Bargeo Syrias 4
Other sections


Dumque ea consessu in medio fortissima heros

Commemorat, fidus coelesti ex ordine custos

Vnus, qui nutu Patris omnipotentis Olympi

Additus, imperium Turcarum atque arma turtur,

5

Intendens oculos coelo prospexit ab alto

Europae ferro instructos e sedibus omnes

Iam populos exisse suis, iamque arva teneri

Pannoniae et Scythicos compleri milite campos

Externo et totum proscindi classibus aequor:

10

Atque Asiae regnis immanem insurgere molem

Bellorum: fortesque peti tanto agmine Turcas.

Haec igitur secum dubio dum pectore versat

Et metuit, ne qua sublati clade repente

Aligerum cuncti nigrantum ad regna ferantur:

15

Moestus adit Patrem, cuius firmissima solum

Fundamenta manus iacens agit; atque potentis

Imperii sedem, si qua est, evertit ab imo:

Et procul assistens placido sic pectore fatur.

O, cui siderei servit plaga lucida coeli,

20

Aeternaeque uni mentes paremus ovantes:

Scit curae mandasse meae tua summa voluntas

Turcarum invictos populos, gentesque rebelles

Arabiae atque alios, quos in sua verba coegit

Iurare Abdarides et sub sua Tartara misit,

25

Seductos cerae cultu pietatis; ut aras

Infandas, facilesque ad turpia crimina ritus

Excolerent, natique tui praecepta perosi

Effugerent lucem et venturae gaudia vitae,

Ni caecae obsaret fraudi, tantoque periclo

30

Instanti tuus altus amor se opponeret unum.

Hos igitur, quos ipse olim tibi forte reservas

Incolumes colei nobiscum in parte locandos

Si tueor, causam tueor nostramque, tuamque.

Nam si Christicolas aliis, quibus ipse ferendum

35

Hoc onus, hoc proprium voluisti imponere munus,

Militiae aeternae Aligeris defendere fas est,

Cur mihi pro Turcis communem orare parentem

Non liceat? Precibusque Arabum fulcire salutem?

Nec quemquam tamen ipse veto vigilare faventem,

40

Cui debet: fovet ille suos, foveatque clientes.

Quos ego servari pariter cupioque, voloque,

Atque inter Turcas, tanquam certissima cultus

Adiumenta tui, vitaeque exempla beatae,

Versari incolumes, atrum ut post funus honores

45

Coelestum accipiant, ac praemia digna reportent:

Illi autem Abdaridum leges, ritusque nefandos

Abiiciant, arasque tuas et templa frequentent,

Edocti nullum esse alium, cui fidere possint,

Quemque mala sine fraude colant: cui vota, precesque

50

Concipiant, statuantque piis altaria templis:

Quemque salutiferum confessi numen adorent:

Atque humiles unum castas venerentur ad aras

Rite, tuum praeter natum, grave pignus amoris

Erga hominum mortale genus: quibus annuis olim

55

Sidereas arces, vacuique sedilia coeli.

Ille igitur populum, qui nunc exire fidelem

Gaudet in Arabios, dextrasque armare minaces,

Mecum una laetus finem si spectat eumdem,

Nec portu longe diversi erramus ab uno,

60

Vt quos ipse cupit servari, ego perdere tendam,

Quid prohibet belli tantam restinguere flammam

Summe Pater? Cur tam certo tot fortia leto

Pectora non arces? Cur, qui nunc instat utrinque

Interitus, caecisque dies mutanda tenebris,

65

Non potius dulcem constanti foedere pacem

Subducturam etiam multos heroas ab Orco,

In ferrum, inque aciem iam descendentibus affert?

Nam, Turcas si forte manu deleveris omnes

Ipse tua et nullus tandem superaverit atro

70

Excidio, quis iam potis exercere, suoque

Coget in officio gentes perstare sequentes

Iamdudum partae tutissima commoda pacis?

Quin ille potius (dicto procul exitus absit)

Otia, desidiamque animo (ni fallor) in omnem

75

Amoto procul hoste ruent: scelera inde profanis

Inter sese odiis suscepta admittere pergent

Et cultu et verae spreto pietatis honore.

Haec vigil Abdaridum custos sic ore locutus

Conticuit: solitaque abiens in sede quievit.

80

Ast alius, qui militia selectus eadem

Et Syriam et palmis viridem curabat Idumem,

Astitit ad solium Patris atque ita farier infit.

O Pater, aeterno qui mentem impulsus amore

Legisti nostro vigiles ex ordine certos,

85

Quos populis, quos cuique homini, quos urbibus et quos

Praeficeres regnis certa sub lege ministros,

Quandoquidem tu me voluisti e fratribus unum,

Esse cui sanctae custodia gentis,

Seligere et comitem miseris haerere, ducemque:

90

Qui nunc servitio Turcarum, Arabumque superbo

Oppressi longe a templis arcentur et aris:

Accipe iam voces, populos quibus aethera complet

Ille tuus, placidusque audi questusque, precesque,

Quas ad te statui perferre et quaerere supplex

95

Tantorum requiem nobis, finemque malorum.

E quibus haud equidem inficior te suesse frequenter

Innumeros, qui nostra iuvent, producere fructus.

His namque exercere bonos, punire nocentes,

Atque augere soles praemi spes inde futuri.

100

Sed miserum tamen huc illuc ferrique, rapique

Insontes, duraque premi sub compede vinctos

Et cogi simul infandos ediscere ritus

Et dirum dirae colere impietatis alumnum

Abdaridem: aut acres ultro dare corpore poenas:

105

Inclusosque tuae vexari moenibus urbis:

Ceu pecus et molles mediis in ovilibus agnos

Ore trahunt, manduntque lupi, quos longa coegit

E sylvis exire fames, dum rure profectus

Pastor abest longe, vel somno indulget inerti,

110

Nec nocturna canum servat custodia caulas.

Quamquam longa satis monet experientia, nullum

Sperandum esse hominem, cui, si semel ulla licenter

Degendae fuerit vitae permissa potestas,

Mens eadem perstet pietatem amplexa, nec usquam

115

Rectum animi inflectat; nam qui per lubrica pergit,

Haud semel in peius labi consuevit, humique

Oblitus iacet usque sui; ceu forte revulsus

Aerio scopulos decurrit vertice montis,

In praecepsque ruit: nec partem aversus in ullam

120

Flectit iter, donec fundo consedit in imo

Vnde potis vis nulla usquam removere iacentem,

Non Boreae, non torrentis decursus aquai:

Vsque adeo sedet immotus. Scio acerba meorum

Excidia et quanto coner noctesque, diesque

125

Inde alium atque alium praesens inhibere labore;

Ne quando allecti rerum dulcedine et una

Turcarum longa iam consuetudine victi,

In scelera et mores abeant, ritusque profanos.

Nec sum etiam, veri si quid mens augurat, ipse

130

Inscius inferna missurum a sede ministros

Luciferum, quo se rebus tibi in omnibus aequet,

Artibus atque dolis operam quamcumque daturos,

Servitio ne forte tuus, quo pressus anhelat,

Exeat et dominos populos fuget urbe superbos.

135

Atque haec si mecum, qui nunc tibi regna rebellis

Barbara commendat gentis, quod amica tuorum

Interdum celebrantem aliquem commercia diro

Servet ab interitu, quod tanta exempla secuti

Forte olim Turcaeque omnes, Arabesque receptent,

140

Agnoscantque tuum concordi pectore cultum;

Haec si mecum una fere consideret, idem

Commoda sectari parva atque incerta videbit.

Namque, ut multa tuae spargant pia semina legis

Christicolae Turcas inter, tamen impius ille

145

Abdarides magis atque magis firmatur in horas,

Inque dies crescit, cultumque nefarius auget

Ipse suum; magnamque trahens in Tartara secum

Partem orbis, medio fidens exultat Averno.

Nec tamen exosus Persasque, Arabasque feroces,

150

Everti una omnes ruptis radicibus optem,

Exitioque dari. Vincant, quos vincere fas est:

Et victi imperio discant parere bonorum:

Iustitiamque colant docti meliora, tuoque

Colla iugo faciles submittere mollia pergant.

155

Ac tu, mundi opifex et rerum aeterna potestas

Summe pater; Solyme populo si libera utrique

Afferet ad certae adiumenta salutis,

Affer opem magnis (tua laus erit unius) ausis

Et procerum pia coepta iuva: quos undique ab ortis

160

Convenisse vides patriis; et tecta, domosque

Deseruisse suas, Solymorum ut moenia tantis

Eripiantque malis: desertaque templa frequentent

Et substructa novis cumulent altaria donis.

Haec ille. At pater omnipotens sic deinde profatur:

165

Iamdudum, o vigiles mandata ad nostra ministri,

Quod libuit, placuitque semel, decrevimus ipsi,

Nec frustra decreta cadent. Vos munus obite,

Quisque suum; bello Syriae miscebitur orbis,

Purpureusque fluet multorum sanguine Orontes:

170

Et nunc magnanimis cedet victoria Gallis:

Nunc eadem ad Turcas vultu laetissima verget:

Ingratasque vices volvet; ne quaerite causas.

Ipse adero, cum tempus erit. Nec plura locutus

Annuit et totum nutu tremefecit Olympum.

175

Mox medio e coetu, quorum chorus excubat omnis

Vestibulum ante ipsum, primoque in limine portae,

Advocat Aligerum, fidamque affatur ad aurem.

O nostrae pars militiae dilecte minister,

Quem primos inter prima hac in sede locatum

180

Ad nutus praesto esse meos vis cogit amoris

Immensi et noctes suadet vigilare, diesque;

Vade age, Pannonias velox delabere in oras:

Maximus Ister ubi fines contingit Amantum:

Atque amnem adversos totum deflexos in Euros

185

Moenia sublimis praeterfluit ardua Curtae.

Impius hic Colomanus habet: cui frater avitas

Halmus opes, regnumque dedit male cautus habendum,

Ausus legitimae studium et suffragia plebis,

Testatamque diu patrum contemnere mentem.

190

Ille tamen posthac commissi criminis acre

Supplicium solvet nocti damnatus inerti.

Huc tu quamprimum demissus ab aethere summo

Fac populi, quos in nostros metus armat euntes

In Syriam, iam iamque Saum tranare parantes,

195

Mitescant, positaque omni feritate benignos

Exhibeant sese, nec coeptum obsepiat usquam

Vllus iter, certamque viam vetet ire: sed ultro

Venturis, quacumque potest, ope sedulis adsit.

Dixerat. Ille autem ceu fulgur ab aethere praeceps

200

Labitur: et dicto citius pervenit ad Istrum:

Qua medius totum cursu se vertit in Euros,

Lambit et antiquae sublimia moenia Curtae.

Hic regem somni expertem, curisque gravatum

Repperit et dubios volventem pectore casus

205

Bellorum, trepidumque metu: ne forte ducesque

Et proceres, quorum latis exercitus arvis

Insidet et populis bellum, excidiumque minatur,

Ni sibi ad Euxini fauces via libera detur,

Protinus infensi poenas cum sanguine poscant.

210

Ille igitur formam senis assimulatus Aquinci:

Cui templi et rerum princeps data cura sacrarum,

Atque fides habita in dubiis certissima rebus,

Sive instent belli, placidae seu tempora pacis,

Attoniti stetit ante oculos atque ora tyranni

215

Paeonis, inde imo rumpens e pectore voces.

Non nunc tempus (ait) dubio cum pectore curas

Versare et rerum ancipites expendere casus:

Hostis adest, non qui vacuos affusus in agros

Erret et e patria depellat sede colonos,

220

Ac praedas incautus agat: passimque vagetur

Longius a castris: sed qui sua signa secutus

Pareat imperio meliorum et iussa facessat.

Certa ducum virtus: iuvenum spectata voluntas

Et patiens pariter corpusque, animusque laborum.

225

Hanc tu, si sapias gentem, qua nullius usquam

Gloria se tollit maior vel pace, vel armis,

Praecipue deflens commissa piacula caedis,

Omnibus officii sensim lenire memento,

Muneribusque tuis; nam sic (mihi crede) quietas

230

Incedentum acies Gallorum et castra videbis

Ire viam et dapibus nusquam se pascere inemptis.

Haec memorans, vulgi strepitum, vocesque ruentis

Audiit ad portas urbis: quo praevia Gallos

Fama volat missos castris, qui moenia Curtae,

235

Paeonii sedem regis et limen adirent,

Bellique et pacis secum mandata ferentes.

Ergo introgressos iubet ipse in tecta vocari,

Seque locat solio residens Colomannus in alto.

Illi adsunt, regemque prius de more salutant.

240

Mox Senonum ductor Stephanus sic ore profatur.

Quod nos relligio Divum, quod certa voluntas

Effundendae animae pro libertate piorum,

Ac promissa fides, quod nos data dextera cogit,

Concordes bellum Turcis inferre tyrannis

245

Venimus et saevos Europae a finibus hostes

Arcere in montes Persarum, Arabumque cavernas.

Nec certe, cum communem pater urbis et orbis

Cogere Gallorum vires decrevit in hostem,

Pannonios, vellent qui tantum infringere foedus,

250

Impiaque Abdaridae stabilirent regna rebellis,

Insignes pietate viros, fore credidit umquam:

Sed potius, quod fas fuerat, quod fama ferebat,

Nostrorum aucturus numerum, viresque putavit:

Et bellum auspicio regis, ductuque potentis

255

Gesturos: cuius pietas gratissima coelo

Esset et in dubiis virtus exercita rebus.

Quem nunc praeponere coelestum in templa relatum

Et colimus, flemusque simul, si vixet, aperto

Exciperetque sinu Gallos, opibusque iuvaret:

260

Sterneret ipse viam: quae quaque in parte sequenda,

Aut vitanda forent, ultro nos ipse doceret.

Nunc tibi visum aliter: quando tot millia leto

Nostrorum, qui se dextrae Colomanne, tuaeque

Crediderant fidei, tua missa ex urbe repente

265

Agmina, contempta Divum pietate, dederunt.

Atque haec ipsa quidem scitatum venimus, an sint

Consilio confecta tuo; discrimen utrisque

Hoc solum ostendet, stabilis pax instet, an arma.

Hic dictis animo cunctantem atque ore tacentem

270

Aggressus rege. Non hoc sibi poscit, Aquincus,

Tempus, ait; nunc certa tibi est oblata facultas

Praeteritae caedis nullorum caede piandae.

Fare, age, quid dubitas haec tanti incendia belli,

Dum licet, externas longe depellere in oras?

275

Iungereque invictas constanti foedere dextras?

Talia finierat: cum Rex, cui nuntius ales

Iamdudum in Gallos animum, mentemque benignam

Addiderat, curasque e corde revellerat acres;

Attollens oculos, ore est sic fatus amico.

280

Si vestrum imperium, Galli, si vestra secutae

Iussa forent acies, quas hic Germania fudit

Innumeras, nostra arva suis viduata colonis,

Quae modo vidistis passim squalentia ad Istrum,

Dum coeptum properatis iter, bene culta niterent:

285

Nec misto amborum maduisse sanguine tellus,

Funera tot miserans populorum utrinque cadentum:

Sed potius laetos laeta excepisse amicos:

Et, quibus ipsa opibus poterat, iuvisse euntes,

Non adeo longe nostris disiungitur oris

290

Humanae iucunda comes clementia vitae,

Nec tam relligio longe supera alta tementum

Exulat hinc, vobis ut quicquam obstare velimus

Concordi in Turcas animo sumentibus arma.

Immo ego, ni regni novitas revocaret et anceps

295

Vulgi animus, procerumque odia et male grata voluntas

(Credite) non essem tanti pars ultima coepti;

Et data servarem patrui promissa, fidemque.

Postulat hoc a me causae commune periclum

Et communis amor famae immortalis et ingens

300

Genti honos: cuius praeclaro a sanguine priscos

Paeonii repetunt proavosque, atavosque suorum:

Inter qui Noarum quondam, Bargumque feraces,

Post acri direpta manu donaria Delphis,

Insedere agros Brenno duce et auspice Brenno.

305

Mox patriae sueti late producere fines,

Pannoniae populos omni ditione subactos

Pressere et victis leges ac iura dederunt.

Hac ortos patruus nos clara a stirpe volebat

Et patriae a tanta numerabat origine fastos;

310

Tauristasque et Scordiscos, Boiosque feroces,

Quae tum nomina erant, Gallos genere esse docebat.

Quare agite, o, uno nobiscum sanguine iuncti

Invicti heroes, dextris coniungite dextras

Atque animos animis et, quae contraria votis

315

Acciderunt nostris, hilares iam mittite et ipsos

Per patriae fines vobis iter omne futurum

Credite, quae tantis peperit vos inclyta factis.

Non deerunt, quacumque viam tendetis, amica

Hospitia: et dapibus mensae sine fraude paratis:

320

Perque agros, mediasque urbes, perque oppida tuti

Ingressus et nusquam ingens non copia rerum.

Haec ait: et geminas signis, ostroque superbas

Efferri e thalamo vestes et cingula bullis,

E solido bullis longe fulgentibus auro,

325

Apta iubet: nec non pretioso vellere martes:

Quas gens perpetuis Scythiae damnata tenebris,

Suetaque Riphaeas pedibus calcare pruinas,

Mittit Hyperboreis terrarum a finibus usque,

Ingentis pretii martes; his insuper addit

330

Aurea et Eois insigna pocula gemmis.

Tum vero, quando ille aliud nil maius habebat,

Goffredo iubet inclusum, fulvoque decorum

Aere dari sceptrum, cuius pars ima frementem

Desuper urget equum, Nili genitoris alumnum.

335

Parte autem in summa rostroque atque unguibus hydrum,

Quem pia defecto iandudum aetate parenti

Afferat, ales habet diris invisa colubris.

Atque haec (inquit) erunt nostri rata pignora amoris,

Ignaramque doli Gallis testantia mente.

340

Sic fatus, propere vicina per oppida certos

Dimittit, quorum monitu secura parentur

Hospitia: atque viae loca proxima rebus abundent

Omnibus humanae ad vitae spectantibus usum.

Aurigae interea ex altis Elasippus et Aethon

345

Veloces stabulis simul eduxere quadrigas:

Quae rapidis rapidas anteirent cursibus auras:

Et tutae acclivis superarent devia montis.

Aurea materies illis curvatur in arcus

Et iuga chrysolithis passim variata nitescunt.

350

Vlmeus est temo; duro circumdata ferro

Curvatura rotae, radiosque volubilis ambit,

Non ullis salebris, non ulla aetate domandos.

At procul expellunt pluviamque, imbremque cadentem

Arte laborare villoso e Castore pelles;

355

Quae currum inductae circumque, supraque tuentur.

His adduntur equi generosa a stirpe parentum;

Quales Cappadocis prope flumina Thermodontis,

Dum populos armis, dum cursu provocat Euros,

Antiopen agitasse ferunt atque Orithyam,

360

Inter Amazonias acies, turbamque sororum,

Effera quae Martem mentiri est ausa parentem.

Talibus auditis Galli, donisque receptis

Laeti abeunt Curta: pacemque in castra reportant.

Atque aliquis vulgo e medio, cum forte videret

365

Intextasque auro vestes, radiataque gemmis

Pocula, cornipedasque feros, pulchrasque quadrigas

Et sceptrum et captas Vrsae sub sidere martes.

O, quam magna (inquit) virtus; quamque inclyta fama

Gloria, quam tantis dignatur honoribus hostis

370

Barbarus, ac prece submissa veneratus adorat.

Et poterit tanti quisquam diffidere ductu

Herois? Poterit Turcarum horrescere vultus

Praeterea? Et rerum non expectare secundos

Eventus? Huiusque ingentia praemia belli?

375

Haec ille. Et defixa solo tentoria laetae

Collegere acies: avulsaque signa secutae,

Quaeque sua, incoeptum peragunt iter: aeraque longe

Sole sub ardenti radiis percussa renident,

Praestringuntque oculos spectantum: Eurique procaces

380

Cardine ab averso coeli petulantibus auris

Certatim versant, altumque per aera plangunt

Signa suis noscenda notis: quae scilicet una

Omnia sanguineo dirimit Crux sutilis ostro.

Ecce autem diris Erebi e sedibus ales,

385

Cornua cui surgunt summa infestissima fronte:

Triste rubent oculi: spirant incendia nares:

Et caput intorti lambunt pro crinibus angues:

Curvati in falcem dentes: informis hiatus

Oris: adunci ungues manuum: quarum una flagello

390

Insonat horrendum: piceam fert altera tedam.

His simul ac sontes animas in Tartara trudit

Impius, atque Erebo totum se condit aperto,

Contrahit in gyros et crebra volumina caudam

Obscoenam et terras tetris obnubilat alis.

395

Quaque iter intendit, nimbique, imbresque sequuntur,

Vrentesque aestus, intempestaeque pruinae,

Abruptaeque micant tenebrosa e nube procellae:

Verberat et grando fata laeta, boumque labores:

Ac mortale genus vexant morbique, famesque.

400

Ille autem veteres populorum exasperat iras,

Accenditque odia et reges impellit ad arma

Praecipites, secum portans letumque, metumque,

Inserit et paci, si qua est, nova semina belli.

Ergo huc Ammerice tum se referebat ab alta,

405

Ammerice, cuius nostro dirimuntur ab orbe

Et nobis adversa premunt vestigia gentes:

Templa ubi et innumeras positis altaribus aras

Ture adolent: Stygiaeque umbras et numina noctis

Caedibus, ac fuso miserorum sanguine placant

410

Regnatae passim Aligeris nigrantibus urbes,

Isque, ubi diversis Europae a partibus omnes

Arma manu populos sumpsisse ultricia vidit,

Quo regno spolient Arabas, iamque arva feracis

Pannoniae et Graium fines, Thracumque tenere

415

Victores, neque adhuc ollis se opponere quemquam,

Astitit indignans, una quod tanta coissent

Agmina: et unanimes in se, excidiumque suorum

Coniurasse omnes iam cerneret Europaeos.

Sic igitur secum. Quae nam socordia, quae nam

420

Tartareos invasit iners ignavia fratres?

Sublatae ne omnes causae, quibus Itala tellus

Foeta odiis in se converterat impia dextras?

Civilis ne adeo sunt obruta semina belli

Et tam certa tenet pax et concordia Gallos?

425

Tamque hilarem ducit pacata per otia vitam

Imperii quondam assertrix Germania, livor

Fortibus alterius coeptis non ullus ut obstet?

Sic ex regum animis penitus discordia cessit,

Vt vacet externas armis invadere gentes,

430

Abdaridasque meos patriis depellere regnis

Audeat? Et positas Solymis evertere sedes,

Lucifero positas sedes, ritusque sacrorum?

At gens imbellis, credo et nil tale timendum.

Non ne eadem Siculis nos haec iam depulit oris,

435

Exactosque procul remeare in regna coegit

Afrorum? Non victrici tot millia dextra

Haec eadem Abdaridum Ligeris prope fluminis undam

Fudit? Et innumeros caedis cumulavit acervos?

Nimirum bello vinci nequit: illa labores

440

Ausa subit duros: invictaque numen adorat

Illa suum, cultumque suum tutatur et auget

Quotidie magis atque magis; non ire periclis

Obvia, non aestus renuit perferre, famemque:

Ingrata nec victa siti, nec frigore cedit.

445

Absumptae ne igitur vires? Fraudesque, dolique,

Insidiaeque omnes et noxia crimina desunt?

Non dabitur Turcis (esto) concurrere nostris

Et Gallis virtute pari, non robore eodem

Pectoris et belli summam gerere artibus iisdem.

450

At dabitur populos odiis versare, dolisque:

Ancipitesque metus pavidis inferre tyrannis:

Infirmare fidem: dubiis confundere pactis

Foedera et hinc atque hinc raptare in Tartara praedas.

Seu sit Arabs, seu Thrax: numerumque augere nocentum:

455

Atque iter innumeris sedes praecidere ad altas:

Deiecti unde sumus (miserum) per vimque, nefasque

Tartarei fratres, summis invisa potestas

Coelicolis, iussique imas Phlegetontis ad undas

Exercere iram et tenebris dominarier atris.

460

His ubi sese acuit dictis inamabile monstrum,

Ardua deseruit coeli convexa, suasque

Demisit Stygias penitus se pronus ad undas.

Atque illic iratus adit moestusque, tremensque

Regnatorem Erebi. Laxa sedet ille catena

465

Vinctus et infesto summum petit aera catena cornu

Nequicquam et rabie consumitur usque furenti:

Quod neque claustra datur, neque vincla exire potestas,

Christicolumque animis varias intexere fraudes

Et superum regnis speratum indicere bellum.

470

It circum Aligerum pubes densata nigrantum

Et voces nutusque silens observat et audit

Illius: ac nusquam nisi iussa abscedit ab aula.

Tectum ingens, deforme solum, circumdata ferreis

Regia parietibus, quam septem ambire feruntur

475

Cocyti stagna alta vadis impervia caecis,

Et pice torrentes, atraque voragine ripae.

In foribus dirae effigies. Contemptus: edaxque

Livor et iniustae Veneris damnata Cupido;

Atque morae Furor impatiens aurique micantis

480

Sacra Fames, Luxusque vorax, et desidis otii

Importuna Quies; expesque Accessus ad umbras

Tartareas, tristisque sedens in limine custos,

Impellit flagris alios, aliosque coercet:

Et semel ingressos prohibet remeare sub auras

485

Aethereas, placitaeque iterum se dedere vitae.

Ergo illi caeno informes volvuntur et illos

Sulphureis demergit aquis niger Ales et unco

Corripit impacto: atque ardenti versat in igne.

Supplicii nullum desit genus et sua quemque

490

Poena manet, luiturque suo sub vindice semper

Quicquid apud superos sceleris committitur usquam.

Huc sese Ammericae veniens demisit ab oris

Aliger et propere portas ingressus apertas

Constitit ad solium, saevique inamoena tyranni

495

Limina et has imo voces e pectore fudit.

En adsum, o princeps tenebrarum, o maxime noctis

Arbiter, externis occulti a finibus orbis,

Quem neque adhuc veterum solers industria patrum,

Nec fors, nec casus, nec vis humana retexit.

500

Oceano disiuncta latet pars illa patenti

Et procul aversis penitus depressa sub Austris,

Navigiisque hominum, volucrumque impervia pennis.

Hic solido ex auro plenae tibi turis acerrae,

Sanguineque humano perfusa altaria fumant,

505

Hic tibi virgineum florem delibat et aufert

Impius, innumerasque preces et vota sacerdos

Concipit: hic uni magni tribuuntur honores

Et tibi abest: non fama illas perlatus ad oras,

Non dictis, factisve usquam, non nomine notus.

510

Ipse illic solus regnas: cultuque frequenti

Solus adoraris: solum te templa fatentur

Et maris et terrae, tempestatumque potentem.

Quod nisi quis fidens animo atque interritus ausis,

Herculeas manibus post secula prisca columnas

515

Vellat et Oceanum temerarius ire per altum

Audeat instabili dirimens vada fervida cymba

Atque intentato positas petat aequore terras,

Nec scopulos veritus, nec caeco in vortice cautes

Navifragas, flustusque perenni aestate calentes:

520

Illa tibi (si credis) opis non indigna nostrae

Serviet aeternum et supplex procumbet humi gens.

Omnibus hic lecti seclis immota futuris

Sacra canent pueri passim, innuptae puellae:

Vt se Tartareos ultro patiantur ad ignes

525

Mactari et sontes addici immanibus aris.

Verum illic dum regna tibi stabilimus, opesque

Maxime rex, cunctosque Indos in iura, fidemque

Cogimus esse tuam: peditumque, equitumque catervas

Gallorum unanimes, totamque sub arma coactam

530

Vidimus Europam cunctas effundere vires

In Turcas, Arabasque tuos, iamque agmina mille

Conventura simul properant ad littora Thracum:

Vnde Asiae limes brevibus disiungitur undis.

Hanc tu, si sapias, totam tueare necesse est

535

Imperii sedem et cultus cunabula nostri:

Perdendumve ultro statuas, tibi quicquid in isto

Paret adhuc terrarum orbi: quosque unus Avernis

Abdarides devovit aquis, ad sidera ituros

Doctrinae, vitaeque piae praecepta secutos.

540

Haec ille et vastas terrae implevere catervas

Tartarea pestes diris ululatibus: ut cum

Turba canum queritur stabulis inclusa Molossum;

Quam sibi dives opum iuvenis venator alendam

Curat, apros, saevosque lupos, ursosque daturam

545

Exitio, ut primum stellis languescere lumen

Coeperit et tenebras veniens Aurora fugarit.

Ergo illa interea noctemque exosa, morasque

Ingratas, variis resonat latratibus aedes:

Dissonaque in longum ducens lamenta, salubres

550

Abrumpit somnos miseris custodibus. At rex

Nigrantum Aligerum rabie fera colla tumescens

Horrendum intonuit murmur: quo protinus omnis

Intremuit tellus exterrita: nec minus altam

Substitit in montis faciem maris aequor et undas

555

Vorticibus rapidis trepidos effudit in agros:

Ipsaque perpetuos mutarunt flumina cursus

Et fontes petiere suos; immugiit ingens

Caucasus et celsi vertex subsedit Amani.

Postquam autem summis coeli gens exul ab Astris

560

Invidiae stimulis questus impulsa profudit

Et Phlegetonteis indicta silentia monstris,

Lucifer irarum volvens sub pectore fluctus

Constitit et solio ex alto sic turbidus infit.

Non equidem, o magni proles ignavia tyranni,

565

Cum mecum eiecti coelo cecidisti in ima

Tartara, vos inter veritus sum defore, qui cum

Hostibus assiduum belli certamen obiret

Aeterni memor exilii: quo cedere victi

Cogimur aethereas sedes mortalibus aegris:

570

Quas illi cantus inter, celebresque choreas

Militiae coelestis et inter gaudia numquam

Interitura tenent, segnis rata praemia vitae:

Cum tenebris nos interea voluamur in imis,

Immeritamque hosti poenam pendamus atroci.

575

Non equidem timui, quin tanti iniuria facti

Fixa animo, ultrices cunctorum accenderet iras.

Quae numquam genus humanum requiescere, numquam

Pace frui sineret; verum noctesque, diesque

Fraude lacessitum pugna exerceret iniqua:

580

Dum nos parta manu summo victoria coelo

Aequaret: nocti nostros addicere hostes

Nobiscum et poena victos cruciaret acerba.

Nunc autem video, quae vestra ignavia, vestra est

Culpa ingens: solitas desisse intexere fraudes:

585

Desisse unanimes hortari in proelia gentes:

Et versas turbare odiis urbesque, domosque.

Non pudet? O labes, o et turpissima nostri

Dedecora imperii, non vos pudet, ire quietos

Hesperiae populos in me, excidiumque meorum?

590

Ite procul viles umbrae: quid statis inertes?

Quis vos insolita tardat formidine torpor?

Flagitia et serae derisa piacula mortis.

Foedera si percussa, illo si nomine pacem

Compositam, cuius vim Tartara nostra tremiscunt,

595

Disiicere atque animos tantis avertere coeptis

Non sine ille unus summi regnator Olympi:

Quis vetat invidiae flagris accendere Graios?

Ac tentare metu Thracis praecordia regis?

Incoeptum qui solus iter remoratus euntem

600

Consilia et causas cessandi innectat opertas.

Dixerat; ast olli vario simul ore fremebant.

Incusare alios alii: reprehendere fratres

Aerios, quorum talis data cura labori est.

Dumque adeo ingenti iactant ea verba tumultu,

605

Exilit insultans Geniis e tristibus unus,

Infestus scelerum vindex et nomine Alastor:

Monstrum horrendum, ingens, quo non praestantius ullum

Irritare animos et crimina fingere belli:

Exilit: et ventis et fulminis ocyor alis

610

Se tulit ad superos Stygiis digressus ab oris:

Praecipitique petit Byzantia tecta volatu:

Et tacitum Odrysii limen, soliumque tyranni

Obsidet atque animum postquam persensit in omnes

Gallorum super adventu diducere curas,

615

Adstitit: atque locum nactus, tempusque nocendi,

Thatinno faciem similis furialia membra

Exuit: in vultus et se trasformat amicos;

Thatinno, faciem obscoenam cui foeda cicatrix

Turparat: truncaeque inhonesto vulnere nares.

620

Artificis mira sed enim mox arte refectas

Discolor obductae certo discrimine limes

Iuncturae sceleris poenam ostendebat aperti.

Olli oculi in longum porrecti ad tempora et olli

Turbinis in morem caput exurgebat acutum:

625

Et mentum umbrarat rigidis rarissima setis

Barba: supercilii species depressa iacentis,

In pectusque humeri contracti utrinque redibant:

Obtutu immotus, collo brevis et pede claudus:

Sed qui consilii unus bellique, domique

630

Auctor haberetur non futilis: esset ubi hosti,

Aut civi, aut fido fraus innectenda clienti.

Quae gratum in primis artes potuere tyranno

Reddere Threicio, cunctisque imponere rebus

Imperii, populo pariter, patribusque tremendum.

635

Cuius ut adveniens Erebo furialis Alastor

Induit os, humerosque sibi, faciemque manusque,

Nec non et vocem, gressumque effinxit euntis,

His regem aggreditur dictis et suscitat iras.

Dum tua sollicitis exercet pectora curis

640

Et metus et patriae vehemens amor et nova semper

In consulta animum nunc huc, nunc dividis illuc,

Europae extremis exercitus advena ab oris

Imperii fines nostri populatur inultos.

Ille quidem ficto praetexens nomine fraudem,

645

Dum sese, ut Solymis servilia vincula rumpat,

Aggressurum Asiam simulat, Persisque fugatis

Eversurum Arabum ferroque, ignique penates:

Nimirum illud agit tantis conatibus unum,

Vt Graios, quorum nutu nunc omnia parent,

650

Quaecumque Ionium complectitur aequor et ingens

Amne Saus gelidum refugit qua devius Istrum,

Imperio atque omni spoliet ditione: tuisque

Excutiat sceptrum manibus, iusque omne Quiritum

Occupet invadens armis. Ea sola cupido

655

Finibus e patriis Gallos exire coegit,

Non pietatis honos: ritus non cura tuendi

Vlla sui sedes, alienaque regna lacessunt,

Terrarum ut soli vacuo dominentur in orbe.

Sic olim Thracum fines aggressus et urbem,

660

Cum Brenno extincto Gallis dux additus iret,

(Nam memini saepe haec priscos narrare Triballos)

Arva Comontorius Byzantia coepit et auri

Vim magnam miseros iussit sibi pendere cives,

Defensa poenam pro libertate, quotannis.

665

Verum haec temporibus iamdudum oblita vetustis

Forte fidem, nulli facient exempla, sed illud

Scilicet indicio est, quali sit praedita mente

Gallia, vel quanta flagrare cupidine suerit

Regnandi, terrasque omni ditione tenendi,

670

Quod gens ista suis accommoda tempora rebus

Nacta olim imperii titulumque et nomen ademit

Per fraudem et patrio Graios spoliavit honore.

Et nunc servitio tendit premere ausa superbo

Thracibus hic quaecumque tuis regnanda supersunt.

675

Sed quid ego haec tibi nunc annalibus eruta priscis

Enumerans verbis onero nimis anxius aures?

Quando eadem Italia nuper nos depulit et nos

Illyriae et Macedum cunctis decedere terris,

Proh scelus et fines nostros sibi linquere adegit.

680

Ac nisi tum virtus tua sese opponeret ultrix

Threicii regni, regno premeremur inique

Gallorum et patriam nobis fleremus ademptam.

Cur igitur nunc non obstas conatibus istis

Nec molire moram? Si non virtute, manuque,

685

Artibus at saltem fallacibus; indue vultus

Atque animos, quibus imperio Nicephorus olim

Detrusus, summo sed enim tibi liquit habendam.

Ne dubita locus insidiis non defuit umquam.

Perge modo et qua se pandit via praevia fraudi,

690

I celer atque dolis populos everte superbos.

Sperne fidem, provolve Deos: mendacia vincant.

Ipse adero et nusquam vestigia pressa relinquam.

Vertam omnes me me in facies: nil prorsus inausum,

Aut intentatum patiar mihi, donec ad unum

695

Caedibus absumptos videam, morboque, fameque.

Hec ille et iam certa spe plenus Alexis.

Immo (ait) o rerum columen Thatinne mearum,

Iampridem ad nostras certos dimisimus urbes,

Oppidaque et pagos, qui si se forte facultas

700

Offerat audendi, pacemque et foedera rumpant.

Atque ex insidiis, ubi res ferat, agmen adorti,

Qua licet, hinc atque hinc inimicum excindere tendant.

Sin minus; officiis studeant vincire benignis:

Et non inviti poscentibus omnia praestent.

705

Nam si obstare palam sola potentia tantis

Non poterit coeptis, Arabas tamen usque iuvabit

Consiliis, opibusque suis, bellumque morando.

Haec ubi dicta dedit Graiorum ductor Alexis

Conticuit: flammisque novis praecordia sensit

710

Accendi: atque animum stimulis vecordibus uri.

Interea, qua parte Saus se fundit in Istrum,

Transierat laetus Gallorum exercitus omnis:

Arvaque Taurini, lucosque emensus opacos

Mysorum, sublime iugum superaverat Aemi.

715

Vnde hinc Adriacas, illinc Moeotidis oras,

Et Pontum spectare licet: brevibusque diremptas

Cycladas inter se spatiis: Asiamque patentem,

Cui late affusum magnis anfractibus aequor

Fluctifragum glaucis aspergit littus ab undis.

720

Hinc aliquis tractus, lateque patentia regna

Turcarum longe aspiciens. Proh dedecus (inquit)

Occupat Abdarides tantum terraeque, marisque?

Nec nos Christicolum, quos iam parere coegit

Ille sibi, nec nos memores virtutis avitae,

725

Nec patriae, cultusque pii miseretque, pudetque?

Scilicet id melius; bella intestina, necesque

Moliri inter nos, viresque absumere nostras

Nequicquam et saevum Turcarum increscere regnum

Inque dies magis atque magis radicibus actis

730

Altius, ad coelum tolli, pars caetera donec

Terrarum discerpta odiis et viribus impar,

Ingratis frenum accipiat: cogatur et una

Flagitiis servire novis, ritusque profanos.

Discere et in leges gentis iurare rebellis.

735

Talibus accensi dictis funduntur in agros

Odrysios, placido quos flumine lenior Hebrus

Lambit et aurifera dives foecundat arena.

Mox autem irriguam gelidis non unius undis

Amnis et auctoris dictam de nomine Orestam

740

Praetereunt laeti: positisque ad moenia castris

Byzanti, grates Superumque, hominumque parenti

Supplicibus referunt verbis: rebusque precantur

Optatum, qualem sperant ante omnia, finem.

Dumque sacris intenti omnes operantur et aras

745

Ante pias astant humiles: animoque labores

Exhaustos repetunt et secum iter omne revolvunt,

Adventare acies Italum conserta sequentes

Signa vident, tectosque equites fulgentibus armis,

Non procul inde ad se celerem contendere gressum.

750

Ergo incredibilis, cunctorumque aucta tumultu

Laetitia exoritur subito: seseque vicissim

Hinc, atque hinc acies animis et voce salutant.

Et tandem venisse locum gratantur in unum

Incolumes; ingens ferit aurea sidera clamor:

755

Quo septem Byzanti arces, quo ducta coronae

Triplicis in morem sublimia moenia ab imo

Contremuere solo: fluctusque repressit euntes

Bosphorus: atque iterum, post secula mille revulsae,

Inter se frontem Symplegades infregerunt.

760

At primi heroum proceres, delectaque pubes

Nobilium propere castis egressa reclusis

Sublimes in equis Italum ductoribus ultro

Occurrunt, dextrasque iuvat coniungere dextris.

In primis regem Ausonium Goffredus amicis

765

Excipit adveniens complexibus atque ita fatur.

Maxime dux, nostrarum in quo pars maxima rerum,

Curaque suscepti belli, spesque una recumbit,

En tandem ad fines pervenimus Hellesponti:

Metimurque oculis angusti littoris oras,

770

Per quas Argivum iuvenes transisse feruntur

Aurea de trucibus rapturi vellera Colchis:

Littoreque in medio pugna stravisse tyrannum

Bebrycium, qui se obtulerat venientibus hostem.

Quod si summa Dei vis, atque immota voluntas,

775

Has voluit primum virtuti opponere fauces,

Omen et iudicium belli, quodcumque futurum est,

Nos quoque Threicii regis videamus oportet,

Num fraudem, num vim iniustam superare queamus:

Et, quos insidiis (longa est iniuria) captos

780

Detinet et vinclis iamdudum et carcere clausos

Heroas, prima incoepti fundamina nostri,

Quod minime putat ille, manu repetamus et armis.

Ne tamen immeritos Thracas credamur adorti,

Misimus Odrysio qui bellum indicat Alexi:

785

Et cras, ni nostris properet parere petitis,

Vastaturum agros nos passim, urbemque minetur,

Haec Tullingus et haec contra sic Daunius heros.

Illum ego tot scelerum poenam debere suorum

Er reor et si quid recti mens concipit, opto.

790

Tu modo fac tecum statuas tibi quicquid agendum

Esse putes; ego iussa sequar; tamen usque cavendas

(Si qua fides) populi fraudes et verba Pelasgi

Expertus moneo; laudis gens invidia nostrae,

Invida virtutis ferro modo victa quiescet.

795

Atque haec dum secum vario sermone volutant,

Considunt acies campo, seque aggere cingunt.

Sole autem Hesperias mox decedente sub undas

Ter sonitum tuba rauca dedit: quo scilicet omnes

Admoniti genibus flexis et ad ardua palmis

800

Sidera sublatis Dominam terraeque, polique

Et matrem illius, nostros qui solus ab Orco

Vindicat atque oris animos coelestibus infert,

Voce salutarunt humili: precibusque peractis,

Depellunt dapibusque famem, mensisque reponunt

805

Vina: quibus laeti sedant curasque, sitimque.

Interea portas alii, vallumque, viasque

Obsidunt vigiles: alii defessa labore

Membra locant stratis: gelidaeque horrentia Lunae

Frigora et hybernos vitant sub pellibus imbres:

810

Optatosque petunt somnos, animosque relaxant.