressum peditesque, equitesque movebant

Compositi, et toto spirantes pectore Martem.

Et satus Eustachio thoracem indutus ahenum,

Dextra autem ingentem praefixa cuspide contum

Praeportans, clipei pondus, molemque sinistra,

15

Et galea insigni tectus frontemque, caputque,

Ante alios omnes heros se primus agebat.

Sic etiam armento longinqua ad pascua eunti

Incomitata ferox praefert vestigia taurus,

Viribus, atque animis in pugnam, inque arma paratis.

20

Hic tu, quae vatem coeli super ardua tollis

Sidera et aetheriis Divum regionibus infers:

Vnde mare et terras, unde aera cernat apertum,

Aura amor aeterni pariter Natique, Patrisque

Sancta veni, et vastum si te spirante profundum

25

Ingressus, potui dubios evadere fluctus

Incolumis, qui restat adhuc, age, dirige cursum

Ipsa per obscuras ignoti marmoris undas:

Inque animi illabens penitus, precor, influe mentem.

Ac veterum extinctae procerum si tantus haberi

30

Debet honos famae, si gratia tanta referri,

Discute praeteriti confusa oblivia secli.

Quaeque acies ferro accinctae regesque, ducesque

Excitos patria fuerint bella secutae,

Intulerintque Arabum populis regnantibus arma,

35

Enumerare velis etenim potes, omnia quando

Ante oculos exposta tuos versantur et ora.

Nos rerum tenebris et nocte inoluimur atra.

Daunius ingreditur primus, qui sanguine cretus

Cimbrorum regum, dominatur Iapygis orae,

40

Numinis aeterni quo nec reverentior alter,

Nec virtute animi, sumptis nec fortior armis.

Secum agit Ausoniae lectissima robora pubis.

Filius huic fratris Siculae telluris alumnus

It comes et patruo paribus se suscitat ausis

45

Tancredus: forma insignis, primoque iuventae

Flore nitens, saevos assuetus comminus apros

Sternere et hybernas glacies calcare, nivesque,

Atque aestus perferre graves dum Syrius ardet.

Millia Trinacriis peditum tria ducit ab oris:

50

Quingentosque equites; dignus quem gloria tanti

Exciret coepti, tacitisque horatibus ultro

Ad decora et laudes traheret Boemundus avitas.

Illius imperio parent quicumque Pelori

Claustra colunt, rupesque altas, atque arva Pachyni:

55

Qui fontes Arethusa tuos, qui flava Symethi

Flumina praecipitis nec non Alabumque Gelamque

Ambiguosque amnes; medio quorum Himera cursu

Trinacriam dirimit, quique aspera saxa rotantem

Pantagiam potant; Aetnaeque e rupe fluentem

60

Acin, adhuc diri memorem Cyclopis amorum.

Quos una in medium ductor coniecerat agmen.

Nanque aciem primam primi tenuere Quirites

Bismille, Vrbani qui tum pia iussa secuti

Pontificis, sacrae dederant ex ordine nomen

65

Militiae, magnosque animos in bella gerebant;

Digna loci splendore sui, patribusque iuventus

Romulidis: quibus insignis pietate Sabellus

Imperat, in Turcas animis accensus amaris:

Quintilius sanguis, veteris deductus ab alto

70

Sanguine Aventini; qui quondam in bella Sabellos

Armavit; Latiis Troas quo pelleret oris.

Eque suo moriens colli nomenque, decusque

Addidit, unde orti generosa a stirpe nepotes

Terrarum implerunt factis ingentibus orbem.

75

Ille igitur tantae spectandus origine gentis

It gravis incessu; vultuque, oculisque severus

Omnibus ingentem pugnandi inspirat amorem.

Post hos Etruscis pubes e montibus orta,

Vulsinum quaecunque lacum, lucumque virentem

80

Ilicibus, farnisque colit, terramque Faliscam

Laeta habet et collis summa de rupe fluentes

Haurit aquas Aquulae; linoque et cannabe pingues

Vestit agros; spectatque procul vicina sonoro

Arva Glani: quique et Cimini de nomine dicti:

85

Gens dura in primis, belloque assueta gerendo.

Cui se ductorem Tyrrhenae stirpis Halesus

Addiderat, forma et iuvenili aetate superbus.

Progenies regum, magnorum et germen avorum:

Legiferos qui quondam inter rexere Faliscos

90

Imperium, populos omni ditione tenentes.

Ergo avidus factis illustrem extendere famam,

Vt primum tanti rumor percrebuit ingens

Incoepti, passimque Italis vulgatus in oris,

Contulit extemplo Dauni se in castra, volentem

95

Scilicet ex tanto pacis, bellique magistro

Discere virtute iam tum, verumque laborem.

A quo mox certo generis ceu principe seri

Partim aucta partim mutata voce nepotes

Indigenae factum gentis de more sequuti

100

Deduxere tuum domus o Farnesia nomen,

Et natos peperere tibi vel pace, vel armis

Insignes, triplici qui tempora sacra corona

Cinxerunt, populosque manu domuere rebelles.

Quattuor antiquis excita e sedibus illum

105

Millia sectantur peditum; qui pectora parma

Tuta tegunt: galeaque comas et tempora cingunt.

Pila manus, rutilum sustentat baltheus ensem.

At tercentum equites, antiquae robur Agyllae,

Quos ad bellorum dubios sibi legerat usus,

110

Ostentant clarae spectata insigna gentis.

Intextos sagulis ferrugineos Hyacynthos.

Tum genitus veteri priscorum a stirpe parentum,

Incedens, humeris longe supereminet omnes

Cilnius, Aoniis proles gratissima Nymphis,

115

Areti decus, et vatum spes fida bonorum.

Fert niveum clypeo Cycnum, leve corpus ad aethram

Tollentem et cantu coeli convexa replentem:

Stemma domus notum, et maiorum insigne suorum

Protinus illum omnis legio comitatur euntem.

120

Quique pigri Glanis arva colunt; quique ardua Clusi

Moenia habent; et qui summo te vertice montis

Nascentem, vallesque imas et saxa secantem

Arne bibunt: gemini mox claro a sanguine fratres,

Griccia progenies, hilari cum corde sequuntur.

125

Ac bismille viros, belli insuperabile robur,

Prorsus agunt: quos Sena agri ditissima pascit.

Sena Camaenarum cultrix et Martis alumna.

At, quae nascenti vicina Biturgia Tybri est,

Agmen in arma vocat cinctum fulgentibus armis.

130

Inde Typhernates, cultu gens aspera, cuius

Ipsa suis foecunda bonis, sed inhospita tellus,

Educat audaces lachrymosa in praelia dextras.

Vna ingens Perusina cohors, Vmbrique feroces:

Hispelli manus omnis: agri Mevania dives.

135

Qui montes Thrasymene tuos; qui littora circum

Curva colunt, laeti iussis parere Vitelli.

Ipse minax oculis, et toto corpore firmus

Ingreditur: vultuque animus testatus acerbus

Spirat atrox Martem; et sociorum mentibus addit

140

Ardorem pugnae; et partae per vulnera laudis.

Dumque adeo incedit ferro contectus, iniquum

Armorum haud aliter valido fert corpore pondus,

Quam iuvenis primae florenti aetate iuventae

Ferre solet Serum contextam e stamine vestem.

145

Hinc montes quicunque colunt, camposque iacentes,

Vortice quos humili Sapis, quos flumine Isaurus

Humectat, socia arma ferunt hinc Camertum

Insequitur pubes; iunctisque exultat in armis.

Praesentesque animis adsunt Vfente relicto.

150

Adsunt desertis ripisque, undisque Metauri:

Atque oblita Aesim se tanta ad coepta iuventus

Laeta parat, mittitque suos ad nobile bellum

Inginium mediis e montibus Appennini.

Quos omnes idem ardor agit; quibus omnibus unus

155

Vmbrorum Vbaldus proles clarissima regum

Imperat illi autem parent felicibus acti

Auspiciis, quando nemo prudentius est, qui

Rem gerat, aut armis fundat qui certius hostem.

Ille quidem ante alios claris maioribus ortus,

160

Sed prolem insignem multa virtute daturus:

Olim, quae Senae late dominetur in oris:

Barbaricisque Italos vindex defendat ab armis,

Et Venetum in tuto statuat res ilicet olli

Pone subit propior Persaei nominis hostis

165

Ventidius, cuius discissum bellica montem

Ostentat parma, atque hosti fatale minatur

Exitium, credas Susas, Gangemque, Tigrimque

Et victum Euphratem Latias horrere secures.

Imperiis regit ipse suis, quoscunque Truenti

170

Alluit unda rapax, bello genus acre virorum.

Quos et Matrinus, quos et celer amne Vomanus

Ipse suo humectans steriles defertur in agros.

Hos non invitis animisque, armisque sequuntur,

Quicunque arva colunt semper frigentis Aterni,

175

In mare quo nullus violentior influit amnis.

Nec te Corfinii pugnax Cantelme iuventus

Digressum irriguis patriae regionis ab oris,

Inque externa pii certamina Martis euntem

Deseruit, tecumque tuos generosa labores

180

Sponte sua magni est pubes partita Teatis,

Eversique ingens Amiterni et nominis una

Normanni studiosa cohors, tum suetus aprorum

Lustra sequi, saevosque lupos prosternere et ursos

Accola Nicatae: cuius nimbosus et asper

185

Perpetuis horret nivibus, coeloque minatur,

Attollens sese summum super aethera vertex:

Fluminaque Ionium labentia fundit in aequor.

Post hos exoriens Hyrpina e rupe Phiternus

Ostentatque suos et laetus iactat alumnos,

190

Quorum lambit agros, non hic Garganus Iapyx,

Non et Gerione Poenorum diruta ab armis,

Larinumque audax, positumque in monte Teanum:

Lucerieque, olim magnae tutela Minervae,

Atque urbs Argyripa et quondam celeberrima Sipus,

195

Nunc aequata solo, atque opibus viduata, virisque

Invidit iuvenum lectas ad bella cohortes.

Credula quos iunctis animis, et viribus aequis

Gnatia consequitur: nec non septemplice portu

Nobile Brundusium: Calabrumque ex ordine turmae

200

Hidrunti pubes pietate insignis, et olim

Quam seri referant simili virtute nepotes.

Octingenti ibant una natique, patresque

In bellum: nec mortem illi, nec saeva timentes

Vulnera, dum se se Christi pro nomine leto

205

Offerent, hyemesque atras paterentur et aestus.

His se se adiiciunt, mollis quicunque Tarenti

Littus et arva colunt: quamvis ad bella iuventus

Lenta olim, et Martis duros exosa labores,

Nunc autem patrii luxus oblita: memorque

210

Ipsa sui et magnae succensa cupidine laudis

Induerat properans pectus fulgentibus armis.

Vna ibant, Baccho, et lanis quo nobilis Aulon

Legerat aequales numero; nec longius olli

Inde aberant, inter scopulos qui murmura a ponti,

215

Horrentesque maris strepitus, iramque refracti

Securi auscultant: ubi navifragum Scylaccum

Deterret dubio miseros a littore nautas.

Dumque erecta animis, armisque instructa iuventus

Ingreditur, subiens campo sua terga prementes

220

Pone videt veteri Graiorum ab origine Locros,

Vltores scelerum Locros, atque agmine denso

Incedentem aciem, muro quos maxima quondam,

Nunc angusta Croton: verum cui conscia virtus

Excitat hortatrix ad facta ingentia mentem,

225

Proxima militiae lectos dare nomina iussit.

Ergo urbem certatim omnes liquere volentes:

Liquere et tractus, Aesar quos irrigat et quos

Ipse suo faecundat agros celer amne Neaethus.

Nec procul inde suos sistens Consentia cives,

230

Dives opum, dives Consentia munere Bacchi,

Et quae terrarum dominae velut aemula Romae,

Ipsa sibi septem muro circumdedit arces,

Instruit in bellum, rebusque, animisque paratos,

Infensosque Arabis, patriam qui fraudibus urbem

235

Aggressi miseram radicitus evertissent.

Invasuri igitur dextris ultricibus hostem

Vnanimes, doctique acres densare catervas,

Insignem factis, et nobilitate potentem,

In quascunque velit partes et bella, sequuntur

240

Antiqua genitum Gallorum a stirpe Severum,

A quo nomen habet fastos deducta per omnes

Vna animis spectata, et magnis inclyta factis

Sanseurina domus: cuius foecunda metallis

Imperio paret Temese, Sybarisque, Syrisque,

245

Acrisque, atque ingens Sylarus, Sagraeque Crotoni

Illatam ob cladem semper memorabile flumen.

Paret et ipse volens lapidoso Cratis ab alveo,

Appenninigenis ex quo de fontibus ortus

Inter saxa ruit, montesque celerrimus altos,

250

Et celebris tandem nactus lata aequora campi,

Vix se se ipse capit, Siculumque irrumpit in aequor.

At qui florentes saltus Hipponis amoeni,

Prataque non unquuam spoliata virentibus herbis,

Falcibus attondent, ternos in bella sequuntur

255

Ductores, magni gens alta a stirpe Quirini.

Hi populo in plures acies, et plura dirempto

Agmina, non ullis humeros in praelia telis

Munierant pectus torace, et casside fronte

Armarant; ceu nusquam essent ferienda daturi

260

Terga sed adversis casuri in vulnera dextris.

Sic illos monitis instruxerat Haevius acer.

Sic Minuti virtus proles sic certa Camilli

Furius, antiquas dum versat pectore laudes,

Tum vero incedunt asperrima saxa colentes

265

Lucani, hinc atque hinc gelido quos flumine Laus,

Et Silaris cursu praeceps concludere pergunt

Dorica progenies, et quae ductoribus Afris

Haesit, Romulidum quondam populantibus urbes,

Nunc aedem Lybiae populos exosa rebelles.

270

Proxima dehinc validas bello Campania vires

Laeta dat, et populos notis insignibus ornat

Parthenope generosa suos: quos deinde sequuntur

Assuetae nimium bellis civilibus urbes.

In primis Capua invictae vetus aemula Romae:

275

Luxus ubi, et stabilem damnosa superbia sedem

Fixerat olim, animos sed tunc submissa feroces,

In bellum praeceps Turcarum, Arabumque ruebat.

Cui se se comitem addiderat vicina Vesevo

Nola iugo; quondam populo spectanda frequenti,

280

Atque amplo spatiosa loco: nunc undique fines

Moenibus angustos circum complexa, vetustas

Iactat opes: acri Poeno quae sola tyranno

Opposuit muros, portasque impervia clausit.

Nec non et Clanii rapido quae flumine Acerrae

285

Vastantur, Lybiae iampridem inimica iuventus

Et quicunque amnis ripas habet incola Sarni.

Sarastes populi, atque Arabis possessa colonis

Nuceria et dubiis quondam Calatia rebus

Fidem parum Latio: tum quae lasciva pudicam

290

Intulit scenam lusus Atella procaces,

Quique rufos, quique arva tenent bene culta Celennae;

Et foecunda nucum, sed non flaventis Avella

Frumenti et Cumae sedes arcana Sybillae;

Dum potuit caecas passim deludere gentes,

295

Obscuris vana involvens regnator Averni

Lucifer, et rigidis Orci damnare tenebris.

Protinus his acres pubem coniungit Aquinum;

Quaeque adeo Liris fontes discriminat ambos

Sora; et oliviferis campis insignem Venafrum

300

Ac de Barbariae positis illustre tropheis

Arpinum decus invictae memorabile Romae.

Denique se totum in Turcas effuderat ingens

Samnium, et abruptis quicumque in montibus orti

Hernica saxa colunt: quos qui numerare pararit,

305

Idem etiam numerare paret, quod florida fingat

Hybla favos, Sicyonque ferat quot Achaica baccas.

Nec tamen involvant tenebris et nocte profunda

Carmina nostra tuum, felix Florentia, nomen.

Quae laudem atque animos ut testarere, fidemque

310

Ipsa tua in patrem, Latiis qui praesidet oris,

Aemula victricis, et magnae filiae Romae,

Misisti invictas Boemundi in castra cohortes.

Misit et urbs antiqua suas, cui filia Atlantis

Indidit aeternum ventura in saecla nomen

315

Faesula: quae Thuscas inter caput extulit urbes

Bissenas; lateque Orbi dominata parenti est,

Cum nullos habuit Tyrrhena potentia quorum

Ipsa sibi fidens vires atque arma timeret.

Quin etiam Alphea deductae ab origine Pisae,

320

Vnanimes Pisae celebrem iussere virorum

Ire aciem, et vires sanctis adiungere coeptis;

Thuscorum decus, et nomen memorabilem Pisae:

Vrbs terraque, marique potens, opibusque superba.

Felix si stabili concors in amore, fideque

325

Mansisset; nec post mens laeva averteret, ut se

Finitimis vellet praeferri; atque omnibus unam

Vrbibus imponi; legesque indicere Etruscis.

Proxima succedit Lygurum manus: Apua quorum

Et Luna imposito populos e nomine dicunt.

330

Quaeque suo, tamen una omnes vetus Apua de se

Comprensos, Arnumque inter, Macramque sonantem

Nominat, assuetos perferre et frigora et aestus

Et tolerare famem et sine somno degere noctes,

In sylvisque agitare feras et vivere rapto.

335

His pedites permisti, Aesar quos amnis utrinque

Alluit et mediam discriminat agmine vallem,

Perpetuam vallem, cui dat Feronia nomen:

Dicta Iovis quondam coniux Feronia, namque

Marmore substructum nitido et fulgente metallo

340

Illius in Thusco celebrabant littore Fanum,

Relligione ingens Lygures. Hos Luca vocarat

Libertatis amans, ducibusque ornarat et armis.

Post hos antiqua Tuscorum ab origine regum

Felsina, condensum patriis ciet agmen ab oris.

345

Ostentatque equitum turmas, peditumque cohortes.

Quas in bella vocat Piceni limen Isaurus:

Crustumiumque rapax: et dives ab ubere glebae

Ac riguo, tenuique vado contentus Aprusa:

Et Rubico Italiae finis vetus: obvius olim,

350

Qui bellum, aut pacem venienti indicere unus.

Nec vos non vestras acies sociastis et arma,

Quos gelidae recreant valles frigentis Isapis;

Quique adeo celerem Bedesim, Vitimque bibentes

Hinc Appennini montes spectatis et illinc

355

Adria Dalmatiae longe quas alluit oras.

Affuit et vallem quicunque Anemonis, et agros

Cultor habet: quique undosae colit arva Padusae,

Vatrenumque videt fluvio sata culta secantem.

Quique ex eversa populi crevere Claterna.

360

Hos super adveniunt eadem de gente manus, quas

E vitreo Scultenna lacu, atque e vertice summo,

Vnde mare et Lygurum saltum, lateque patentes

Gallorum campos pater aspicit Appenninus,

Aspera saxa fluens inter, pinguesque novales,

365

Misit, et unanimes ocreis armavit, et hastis.

Post quos cernere erat Mutinae generosa renatae

Agmina, et antiquae pedites incedere Parmae;

Et quoscunque rapax gelido rigat amne Gabellus.

Nec non et densis equites se effundere turmis;

370

Mantua quos dives fecundis misit ab oris,

Profecitque alta Gonsagae a stirpe profectum

Oromedonta ducem: non quem sub vertice montis

Arganti coelo vidit iam Phlegra minantem

Excidium: sed quem iustique aequique tenacem

375

Terra tulit, verae columen pietatis et illum

Cui se ferre parem Gallorum haud audeat ullus;

Seu lucta certare velit, seu cominus armis:

Sive eques infensus lato concurrere campo.

Cunctorum extremus se se ostentabat euntum,

380

Quem sua Cenomanum, Lygurumque exercitus ingens

Brixia, Verbanusque lacus, rapideque fluentis

Accola Ticini patriis dimisit ab oris.

Iussit et imperiis se se submittere Othonis:

Regius unde tuus, domus o Viscontia, sanguis:

385

Ditibus Insubrum late regnavit in oris.

Vna etiam, quicunque alpes habet, ibat opertus

Aere caput, clypeum laeva, dextraque bipennem

Intentas validam, lorica utrinque trilici

Setosos humeros, atque hispida pectora cingit.

390

Claudebant extrema aciem, quos Attius acer

Exciit Euganeis e montibus unus Ateste

Cui tunc, et Veneti pars maxima parvit agri.

Attius ex atavis proles deducta Sabinis:

Gens vetus, et multos Romae dominata per annos,

395

Clarorum foecunda ducum: Ferraria cui se

Regnandam, populosque dedit virtute regendos

Littore ab Adriaco Tyrrheni ad marmoris oram.

Hanc tunc armipotens tellus tulit Itala pubem

Bellantum, tanti robur memorabile coepti;

400

Millia complerant quam ter vicena virorum,

Insignem ferro, atque animis praestantibus acrem.

Illius mox terga loco propiore secuti

Bellovaci, primam numero, et virtute potentem

Instruxere aciem, sumptis quo saevus in armis

405

Nervius insequitur, natusque ad proelia Trevir:

Quique adeo vitreum tenui bibit amne Mosellam

Leucus: et indomitis Morinus vicina Britannis

Littora habens, portuque ipsi propiore Caletes;

Rhemique, Aulercique acres: quos Axona, quosque

410

Sequana frigenti medios complectitur amni.

Protinus infestas his adiunxere cohortes

Armorici horrentis contemnere murmura sueti

Oceani et iaculis hostem configere acutis

Eminus, et valido calamos imponere nervo.

415

Nec vos Carnutes vestrum liquistis euntem

Tanta in bella ducem: nec tu iuvenemque, ducemque

Egregium Biturix non es comitatus et una

Conatus medio versantem turbine belli

Tutari et frustra Turcarum avertere castris.

420

Ibant Arverni Troiano a sanguine creti

Vangionumque acies, Batavorumque agmen ad omnia

Iussa ducum, quaecunque instant, nutusque paratum.

Quin etiam Ligeris faecundis misit ab agris

Pictonas et salsis propiores Santonas undis.

425

Misit Aquitana fortes de gente Cadurcos;

In mare qui tumidus lato fluit amne Garumna.

Deseruitque Ararim, Rodanumque, Isaramque, Dubimque

Sequanus et Latiae frater fidissimus urbis

Aeduus ac nondum ritus exosa, piasque

430

Romanorum aras, quae gens salebrosa Lemani

Saxa lacus, ripamque colit, brumalibus Alpes

Quam nivibus tectae toleranda ad frigora durant.

Pone Britannorum subit alto a sanguine Regum

Insignes virtute Conon Montautius, a quo

435

Clara per Hetruscos se gens Montautia fudit.

Filius haerebat lateri Goscellus, et ipse

Confertas solitus perfringere Marte phalanges.

His etiam Catti vires, acresque Svevi

Adiecere suas, nec se subducere coeptis

440

Crinibus intorti flavi volvere Sicambri.

Non Agilolfinga natum de gente Cacannum

Deseruere ducem populi, qui finibus Aenum,

Atque Istrum attingunt, tepido quos Solis ab ortu

Cecius exurgens Euris mons afflat odoris,

445

Curvancaeque iugum pluvialibus irrigat Austris.

Sic saltus acies instructa evasit iniquos,

Convallesque cavas, latebrosaque saxa locandis

Bellorum insidiis, donec se inferre patenti

Quivit et unanimis spatioso incedere campo.

450

Suspicit unde altos a laeva insurgere montes:

Ascaniique lacus a dextra includitur unda

Pellucenti unda, passim quae pervia nautis

Moenia Nicaeae propior pertingit; et urbem

Mercibus invectis ditem beat. Illa quaternis

455

Exhibet ingressum portis, spatiosaque muros

Dirigit in quadrum, turresque infensa minaces

Ostentat procul et venientes territat hostes.

Hanc unam sibi praecipue delegerat arcem:

Ex qua Graiorum cervicibus impenderet,

460

Bithynis dum Persa ferox dominatur in oris,

Artibus egregius belli Solymanus et ausis,

Belferci proles, qui quondam in Perside regnum

Cum gereret, certaque Asiae totius habenas

Laxaret, premeretque manu, virtute repertum

465

Imperium natis aequata sorte reliquit.

Indole quos inter praestanti, animoque virili

Dothacus Assyriam tenuit ditione Damascum,

Assidue bellum Phario cum rege gerentem,

Hassanusque oram regnandam accepit et urbem,

470

Addideratque ipsos fida cum coniuge natos.

Ergo ut confertas acies videre piorum

Adventare, locoque omnes considere cero,

Hinc atque hinc densa muros cinxere corona,

Et trepidi firmo clauserunt obice portas.

475

Quarum unam, Libyci partes quae vergit ad Austri

Prona, Tolosatum pubes obsedit et audax,

Cum primum positis turrita ad moenia castris,

Ac nondum indicto iustae certamine pugnae,

Nunc aperire aditum, summas nunc sternere turres

480

Quaerit et ex altis hostem depellere muris.

Haec eadem parte ex alia Boemundus, et acer

Tancredus, Gallique simul, Belgaeque, Britannique,

Arietibus muro admotis conantur et instant.

At Tomyris, bello a teneris assueta gerendo,

485

Inter Sarmaticas virgo versata secures,

Finitimis olim populis metus acer et una

Quae pediti sese pedes obvia ferret, equesque

Confertis equitum posset concurrere turmis:

Saeva manu mulier, studium curamque tuendae

490

Bithynae fidens animo susceperat urbis.

Illa igitur dum se circum sua moenia versat:

Eia agite, o Cives, illorum opponite telis

Tela, ait, eque alto devolvite saxa, trabesque

In caput, et scalas; nec vos nova terreat hostis

495

Externi facies; longe (mihi credite) cedet

Finibus a nostris, si se semel ipse repelli

Senserit et validis defendi viribus urbem.

Dixerat, et manibus lapidem deturbat utrisque

Ipsa suis. Cadit ille ruens et pondere vasto

500

Opprimit audacter subeuntes moenia Gallos;

Cogit et ad fossae se se convertere ripam:

Quam ducis imperio virgisque, et falcibus ante

Implerat miles, summaeque aequarat arenae.

Ergo illum dictis acer Rhamundus amaris

505

Increpat et rursus scalas in moenia poscit.

Non pudet, o Galli, vos hinc terrore ruinae

Vnius properare fugam, atque abscedere victos?

En has, ut tergo victorum infligeret hostis

Vulnera, et irrisos ageret, venistis ad oras?

510

Ite, agite et manibus lacerum divellite murum,

Praesidiisque illinc pulsis hostilibus, ipsos

Ac Solymos aperite aditum; victoria coepti

Totius hic posita est; etenim si capta patebit

Vrbs prima haec, aliae clausas opponere portas,

515

Obiicere aut se se nusquam venientibus ausint.

Haec dux increpitans Gallos sic ore monebat.

Ergo illuc animis cuncti rediere receptis,

Rettulerant prius unde pedem, maioreque nisu

Invasere iterum facta testudine muros.

520

Caepissentque urbem, ni Rex Solymanus ab altis

Sylvarum, nemorumque iugis digressus, equestrem

Iussisset propere in campum se effundere nimbum.

Nanque ante adventum Gallorum, in Perside turmas

Ingentes equitum, peditumque coegerat, et se

525

Montibus in summis tacitus, nemorumque latebris

Abdiderat, laturus opem cum posceret usus

Pugnandi et mediis nostros fusurus in agris.

Quos ubi conantes urbis rescindere turres

Audiit et portis inferre obstantibus ignem,

530

Erectusque, alacerque suos affatus: Habetis

Quod cupiistis, ait, castris ex omnibus hostem

Effusum et temere ad muros, turresque ruentem.

Ite viri mecum et praedam sperate futuram,

Quantam non unquam nostri optavere parentes

535

Eversum post imperium, viresque Quiritum.

Hic proceres Gallorum omnes, hic lecta iuventus

Italiae, sed turba fugax, aestusque viaeque,

Et sitis impatiens; uno hoc certamine tantum

Aut misere caesos, canibusque, avibusque vorandos

540

Linquimus, aut cunctos in vincla ducimus actos.

Nec quisquam vestrum est, qui non infecerit horum

Sanguine iampridem camposque, ensesque, manusque

Et patrem ingentem, fines quae prima feracis

Migdoniae properans ausa est invadere, tanquam

545

Molle pecus, mutumque metu demiserit Orco,

Este precor vestri memores, unaque putate

Esse in conspectu cara cum coniuge natos;

Qui, nisi vincamus, iam iam vincentur inermes,

Atque in servitium rapti abducentur, herosque

550

Cogentur posthac miseri observare superbos.

Talibus hortanti socios haec subiicit audax

Hernachus, Vnnorum qui claro a sanguine regum

Ibat ovans, seriemque inter numerabat avorum

Spectata virtute duces, Belamque, Chevamque,

555

Ingentemque ausis Geusan et Taxin et orbis

Vastatorem Atylam. Tibi nil Solymane verendum est,

Quin habeat nos ad bellum, pugnamque paratos.

Namque omnes quotcumque sumus, te maxime ductor

Vnanimes semper, quo iusseris ire, sequemur

560

Et primos hosti caput obiecisse iuvabit.

Non ignes, non tela viam, non ipsa morentur

Tormenta et muros quae machina disiicit altos.

Te duce per medias Libyae sitientis arenas

Perque alpes Scythicas glacie nivibusque rigentes

565

Intrepidi gressus acrem tendemus in hostem,

Extremoque tibi statuemus in orbe tropheum;

Vel si se nostris opponat viribus audax

Europa, atque Asiae se totam effundat in oras.

His dictis accensi animi, cunctique repente

570

E sylvis, latebrisque cavis et vallibus imis

Prorupere, simulque agros petiere patentes

Praecipites. Veluti cum grando e nubibus atris

Improvisa ruens in terram fertur et altis

In tectis crepitans passim salit, intonat aether

575

Arduus; illa autem teneros glomerata racemos

Verberat, ac laeto venientem in palmite Bacchum

Inficit et glandem et viridem contundit olivam.

Non gregibus, non armentis, non illa subulcis

Parcit, et infandam pestem simul omnibus infert.

580

Vt campos tenuere iugis, sylvisque relictis,

Sub pedibus movere suis vim pulveris atram.

Ceu cum dumosis convallibus Appennini

Offudit nebulam gratam raptoribus Auster,

Infensam tamen et pecori, pecorisque magistris.

585

Tum vero una omnes ingentem ex ore profundunt

Clamorem et diris ululatibus aera complent.

Quos postquam infesto venientes agmine vidit

Tectofagum ductor, revocato milite, in armis

Constitit, atque aciem laetus direxit in hostem

590

Et latera hastatis equitum communiit alis.

Ipse autem galea et torace armatus aheno

Eminet, et cunctos inter proceresque, ducesque

Primus abit; devectus equo, quem mater Iapyx

Montibus in summis eductum ad frigora et aestum

595

Duravit, docuitque leves praevertere ventos

Cursibus, et stabilem media se sistere in acta.

Non secus ac tumidis in fluctibus horrida cautes,

Quam neque sublimi flantes a vertice Cauri,

Nec coelo abruptae stabili de sede procellae,

600

Dum pelago super incumbunt, convellere possunt.

Et Solymum in Gallos magno clamore ruentem

Obvius infesta medium transverberat hasta,

Fundentemque animam misto cum sanguine, ab alto

Deturbavit equo, nec quicquam profuit illi

605

Intectus chalybe clypeus, loricaque triplex,

Atque ex aere rigens et vix penetrabile tegmen

Pectoris, extremos inter fabricatus Iberos,

Et Stygio in primis duratus flumine thorax.

Eductumque atro ferventi e vulnere telum

610

Dirigit in frontem contra venientis, et ora

Gizidae, fratremque suum, sociumque volentis

Vlcisci et precibus concepta in vota vocantis

Vnum Halyn, assuevit primis cui sidere ab annis.

Si te (inquit) semper colui sancteque, pieque

615

Coeli numen Halyn, Persis Deus unus et idem

Cunctorum hostis atrox, tua qui praecepta refutant,

Da Pater omnipotens inimicum sternere Gallum.

Illius interitus belli totius ut omen

Impleat hostiles multo terrore phalanges:

620

Augeat et nostris animorum proelia vires.

Haec secum tacito dum talia murmurat ore,

Praecipitique adeo cursu defertur, acutae

Sensit se subito transfigi cuspidis ictu,

Parte superciliis qua se frons iungit, Halynque

625

Acriter incusans manibus dimisit habenas,

Eque feri dorso cecidit revolutus et ingens,

Dum cadit, ingentem sonitum super arma dederunt.

Mox Pharon aggressus rigida ferit arduus hasta

Sub mentum, unde leves vox edita prodit in auras.

630

Atque illis Stygias fugiens infesta sub umbras

Vita, feris corpus laniandum, avibusque reliquit.

Inde Aarumque, Homarumque subit, Gazumque, Cotymque

Ense omnes: namque in Balaco perfregerat hastam.

Nec tamen incassum: latebris sed pectoris haustis

635

Vno eodemque ictu veteris radicibus Orni

Fixerat exanimum, fractumque in vulnere robur

Liquerat et Seuthem se se mucrone petentem

Fragmine perculsum Phlegethonti addixerat amni.

Post quos Habdallae caput a cervice revellit.

640

Habdallae, qui se prognatum a stirpe ferebat

Abdaridae et latis Arabum regnabat in oris.

Nec mora. Corcutum, cui, summa in casside plumae

Centennae assurgunt, centum quod comminus hostes

Fuderat et cunctos vita spoliarat et armis

645

Protinus invadit, clypeumque ex aere rigentem

Discidit in geminas geminato vulnere partes.

Nec tamen hic se se compescuit impetus ensis:

Verum humeros, armosque feri descendit ad imos

Atque viri summa strinxit de pube, Cilixque

650

Ingemuit sonipes, dumque ipsis calcibus aethram

Verberat assiliens, sessorem exturbat. At ille

Fusus humi magno terrae sola dura fragore

Vix premit et subito pedes emicat, inque frementem

Versus equum. Non me tecum fortissime, dixit,

655

Inter mille neces et saeva pericula Martis,

Quam mihi servasti vitam, dispergere in auras,

Atque imas tecum delabi Acherontis ad undas

Taedeat, amborum caedem modo vindicet ensis

Ante meus, cui tot se animae vovere cadentes.

660

Haec effatus, agri medio de tramite saxum,

Saxum ingens, immane, iugo quod montis ab alto

Corruerat ventis et tempestatibus atris,

Ac secum teneras passim prostraverat ornos,

Corripit, eque manu iecit violentus in hostem.

665

Ac nisi laxatas ductor Narbonis habenas

Defluxisset equi saltu, laevamque petisset,

Ilicet illius vidisset limina Solis

Vltima, nec Turcis alta Davidis ab arce

Eiectis, patriae sospes rediisset ad oras.

670

Phaereclum tamen armigerum, qui certa secutus

Iussa ducis, custos inter fidissimus omnes

Terga tuebatur, medios pugnantis in hostes

Perculit et summa moribundum extendit arena.

Non impune tamen; iusta nam percitus ira

675

Rhamundus, clavam ingentem, qua sternere suerat

Agmina et aerata passim eontundere turmas,

Sustulit, inque caput, galeamque impegit et omne

Ossibus infractis dispersit in arma cerebrum.

Quod propior campi speculatus ab aggere Battus,

680

Laserpiciferae Battus regnator arenae,

Concidit invictum robur nostri agminis (inquit)

Ac, nisi missilibus Gallum compescere telis

Tendimus unanimes, nostris de viribus actum est.

Haec ait, et curvo nitens intorsit ab arcu,

685

Cui fuerat cuspis duro ex adamante, sagittam.

Illa volans dextrae raptim se se intulit alae:

Inque humero nervis disclusa rigentibus haesit,

Forte gravem magno dum libret pondere clavam

In Phalarim et capitis tegmen contundit ahenum;

690

Non secus ac glaciem concretam in vallibus imis

Aut Appennini, aut nubiferae Pirenes,

Comminuit scopulus summo de vertice lapsus.

Ergo ille accepto postquam de vulnere sensit,

Invalido duras cessisse e corpore vires:

695

Vertiscum in Rhemis regnantem, inque arma cientem

Haud procul inde aciem vocat et sic fatur ad aurem.

Vertisce armipotens, cuius virtute repulsi

Saepe hostes liquere locum, turpique salutem

Quaesivere fuga; si te tua facta, tuaeque

700

Delectant laudes et gloria parta laborum;

Ipse meam tutare vicem, dum castra reviso,

Vt passim iniectae medicari cuspidis ictum,

Quique omnes frangit vires, auferre dolorem.

Haec ubi fatus abit: abeuntem ex agmine Bostar,

705

Afrorum Bostar longe fortissimus. Eia,

Eia agite, o socii, iam vicimus, ite frequentes:

Ite viri mecum et turbam ductore carentem

Disiicite, adverso caedentes agmina ferro;

Excitet hic animos, vindex certissima, vestros

710

Virtus; una omnes Libycis quae patribus aequet.

Quando illi populos olim domuere superbos,

Perque ipsos Gallorum agros ad moenia Romae,

Vastata passim Italia, sua castra locarunt.

Et nunc degeneres gentem patiemur inultam,

715

Proh dolor, in Libya preclarum, Asiaque trophaeum

Ponere? Et hac tantos moliri in parte triumphos?

Non ita; magnanimi si me genuere parentes:

Inque hoc virtutem fuderunt pectus avitam.

Dixerat, utque leo mediis in saltibus ingens

720

Prospicit armentum specula sublimis ab alta,

Spirat hians, caudaque sibi diverberat armos

Et sese in praedam collecta suscitat ira.

Mox ruit et nitidum, spreto pastore, iuvencum

Corripit immanis, totumque eviscerat uncis

725

Vnguibus: humectans undanti sanguine fauces.

Sternit humi Strophium, quem serva Tolumnia furtim

Eductum in Sylvis cervae mandarat alendum.

Isque, ubi firmatis crevit robustior aetas

Viribus et duro venatu assuetus aprorum,

730

Cunctorum caetus hominum vitabat et urbes

Et montes, vallesque imas et vasta colebat

Hercyniae deserta, ferasque infestus agebat

Et cursu et canibus, nec non iaculisque, plagisque.

Felix si vita coeptum constanter in illa

735

Servasset studium, latebrisque occultus opacis

Aurea magnorum vitasset limina regum.

Non illum exciperet tellus Bithyna cadentem:

Non efflantem animam properans ulciscier Aruns,

Ipse quoque eiusdem cecidisset cuspidis ictu

740

Et secum in casum fratres traxisset eundem

Rhesumque, Eurypilumque, Euaemonidemque, Melemque

Rheso oculum, femur Eurypilo traiecit; at illos

Ense ambos rapuit praecordia ad intima adacto.

Caedit Hylum, caedit Varium, Cloniumque, Pharimque.

745

Corruit una ingens Dorylas acerque Coryscus;

Et cum patre Dares, Titiusque Machaone natus.

Herbarum vires unus qui noverat omnes;

Posset ut aegrotis veniens afferre salutem:

Et iam iam exangues revocare ad lumina vitae.

750

Ergo hic perfossum letali vulnere dum se

Aspicit emoriens, patrias reminiscitur artes

Incassum et demens queritur pia bella secutum.

Has ferus atque alias caedes et tristia victor

Funera miscebat Bostar, Gallosque maniplos

755

Impulerat nudare fugae iam terga ruentes

Cum subito accurens praestantibus optimus armis

Commius ipse Atrebas, peditum sed ductor agebat

Germanorum aciem, longis quae freta sarissis

Pugnam obit, ingentique locum virtute tuetur.

760

Non pudet, o miseri, toto discedere campo

Vnius Abdaridae tantum formidine pulsos?

Quo fugitis trepidi? Gressus quo tenditis (inquit)

Non hic ullae arces, non moenia fida, nec usquam

Castra dabunt vobis tutum munita receptum.

765

Aut hic vincendum, claraque hic morte cadendum est

Aut pecudum in morem subeundum vincla, necemque.

Commius his dictis fertur violentus in Afrum

Exultantem animis et multa caede madentem,

Aggrediturque virum demisso in tempora ferro.

770

Ille ictum parma venientem excepit, equumque

Impulit inde suum, Gallumque amplexus et haerens

Nititur e summa deiectum avellere sella.

Ac dum se raptant manibus per mutua nexis,

Inque vicem contra summa nituntur opum vi;

775

In terram pariter ambo cecidere ruentes,

Atque arma ingentem strepitum collisa dederunt.

Subsedit Bostar, rigido quem Commius ense

Confodit, atque una vitam cum sanguine ademit.

Verum a caede illum surgentem aggressus Amilcar,

780

In tergum veniens impacta traiicit hasta.

Sic te Poenorum decus extinxisse putasti

Galle, ait, et nostris victorem excedere ab oris?

Accipe, et has demum partas nunc infer olympo

Exuvias , Christoque tuo gratare, quod ipsos

785

Abdaridas victos, Asiaque e divite pulsos,

Infractumque iugum, libertatique reclusum

Esse aditum Solymae te bellatore, videbit.

Impius has imo fundebat pectore voces

In Sagarim, Dorylumque ruens: hastaque reducta

790

Ille dextrum inguen; costas huic perforat imas.

Inde Idam, Ligerimque subit, Pardumque, Lycumque.

Et cum Priverno iungentem Hypsenora vires;

Mox Bardum et Gaddum pugnae nodumque, moramque

Turbat agens, utrumque tuum Florentia civem.

795

Ast animam Cynirae letalibus oblita succis

Fraxinus exhausit validis contorta lacertis:

Allobrogi Cynirae, dederat cui maximus heros

Eustachides Morinos tranquilla in pace regendos.

Ille potestatem dicendi iuris adeptus

800

Ingentes cumularat opes, quibus auctus honores

Ipse sibi primos capta promiserat urbe.

Nec mirum quando Vatum responsa petenti

Addiderant animos et spe, fastuque replerant

Vsque adeo, ut tenues iam fastidiret amicos,

805

Solaque monstratae spectaret commoda sortis.

Visum aliter Superum Regi, cui sidera parent.

Tum vero tremefacta retro coepere piorum

Agmina versa fuga Persae dare terga sequaci.

Quando etiam Tomyris portis eruperat urbis:

810

Et parte ex alia turmam Solymanus equestrem

Intulerat campo, Gallosque aggressus agebat

Palantes, turmasque equitum, peditumque, catervas,

Sicubi constiterant densae, fundebat, et una

Cum ducibus turbam morti dabat; illius ergo

815

Obvius infestis manibus non se obtulit ullus,

Adsumptus leto poenas quin solverit acres.

Et primum Amphio natus genitore Perutus

Occubuit, ferro penitus per viscera adacto.

Mox Migdon praestans forma et iuvenilibus annis,

820

Levia cui nondum lanugo infecerat ora,

Et galea insignis crinem, frontemque tegebat,

Concidit in renes, acta per terga securi,

Et matri miserae, quae natum in bella secuta est,

Vt pia longinquas Solymorum inviseret oras;

825

Solveret et sancto solennia vota sepulcro;

Exhalans animam lachrymas, luctumque reliquit.

Nec stragem Tomyris diversa in partem minorem

Edebat, iaculis et parma insignis Amazon.

Illa simul geminos Halium, Crotonaque fratres

830

Fudit humi, mortique Hebesum, Lamyrumque, Phalumque,

Ausa dedit, pressitque artus atque arma Dioclis:

Forte ut erat prolapsus equo, telumque trementi

Infixit iugulo, manibus dum prendit utrisque

Bellatoris equi, gladioque attentat habenas

835

Vndantes, parat et femori dare vulnus aperto.

Ergo illum se se quaerentem attollere, ferro

Caedit: et in media morientem linquit arena.

Quamque optasti, inquit, sedem cape; nec tibi fortes

Abdaridae invideant: tantum quod Galle sepulchrum

840

Nactus, ad Ascaniam cecidisti invicte paludem.

Atque ubi subiectos populos in iura vocares,

Effuso tandem peperisti sanguine regnum.

Sic effata palam victrix exultat Amazon

Atque illuc, ubi conferto videt agmine pugnam

845

Vrget equum, saevitque gravi nunc illae securi

Comminus: infestis nunc eminus usa sagittis.

Ac, velut Hyrcanis in saltibus aspera tigris

Quam iuvenes densa circumvenere corona

Insilit in medios: illumque eviscerat uncis

850

Vnguibus: huic rigidis infringit dentibus artus.

Sic furit in pedites equitesque animosa virago.

Ergo omnes turmae, fulgentesque aere catervae

Turbatae, hinc illinc in morem pulveris atri,

Quem Notus, aut veniens sublimi a vertice Caurus

855

Praeseagit et nigra late premit aera nube

Praecipites, quocumque ingens metus ingruit: ibant

Atque omnes decorisque sui, patriaeque salutis

Obliti, iam terga dabant palantia Medis.

Nec pudor instructo retinebat in agmine quenquem.

860

Sed mistus clamorque virum, clangorque tubarum

Implebat summos sublatus ad aethera montes.

Tempore quo primum victor Solymanus in urbem

Nicaeam ingressus, vixisset moenia firmi

Omnia praesidiis et opes stabilisset avitas

865

Ni spes et praeceps alio sententia mentem

Flecteret, ac victos illo certamine Gallos

Se se avibus praedam cunctos canibusque daturum

Pulsurumque omni Syriaque, Asiaque putasset.

Atque haec ipsa animo demens dum voluit et acres

870

Gloria bellandi stimulos sub pectore vertit,

Nuncius acceptae cladis pervenit ad aures

Heroum, atque omnes castris excivit apertis.