Bargeo Syrias 5
Other sections


Nec minus Odrysiam cingi custodibus urbem,

Altaque pervigili servari moenia cura,

Cum primum mediis Gallorum exercitus agris

Consedit, densis Italum legionibus auctus,

5

Iusserat Imperii Thracum moderator Alexis:

Et sese cunctorum oculis subduxerat ultro,

Abdideratque domi, stratis defessa daturus

Membra, maris magni dum Sol delapsus in undas

Solatur dulci mortalia corda quiete

10

Et coelum reserat stellis ardentibus aptum.

Ipse tamen pectus curis exercitus atris

Pervigilat, placidoque nequit vincire sopore

Lumina: at in varias animum diducere partes

Cogitur et rerum dubios expendere casus.

15

Non secus atque olim diverso ex orbe ruentes

Marmoreum impellunt aequor Boreasque, Notusque

Alternantque vices inter se et mutua regnant;

Tolluntur fluctus ad sidera: fervet arenis

Aestus et eiecta littus conspergitur alga.

20

Iamque adeo mediae spatium volventia noctis

Sidera adoratos Ganges ubi dividit Indos:

Cum post insomnes horas et taedia, molli

Infractos lecto tandem maestissimus artus

Composuit, vigilesque oculos languore remisit.

25

Sedibus interea ex imis egressus Averni,

Ne quid inexpertum, ne quid pateretur Alastor

Intentatum a se, quo tanta incoepta morari

Possit et Abdaridis illatum avertere bellum,

Quaerit in aeria fratres regione vagantes:

30

Depulsos coelo fratres, qui iussa secuti

Impia Luciferi summo detrudere regno

Aeternum volvere hominum, Superumque parentem,

Cunctarum ut rerum domini, coeli potentes

Ipsi essent, primique alta in statione sederent.

35

At genitor, cuius nutum, dextramque tremiscunt

Sidera et aeternae mentes reverentur, ab astris

Deiectos, partim tenebris addixit Averni.

Partim autem immensum ferri per inane volantes

Iussit et impurae versari in partibus aethrae,

40

Supplicia et poenas tanto pro crimine dantes.

Quam multae Libyco turbantur littore arenae,

Eurus ubi, Zephyrusque mari incubuere profundo:

Aut etiam Arabia in media cum pulveris atri

Insurgunt campis nubes et lucis egentem

45

Aera condensae picea caligine condunt.

Sic coeli obscuras implent immensa cavernas

Agmina et assidue flagris immanibus urunt

Pectora: quorum acres ni vis divina refringat

Conatus, una cunctos in Tartara secum

50

Ima ferant: tantas properant innectere fraudes

Et tantum miseros gaudent avertere luce

Siderea et noctis tenebris damnare perennis.

Huc ergo celerem cursum contendit Alastor

Et sedes petit infaustas: ubi foeda nigrantum

55

Turba habet Alituum, quae per sua somnia miris

Ludit imaginibus mentes et pectora regum.

Est locus, in terras ruit unde nigerrimus imber

Et teneras grando misere contundit aristas,

Praecipiunt nimbi, volvunt maria alta procellae,

60

Humanumque genus tonitrus et fulgura terrent.

Illic extorres Genii torquentur et illic

Concilia et coetus agitant, variasque per artes

Circumfusi animis certant illudere nostris.

Quos penes et facies et monstra immania rerum,

65

Scyllaeque, Sphingesque et turpia Centaurorum

Corpora, nec tacitae caedis non conscius horror:

Ac scelerum suadela, novi spes improba regni,

Quaeque adeo pavidas impellit ad impia mentes

Vana superstitio: saevisque adamata tyrannis

70

Et recti et pravi certa sine lege potestas.

Quo simul adveniens trepidus successit Alastor,

Accurrere omnes, summaque in sede receptum

Luciferi inferna furiarum ab sede ministrum,

Quid mandet, fierique velit toto agmine poscunt.

75

Ille autem. O nostro gens acceptissima regi,

Spes Erebi, Stygiique cohors teterrima fratris,

Immensi quibus ad poenam plaga turbida coeli

Est data, mortali victi cum cessimus hosti

Aetherias sedes et pro coelestibus oris,

80

Aeris obscurus tractus, terraeque cavernas

Cogimur horrentes habitare et frigora et aestus

Perferre et soli saevos tolerare labores.

Vsque adeo nihil esse putat Rex aetheris alti,

Assiduusque, atroxque ultor memorabilis ausi,

85

Nos coetu e Superum, coelique ex arcibus actos

Praecipites, spectare homines ea regna colentes

(Proh scelus) in primis generi quae debita nostro.

Cernitis Europae populos, sedisque rebelles

Tartareae, nuper percusso foedere bellum

90

Decrevisse Syris inferre et tollere ritus

Consuetos, aliumque animis inducere cultum.

Vt, qui falsa diu fuerint praecepta secuti

Abdaridae, incolumes, perspecta fraude priorum,

Serventur, rectaque omnes ad sidera tendant.

95

Nos autem in duras nobiscum impellere poenas

Possimus nullos, penitus quos odimus et quos

Post obitum Stygio sontes addiximus Orco,

Ditantes praeda semper Phlegethonta recenti.

Erigite ergo animos et, quam pote quisque per artem,

100

Afferat auxilium, praestoque ruentibus adsit

Rebus et imperii fines, spatiumque propaget:

Communesque altis regionibus arceat hostes,

Hoc iubet, hoc vobis mandat rex magnus Averni.

Irritate animos, iraque accendite Graios

105

In populos, quorum, ceu dira piacula, ritus

Depellunt ipsi templorum a limine et aris

Exosi patrum decreta aeterna piorum.

Ite igitur, mentesque simul, sensusque profanos

Iamdudum coelo aversos spe pascite iniqua;

110

Insidias ut cum Gallis, Italisque pararint,

Ignorent sese pietatis imagine falli.

His dictis accensa cohors furit undique et iras

Evomit, ac coelum tenebris obscurat obortis.

Inde autem in populos Graium mille agmina, mille

115

Descendunt acies sublimi ex aere missae:

Et corda exacuunt, rabiemque furentibus addunt.

Inque Italos raptim, Gallosque erumpere cogunt,

Dum nox atra oculis nebulas offundit opacas

Et Lunam occultant densa caligine nubes.

120

At Morpheus inter Genios notissimus unus

Aerios, cui summa olim permissa potestas

Omnia vertendi sese in miracula rerum,

Ignemque, pluviumque imbrem, glaciemque, nivemque,

Effigiesque hominum, saevarumque ora ferarum,

125

Iussus: et pressis lecto superastitit alis;

Eustratio vocem similis, faciemque, coloremque

Et crimen intonsum, rugisque inarata senectae

Ora, manusque ambas, malasque aetate fluentes.

Eustratio, qui tum custos populique, patrumque,

130

Sacrorumque adeo princeps perversa doceri,

Quae miseri colerent cives, praecepta iubebat.

Ergo illum vultu referens, procurvus eburno

Incubuit baculo, talesque e pectore voces

Edidit. O quondam cui res est credita tanti

135

Imperii, Graiorumque vigil tutela sacrorum,

Quae ritu ceu vera pii statuere parentes,

Perque manus eadem seri excepere nepotes,

Surge, age; sub e requiescere casu

Non licet et totam somno traducere noctem,

140

Consilio populi moderantem frena, manuque.

Hec ille affatus tenebris se immiscuit atris.

At rex Threicius toto de corpore somnum

Excutit atque artus stratis mollibus excit:

Induiturque humeros saturatam murice laenam

145

Et lateri insignem gemmis accommodat ensem.

Tum vero ancipiti versans sub pectore cura

Consilia et rerum casus, fluctusque severos

Permetuens, ad se fidos accersit amicos:

Thatinnum ante omnes, quos tecta in regia postquam

150

Convenisse videt, positos ex ordine, primum

Talibus alloquitur solio sublimis ab aureo.

Delecti o proceres, regni firmissima nostri

Robora, consilio qui nos fulcire fideli

Consuestis, quotiens dubiis de rebus ad aures

155

Rettulimus vestras et quae mens esset, aperte

Testati, mecum cives servatis et urbem.

Scitis ut insidiis exceptum in tecta, domosque

Adduci et vigili cinctum custode teneri

Vgontem magnis curarim a regibus ortum,

160

Ductoresque alios, sumptis quos fortis in armis

Gallia misit avis ad nos, atavisque potentes,

Latronum capita: occiduis qui nuper ab oris

Adveniunt, urbemque armato milite nostram

Oppugnant, positis ipsa haec ad moenia castris:

165

Quodque magis doleam, ferroque, ignique minantur

Desolaturos agrum, stragemque daturos

Vndique, ni iuvenem actutum reddamus et una

Delatis illuc rebus, quarum indiget usus,

Omnibus et Gallos quamprimum, Italosque iuvemus.

170

Ac iam tempus adest, orta cum luce vocari

Oratorem opus est regum mandata ferentem:

Reddamus quo nostra illis responsa vicissim:

Oblatam ne ultro pacem iungamus, an armis

Imperii sedem nostri tueamur et illi

175

Experti discant Thracum quid fortia possint

Pectora et unanimes Graiorum in proelia vires.

Rex haec Threicius. Sed enim mussante Senatu

Thatinnus, cuius semper sententia quo se

Flecteret, ac rebus laxas daret unus habenas,

180

Spectabant intenti omnes, sic ore locutus.

Si quisquam est, rex magne tuam qui nesciat omni

Perspectam virtutem orbi, qua clarus ab Indis

Sol oriens medias percurrit lampade terras

Et caput Hesperias condit declivis in undas,

185

Forte putet certi tanti in rebus egentem

Consilii, certas aliorum exquirere voces.

Nunc autem, quoniam melius quid tempora poscant

Ipse unus, tamquam specula sublimis ab alta

Prospicis, o bone Rex quam quos Byzantia patres

190

Curia dinumerat, cum convenere frequentes,

Quis dubitet, quin infestos delere latrones,

Non virtute palam praestet, sed fraude petitos?

Nam neque nunc demum quaerenda est gloria bello

Vlla tibi, quippe illam olim peperere labores

195

Multiplicem et ducti superato ex hoste triumphi.

Sic vicisse satis quavis ratione superbos

Praedones, quos una suis sedibus actos

Impulit externos rabies invadere fines

Civilis, patriaque ingens exegit egestas.

200

Hos autem si fraude queas evertere, nulli

Obiicens Graiosque tuos, Thracesque periclo,

Tum te insignis honos, tum fama aeterna sequatur

Victorem, laudesque tuas cum laudibus aequet,

Tota quibus priscum commnendat Graecia seclum.

205

Cum post innumeros anni, Solisque recessus

Vnum te ventura ducem mirabitur aetas

Delevisse vagam nostro sine sanguine gentem.

Dimittendi igitur donis ingentibus aucti,

Quos tua nunc, Rex magne, tenet custodia vinctos,

210

Cum primum terras radiis aperire patentes

Coeperit exoriens Aurora, intraque vocandi

Moenia ductores, simulato et foedere dextrae

Iugendae, quo nostra hostem pellamus ab urbe

Pacatum, post autem Asiae castella, sitasque

215

Montibus summis, cinctasve palustribus undis

Oppugnantem urbes frustra ferroque fameque

Absumamus, opem Turcis, Arabisque ferentes.

Talia censebat fraudum certissimus auctor

Thtatinnus, nutusque omnes consulta probabant

220

Impia, cum subito falsis rumoribus aures

Velitis in facem versus complevit Alastor.

Scilicet excubias omni statione relicta

Discessisse procul nec quemquam castra tueri;

Desertumque suis custodibus undique vallum:

225

Nec non et reliquo somno, vinoque sepultos

Ostentare viam, si quis praestantibus ausis

Illustris, Graiumque inter Tracumque maniplos,

Audeat implicitam tenebris turbam committere pugnam

Insuetam tenebris turbam committere pugnam

230

Et conferre manus, ignarum hominumque, locorumque.

Hic improvisa mentem commotus Alexis

Tantarum rerum fama, capere ocyus omnes

Arma iubet, totaque effundi ex urbe maniplos.

Interea sese, facti quasi totius expers

235

Devinctus somno cubet, in penetralibus aureis

Expectaturum, quem tanta audacia finem

Consiliis, rebusque suis imponat et utram

In partem sua coepta ruant: tum protinus illuc

Venturum, quo se casus, tempusque vocarit,

240

Aut bellum gerere, aut concepto foedere pacem

Exercere velint, dextrisque adiungere dextras,

Legibus inter se et pactis nova pacta ligante.

Immo ait Eurytim (famae namque illius auctor

Venerat Eurytion, uni cui credita serae

245

Noctis et obsessi praesens custodia muri)

Iamdudum sumptis populus tuus assidet armis

Pugnae avidus nimiumque moras incusat inertes,

Dum proceres, summique duces recludere nolunt

Obicibus ruptis portam, cui Thracia nomen,

250

Iniussuque tui prohibent erumpere et ipsam

Linquere noctu, nis vacuam custodibus urbem.

At bonus Eumedes, cuius praecordia nullis

Attigerant stimulis dirae. Obscoenaeque volucres;

Sed pietas, cultusque Dei sincerus et una

255

Intemerata fides, cunctosque illaesa per annos

Virtutis miro mentem inflammarat amore,

Sustinuit paulum sese: mox pronus utrisque

Submissis genibus canos nudavit et ipsum

In morem venerans adstantem ante ora tyrannum

260

Incipit atque illum verbis affatur amicis.

Maxime Rex, equidem pro te quicumque periclis

Obiiciet caput ipse suum, natosque, domumque

Impiger in dubii mittet discrimina martis,

Dum praesens tempus et recte sentire fatebor.

265

Nil quoniam metuisse, tamen cavisse decebit

Omnia, consiliis patriae qui iura tuetur

Atque unam spectat populi, regisque salutem,

Quis dubitet, quin castra duces, quo densior umbra

Incubuit terris et nox accommoda furtis,

270

Munierint, dubiosque aditus et strata viarum

Excubiis passim vigilantibus? Haud mihi quisquam

Suaserit et rigidas glacies superasse, nivesque.

Perpessosque hyemes, ventosque, imbresque furentes

Incolumes, populosque manu fudisse superbos

275

Atque viam medios tuto stravisse per hostes,

Oblitos nunc esse sui: laetosque laborum

Ignorare quibus terrarum in finibus errent:

Aut somno et placida oppressos recubare quiete.

Haud ita Goffredus primis assuetus ab annis

280

Degere sub odio vitam, tolerare labores

Militiae, noctu numquam se dedere somno

Instituit, Syriae secum quos ducere in oras

Decrerat, bello natos et fortibus ausis.

Nec nostris nimium notus Boemundus et acer

285

Virtutis magnum specimen Tancredus avitae,

Artibus instructi patriis, non vivida bello,

Ausoniae decora alta suae, legisse feruntur.

Pectora, Dalmaticis olim durata pruinis,

Doctaque sub forti Martem exercere magistro.

290

Scilicet hic demum nocturna ob frigora miles

Iniussus solito vallum custode relinquat

Exutum, noctemque ratus, tenebrasque profundas

Fraude vacaturas, coelo se subtrahet. Esto

Non satius pacem inter nos et foedera iungi?

295

Communemque hostem communi arcere periclo?

Qui nunc Graiorum miseris cervicibus instat

Asper, acerba minans, vix illum Thracius arcet

Bosphorus atque (utinam vates sim falsus) apertis

Moenibus his tandem, portisque a cardine vulsis

300

Immittet sese; sequitur victoria numquam,

Quos bellum premit assiduum et discordia vexat.

In manibus pax est, Rex o clarissime, nostris

Cum populis, quorum invictas ad proelia vires

Armavit pietatis amor, iustumque coegit

305

Bellum inferre Asiae pro libertate piorum.

Tu modo, quod nobis sese nunc obtulit ultro,

Consilii si quicquam in me est, citus arripe et istam,

Quae tibi suspectos Gallos facit, exue mentem.

Hi tecum iungentur enim certare parati

310

Officiis, hostesque una depellere Turcas

Et proferre tui longe confinia regni.

Haec bonus Eumedes: nusquam tamen impia flexa est,

Aut commota in loco Thracis sententia regis.

Stat casus tentare omnes, quacumque paratam

315

Ostentat fors ipsa viam, spemque addit aventi.

Namque illum tantis aversum a rebus agebat

Invidiae dolor usque comes, generosaque pubes

Hesperiae antiquae, regnum paritura, decusque

Ablatum Graiis Arabum virtute tyrannis,

320

Terrebat suspensum animum, imperioque timentem.

Atque ita, consiliis postquam peioribus uti

Ipse volens statuit, melioraque reppulit, ultro

Eurytiona vocat, tacitumque educere porta

Imperat instructos pedites, quos candida circum

325

Vestis eat, retegens humeros candore nivali.

Dissimulet tamen interea se talia iussu

Moliri alterius, coeptisque insistere tantis.

Paruit Eurytion dictis: populumque sequentem

Sponte sua, Dirisque actum furialibus urget

330

Ad caedem atque animos cunctorum hortatibus implet.

Ite viri: vobis oblatum optabile tempus

Fortiter audendi est: nox intempesta tenebris

Vsque suis, coelo incumbens vos ad sua belli

Furta vocat: iacet hostis humi madidusque, tremensque:

335

Nec capere arma queat, quamvis velit, horrida passus

Frigora et insomnis partem vigilare coactus

Noctis ad extremam: nunc somno mergitur alto:

Infractosque artus stravit sub pellibus, ite:

Este viri, patriae memores: victoria nostris

340

In manibus: sibi quisque animos, viresque ministret.

Dixerat: atque illi, rapidi ceu flaminis aurae,

Qua data porta ruunt et spe sibi destinat unum

Quisque ducem, aut caesi exuvias iam praeripit hostis:

Seque cupit, speratque, suam qui primus in urbem

345

Victor ovans referat quaesitum ex hoste triumphum.

Vt, cum praecipites summo de vertice montis

Ima petunt aucti pluviis hyemalibus amnes,

Quos circumiectae moles et saxa retardant,

Triste fremunt, cautesque albent aspergine et ingens

350

Volvitur hinc atque hinc tumefacto gurgite vortex,

Impetus undantum donec praeruptus aquarum

Arctis incubuit claustris et vi via late

Perque humiles vicos, obstantesque acta per agros.

Haud secus Odrysia prorupit ab urbe iuventus:

355

Impatiensque morae rapidos contendere gressus

Speratam ad caedem demens pergebat et alter

Alterius celerabat iter; iamque ardua longe

Moenia Byzanti festina reliquerat alti,

Cum Fabaris, Clytiusque, ducum quibus ultima iussu

360

Credita contigerat serae custodia noctis,

Senserunt tacitae per amica silentia Lunae

Accedentem hostem, propiusque in castra ruentem.

Atque ambo. Arma, arma fremunt: concurrite ad arma,

O socii ferte arma manu: date tela, propinquat

365

Ferro accincta acies et, quae recludere vallum

Audeat, audenti ni tela opposta resistant.

Hae simul exceptae voces, simul excita pubes

Gallorumque, Italumque omnis concurrit ad arma:

Ac de more cavis castrorum in turribus hostem

370

Expectant stante alto super aggere, quo tum

Quisque loco veniens primum, quaque arce resedit,

Pontibus insidunt iunctis, densique tuentur

Loricam valli lento de vimine textam.

Ast Itali, Gallique duces Goffredus et acer

375

Appulus atque animo praestans Tancredus in unum

Convenere locum; queis se duo fulmina belli

Addiderunt omnis expertia corda timoris

Roberti, Stephanusque armis superare, manuque

Doctus et hostiles evertere fraude phalanges;

380

Nec non Tectosagum ductor Ramundus avita

Laude ferox, vi saepe tamen qui fretus aperta

Contuleratque manus, victosque fugaverat hostes.

Affuit et Medix, clarae cui gloria vitae

Dulcis erat tantum, ceu dedecus instar acerbae

385

Mortis; adhuc quamvis iuvenile inglorius aevum

Egerat assuetus cursu praevertere Cauros,

Aequalesque inter duram exercere palaestram,

Tum primum flava spargens lanugine malas:

Formosae sed enim decus immortale iuventae

390

Absciderat crinem, solidoque obtexerat aere.

Seque illi veterum generosa a stirpe Quiritum,

Queis post eversas sedes et moenia Romae

Vmbrorum populi se commisere regendos,

Progenitus, comitem venienti Vrsanius ultro

395

Addiderant forma et iuvenili aetate superbus:

Quique adeo magno magnis heroibus iret

Par animo et miro laudis flagraret amore.

Quare avidus factis illustrem extendere famam.

Vt primum tanti rumor percrebuit ingens

400

Incoepti, passimque Italis vulgatus in oris,

Contulit extemplo Dauni se in castra, volentem

Scilicet ex tanto pacis, bellique magistro

Discere virtutem iam tum, verumque laborem,

Praecessurus avos longe praestantibus ausis.

405

Hic igitur Medici paribus se passibus aequans

Contiguum laevo lateri conciunxerat, ut cum

Sustulit Oceani laetum iubar aequore vultum,

Aeraque illustrans radios effudit Olympo,

Si forte aetherius sese comes addidit ignis,

410

Aetherius Iovis ignis et ore affulsit honesto,

Incedunt rutili, tenebrasque et nubila vincunt.

Quos circumfusos acuens hortatibus heros

Goffredus breviter sic est affatus. Averem

Ipse quidem, o socii, fratrum generosa meorum

415

Pectora, in Arabias gentes firmissima coepti

Fundamenta pii, solos invadere Turcas,

Pellereque obsessa Solymorum ex arce: nec enses

Interea Graio foedari sanguine nostro:

Sed quoniam Euxini fauces transmittere Ponti

420

Non licet illorum multa sine caede; sequamur

Quo Deus et rerum series vocat una cietque.

Haud etenim vis ulla potest non iusta videri,

Cuius ope infensos tuti propellimus hostes.

Quare agite, o proceres, postquam Comnenius ultro

425

Non petit et vino credit, somnoque sepultos,

Quamprimum votis aliquem decernite vestris,

Qui properet celerem castris educere turmam,

Circumiens medios longis anfractibus agros,

Sentiat exclusos dum longe a moenibus hostes,

430

Ne faciles cuiquam pateant, tutique receptus.

Dixit et una omnes tanti sibi munus honoris

Deferri petiere animis et vocibus iisdem;

Graiorum, Thracumque dolos et verba perosi.

Goffredus sed enim splendenti in casside sortes

435

Misceri, ducique iubet. Dux Appulus urna

Exiit, isque Italos aversae a limine portae

Castrorum egressos latis agit avius agris.

Atque ubi iam Septem non longe a Turribus ire

Se videt, Ausonium deflectere protinus agmen

440

Imperat et versos a tergo invadere Thraces.

Illi autem interea densa testudine Gallos

Agressi iaculis primum, levibusque sagittis

Pugnam ineunt: alii scalis ascendere vallum

Obnixi et curvis divellere falcibus audent.

445

Hic Lycabas patre Argolico genetrice creatus

Ismaria, suetus qui fas miscere, nefasque,

Ausus erat Phylyres thalamum incestare novercae,

Ac tum Threicio Regi gratissimus unus:

Primus in excelsam coniecit lampada turrim,

450

Quae lateri astabat portae vagus ignis adhaesit

Parietibus summis: mox ad fastigia tecti

Ascendens, perque ipsa simul dilatus ab Euris

(Nam flabant, nilque illaesum, intactumque relinquit.

Tunc ille. O cives, Deus, en Deus ipse secundat

455

Nostra incoepta, inquit, quos non potuere pruinae

Illyricae, densaeque nives absumere et imbres:

Scilicet efficiunt obiecta incendia, ne se

Expediant, neve arma armis opponere possint.

Ite viri mecum, mediaque irrumpite porta.

460

Haec mea nunc primum valuis impacta securis

Recludetque aditus et castra inimica, dabitque

Corpora multa neci. Iactanti talia guttur

Aggere de summo iaculum transverberat ingens

Atque ictu costas veniens perrumpit eodem

465

Phradmonis Arcadii: Lycabam qui forte secutus,

Exul ob infusum fratri, natisque venenum

Venerat in Thracis regnumque, urbemque tyranni,

Haerebatque illi pediti pedes: egit utrumque

Ad mortem vulnusque unum, nox una, manusque

470

Vna eademque Orco sontes demisit et umbris.

Non secus ac gemini rigidis cervicibus angues,

Vere novo cum forte latent in graminis herba

Impliciti variis circum squalentia nodis

Pectora, si propius messor se contulit, ambo

475

Ilicet exolvunt sese, pariterque feruntur

Horrida porrectis edentes sibila collis:

Ille autem prato falcem supponere doctus

Vno utrumque caput venientibus amputat ictu.

Vulnere sic Lycabas, sic Phradmon stratus eodem

480

Abicere animos et verba minacia, primi,

Qui patrios fuso foedarint sanguine campos.

Ni prior Eurytion pugnae stimulator iniquae

Et fraudum tantarum auctor, dum fervidus instat

Molibus, eque alto raptas trahit aggere crates,

485

Percussus dura cecidisse tempora glande,

Effractoque sinum sparsisse et arma cerebro.

At reliqui, quorum infelix spe pectora inani

Luserat Eurytion, simul ac videre peremptum,

Concessere retro, namque illos grandinis instar

490

Saxa super, vastaeque trabes et tela ruebant:

Ac dextra, laevaque procul sine more furentes

Liventis plumbi glandes, celeresque sagittae

Emissae arcebant castris, longeque fugarant

Iamdudum exanimes atra formidine Graios:

495

Praeter eos, qui turbam inter, gemitusque, fugamque

Ad terram dederant perfossum vulnere corpus.

Nec tamen haec nulla sine caede incoepta suorum

Evenere piis. Nam dum super aggere turres

Castrorum hinc atque hinc properant absumere flamma

500

Iniectae et longe dant clara incendia lucem,

Eminus immissis una periere sagittis,

Quarum acies fuerat letali infecta veneno,

Iccius, Agravius, Contus, Celtillus et Aegeus,

Cumque Accone Clephis, prolesque Indonis Alauda:

505

Indonis, qui quondam inter regnavit Iberos

Praedives, sed enim rebus mox exul iniquis

Fugit inops procul ad fines et tecta Vocatum,

Tarbellosque Auscosque, Bigerronesque, coactus

Externo patrium Sicorim mutare Garumna.

510

Nervius hos, Atrebasque ferox, Morinusque sequuntur.

Traiectus frontem Morinus, laevamque papillam

Nervius: ast Atrebas intortae verbere fundae

Aggere semianimis fossam revolutus in imam.

Ipse tamen Charilas, Cyndesque et forte Hiempsal

515

Conferti ordinibus, pontes ut forte tenebant,

Sese oculis Graium certatim ex ponere pergunt,

Invitantque hostes ultro conscendere vallum

Et conferre manum et letum pro laude pascisci.

Eia agite, o densis solum confisa tenebris

520

Agmina, quid statis? Vos huc, vos orta repente

Lux vocat: en omnes imbrique, geluque iacemus

Torpentes passim, correptaque corpora flamma

Atque oculos caeci fumo comburimur atro

Et nusquam stabiles vestigia pressa tuemur.

525

Haec Auscus, bellis Auscus bonus, haec quoque gentes

Inter Aquitanas nota virtute Garumnus,

Tonsillusque ferox, nocturnaque praelia doctus

Orgetorix miscere manu et discedere victor.

Et simul ingestis multos in tartara trudunt

530

Aclidibus, sudibusque etiam, gaesisque, sparisque

Inque agmen suetus inferri hostile verutis.

Dum haec non una castrorum in parte geruntur,

Daunius a tergo veniens invadit Achivos

Aversos, Thracesque sibi nil tale timentes:

535

Atque odiis animum patriis accensus et ira.

En qui nos (inquit) caecae per tempora noctis

Appetiere dolis? Sunt, en sunt scilicet iidem,

Qui vestrum aspectum ferre et consitere contra

Epiro in media numquam potuere, sed armis

540

Devicti vestris campo fugere relicto,

Relliquiae infames pugnasque exosa iuventus,

Somnique atque epulis et lustris dedita pubes,

Ceu persaepe ferae deprensae in sedibus haerent.

Dixit et extemplo vagina interritus ensem

545

Diripit; illum omnes manibusque, animisque paratis

Praecipites primam in pugnam, caedemque sequuntur,

Inque aversa ruunt Graiorum terga: rapaces

Non secus atque lupi, quos alta excedere sylva

Dira fames, lucisque vagae mora tarda coegit,

550

Si quando longo pascentes agmine cervos

Ire vident, primum taciti vestigia ponunt,

Mox propius saltu simul exiluere, feruntur

Vna omnes: adiens hic illum eviscerat atris

Dentibus: ille alium traiectum vulnere fauces

555

Occupat et rabido discerpit viscera morsu.

Sic daunius, sic Ausoniae delecta iuventus,

Invasere aciem Graiorum in terga ruentes.

Atque hic ante alios ferro Boemundus acuto

Aggressus Sagarim (Syrii vetus incola Orontis

560

Ille erat et Turcis Daphnem patefecerat urbem)

Sternit humi, gladiumque adigit per colla volenti

Dicere, ni vocem pressisset vulnus euntem.

Huic etiam adiungit Cotylan, Phaestumque, Lycumque:

Quos Chromio Thraci Boeota eduxerat Arne:

565

Fortunata parens Arne, nisi Daunius ensis

Tergeminos vitae spoliasset lumine natos.

Iamque adeo extremum perruperat agmen et alta

Caede madebat humus, cum versae in castra cohortes

Se sensere premi, frustra sua coepta, dolosque

570

Conatae ad finem perducere: nec sibi Thracis

Limen ad Odrysium portae superesse receptum:

Quare avidus turbarum auctor, rerumque novarum,

Quo prodente olim regnandum accepit Alexis

Imperium et patria exegit Nicephoron in urbe.

575

Non armis opus est, non viribus, inquit Achillas,

O cives: quod quisque sibi, spesque una salutis

Suadet iter, celer arripiat, seque ipse periclo

Subtrahat incolumem nec vocem, aut ulla moretur

Iussa ducum: cladem ingentem namque Italus illinc,

580

Hinc Gallus fronti incumbens, tergoque minatur.

Talia dicentem, Graiosque in tuta vocantem

Opprimit acer eques portis emissus apertis

Atque illum agnoscens procerum corpore et armis

Indutum variis et clara voce canorum,

585

Accurrens Calabri generosa a stirpe Bryenni

Aegilus, impacto medium discriminat ense.

Ille cadit, multoque humectat sanguine terram.

I, nunc et dominos, scelus exitiale, potentes

Venali iam prode fide, data praeda iacebis

590

Alitibusque feris, canibusque voracibus, inquit.

Mox hominem exosus penitus crudelibus explet

Suppliciis animum merito pro crimine sumptis.

Inde abiens subit Alcathoum, iuxtaque Menaetem

Et Chromim et Peucum et proiectis Dorylon armis.

595

Ast alia de parte Italum dux Appulus ense

Latum limitem agit, totoque ex agmine lecti

Corporibus passim caesis, agrosque, viasque

Consternunt iuvenes, nec quisquam ex hostibus ausus

Praeterea Ausoniis inimicum obvertere pectus

600

Substitit, aut memor ipse sui, sociumve suorum.

Ergo illi veluti pecora inter inertia tigres

Qua se cumque ferunt, certo dant agmina leto.

Vt, cum prima aestas agros flavescere cogit,

Vividus et nusquam graciles alit humor avenas,

605

Nec pluvia nocturna sitim iam pabula sedant,

Omnia sed raucis resonant arbusta cicadis

Sole sub ardenti, postquam explicuere maniplos

Agricolae, frumenta metunt: iacet ilicet omnis

Fusa seges: campus sectis operitur aristis.

610

At pueri, Medix, Vmberque Vrsanius albo

Vectus equo, galeaque caput contectus uterque,

Ambo annis, animisque pares, quos Daunius heros

Accierat secum nocturna ad proelia ductos,

In confertam aciem gladios strinxere micantes.

615

Hippophilum Medix et Halorum Vrsanius, ultro

Dum verbis Graios, Thracesque hortantur et urgent

In pugnam, certoque loco consistere cogunt,

Interimit Medix demisso in pectora ferro,

At caput avulsum cervice Vrsanius aufert.

620

His alios, aliosque addunt et corpora gaudent

Fundere humi, gladiosque una maculare, manusque.

Vt primum gemini florenti aetate leones,

Postquam visceribus caesarum a matre ferarum,

Sanguineque expleri ventrem assuevere recenti,

625

Sylvarum egressi latebris. Patremque secuti,

Invasere pecus, laeti committere caedem,

Dant stragem atque avidi dentesque, unguesque cruentant.

Iamque Oriens totum radiis patefecerat orbem;

Cum tuba Goffredi iussu desistere coepto

630

Clara iubet, prohibetque ultra procedere pugnam.

Non huc, ut Graios patriis pellamus ab oris

Atque animum effuso saturemus sanguine Thracum

Venimus, o proceres, nobis satis inde, superque

Poenarum exhaustum, reliquis ad patria tutus

635

Moenia sit reditus. Dixit Goffredus et una

Assensere omnes, sed enim densata iuventus

Gallorum Ausoniis acies sociarat amicas;

Inque urbem invitis ductoribus acta ruebat.

Nuntius interea Regis perfertur ad aures

640

Odrysii et trepidis implet rumoribus urbem:

Scilicet innumeros cives cecidisse, ducesque

Et nunc Ausonios, cunctosque uno agmine Gallos,

Omnia quamprimum ferroque, ignique daturos

Adventare animis immani ardentibus ira.

645

Ergo alii ad portum celeres, navesque paratas

Tendere et ignotis sese committere Ponti

Cautibus, ac sylvis: alii tellure sepultas

Abdere opes, fidisque aurum mandare latebris,

Pocula, christallum, vestes, gemmasque nitentes.

650

Multi etiam sacris natos, sua pignora, templis

Credentes, miseris rumpebant questibus auras.

Nulla domus, via nulla novo non mista tumultu:

Hostiles quasi iam ruerent in tecta cohortes;

Atque antiqua Lygos flammis absumpta iaceret

655

Et flueret sanguis manantibus undique rivis.

Audiit exanimis, tristique exterrita fama

Irene, veterum claro sata sanguine regum.

Quae quamvis Thraci coniux optata tyranno

Contigerat, thalamumque volens, lectumque iugalem

660

Innumeros concordi animo sociarat in annos;

Graiorum ritus tamen usque exosa rebelles

Protinus a prima pietatem aetate colebat,

Quam prisci docuere patres; docet ipse per omnes

Terrarum tractus constanti mente colendam

665

Christicolum custos, immensique arbiter orbis

Romanus genitor rerum cui summa potestas.

Illa igitur postquam tantum impendere periclum

Graiorum, Thracumque urbi maestissima vidit,

Extemplo ad Superos palmas utrasque tetendit

670

Et genibus flexis, sparsoque in terga capillo,

Ante pias, quas rite domo interiore locatas

Virginis intactae partu sacraverat aras,

Procumbens imo voces e pectore fudit.

Diva parens, cui se totus patefecit Olympus,

675

Aligerumque chori sublimi ex aethere missi

Nocturnum insueto complerunt aera cantu,

Cum primum in teneras veniens se protulit auras

Filius aeterni patris: quem Nuntius ales

Militia ex alta lectus praedixerat olim

680

Intactam completurum tibi protinus alvum.

Si te umquam movere preces castaeque, piaeque

Vllius, auxiliumque ultro miserata tulisti,

Affer opem lapsis, Virgo sanctissima, rebus

Et procul o, tantam nobis averte procellam,

685

Coniungens belli percusso foedere in unum

Graiosque, Ausoniosque duces, Gallosque feroces,

Qua tota immanes Asia depellere Turcas

Possint et certam Solymis afferre salutem.

Audiit et tanti partem succedere voti

690

Virgo dedit: partem effundi permisit in auras.

Threicia ut Gallos, Italosque averteret urbe

Annuit at Graios furiata foedera mente

Iungere non vetuit, fraudesque ex more parare.

Namque ut erat pedibus nudis, lachrymisque decoras

695

Interfusa genas, thalamum maestissima coniux

Coniugis intravit, solasque ita fatur ad aures.

Non ego consilium, Dux invictissime Graium,

Afferre in medium veni: nec, si qua Senatus

Instituit concors, ausim impugnare: maneto

700

Immotum quicquid tua mens et certa voluntas

Immotum esse iubet (quamquam o) sed caeca sequantur

Maiores consulta patres, res poscere praesens

Praesentem me cogit opem, iam moenibus instat

Effusus castris Gallorum exercitus omnis.

705

Et, nisi suppliciis, precibusque represseris hostes,

Direptasque domos, spoliataque templa videbis,

Inque tuos adigi natos, mea viscera, ferrum.

Dixerat et lachrymis manantibus ora rigabat.

Atque illam verbis sic est affatus Alexis,

710

Arcanum occultans imo sub pectore sensum.

Iamdudum, o nostri pars iucundissima lecti

Irene coniux, cui summam credere regni

Et rebus spectata fides atque anxius in nos

Cogit amor, nec non ingens prudentia, certos

715

Misimus, hostiles precibus qui mitibus iras

Extinguant, pacemque petant et nomine nostro

Excusent tanto maculatam crimine noctem.

Quoque magis, quae nos volumus, confecta reportent,

Ductores una Gallorum adiunximus omnes,

720

Quos olim imperii fines hostilibus armis

Protinus ingressos acres cepere Liburni

Et vinctos misere novam Byzantis ad urbem.

Vnde hodie primum recluso carcere laeti

Discessere omnes, ostrumque, aurumque ferentes,

725

Munera principibus, farrisque albentis acervos,

Dona laboratae Cereris: queis addere visum est

De Methymnaeis liquentia vina racemis:

Nec non et domita nondum cervice iuvencos,

Tergique caesa suum, vestesque in vulgus inemptas:

730

Multaque praeterea, qua postulat usus et una

Ire sacerdotes omnes longo agmine iussi,

Suppliciis in morem populi, manibusque gerentes

Sublimem praeferre crucem: cui fixus inhaeret

Rexque, paterque hominum Christus Deus: eque repostis

735

Templorum eductas adytis, arisque verendis

Effigies Divum, vitae simulacra beatae;

Ossaque relliquias Procerum, cineresque piorum,

Pro clypeis, densisque hastis obtendere sacros

Et precibus certam, lachrymisque exposcere pacem

740

Nec tamen interea multo non milite circum

Servari obsessae muros mandavimus urbis:

Debeat ut iam vis non ulla externa timeri.

Aude ergo, o coniux, rebus confidere nostris:

Nec tantos tibi finge metus: mihi multa supersunt

745

Millia, quae campis ineant certamen apertis,

Si sit opus, patriasque domos tueantur et aras.

His dictis, Irene animum laetata recessit,

Quo se mane pius consueta ad sacra sacerdos

Indutum lino, tunicaque albente pararat.

750

Interea castris Gallorum egressa iuventus

Venerat Odrysiae vicina ad limina portae

Et fors ingenti prostratis ariete muris

Ilicet irrumpens tremefacta incenderet urbem,

Obvia ni patrum series et turba piorum

755

Nuda pedes, supplexque oculis lachrymantibus iras

Diminuant, positaque animos feritate retundant.

Nam quos nec procerum voces potuere, nec ulla

Iussa ducum subita revocare a caede furentes,

Excidioque urbis, ditisque cupidine praedae,

760

Cum primum videre Crucis venerabile signum,

Ardentes cecidere animi, compressus et omnis

Impetus et cuncti genua inflexere manipli

Abiectis ad terram armis (mirabile visu).

Hic vero laetis exceptus vocibus Vgon,

765

Et plausu, fremituque virum, sic laetus ab alto

Fatur equo. Non ista Dei sine numine certo

Eveniunt, qui nunc iras crudescere vestras

Non sinit et saevos quamprimum invadere Turcas

Nos monet: atque acres stimulos sub pectore vertens

770

Votorum immemores, animique incusat inertis,

Otia qui passim ducendo ingrata, moremur

Solvere Pontifici, quod iam promisimus et quod

Vnum se debere Deo mens conscia cuique est.

O socii, en vobis, quos dudum Argivus Alexis

775

Carcere conclusos summa retinebat in arce,

Adsumus incolumes cuncti, ferimus vicissim,

Quae tantis addant immensum rebus honorem,

Atque incoepta iuvent fidei concredita nostrae.

Namque offert rex ipse suas in proelia vires

780

Et facto unanimes sociari foedere dextras

Ipse petit, parsque esse cupit non parva laborum

Tantorum, nobis quos impendere videmus,

Cum primum Syriae fines exercitus intret.

His dictis acies confestim iter omne relegit,

785

Ductores comitata suos: illisque diebus

Trhreicias arces nullis et castra negatum est

Visere et Odrysios impune errare per agros.

Ipsi etiam in speciem contractae foedere pacis

Ad caenam proceres iterumque, iterumque vocati

790

Venere ex castris in regia tecta frequentes,

Hospitio et dubiis ausi se credere mensis.

At rex eventu rerum deceptus et expes,

Viribus indubitansque suis, timidusque futuri,

Vertitur huc animo atque illuc, placitumque recusat

795

Consilium in Thrace Gallosque, Italosque morandi.

Ergo alias imo vertit sub pectore fraudes:

Quarum ope se, Graiosque suos formidine solvat

Praesenti et proceres Arabis concedat in astus.

Iamque epulis inter citharas, cantusque peractis,

800

Postquam exempta dies placido sermone, poloque

Postera nocturnas Aurora fugaverat umbras,

Accitos ad se verbis affatur amicis.

Audite, o proceres, animisque haec figite vestris.

Turcarum (ceu fama fidem vulgata reportat)

805

Ductor ad Euphratem trepidus confugit, ut illinc

Evocet in Syriam Persas, Arabasque rebelles,

Versurus totas in vos uno agmine vires,

Quas vel in extremis oriens Sol aspicit oris.

Hinc igitur, Graio si qua est prudentia regi,

810

Si qua fides verbi, si quis rerum insitus usus,

Corripienda via est: ne qua mora tardior obsit.

Nos classem ingentem dabimus, lembosque paratos,

Tertia cum terrae lux orta retexerit orbem.

Quin et consilio tanta haec incoepta, manuque,

815

Auxiliisque novis, fulvoque iuvabimus auro,

Cum primum Syriis exercitus ingruet oris,

Invadetque altas Turcarum interritus arces.

Hanc ultro sine fraude fidem damus; hoc libet ambos

Foedere vinciri populos socia arma ferentes:

820

Communem communi animo oppugnemus ut hostem.

Dixerat et superi Regem testatus Olympi

In templum perrexit, ubi multo ante sacerdos

Facturus sacrum solemnem ornaverat aram:

Inque vocaturus demissam ex aetheris oris

825

Sanctam Auram, Graiorum Auram de more vocatam.

Quae simul ac populos perfecta ex ordine sensit,

Discessere omnes, seque in sua tecta tulerunt.

At rex Threicius multis comitantibus ibat

Nunc septem ostentans surgentem in collibus Romae,

830

Marmoreasque aedes, factosque ad publica circos

Munita, cum ludos exercet laeta iuventus:

Nunc templum aeratis centum sublime columnis,

Templum immane, ingens, gemmisque, auroque superbum,

Aequatum vasti superis opus aetheris oris,

835

Vix ope mortali, vix ullo imitabile seclo.

His etiam Pario surgentes marmore thermas,

Sublimesque arcus atque aere rigentia signa

Addit et Hippodromi spatia, immanesque colossos

Et tripodas Phoebi, serpentisque ora trifaucis,

840

Magnanimumque olim monumentum insigne Laconum.

Atque haec victore, inquit, posuere Pelasgi,

Vnanimis bello Medos cum Graecia fudit;

Et Pelusiacis raptos avexit ab oris,

Aetas quos Soli sacrarat prisca obeliscos.

845

Mox et multiplici substructum fornice pontem,

Nec procul astantem fulgenti ex aere draconem

Ostendens, matres celebrant ubi sacra Mimanti,

Subiicit. Hic steriles (Divi quae gratia) saepe

Senserunt gravidum laetae turgescere ventrem,

850

Ni precibus numen surdas obstruxerit aures.

Hinc portum invectos, similem cui nullus in orbe

Vidit adhuc, quamvis tutus secura Monaecus

Ostia, et immota iactet statione recessus,

Euxini iuvat angustas invisere fauces

855

Et loca delectis lustrata heroibus olim;

Quorum etiam nunc Hesperias vulgata per oras

Circumfert meritos fama immortalis honores.

Hic Amycum Pollux immani corpore victum

Tyndarides prostravit humi, Bebrycasque furentes

860

Amissum ob regem, ferro extinxere Pelasgi

Et laeti praedam ad naves egere recentem.

Fluctibus hic iidem iactati, atrisque procellis

Pervenere oculis orbatum ad Phinea, quem tum

Vexabant raptis epulis ex ore, manuque

865

Harpyiae immundo foedantes omnia tactus.

Sed gemini iuvenes, Boreae fortissima proles,

Obscoenas Erebi volucres pepulere fugatas.

Ipse autem meriti Phineus haud immemor huius

Edocet ignaros Minyas cursusque, viaeque,

870

Qua ratione queant truculentum irrumpere Pontum

Cyaneas inter cautes, dum fluctibus actae,

Altera in alterius frontem defertur et imas

Suscitat in coelum pelago exultante procellas.

Talia narrabat prisci non inscius aevi

875

Rex Thracum et proceres ad facta illustria, magno

Tantarum imprudens laudum inflammabat amore

Et simul Odrysiam laetos revehebat in urbem.