Bonifacio Veronese Annayde 2
Other sections


Inclita prosapies, cui vicinaque caelo

Ac coniuncta deis et proxima facta supernis,

Moribus ac prime omne spectacula spectans,

Orta tribu Iuda productaque stemate David,

5

Par cui non natura tulit visura nec unquam

Huic equale fuit gessuraque machina nulla,

Vnde tibi tante prefulxit nominis omen?

Vnde tibi? Que causa datur? Quid? Gloria Proles

Ex uno atque una tumet superadderis omni

10

Esse rei quam mira tui iam fata fuere.

Quis pean fuit? Ille gradus sic undique felix

An famosus erat vel lucidus, an quis eorum?

Quid? Tunc ascendens tam nobile qualis et ille?

Illius en heros prod<i>ens orizonte corusco!

15

Qui tunc aspectus et simplicitatis honores

Et que iudicii sententia prodita divis!

O placidi cursus et lete gratia sortis!

Quam pulchre facies et terminus aptior illis

Qui terre spirant et causis omnia condunt.

20

Non hic defectus nullusque retrogradus ibat,

Non hic mutus erat, conbustus sive sinister;

Quisquis, ut arbitrii est, gaudebat in ede deorum

Aut ve bonis coniunctus erat vel regna tenebat.

Hinc sua queque mera statione vel ordine stabant

25

Sidera cumque anima mundi vos illa vel unus

Spiritus ille Dei, te teque elegit ubique

Ac ex te nasci voluit clarissima pubes,

Et rerum solidata basis, virtutis et heres,

Iam Deitas ubi, facta caro, ventura quiescet.

30

Principium cuius Ioachim conductor ovilis,

Ingenuus totusque vacans armenta fovere,

Multiplicare greges pecudesque bovesque iugales

Addere, sicve bonis concrescere visus ut olli,

Ne foret ebrayca quisquam de gente, subortis

35

Cursibus annorum longeque implentibus astris,

Lustratis domibusque poli versoque meatu,

Et similis patiensque magis nec sanctior illo

Nec miserator eo. Nam dispensator eorum

Quos Deus huic dederat, sollers ille omnibus ibat,

40

Omnibus inpendens pupillis, omnibus addens

Solamen miseris divasque colentibus aras,

Conservans famulis quicquid restabat et ipsi.

Hec autem spatio quindeni temporis orsus;

Qui, cum vicenis foret evolventibus annis,

45

Annam, iudaica conceptam stirpe serena,

Cepit in uxorem; quam maximus ille patronus

Ysachar genuit. Cui non fecundior usus

Conceptus sterilisque magis fuit alvus in illa

Acfectu natura errans nudataque prorsus

50

Quattuor elapsis lustris, unde omnis ob ipsam

Affinis merens fuerat. Mestusque maritus

Accessit templo, demisso lumine, munus

Huic solito de more volens offerre. Sacerdos

Increpet et templo propellens, talia fatur:

55

"Hinc, maledicte Deo, properes exire. Quid immo

Ausus et huc audax nimium delubra subisti?

Te Deus et fatum deiecit sorte bonorum,

Nec tecum fortuna fuit sub prole creanda;

Factus es obprobrium populis, illusio genti.

60

An miser ignoras quod, quem Deus expulit, orbis

Non minus expellit? Gentes quoque fata secuntur

Et mundum fortuna trait, variabilis usque

Ac anceps ingesta ruit sub pondere vasto".

Sic ait. Inde pudens excessit limina templi

65

Mox Ioachim, languensque animo pastoribus ivit,

Armentis secum motis, uxore relicta,

Despectaque illa. Terras alienaque regna

Poscit montanus, habitans agrestibus arvis

Ignotisque locis; ubi noluit ille videri

70

Ac nosci, quinis latitans ibi mensibus actis.

Anna tamen, confisa Dei penetralibus almis,

Ingreditur consueta sui pomeria campi

Et fletu percussa gravi gemituque doloris,

Extulit in celum lumen; nidumque volucris

75

Passeri cumque genus vidit tremuitque videndo

Applausitque Deo fuditque oramina summis

Celicolis supplex et vocibus hiis fuit usa:

"O Tu, summe Parens, cui parent omnia quique

Intuitum prestare tuum non desinis ullis,

80

Aereis equidem pennis avibusque polinis

Producis natos (tibi nam benedictio presit),

Inde tuum lasseque mihi que spreta colonis

Nec cesset sterili fecisti velle benignum

Civibus atque meis assum miserabilis ipsa,

85

Ac, proprio deserta viro, sic clauditur alvus,

Sic uter in fructum non redditur, immo refusus

In nichilum meus ille redit neque prole tumescit;

Nec peperit, nec visa fui gaudere puellis

Vsquam, set, foribus clausis aulaque reclusa,

90

Interius latui talamo proiecta rubore,

Sepius et karis cellata occultaque totis

Vicinis, nullusque fuit qui credere penas

Meroresque datos posset simul atque pudores".

Hec dum fata foret, mox angelus astitit illi:

95

"Vltra iam noli, noli veneranda timere

Atque queri magis Anna queri: Deus annuit ipsi

Audiit atque preces. Est -inquid- gratia tecum.

Tuque tuo genuisse viro te crede relicto;

Replevit fuditque tuum sub germine ventrem

100

Humano. Tibi Nata aderit mirabilis evo

Et populo laudata omni". Tum territa surgit,

Tum lectum quasi fusca petit, quasi strata recumbit

Et modicum turbata iacet famulamque vicissim

Evocat; ast illi illa indignata ferebat:

105

"Quid vult sermo huius? Sic virtus clausit olimpi

Ecce uterum (quod non homini sit fas tibi fari),

Vt neque sit facies facies tua recta sub orbe

Celorum nec mundus eam queat ecce videre.

Quid demissa ergo petis et vis improba voce

110

Voce tua, sic?" Illa tacet nec verba resolvit;

Ast audita silet secumque in pectore servat,

Dum sperata sibi veniant et vota mariti.

Ast hinc formosus Ioachim preluxit ephebus

Elocutus: "Cur non remeas uxoris ad edem

115

Atque tuos revidere lares?" Cui talia laxat:

"Quisquis es, ignoras causas uxoris et actus;

Ac ne verecundos templi tristesque recessus

Ac sinodi risus ludibria visaque plebe

Enormesque actus inhonestaque fata repensa,

120

Absurdumque nephas et vulnera, qualia numquam

Discedent animo nec nostro lumine qualis

Despectus. Quid plura? Scies hec omnia: turme

Atque senes referent". Sic retulit angelus autem:

"Surge -inquid- properaque domum, tua gaudia tolle,

125

Vxoremque tuam gravidam liquisse recordor".

Pronior assurgit Ioachim vescique precatur

Hunc, epulis et adesse suis insistit. At ille

Sacrificare Deo iubet et que apponere mense

Debuerat Domino tradi. Sic paruit. Hora

130

A sexta in nonam iacuit prostratus et horans.

Mirati veniunt famuli curruntque videre

Prodigium terraque levant et brachia ponunt

Submittuntque manus et querunt qualia versent:

An fuerit morbi casus vel sincopis ulla,

135

Aut quid inesse queat, quis missus celitus honor

Aut stupor anve lues, lethes subrepserit ulla.

Ille nichil. Rursus somnis apparuit illi

Angelus: "Ecce tui bona que percepit egenus

Ac pauper fructum reddent tibi tempore qualem

140

Non reges ullique duces ullique prophete

Viderunt nec secla hominum sensura ferentur,

Nec ventura manent". Quem postquam sompnia linquunt,

Exilarat certusque rei sic redditur atque

Conscius efficitur veri. Pastoribus illud

145

Enarrat; suadent reditum, spatioque dierum

Viginti sua tecta petit coniunxque propinat

Occurritque viro qua presidet aurea porta,

Angelico monitu. Quem cernens, comminus egit:

"En ego que vidua fueram sterilisque manebam!

150

Non sum, non ultra dicar neque lusio fiam.

Nam iam concepi; neque vir meus unicus ultra

Incurret divis sacri convicia templi,

Nec deiectus erit, nec fabula murmure vulgi,

Nec patrios cultus exibit et exul in horas

155

Externas tendet, set erit possessor Helie

Et felix civis; sibi totaque pulchra placebit

Ierusalem, sua nec coniux oblivia planget

Illa viri neque vir castum relinquet amorem".

Vlterius sic fata, redit, solisque sub ora

160

Lucidiore gradu lucis parit Anna Mariam,

Quoque poli recto currentibus ordine divis,

Omnis ubi celi concordia facta sub ipsa.

Et tunc virgineo scandebat cardine Febus

(Sub quo reperimus Christi natale fuisse),

165

Arte data numerisque Arabum superumque meatu,

Equatisque astris et in hiis pronostica veri

Iudicii dantes maturo tempore partus

Mensibus expletis nonis, ubi ianua Christi

Et Christi fecunda Parens dicetur et aula,

170

Cuius semper erit nomen vulgataque fama

Atque superstitio pulcerima lata per evum,

Perque omnes zonas longe. Post tertia vero

Tempora, post lactis data nutrimenta liquentis

Hanc, iuxta votum, templi petiere parentes

175

Tradere. Que propere cum pervenisset ad altos

Ascensus templique gradus, velocior ulla

Alite festinat, festinat ut omnis in ipsa

Miretur presul, cursu conducta decenti;

Inde scalas repetit. Tunc psalmum condidit Anna

180

Atque prophetavit, laudes et cantica promens.

Inde Maria operi sirico divisque vacabat,

Odis proficiens quasi plena etate fuisset.

Cuius splendebat facies ut quisque stuperet

Ipsius intuitu, cuius perfectio nulla

185

Maior erat. Nam lege Dei, virtute nitebat

Ex aliis: pia quippe magis pietate refecta,

Purior hec puris, humilis superaddita cunctis.

Daviticis metris horis intenta diurnis

Nocturnisque diu stetit, et tot sedula sedit

190

Et sollers sapiensque fuit. Sibi risus in ore

Non inventus erat, non visa in vultibus ira,

Set Deus in lingua semper micat eius et ore,

Cumque salutabant acties proneque cadebant

Astabantque illi laudantes queque sub ipsa.

195

"Gratia sit celi Factori" -talibus inquid.

Et quid longa canam? Victu moderata manebat;

Exclusis reliquis, partem quam ceperat ara

Impendit lasis, victu contenta superno,

Celesti nutrita cibo, quo corpore virtus

200

Emanat, quasi manna fluens ex aere puro;

Sic ut ea paciens egerque et languidus omnis

Perciperet curam curamque salutis haberet.

Abiathar vero, contemplans singula secum,

Hec que fiebant et virtus qualis ab illa

205

Exibat census et munera grandia templo

Obtulit, ut genito talem concederet eius

In sponsam dotemque suam sortemque dicatam.

Instatur; negat at fieri, connubia rumpit,

Talia commemorans: in celum raptus Elyas

210

Virgo fuit, iustusque Habel conscendit ad astra

Virgineum servans cultum. Lex obstat et ordo

Pontificum certabat ibi sub lege mariti.

Nuncius inde Dei sic dixerat: "Ecce: columba

Ex cuius virga processerit, ille Mariam

215

Accipiet. Iubeas ex omni gente cohortes

Huc virgas afferre manu". Paretur et illi;

Conveniunt templo, virgas manibusque tenebant

Hinc ac inde viri, tante miracula sortis

Ordine spectantes quodcumque habiturus venisset.

220

Nec fuit augurus fortuna nec ipsa columba

Egressa est virga. Vnde almus ibique sacerdos

More suo sacris indutus vestibus, aras

Ambit et accinctus campanis circuit omnes,

Invenit atque virum cui non sua virga manebat;

225

Ecce Ioseph iustus magnaque etate dierum;

Cui presul: "Quid agis latitans, Iosep? Accipe virgam".

Cui Iosep: "Et ne seni dabitur sors apta puelle?

An Deus illudet?" Virgam capit. Inde columba

Egreditur. Stupet inde senex latitatque per edem.

230

Conclamant alii: "Quo quo tua fata tulisti,

Fortunate senex? Que gloria facta sub annis

Antiquis? Fuit illa tuis melioribus usae

Quam credant. Faciem converte videre decoram

Ac mundi lucem divinaque munera celi.

235

Oblitus esne Abiron, Dathanve Chereve, beate

Sole Ioseph semperque memor, qui dum pia summi

Affugerent precepta Dei periere sub illis".

Cumque hec audisset, tremuit Iosep, anxius factus;

Accipit in propriam sibi, virginitatis honore

240

Servato. conservat eam; comitataque tendit

In partes ususque domus qua virginis aula

Reucha quidem, Sephora et Susanna, Habigea Rachelque,

Lanificumque paratur opus sibi purpura, bissus

Diversumque genus cocci linique, iacinti

245

Miscendique offertur eis. Quibus undique partis,

Queque suum cepit pannum, set sola Maria

Purpureum tractare tulit; cui tota katerva:

"Hec regina aderit mundi fortasse vocata

Quod tractanda sibi debetur purpura soli,

250

Quam fuit ausa suis manibus pretollere nobis.

Illa sibi linquatur" agunt. Quibus angelus inquid:

"Non erit incassum vestri sic sermo relictus,

Nonve fatigatus frustra, set verior ulla

Ecce prophetia fuerit dominabilis usque

255

Atque super faciem terre pelagique profundi

Diffundetur ibi populis et gentibus orbis,

Sidereisque polis prelata et turribus ipsis

Regnabit soliumque Dei sibi sola tenebit".

Finit. At ipse pater, cuius virtute poema,

260

Octaviane, tuli, gaude, cum nomen adores

Ac te subscribas titulis illius et aris

(Tempus erit quod forsan eris meritorius illis),

Hoc solo contemptus eas quod Virginis acta

Permissum recitare tuo sub nomine vati,

265

Meonides numquam, grandeva nec Heneis usquam

Nobilius finxit. Cessent a lege poete

Hac yspana suo requiescat Cesare fama,

Subticeant alie quecumque ex ordine, pice

Sulmo recumbat; ibi dormitet thebays urens.

270

Et iam nostra diu valeat Verona superstes,

Noster Atax flubiusque placens et Arena iocosa;

Que nam karuleos distinxit Marte triumphos

Cesaridumque neces et horrida prelia regum.

Et credant quia vera fuit recitata Talya,

275

Historie celebrandus honos, ut visio vera

Indicat, ac ultra cesabit apocriphus error,

Inscius atque stilus, tu quem Florentia mundo

Edidit, acceptum quem Roma beavit honore

Cardineo, cui regna placent. Quid denique, queso?

280

Hoc etiam contentus eas, dum laurea surget,

Virginei ascensus edereque et nomen honoris

Eterni, qua tu poteris cognoscere motus

Ipse vaporosos, pluvias ventosque furentes

Grandineosque imbres, rores gelidasque pruinas

285

Atque vivos tonitru caudas flammasque cometum

Illorumque genus novum tellure solutum

Corporibusque Deum radiis et lumine sparsum

Quorum scire licet gracili vestigia penna

Materie quamvis nostre non illa recurrant

290

Hec ut preco rogas dum lacius illa videbis

Primus enim verum sat detestabile surgit

Interimens fructus, reges et regna ferire

Ausum, naturam signi quo splenduit audens;

Inde ferox flammam rapidumque cenaculum et ignes

295

Insequitur radios tropicivaque pertica magnos

Emittit milles campos furialis apertos,

Agreditur leges mutans caudaque nocivus

Apparens dominusque ascone funeris auctor

Cesaridis regnatque audax et flavus in alto

300

Vespere quamquam extra zonam fera pertica primum

Severit aurora potuit velut arte videri

Hacve sitim duramque famem vastosque calores

Matutina tibi parat ast aurora minatrix

Prodit at argentum pingues tibi proferet annos,

305

Hinc rosa mutabit melius data tempora vite

Hac nigra fumificos protenderit ardua cursus

Aspicies et ibi cum plenius ipsa canemus

Vernales animas, lucentia lumina lune

Ethereosque globos super ut monumenta potentium

310

Steliferosque axes ac aurea pictaque tecta

Ac fluxus alios et cause regna supreme

Naturasque horum, virtutes atque vigores

Et vitas fortesque actus stabilesque recursus

Motoremque suum qui possidet omnia nutu

315

Queve more tenera nobis in arundine parcens

Dum tua gesta canent nostre perspecta camene

Quicquid et imperii gessisti tempore sevi,

Quicquid et armigeris ducibus bellisque peractis,

Quicquid in atri odii turbis versantibus ira,

320

Vndique perfrendens fidei bellamine sacre,

Vt leo cuncta premens furiis succensus et estu

Bellorum, qui nulla pavet necis agmina cursu.

Ergo potens equare tue dignabere mitre

Hoc opus, hoc magnum, hoc incompensabile munus;

325

Et tanto contentus eris. Nam quando liquescet

Fama ducum regumque simul tua fama vigebit

Et mecum gaudebis ibi sub lumine vero.