Bargeo Syrias 1
Other sections


 

Petri Angelii Bargaei Syrias
Hoc est expeditio illa celeberrima Christianorum Principum
Qua Hierosolyma ductu Goffredi Bulionis Lotharingiae Ducis
a Turcarum tirannide liberata est

 

Hesperia acies, magnoque accepta Tonanti

Arma cano et variis exhausta pericula in oris,

Iactatosque diu populos morboque, fameque.

Quorum incredibili Solymis virtute reclusis,

5

Christicolae extremi potuere a finibus orbis

Visere deposita dubiae formidine vitae

Bethlema et Isacidis promissa parentibus arva.

Tu vero, cuius claro de lumine lumen

Exoritur nobis, tacitosque exsuscitat ignes,

10

Vnde altam afflati mentem coelestibus auris

Deferimus populos et habentes nubila terras,

Verus amor patris, natique aeterna voluptas

Spiritus, hinc atque hinc pariter qui profluis, et qui

Cuncta movens te tota hominum in praecordia fundis,

15

Mortalique doces ore immortalia fari,

Sancte fave, praestoque adsis ingentibus ausis.

Ac me, delectis dum sumpta heroibus arma

Dicere et Ausonias conor vulgare per oras,

Da, reges memorantem, altas evolvere causas

20

Bellorum et tanti narrare exordia motus:

Da, quoscumque animis diuturna silentia nostris

Exemere viros, revocare ad lumina vitae:

Nec tenebris, atraque ullos caligine tectos

Ire sinas, quos una sui fidissima merces

25

Sustulit ad coelum virtus, vastosque coegit

Traiicere Ionii fluctus, perque invia Thracum

Vnanimes gravibus caput obiectare periclis:

Cum miseras Asiae gentes, pressamque nefando

Eripuere iugo dextris victricibus urbem

30

Hanc, ubi sancta suis olim vestigia plantis

Impressit, vitaeque dedit praecepta futurae

Illa Dei soboles, certae dux ille salutis

Mundi opifex, nostroque uno pro crimine passus

Ludibria et poenas, letumque informe sepulchro

35

Excivit sese et manifesta in luce refulgens

Victor ad aetherei sedes remeavit Olympi.

Presserat insolitis nigri regnator Averni

Suppliciis omnes, latum qui quicumque per orbem

Terrarum CHRISTI cultum, nomenque professi

40

Suspicerent veros verae pietatis honores.

Et nusquam deerant ficto de crimine poenae

In miseros, nusquam Divum bene cedere sueta

Relligio nostras properabat linquere terras,

Europam, ditemque Asiam, Libyamque patentem:

45

Praecipue populos, quoscumque Aegyptus et una

Laeta palaestinis regio pascebat in arvis.

Illic dedecorum maculae et genus omne proborum,

Contemptusque acres, ignominiosaque passim

Dicta sequi, nec verberibus, nec caedis ullis

50

Parcere sed sanctae saevire in corpora gentis.

Quin etiam templa ipsa manu subversa nefanda,

Effusique aris calices atque hostia foede

Proculcata solo, raptusque in vincla sacerdos,

Dum se coelicolum Regi purissimus offert,

55

Attollitque oculos et sanctum numen adorat.

Quingentae aestates, quingentae ex ordine brumae

Transierant, nullusque aderat finisque, modusve

Christicolum adversis iam tot per secula rebus:

Cum pater omnipotens Solymorum ad moenia vertit

60

Vltores oculos, tacitoque haec pectore fatur.

En iterum infando populos Aegyptia tellus

Servitio, duraque premit iam compede nostros?

Impiaque assuetis deturbat honoribus aras?

Non ita namque etsi debent mihi plurima poenas

65

Ingentes seris nocitura nepotibus olim

Flagitia et certae subito sine vindice fraudes:

Extinxisse tamen populi scelerata rebellis

Regna iuvet: solioque alto pepulisse tyrannos,

Qui modo longinquos sese profitentur Erembos

70

Liquisse et Scythiae campos fugisse malignos.

Haec genitor, celeremque ad se vocat inde ministrum

Aligerum e coetu, sanctam qui protinus urbem,

Quique Palaestinos populos, Syriamque tuetur.

Vade age, fide vigil, quo iam pulcherrima rerum

75

Vrbs Iudaea suas altis in collibus arces

Ostentat mole ingenti et testudine templis

Marmorea augustum Nati complexa sepulchrum.

Huc praestantem animis et magnum ingentibus ausis,

Et miro impulsum verae pietatis amore

80

Advenisse virum Celtarum a finibus usque

Scimus et incoeptis, animus quae destinat, aptum.

Illi vita insons, illi suadela, leposque,

Et dictis vis acris inest: nec sanguine cretus

Obscuro, solum montis secessit in antrum,

85

Cum primum obduxit teneras lanugine malas,

Verum ut liberior cultum pietatis obiret,

Et mihi sinceros animi libaret honores.

Is nunc et macie confectos et obsita pannis

Membra ferens, supplex oculos ad sidera tollit:

90

Vtque velim finem miseris imponere rebus,

Ac tot suppliciis Solymos prohibere fideles,

Per mortem testatus et incunabula nostri,

Perque resurgentis factum memorabile Nati,

Cum fletu, precibusque petit; luat impius ergo,

95

Seu fit Arabs, seu Persa fugax, mihi sanguine poenas

Tantorum scelerum. Tu, quo succedere possint

Ocyus et mentem hanc nostram rata iussa sequantur,

I celer atque illum tacitis hortatibus imple.

Dic abeat quamprimum Italas delatus ad oras,

100

Nostraque Pontifici referat mandata: piorum

Concilium cogat, regesque inducat amicos,

Gallosque, Ausoniosque duces, fortesque Britannos,

Suscipere unanimes, tantumque capessere bellum.

Ipse ego nusquam abero. Dictis his Aliger altae

105

Militiae, ventis et fulminis ocyor aura,

Ilicet immensum rapidis secat aethera pennis.

Iamque inter nubes terras delatus ad imas

Aspicit innumeris viridantia littora palmis,

Sirbonisque lacum fluitante bitumine et orae

110

Oppida Sammariae geminas despectat Iamnes.

Mox et humi propior, qua se Galileae propinquae

Finibus insertat Syriae, supereminet ales.

Cervus atque undas amnis veneratur amoenas

Iordanis, sterilemque agrum, duraque salebra

115

Horrentem tractum, riguamque perennibus arcem

Fontibus, ingressus peregrinum heroa salutat.

O animos olim regum impulsure feroces

In bellum et flammas pro libertate meorum,

Ipse preces, fletusque tuos Pater audiit aequis

120

Auribus et populo praesens succuret egeno.

Tu modo, cum primum stellas aurora fugarit,

Surge celer, rectaque Iopes ad littora gressus

Tende: ubi iamdudum ventos expectat euntes

Navis in Italiam merces vectura Sabaeas.

125

Nec prius in Belgas et patria regna recurres,

Quam positam Arvernis Elaver prope flumen in oris

Vrbem adeas, sanctumque Patrem, qui praesidet orbi,

Hortantem populos ad bellum videris, huius

Laturos tanti mercedem et praemia facti.

130

Haec ait atque illum procumbere in ora volentem

Suppliciter, fletusque humiles, lachrymasque cientem

Deseruit, tenuesque abiit resolutus in auras.

At pius insolita laetatus imagine rerum

Surgit et aeterni veneratus numinis aram,

135

Has secum tacito fundit de pectore voces.

Summe Pater, cuius sedes stellantia coeli

Claustra premit, sic nulla usquam gens incolat orbem,

Quae laudes, nomenque tuum non tollat ad astra,

Et meritos confessa uni tibi reddat honores:

140

Cuius et in medio solus non pectore regnes

Et fieri videas quicquid vis ipse, iubesque

Non secus ac purae cum iam mortalia mentes

Exuerunt, labemque omnem exemere, luemque.

Da, Pater omnipotens, summo mandata referre

145

Pontifici, regumque animos accendere bello:

Adde et opes, adde et vires, quibus impius hostis

Pareat, aut multo vitam cum sanguine fundat.

Sic memorans, humiles properat Symeonis ad aedes:

Isacidae Symeonis, erat qui maximus unus

150

Christicolum princeps patrum, custosque sacrorum

Iura ministrabat populo, patriasque benignis

Hospitiis assuetus opes effundere, cunctos

Ipse domi Solymam peregre accipiebat euntes.

Ergo illum festinus adit, laetumque salutat

155

Laetus et ingentes volvens sub pectore curas.

Scis Symeon, scis ipse, inquit, quibus ante querelis

Res fratrum afflictas et tantae flevimus urbis

Excidia et magni polluta altaria templi:

Sume animos; tetigere Deum tua vota, precesque.

160

Ipse mihi, dum genua gravi titubantia somno

Forte labant, medioque tholi sub fornice victa

Procumbunt, clarus manifesta in luce refulsit

Nuntius aeterni referens mandata Parentis

Atque haec palmiferae cedentem ab littore Idumes

165

Ausonio patri narrare incendia iussit,

Cogat ut innumeros, armetque in proelia reges.

Tum Symeon: eadem ista mihi modo visa loquentis

Effigies, somnus lassos dum serpit in artus,

Aligeri effigies lachrymantem et multa timentem

170

Affari et fletum placidis compescere dictis.

Ergo age rumpe moras et te, quo prospera rerum

Tantarum series vocat atque aeterna voluntas,

Siste volens: Deus ipse bonis bonus annuit orsis.

Haec illi inter se vario sermone serebant:

175

Ac templum ingressi puro ter flumine frontem

Aspersere suam: sanctis ter fulsit ab aris

Flamma repens, templumque insueta luce replevit.

At petrus (namque ipse Petri pius advena noto

Nomine dictus erat) precibus, sacrisque peractis,

180

Coelestisque cibo mentem, potuque refectus,

Alta Palaestinae Phariis regnata tyrannis

Moenia deseruit, portumque, Iopemque petivit.

Nec mora mutati spatia in contraria venti

Aspirant flantes Eoi ab limine Solis

185

In puppim facilis salsas volat illa per undas.

Atque Aegyptiaci late maris aequora sulcat.

Iamque procul videt et Cretam scelerata secutam

Arma Iovis: summa qui pulso e sede parente

Mortali, est ausus Divum sibi poscere honores.

190

Exin Sammonii rupes, atque ardua montis

Saxa legit: dextraque Cason, celsamque relinquit

Carpathon et salebris duram Pholegandron acutis,

Mox Diam, Melonque illic gens Attica quondam

Extinxit miseros tenera cum prole parentes.

195

Nec non et rigidas Cranaes inamabilis oras

Praeterit: illicitos ubi primum infamis adulter

Tyndaridi dedit amplexus, castumque cubile

Polluit iniustae pariturum incendia Troiae.

Inde autem Maleae scopulos, undasque sequaces

200

Exuperans, placido cursu Messenia radit

Littora et Aenussas Euro impellente relinquit.

Illam etiam scopulosa Ithace mirata volantem est:

Miratae Ionios celerem percurrere fluctus,

Quae modo devictos testantur Echinades hostes

205

Thracas et undisono submersas aequore classes

Hesperiae scelerum poenas solvisse merentes.

Et vos Leucatae nimbosa cacumina montis,

Fulminibusque altam percussa Ceraunia frontem,

Protinus ingressam Adriacas vidistis in undas

210

Peucetios petere et tuto se condere portu.

Qualis ubi aerii summo de vertice saxi

Ilicet aurarum strepitu commota columba

Avolat et magni praeceps secat aetheris oras,

Et tandem patria laetam se turre recondit,

215

Sic illa, indomitum postquam tranaverat aequor,

Littus adit victrix, claraeque allabitur urbi:

Quam quondam (ceu prisca ferunt monimenta priorum)

Daedalides, omnemque agrum, qua Daunia tellus

Culta patet proprio ducens e nomine nomen

220

Fecit Iapygiam: seri sed deinde nepotes

Dixerunt Barium: primi unde insignia regni

Sceptraque, purpureosque habitus, sacrumque tiaram,

Sumere tum reges Siculique, Italique solebant.

Ergo ipsi optata tandem potiuntur arena,

225

Votaque solliciti persolvunt debita nautae

Nicoleo, cui templum altis sublime columnis,

Marmoreumque, ingensque calet fumantibus aris:

Et circum Arabiis permiscet odoribus auras.

In medio sacram testudo intercipit urnam

230

Aurea, quae Divi cineres atque ossa sepulti

Complexa, ambrosium summo de marmore fundit

(Mira quidem, sed certa fides) iniussa liquorem.

Huc pius ingrediens heros sanctissima primum,

Aurea pyxis ubi niveum complectitur orbem

235

Caelestis crusti, mysteria pronus adorat.

Mox humilis, supplexque altam contendit ad aram:

Ac pressa genibus terra sic voce precatur.

Dive, Myram Lyciae cui sex ex urbibus unam

Innumeris illustrem atavis, populoque frequentem

240

Insueta patres olim dant sorte regendam:

Qui puer et nutricis egens lactantis ab ipsis

Vberibus, quoties lux quarta et sexta refulsit,

Avertens faciem seras ieiunis in horas

Sensisti gelidae venisse crepuscula noctis:

245

Mox et opes patrias miseris largitus egenis

Sancta Palaestinae visis loca et undique navem

Iactatam ventis, agitatam et fluctibus atris

Ipse Deo supplex optato in littore sistis

Incolumen, saevique expertus vincla tyranni,

250

Post tristes casus, post dura incommoda tandem

Discedis, curasque hominum, terrasque relinquens

In coelum sublimis abis, unde arduus orbem

Despicis et tantos tecum miserare labores:

Sis bonus, o nostrisque fave, sanctissime, coeptis.

255

Dixerat et coelo supplex immota tenebat

Lumina, largifluo spargens sibi flumine pectus:

Sustuleratque ambas, quasi raptus ad aethera, palmas:

Cum senior, cui prima sacri custodia templi,

Curaque perpetuis adolere altaria flammis

260

Supplicis aspectu subito commotus et ore.

Dic nobis, dic hospes, ait, nomenque, genusque,

Quisquis es: et mensas hodie dignare paratas.

Namque diem solemnem agimus, quo maximus heros

Hinc abiit clara coeli in statione locatus.

265

Sic memorans, dextra apprensum in sacraria ducit,

Atque auro e solido solidas ostendit acerra,

Et pateras, calicesque graves, purosque lebetes

Vasa ministeriis, cultuque accommoda templi:

Ille autem admirans placido est sic ore loquutus.

270

Non equidem sine mente Dei, sine numinis aura

Adveni has primum terras et Iapygis urbem,

Quam victor populorum heros Patareius unam

Protegit et fidus praeses, custosque sacrorum

Ipse suis patrociniis tutatur egentem.

275

Iam Solymae manifesta salus, iam Persidis atra

Caede Palaestinis tepefient flumina campis.

Desierat fari senior, cum talia Alethes

Miratus magno scitandi ardescit amore,

Quae sit tanta salus, quae caede tepentia crescant

280

Flumina, quos ducat victrix Europa triumphos.

Subiicit haec igitur cupienti habitator eremi.

Non ullus (mihi crede) furor, non ulla futuri

Vana superstitio percellit imagine mentem:

Verum animo tanti praesens, fiducia Divi

285

Addita et Ausoniae felix adventus ad oras,

Quas ego concepi spes imo in pectore cunctas

Integrat et coepto suadet dare vela labori.

Namque Palaestinas nuper novus advena terras

Dum peragro et Solymae vestigia cuncta videre

290

Pressa Deo iuvat atque ipsi advigilare Sepulchro,

Et modo Carmeli montes, modo visere Idumem

Palmiferam et sacros Iordane ex amne liquores

Sumere, tum si qua est regio testisque, memorque

Mortis et exactae per tot miracula vitae,

295

Aut lacus, aut rupes, aditum perrumpere et ad se

Ire iubet: vidi eversas, proh dedecus, aras,

Templaque cornipedum praesepia facta ferorum.

Sed me dicentem iam deserat auricomus Sol,

Si foedas ignominias, si dura piorum

300

Exitia et saevos casus memorare libebit.

Exarsere ignes animo: subit ira ruentem

Vlcisci pietatem armis: scelera inde nefanda

Deturbare procul, nostrisque afferre salutem,

Immanis quos ipsa premunt regna impia gentis.

305

Ergo ego primores Solymae iuvenesque, senesque

Alloquor et miseris quae sit sententia posco.

Ast ollis (neque enim certae de dedere morti)

Iam dubitent, tempus siquando id postulet et res)

Omnibus idem animus populos e sede superbos

310

Deiicere imperii, saevosque expellere reges,

Aut ultro cunctos uni dare colla securi.

Haec eadem Syrii, quos flumine magnus Orontes

Alluit, Antiochi veteri cognomine dicti.

Haec Cilices, Lyciique volunt: haec Olbia, cuius

315

Ascanius placido perfundit moenia fluctu:

Nec qui Byzanti populo dominatur et unus

Obtinet imperium, qua se fera Thracia pandit,

Quaeque adeo Pelopis tellus circumdatur undis

Auxilium iam ferre neget sed viribus impar

320

Non audet lapsis Asiae succurrere rebus,

Expectatque tacens dum se Germania bellax

Excitet, aut Italum virtus miserata ruinas

Imperii, labesque graves, aut Gallia fortes,

Gallia magnanimum mater generosa virorum,

325

Cogat in arma duces, belloque ea regna lacessat.

Ac mihi versanti tantam sub pectore molem,

Nuntius in somnis alto delapsus Olympo

Constitit ante oculos et coepta capessere iussit.

Quare ego nunc primum vestras appulsus ad oras

330

Ausoniae ingredior reges aditurus et ipsum

Christicolum patrem, septem qui collibus urbis

Praesidet atque hominum mentes, sensuque potentum

Impellens stimulante Deo regit unus, agitque;

Desierat, cum longaevus sic infit Alethes.

335

Magna quidem, magna, o hospes, neque temporis huius

Coepta paras et ni me animi sententia fallit,

Nulla ope mortali, nullo superanda labore.

Namque inter sese divisa potentia regum

Infregit solidas bellorum ad munia vires

340

Iamdudum, imperiique Italos spoliavit habenis.

Si tamen haec audere potes, si fixa voluntas

Ista tibi, precibusque tuis Deus applicat aures,

Accipe quae primum studio suscepta, fideque

Perficias neque enim, tanti quem gloria facti

345

Certa manet, nobis haec intentata relinquas,

Exitus omen erit nam res opis indiga et uno

Vindice digna Deo coeptis bene gesta favebit,

Et spem non dubiam dubiis modo mentibus addet.

Hanc partem Italiae, belloque et pace potentem,

350

Imperio postquam patrio cessere Quirites,

Thracibus et Tiberis dominatum amisit avitum,

Externi tenuere duces nos ante superbo

Servitio oppressi iussisque, minisque Getarum

Parvimus nos saepe Arabum sumus impia passi

355

Imperia et victi poenas expendimus Afris.

Postremo dum compositis iam rebus avaras

Graiorumque manus et mores ferre protervos

Cogimur, atque animo placidas assuescimus artes,

Extremis orbis gentes in finibus ortae,

360

Inde ubi vicinam spectant Electrides Arcton

Insulae Oceano in magno, venere Chadeni,

Bastarnaeque truces et fortia pectora Cimbri,

Quos patriae, veterumque aetas ignara locorum,

Nec tamen ignota terrarum a parte profectos

365

Nostra haec Normannos invento nomine dixit.

Quippe ea gens Septem gelido subiecta trioni

Liquerat et campos et inhospita saxa Chalusi:

Ac post eversas ipsis cum moenibus urbes

Gallorum et miseris passim viduata colonis

370

Rura, ferox nostris regionibus intulit arma,

Nacta ducem magna virtute et fortibus ausis

Tancredum praestantem, opibusque et sanguine clarum,

Et forma insignem et numerosa prole beatum.

Namque illi fines, alienaque regna colenti

375

Bissenos natos faecunda creaverat uxor,

Edoctosque sitim in sylvis perferre, famemque

Saepe graves coeli tolerare coegerat aestus,

Saepe etiam pedibus rigidas calcare pruinas,

Immanes dum luce feras, dum nocte sequuntur.

380

Ceu sus innumeros limo durata nepotes

Quae post terga trahit, valles ingressa profundas

Decussae ingentes glandis populatur acervos

Et procul inde ursos fugat et genus acre luporum:

Solaque foecunda saltus et pascua sylvae

385

Insidet atque epulis pinguescere pergit opimis.

Ipse etiam genitor natis comitantibus, omnes

Expulit obsessis Insubrum e finibus hostes

Et vitreo quaecumque vado Ticinus et ingens

Eridanus, quaecumque vagus secat Ollius arva,

390

Abduaque et tenuis gelido cum flumine Rhenus,

In leges iurare suas devicta coegit:

Imposuitque iugum populis a littoris ora

Adriaci ad fines Samnitum et ab amne Phiterno,

Qua fluit in longum regio ditissima, adusque

395

Hydrunti et mollis cultissima rura Tarenti.

Nec satis haec Siculos Afris extrema luentes

Supplicia, hinc urbes, illinc populantibus agros

Defendit, peditesque omnes delevit, equosque.

Post etiam caede ingenti congressus iniquas

400

Prostravit turmas et funere mersit acerbo

Innumeros at tu dictis Argive maneres,

Pactamque victrici deferres praemia genti.

Mox veteris custos mori, legumque severus

Gessisti vindex regnum Roberte paternum:

405

Acri animo, claraque ingens virtute, tuaque

Ante alios omnes pietate insignis et armis.

Brundusium tibi se terra oppugnata, marique

Dedidit urbs, Graiis longe discedere iussis

Et tua Trinacrii venere in iura, fidemque.

410

Ac nisi mors tantis obsisteret invida coeptis,

Victrices superata manus iam Thracia, iamque

Barbara servitium quae gens minitatur acerbum

Europae (sic spes fuerat) sensisset et arma.

Quorum adeo veriti virtutem animosus Acarnan,

415

Et latrociniis, raptoque exercita pubes

Aetola, imperium dextrae subiere potentis

Vltroque omnes, ultro invicti sunt regia passi

Iussa ducis verum postquam discordia fratrum

Impulit inter se miseros concurrere cives,

420

Descivere omnes et nos liquere rebelles.

Nam soboles natu maior virtute secundus,

Haud aequo patiens animo, quod frater ademptas

Ferret opes, regnique unus poteretur habenis,

Italiam repetens victor dimisit Achivos.

425

Ac nunc germani saevo premit oppida bello:

Depopolatur agros: altaeque in moenia Melphes

Arietat, excidiumque urbi, populisque minatur.

Hos motus, ni forte parum Deus obstet amicus,

Comprimere atque iras primum sedare necesse est:

430

Quando hic militiae veteris grave robur, opesque

Ingentes, nec non classes, navalia, portus,

Vnde ad palmiferam facilis traiectus Idumem.

Vix haec fatus erat aevi maturus Alethes,

Cum se se ad templum victor Boemundus agebat,

435

Vota soluturus Divo, quae fecerat ante,

Nicoleo, ut caperet sine caede et sanguine Melphem.

Ergo aderat circum ducibus stipatus amicis,

Et corde et vultu quaerens a numine pacem,

Suppositum genibus pressit pulvinar et ambas

440

Ad coelum palmas humili cum voce tetendit.

O, qui coniectos Byzanti in vincla tribunos,

Damnatosque neci per fraudem et crimen iniquum,

Servasti incolumes, meritas tibi maxime grates

En agimus, laetique tuis advolvimur aris.

445

Ac tu, sancte pater, si, quod te poscimus, aequum est,

Si iustum gerimus bellum cum fratre, piumque,

Da positis odiis certo nos foedere iungi

Concordes, sumptisque ambos discedere ab armis.

Haec ille ut secum tacito sic ore precatus,

450

Surgit et ex ebeno nigranti, alboque elephanto,

Quam mira Assyrius fabricaverat arte Phraates,

Et cocco et denso famulus constraverat auro,

Augusta sese sublimem in sede locavit.

Mox alii circum proceres capita ardua nudi

455

Stabant, incoeptisque sacris intenta tenebant

Ora, sacerdoti linguisque, animisque faventes:

Heroemque omnes Lyciae, Pataraeque potentem

Orabant humiles, ducis ut fine labe iuventam,

Et vitam il longos facilis produceret annos:

460

Germanosque ira inter se, belloque diremptos

Concordes stabili fratres sociaret amore.

Mox autem precibusque piis, sacrisque peractis,

Occurrit venienti ultro longaevus Alethes.

Inclyte rex Robertiades, tibi gratulor (inquit)

465

Victori: atque istam, peperit quam vivida virtus,

Laetitiam rebus nusquam variantibus oro

Perpetuam, ut dulci placitam cum pace quietem

Nactus, in externos vires atque arma tyrannos

Convertas, Graiumque oras et littora Thracum

470

Imperio adiicias et barbara regna lacessas.

Quod virtus tua promittit: quod gloria gentis

Postulat, unde genus iuventus fortissime ducis.

Quodque adeo fuit invicti cura una parentis

Conficere et regni longe producere fines

475

Ausonii: populisque feris imponere leges:

Iuraque nobilium reparare amissa Quiritum.

Nam memini, cum Tarpeia de rupe rebelles

Deiecit cives victor, caesisque maniplis

Henricum, fautrix cui tum Germania fasces

480

Detulerat, procul urbe fugam celerare coegit,

Eximere oppressum longa obsidione, metuque

Pontificem, sanctaeque in sceptra reponere sedis:

Cuius ab auspiciis bello multo ante gerendo

Impositus, munusque obiens insignis honoris,

485

Bis Venetos, bis secum ausos concurrere Graios

Contuderat, geminasque imo sub gurgite classes

Merserat atque acie victor dimiserat Orco

Millia multa virum: iamque affectabat ad oras

Byzanti festinus iter, iam Thracia vastis

490

Concipiens animis invadere regna parabat.

Ipse ego, quem secum casus deduxit in omnes

Sacra ministrantem festis peragenda diebus,

Mirabar sublimem animum, mirabar et una

Ad decus intentum, stimulosque cupidinis acres

495

Egregiae et magnos curarum in pectore fluctus

Voluentem, quorum impulsu iam concitus ibat

Supra omnes, regnisque Asiae, Libyaeque ruinam

Molitus tacita capiebat gaudia mente.

Tum Robertiades lachrymis Boemundus obortis,

500

Haec, ait, haec nobis, quae nunc, pater optime, narras

Nota nimis, semperque animo genitoris imago

Fixa haeret iusta in Thraces capere arma monentis,

Atque Asiae campos bello vastare iubentis;

Nec semel ante oculos in somnis constitit ipse,

505

Qualis erat, facieque minax, vultuque severus,

Oppida cum prostravit humi Taulantia et arces,

Altaque Dyrrachii subvertit moenia victor:

Aut cum Cassiopes moriens prope littus, acerbae

Cassiopes littus, cunctarum infame sepulchrum

510

Virtutum, extincto quae tum periere parente,

Moerentem dictis consolabatur amicis.

Nate, tui effigies et spes fidissima patris,

Nate Italis, nate externis exercite bellis,

Tantorumque, adeo socius, testisque laborum,

515

Quos ego suscepi, quos nunc ego linquere cogor

Effusos (sic certa Deo, stabilisque voluntas)

Ipse vides, alacres quam te comitentur euntem

Ferro accinctae acies, quamque undique circumsistant

Agmina multa virum et nostri studiosa iuventus

520

Nominis, obscurae iampridem inimica quietis.

Haec tibi pacatis, qui nunc obstare videntur,

Hostibus, ingentem summis heroibus addet,

Imponetque sacrum capiti gavisa tiaram:

Quem modo longinqua Deus in regione paratam

525

Servat et impense per mille pericula rerum,

Perque adeo varios casus, durosque labores

Quaesitum, si vera olim mihi numine plenus,

Afflatusque Deo cecinit longaevus Ionas,

Spectabunt laeti provecta aetate nepotes.

530

Hac pater ingenti natorum accensus amore,

Ne regni causa Italici discordia fratres

Divideret, viresque adsumeret invida nostras.

Quamquam, o sed noxae, quarum persolvere poenas

Cogimur, innumerae mentemque, animumque benignum

535

Avertere Dei: qui nos amittere passus

Propterea tot regna armis quaesita, manuque

Invicti genitoris, avitae et robora gentis.

Verum haec, sancte senex, uni cui cura piandi

Flagitia et summi placandi numinis iram

540

Credita, si precibus non dedignabere castis

Exorare Deum, nostri, ut rerumque misertus

Extinguat clemens tanta haec incendia regni

Ausonii et coepti discordia semina belli:

Idem etiam fortasse viam monstrabit et altum

545

Sternet iter, sceptra evertens Orientes, opesque.

Vix, haec desierat fari, cum magnus Alethes

Subiicit: o ingens patris decus, o nova gentis

Gloria, quae nam in te regum fortissime primum

Laudarim? Pietatem animi, roburque iuventae?

550

An belli audaces, an pacis amabilis artes?

Omnia quae pariter seclis venientibus aetas

Suspiciens, pariter magnum super aethera tollet

Et tibi divinos famae instaurabit honores.

Non temere, astuteve aliquid fortissimus heros

555

Ipse tuus genitor, quod veri effoeta senectus

Acta metu solidas animi languescere vires

Senserit, extrema est titubans in morte loquutus.

Namque eadem aetatis sublimina prima ruentis,

Cum belli arderet studiis, persaepe canebat

560

Ista mihi de te puero non Appula tellus,

Non et Iapygiae, quae Daunia finibus haeret,

Iam capere hunc possit, cum primum adoleverit et se

Noverit haud usquam patriae virtutis egentem.

Et nunc si veri quicquam mens augurat, ingens

565

Tantarum nobis rerum est oblata facultas.

Namque hic adveniens Solymarum nuper ad oris,

Iudaea ex media ciet alta ad praemia reges

Ausonios, totamque Asiam promittere praedam

Non dubitat populorum uno vos ore vocantum

570

In regna et dominos cupientum expellere Turcas.

Haec memorans, ardorem animis iniecit, ut ultro

Christicolum cuperet narrantem audire labores.

Nec mirum: namque ipse Deus, qui pectora regum

Vnus obit, sensumque movens alternat et urget.

575

Iamdudum mentem divino afflaverat aestu,

Insuetoque imas accenderat igne medullas.

Ergo ait, o utinam summi regnator Olympi

Haec inter reges componat foedera et acres

Excitet Europae populos, quos conscia virtus

580

Ipsa sui stimulet tam iusta in bella, feroxque

Sponte sua pubes raptis sese induat armis.

Ipse ego, quem praesens germani iniuria versat

Immeritum, propriisque palam deturbat ab agris

Haeredem et summo secum contendere iure

585

Cogit, ut armatis in mutua vulnera dextris

Fraternos Italo foedenus sanguine campos,

Victas dedo manus victor, regnisque paternis,

Si modo quod memoras hospes venerande, sequatur

Foedus amicitiae, iam nunc discedere certum est.

590

Sin autem secus ac volumus, res cesserit et nos

Exitus ingenti de spe deiecerit omnes,

Tum tu Pontificem Romae exorare memento,

Litibus imponat nostris finemque, modumque,

Suspiciens uno dignam se iudice causam.

595

Quoque id commodius, nisi forte indebita posco,

Conficias, certos nostra hac ex urbe legemus

Quam primum, tecum quos dimittamus amicos,

Componi orantes constanti foedere pacem.

Interea (neque enim tantis conatibus instes,

600

Illorumque expers hominum, ignarusque locorum,

Quique adeo teneant Asiae vel regna, vel urbes

Vndique praesidiis et multo milite vinctas)

Dic age, nec cupidis notae tibi nomina gentis,

Cuius ad haec tenuis famae loca pervenit aura,

605

Auribus invideas, quique arma capessere contra,

Qui conferre manus, qui bello audere ferantur.

Haec Robertiades Boemundus at inclytus hospes

Ex alto repetens diri primordia regni:

Expulerat Parthos armis victricibus, inquit,

610

Imperii fines adoriri Heraclius ausos,

Auxilio populorum usus, quos incola terrae

Arabiae felix proprio de nomine dictos

Ipsa suo quondam Romana in proelia misit.

Militiae sed enim postquam, morumque periti

615

Bellandi cunctas didicere artesque, dolosque,

Ingentique aestu atque insueto frigore corpus

Durarunt, hostesque sua virtute subactos,

Disiectosque duces, desolatosque maniplos

Videre et moestas vertere in terga phalanges,

620

Descivere fide, seque adiunxere volentes

Imperii Arabum, tum primum in bella secuti

Abdaridem: quo non alter versutior umquam,

Seu sit opus aut varias populis intexere fraudes,

Deceptasve semel compellere ad impia mentes,

625

Eversorem Asiae, portentum immane, luemque

Excitam barathro, qui verum e pectore cultum,

Inque Deum pietatem omnem subvertere doctus

Et miseros imis animos damnare tenebris,

Dum simulat sese venienti numine totum

630

Afflari, mentemque Deo, sensusque teneri:

Ilicet ingenti, turbae rudis auctus opum vi

Aegyptum aggreditur, Syriamque in iura, fidemque

Cogit et eversos Persas belloque, fameque

Occupat, ac miseris ritus describit habendos

635

Sacrorum et faciles infanda ad crimina leges.

Inde igitur firmis legionibus undique septus

Iudaeam invadit, Solymosque oppugnat et urbis

Moenia, deiectis passim custodibus atrox

Aequat humi, populosque pios obtruncat et aedes

640

Templaque, quae CHRISTO transacta dicaverat aetas,

Excindit, sacratque sibi, pro dedecus, aras:

Infandas aras illic, ubi nuper IESVS

Vera Dei soboles, summique exemplar amoris,

Ad coelum monstrarat iter, sublatus iniquis

645

Iudiciis, duraeque cruci data victima, primi

Morte sua luerat peccatum immane parentis,

Infernas domos victor recluserat: illic

Fundamenta iacit diri teterrima ritus.

Vlla nec immemores etiam dum cura nepotes

650

(Heu labem sceleris numquam ulla in gente relictam)

Tangit et in populos vindex agit ira rebelles.

Sexcentos iam capta annos infamibus aris

Servit adhuc Solyma et culta in convalle Damascus.

Nec pudet egelidi Daphnen ad littus Orontis,

655

Quae populos CHRISTI de nomine prima vocavit

Ausa suos, nec non Biblon, Sidona, Tyronque

Oppressa cervice iugum perferre, suaque

Desperare omnes de libertate: nec ullam

Partem Asiae, magna quae non ditione prematur

660

Turcarum atque Arabum. Quando gens illa nefanda

Acta fame quondam Scythiae deserta reliquit

Et vitae ingrato quaerens alimenta labore

Ipsa suas operas Persis famulata locabat.

Sed simul ac iuvenum coetu florere, virumque

665

Coepit et instructas potuit secernere turmas,

In dominos ausa est proprios convertere dextras,

Atque acie fusis patrias imponere leges.

Sic Medos, sic Armenios, Cilicesque feroces,

Et Lycos, Lydosque manu superavit et audax

670

Intulit arma Arabis nec erat tum viribus aequis:

Congressi tamen in pugnam, seque inter adorti

Discessere pares, foedusque his legibus ictum:

Esset it his idem atque illis Deus, impius idem

Cultus et Abdarides unum modo numen utrisque.

675

Ac veluti par acre canum, cum valle latentes

Impulsi quaerunt odiis immanibus apros,

Saepe illi inter se rixam committere sueti,

Ambo animis paribus, paribusque aetatibus ambo,

Vndantes cohibent irarum in pectore fluctus,

680

Donec ad expositae direpto in tergore praedae

Pervenere dapes; subitas ibi protinus acti

In furias, pedibusque pedes atque oribus orae

Impliciti dubiae ruperunt foedera pacis,

Alter in alterius fauces, iugulumque ruentes

685

Mutua vulnificis laniarunt dentibus artus.

Atque hic ipse Asiae status est: haec denique rerum

Cunctarum facies, dux invictissime, quando

Iamdudum imbellis sua iura amisit Alexis

Graius et imperii vix ipsum a finibus arcet

690

Irrumpentem hostem flumen Tanaisque, palusque

Maeotis, Pontusque ingens et Bosphorus et quae

Influit Aegaeas dimissa Propontis in undas.

Quem tamen Europae si pars coniuret, opemque

Differat et regno, saevaque tyrannide pressis,

695

Praecipitemque, actumque procul fugere inde videbis

Ad montes Scythicos atque incunabula patrum,

Rursus et in caecas Arabum remeare cavernas.

Nam quis tam timidus, quem desperare coactis

Non pudeat tanti populorum viribus ipso

700

Defensore Deo? Cuius si certa voluntas

Christicolum rebus non adversata favebit,

Ipse ego mille acies peditum, mille agmina solus

Contemnam, aeriasque suis cum molibus arces.

Dixerat atque animo volventem talia regem,

705

Ararum et populi custos compellat Alethes.

Optime dux Italum, seclis decus addite nostris,

Quem modo stelliferi moderator maximus orbis

Opportunum ad nos, ipsoque in tempore misit,

His tectis quamquam angustis, quamquam hospite tanto

710

Indignis, pater ipse tuus successit et altae

Victor Iapygiae nostra haec ad limina adibat

Et tenues mensas et res dignatus egenas.

Tu quoque si contemnere opes, luxusque beatos

Nunc potes, ingreditor nostros, Boemunde, penates

715

Et dapibus laetus iamdudum accumbe paratis.

Sic ait: actutumque hilares ex aede profecti

Vna omnes abire donum seniores Alethae.

Hic ipso in medio, quo se spatiosior aula

Explicat, antiqua ex cedro, laevique cupressu

720

Induerant mensas niveis mantilia villis;

Et mira picti pendebant arte tapetes

Parietibus: quippe impositas ex ordine plagas

Aegypto textrix depinxerat aemula, primum

Flumina purpureo currentia tota cruore,

725

Sanguineos etiam rivos et stagna, lacusque.

Praeterea (horrendum visu et miserabile) siqua

Vasa domi privos olim servantur in usus,

Omnia cernere erat tetro fluitantia tabo.

Strataque mox querulis ranis adoperta viarum,

730

Obsessasque fores, obsessa cubilia, nec non

Consumptum omne penus turba accedente loquaci.

Ipsi etiam culices tellurem atque aera magnum

Complentes, hominumque genus, iumentaque passim

Laedere et impressis maculosos dentibus artus

735

Livere: ac magnas muscarum implere catervas

Atria nobilium, thalamosque, aulasque patentes:

Quadrupedesque feras grassantem extinguere pestem:

Vlceribus periisse homines, periisse videres

Quicquid habet pecudum regio ditissima Nili:

740

Vsque adeo magnae magni stant caedis acervi.

Post quae fulminibus summus circumsonat aether;

Verberat et grando sata laeta, boumque labores

Et subiti e densis descendunt nubibus imbres,

Pinguiaque innumerae populantur rura locustae:

745

Quae virides avido segetes absumere morsu

Pergentes, strictim detonsa novalia linquunt.

Parte alia caeca nigra caligine nubis

Contectas terras credas horrere perennes

Aeternae tenebras ventura in secula noctis.

750

Postremo, quae prima usquam sunt edita primis

Partubus et prima in lucem venere, diemque,

Sive sit ancillae, seu regis amabile pignus,

Seu pecudum foetus, misere sublata iacebant:

Turbaque Pellaei luctum male sana Canopi

755

Miscere et tantis haerere incredula monstris.

Haec dum oculis, animoque ingens simul hospes et heros

Mirantur, pueri magnis a patribus orti

Dant manibus lymphas et candida lintea puris.

Tum vero supplex animis atque ore sacerdos

760

Adstitit, inque preces solemnia verba resolvit:

Summe Pater rerum, nobis qui cuncta benignus

Suggeris et varias largiris egentibus escas,

Adsis o praesens epulis et numine lustra

Ipse tuo hunc coetum et castae convivia mensae.

765

His dictis sedere omnes, dapibusque paratis

Iniecere manus laetique medentia siccis

Faucibus hauserunt generosi sobria vini

Pocula, festivo tempus sermone trahentes.

Interea cithara praestans Minturnus eburna,

770

Minturnus, quem Fibreno cum flumine Liris,

Dum fugit exosus nemora inter opaca profanae

Antiquos ritus et sacra horrenda Maricae,

Miserat instructum numeris atque arte magistra,

Invicti cantat laudes et maxima Mosis

775

Facta ducis, tacitosque ortus, ut conditus alveo

Pertenui, in summo primum fluitaverit amne:

Vt puerum virgo saevo prognata tyranno

Regia servatum matri mandarit alendum:

Vtque domi acceptum, postquam primoribus annis

780

Accessere dies, ceu natum amplexa, fovensque

Ingenti cura, studioque eduxerit omni.

Addit et Ogygium cum ferro obtruncat et alta

Littore Niliaco contectum occultat arena:

Cum fugiens odium saevi Pharaonis et iram

785

Tutus ad Arabios se contulit advena fines

Et magno genitas septem Raguele puellas

Tutatur praesens, sumptisque ulciscitur armis

Solus et infestos fugat ipso a fonte latrones.

Inde autem, iussuque Dei, monituque reversus

790

Aegypto in media sumpta miracula virga

Edit et Isacidas misere servire coactos

Eximit imperio dominorum atque amne relicto

Arsinoe oppositam ad ripam deducit ovantes.

Intentansque manu non enarrabile rami

795

Robur, Erythraeas undas disiunxit ab undis:

Littoreque adverso potitur, quem pone sequentes

Currusque et turmas equitum, peditumque cohortes

Demergunt fluctus, coeuntiaque aequora in unum.

Haec vates, citharamque una cum voce repressit.