Rocco Boni Austriados libri quatuor 4
Other sections


Tum procerum media Cyllenius ipse corona

Constitit, et rursus coepit sic voce profari.

Vos hic audistis divino carmine laudes

Caesaris invicti, dignae et virtutis honores.

5

Nunc pia veridicae deproment fata Sybillae

Austriaci Regis Ferdnandi sanguine nati,

Qui regit aeterna populos in pace Bohemos.

Tum pius Austriadum percurret Phoebus honores,

Et decus excelsum plectro cytharaque sonanti.

10

Vestra tamen Proceres quo mens sit certa futuri,

Nunc adhibete precor, vestrasque attollite mentes.

Dixerit, inde sinu culto facieque serena

Fatidicos inter coetus longaeva Sacerdos

Persica divina profudit talia voce,

15

Vt novus hic Caesar solio Ferdnandus in alto

Imperii bello Turcas saevosque tyrannos

Vicerit, et demum Pylii post Nestoris annos

Laetior aetherei conscenderit atria coeli,

Maximilianus erit praesens, qui numine dextro

20

Imperii sceptrum fastigia et alta tenebit:

Nec tantum Europae caput hic fortissimus heros

Proferet, at cunctis terrarum partibus orbis;

Quo duce sancta fides, pietas, astraeaque virgo,

Et pudor et virtus toto regnabit in orbe.

25

Lux erit hic tenebris et nocte iacentibus aegris,

Et genus immersum caeca caligine solvet;

Principe quo foedum scelus et contagia culpae

Gens sub utraque domo Phoebi, geminoque sub axe

Abluet, et Christi sacro de fonte renata

30

Accipiet lumen divinae et dogmata legis,

Quisque Iovi properet solemnes dicere laudes.

Pax erit et toto Saturnia secula mundo.

Tunc Hellesponti virgo sic fata recenset.

Maximilianus honos, decus, et spes unica

35

In quo vera fides viget atque heroica virtus,

Imperii ad summi titulis accedet honores.

Comprimet hic hostes ferro flammaque furentes,

Collaque ductorum magno captiva triumpho,

Qui tot Christicolas vinclis et carcere caeco,

40

Compressosque tenent, et funera dira minantur,

Dux trahet, et partis decorabit templa trophaeis.

Proteget Heroes decus et sua iura tenentes:

Et post barbaricas praedas, partosque triumphos,

Hic sibi terrarum subiectum viderit orbem;

45

Imperio cuius plaudent super aethera pennas

Victrices Aquilae, bello et procul orbe fugato

Pax erit et toto Saturnia secula mundo.

Tum Cumaea sacro cecinit sic ore Sibylla.

Carolus Imperii quondam cognomine Magnus

50

Extulit ingenti sublimia sceptra triumpho,

Hostiles hic fregit opes, atque arma repressit,

Atque fuit toto meritis celebratus in orbe.

Rex erit hic maior titulis et fortibus ausis

Raptaque Barbarico victor feret hoste trophaea.

55

Ipse ad utrunque polum, Titani et vespere ad ortus

Proferet Imperii fines terraque marique,

Et dabit hic populis aeternae gaudia pacis.

Munera ferte pii sacris solemnia templis,

Pax erit et toto Saturnia secula mundo.

60

Mox Lybica afflatu rerum non inscia virgo

His Procerum laetis implet sermonibus aures.

Magnus Alexander toto notissimus orbe

Vicit, et ingenteis prostravit milite campos,

Et domito claros deduxit ab hoste triumphos.

65

Maximilianus erit cursu sic victor in omni,

Erigit hic fasces, titulos, atque ampla trophaea,

Perdita et ingenti solvet formidine secla;

Postque triumphatas utroque in littore gentes

Oceani pacem terra pelagoque reponet

70

Hospitia et Phoebi meritis implebit utraque,

Tum pia consurgent placidae felicia genti

Secula, mitescent Vrsi lybicique leones.

Pax erit toto Saturnia secula mundo.

Delphica tum vates sacro sic protulit ore.

75

Vt rerum domitor toto memorabilis aevo

Pertulit Alcides invicto corde labores,

Et validis totum pacavit viribus orbem,

Sic erit hic princeps domitor terraeque marisque

Ferdnandi postquam successerit altus habenae,

80

Et meritis totum complebit laudibus orbem,

Principe quo terris unum consurget ovile,

Pastor et unus erit populis. Sic protulit ipse,

Qui fuit intacta dignatus virgine nasci,

Pertulit et diram suffixus in arbore mortem,

85

Quae scelus, et prisca pollutos labe parentum

Abluit, et summi limen patefecit Olympi.

Tum pudor, et virtus erit, et pulcherrima mundo

Religio surget totos mansura per annos.

Nunc pavor, et toto discedant pectore curae,

90

Pax erit et toto Saturnia secula mundo.

Inde Tyburtina haec reseruit fata sacerdos.

O decus Austriacae rex et fortissimae gentis,

Te superum rector moderamina ad alta secundis

Protulit auspiciis rerum, nam milite forti

95

Barbaricas acies sternes populosque superbos,

Ac celebres magno referes clamore triumphos,

Serviet, Euphrates, Ganges tibi, Phasis, et Ister,

Aegyptique ferax tellus, et Caspia regna,

Pyrrhus, et insignis Pellaei gloria regis

100

Cedet, et imperii primus qui rexit habenas,

Et post exhaustos terra pelagoque labores,

Quaeque manet tellus utroque in littore Phoebi

Maximiliane tibi demum subiecta recumbet.

Te vesana lues, furor, et malesana cupido,

105

Et procul excedet cunctis Mars exul ab oris,

Pax erit et toto Saturnia secula mundo.

Tunc Samia haec virgo divino numine plena

Veridico taleis effudit pectore voces.

Maximilianus erit rex hic virtutibus ingens,

110

Ferdnandi quo vera patris splendescit imago,

Imperii ad summos meritis evectus honores:

Qui placidam victor toto dabit orbe quietem.

Non erit Augusto minor hic successibus illi,

Qui fuit Imperii rerum ditione potitus

115

Europae atque Asiae Lybiae et sitientis arenae.

Rex erit hic fidei splendor decus atque perenne,

Cuius facta viri seclis memoranda futuris

Nulla dies poterit, nec edax abolere vetustas,

Donec erit tellus atque ignibus aethera cantus,

120

Pax erit et toto Saturnia secula mundo.

Inde canit Phrygia haec divino ex ore sacerdos.

Imperii moles humeris innixa recumbet,

Maximiliane tibi Divum mitissima cura,

Sub iuga deduces populos gentemque rebellem,

125

Quae furit, et Christi leges et dogmata spernit.

Atque ducum rigidis liventia colla cathenis

Ipse trahes victor, populo plaudente triumpho.

Te cito prospiciet lustris labentibus aetas

Imperii cursu moderantem lora secundo,

130

Qua mare, qua terras, et qua videt omnia Phoebus,

Te scelus infandum caedes bellique tumultus

Desinet, et cunctis surget concordia rebus.

Sic Iovis aeterni manet alta mente repostum,

Quisque Dei pura veneretur numina mente.

135

Pax erit et toto Saturnia secula mundo.

Italica haec virgo profudit carmina voce.

Maximilianus erit coelesti numine Divum

Inferior nulli magnorum sanguine Regum:

Quo tam magnanimo sese iactabit alumno

140

Teutonidum tellus, toto clarissima mundo.

Quam sapiens olim Pellaeo Graecia Rege.

Huic dabit Imperii decus et fastigia rerum

Omnipotens genitor, cursus qui dirigit astris,

Auspiciis cuius laetis et sydere dextro

145

Victrices aquilae felici Marte volabunt,

Qua caput Oceano nitidum Sol promit et abdit,

Ac Boreas perflat terras, et nubilus Auster.

Tunc erit hic Caesar populis gentique subactae

Iustitiae cultor, verae et pietatis imago.

150

Quisque suam peraget tranquilla per otia vitam,

Pax erit et toto Saturnia secula mundo.

Post Erytraea choro divino afflata furore

Sic rerum series, atque ordine fata recenset.

Qui tenet hic nomen proavi rex inclytus alti

155

Vincet, et ingenteis attollet ad aethera fasces,

Et dabit hic leges, atque aurea secula condet:

Qualia sub divo fluxerunt Caesare quondam

Augusto, quo parta salus, et bella quierunt.

Tum pavor et luctus fugient, metus, ira, furorque,

160

Otia per terras iterum gens alma fovebit.

Tunc homines credent antiqua in tempora ventum,

Queis rudibus sulcis intactaque vomere tellus

Sponte sua fruges totum reddebat in orbem.

Classica nec martis campo fera bella ciebant,

165

Tunc erit alma fides Christi diffusa per orbem

Qua duo sunt axes, duo qua confinia Phoebi.

Plaudite Primates cuncti sub Principe tanto;

Nam cito collapsum seclo decus atque nitorem

Restituet, toto tenebris ex orbe fugatis.

170

Tunc erit alma quies, et meta extrema laborum,

Iustitia et mitis placido clementia vultu

Dulcia porrectis coniungent oscula dextris.

Pax erit, et toto Saturnia secula mundo.

Haec ubi veridico fuderunt ore Sibyllae;

175

Caesar et excelsi Proceres gratantur ovantes.

Tum caput hic Phoebus lauro Parnasside cinctus,

Qui decor, et blando resplendet gratia vultu;

Haec iterum fudit sublimi carmina cantu,

Quae lyra, quod plectrum poterit percurrere laudes,

180

Austriadumque decus, titulos, partosque triumphos?

Quorum fama virum plaudentibus aethere pennis

Hesperias ultra Gades penetravit et Indos

Et iuga Sauromatum, septena ac ostia Nili.

Haec domus antiquum Troiano a sanguine Regum

185

Inclyta deducit serie genus, alta vetustas

Sic canit, elapsi quondam non immemor aevi.

Haec Fidei columen domus, et spes unica secli,

Cui divum Imperii sceptrum pater annuit alto,

Excipit amplexu dignos, fovet atque tuetur,

190

Magnanimosque duces, populosque amplectitur omnes,

Qui veterum servant decus et pia iura parentum.

Plaudite Magnanimi Proceres, terraeque potentes,

Gens erit Austriadum caput invictissima mundi.

Haec domus Imperii fatis elata secundis,

195

Cui peperit fasces, titulos, decus atque perenne

Alma fides, pietas, virtus, clementia, nomen,

Protulit Heroes, qui bello et fortibus ausis

Barbaricas fregere minas, hostesque furentes;

Agmine et ingenti plausu duxere triumphos;

200

Et dabit haec semper claros per secula natos,

Inclyta quos virtus merito super aethera tollet.

Haec domus insignis titulis, qua numine divum

Romani Imperii sceptra inconcussa manebunt,

Virtutem extollit, vitiis et praemia reddit.

205

Eia agite albenti praecingite tempora oliva,

Gens erit Austriadum caput invictissima mundi.

Haec ditione potens, multos dominata per annos,

Quae iuga servitii populis excussit, et ingens

Exitium, trepidosque metus, durosque labores,

210

Imperio nulli cedit pietate nec armis.

Teutonica huic debet tellus et Pannonis ora,

Quaeque manet regio septem subiecta trioni,

Concelebrat, laudat, meritosque extollit ad astra.

Hanc tremit Imperio Gallus, viridesque Britanni,

215

Massagetaeque truces, et regnum mobile Rhesi,

Atque furens Getico Mahometius hostis ab axe.

Haec tenet imperii sceptrum, semperque tenebit,

Donec Phoebus erit lux et sua sydera coelo.

Quisque Iovi grates persolvat munera dignas.

220

Gens erit Austriadum caput invictissima mundi.

Haec pia progenies Regum supereminet omnes

Gentibus, imperio, titulis, opibusque superbis,

Vt similem nusquam terrarum viderit orbis.

Nec domus Heroum fuit ulla, nec orbe manebit

225

Clarior exuviis regum nec honoribus altis:

Haec viget, et sancta morum probitate refulget,

Quam merito servant coelestia numina divum,

Vt queat afflictis tandem succurrere rebus;

Cuius finis erit nullus nec terminus aevi.

230

Plaudite Germani, rebusque incumbite laetis,

Gens erit Austriadum caput invictissima mundi.

Si quis forte velit divino carmine vates

Et decus, et laudes, memorandaque gesta referre

Stemmatis Austriaci, veterum decus atque virorum.

235

Hic prius enumeret motus et sydera coeli;

Quot Notus evertit Lybiae sitientis arenas;

Vel quot caeruleo pascuntur in aequore pisces.

Haec domus aeternam populis latura quietem,

Ordine perpetuo coelo quam protulit ardens

240

Virtus et geminos sublimis gloria ad axes;

Proferet exuvias et barbara signa triumpho,

Qua mare qua tellus atque insula quaeque patescit.

Iam pavor et toto discedant pectore curae.

Gens erit Austriadum caput invictissima mundi.

245

Et satus Caesar praesens de stemmate claro

Irruet in Turcam bello in sua fata furentem.

Maximilianus avum titulos et facta secutus,

Cui viget ingenium, mens et generosa cupido,

Dux erit insignis medios invectus in hostes:

250

Aeratas acies saevi in certamina Martis

Hic aget, et campo victor discurret aperto.

Tunc quatiet pennas coelo Iovis impiger ales,

Atque erit aligero coetu comitatus ovanti.

Huic etiam cursus sese sociabit in omnes

255

Aliger ipse leo, Veneti qui iura senatus

Servat et Adriacam mediis in fluctibus urbem,

Caesaris imperio fidus terraque marique.

Tum Iovis hic ales Ferdnando Caesare

Acer et ingenti committet praelia caede.

260

Et gravida imperiis, et tot ditata trophaeis

Coelicolum nutu tellus subiecta recumbet,

Quae Constantini magno cognomine gaudet.

Et postquam Getico deduxerit orbe triumphos,

Vnguibus infesti lacerabit signa tyranni,

265

Imperii sceptrum, falcatae et cornua lunae

Sub pedibus rerum domitor depressa tenebit,

Et dabit Europae populis per secula pacem.

Tunc Aquila haec victrix tollet super aethera pennas;

Maximilianus erit postquam ditione potitus

270

Imperii tandem superis in vota secundis,

Caesare quo surget populis felicior aetas.

Tunc caput haec Asiae domus, haec Lybiaeque

Et caput Europae, centumque uberrima regnis

Vivet, et aeternum referet per secula nomen.

275

Hoc erit o Proceres, nec tempora longa supersunt.

Non incerta cano, verum mihi credite vati.

Sic rerum series, sic fati postulat ordo,

Proferat excelsos Germanica terra triumphos,

Gens erit Austriadum caput invictissima mundi.

280

Haec ubi divino profudit pectore vates;

Teutonicae exurgens laetae regionis imago

Consessu in medio Procerum sic voce profatur:

Summe deum rector, qui sydera cuncta gubernas

Et coeleste solum nexu, stabilique coruscans

285

Ordine cuncta ligas, series animataque servas

Singula, perpetua reficis vertigine tractus,

Ipsa tibi grates tanto pro munere dignas

Semper agam, pariterque dabo tibi thuris honores.

Namque tuo nutu rectas Ferdnandus habenas

290

Temperat Imperii, populos frenoque coercet.

Ver prius autumno, brumae miscebitur aestas,

Inque caput refluo voluentur flumina lapsu,

Cunctaque terrificis volvet natura tenebris,

Et ruet axe polus, nostro quam tempore in ullo

295

Excidat hoc animo munus seu gratia facti.

Da pater omnipotens rerum suprema potestas,

Vt pius hic Caesar labentis gloria secli

Signa per externos referat victricia campos,

Et cito succumbat bello Mahometius hostis

300

Sedibus eiectus patriis et divite regno,

Victus et Austriacae supponat colla cathenae.

Post ubi Nestorei metas transcenderit aevi,

Et fuerit Caesar superas evectus ad oras,

Maximilianus ovans veluti Mars alter in armis

305

Opprimat hostiles acies, gentemque rebellem,

Et sub utrumque polum, geminasque Hyperionis oras

Hic referat magno victricia signa triumpho,

Et revocet toto Saturnia secula mundo,

Austriacaeque domus gens et divina propago

310

Splendeat Imperii titulis partisque trophaeis,

Subiectosque sibi populos in pace gubernet.

Da precor hoc etiam Genitor, qui cuncta gubernas

Auspiciis laetis vatum haec pia dicta probari,

Irrita ne maneant concepta hic gaudia mente.

315

Protinus aetherea coelum sub luce refulsit;

Et Pater intonuit coeli de parte sinistra,

Contorsitque polo nubes de vertice summo;

Lactea sydereo qua panditur orbita tractu,

Aligerique chori summo fulgore micantes

320

Protinus Eoo visi transcurrere coelo:

Qui subito implerunt laetis concentibus auras.

Mox ubi laetitiae coelo ter signa dedere;

Haec fuit immenso cunctis vox reddita Olympo,

Proferet Austriadum toto gens inclyta mundo

325

Imperii fines coelesti numinis aura.

Vespere ad Eoum, geminique ad cardinis axes.

Quae vox missa polo celeres divina per auras

Spe procerum laetos animos et corda replevit.

His demum exactis solio consurgit ab alto

330

Caesar, et aeterno grates agit ille Tonanti,

Maximilianus item, laeti proceresque sequuntur.

Tunc iterum pulsis sociantur carmina nervis

Phoebus, et Aonides Musae et laeto agmine vates,

Personat inde melos, tantae et concordia vocis,

335

Vt quicunque putet vario modulamine cantus

Adventasse choros coelesti e sede Tonantis.

Protinus hic vatum concordi voce peracto

Concentu magno, resonant spectacula plausu,

Omina sic votis accepta fuere secundis.

340

Exurgit subito volitans maioribus alis

Fama, per Europae populos urbesque potentes

Accelerat cursus, et nuncia laeta reportat,

Gentibus, extremo laetentur ut omnia seclo.

Tum propior metam rapido nox humida cursu

345

Contigerat, Phoebique fores patefecerat ortu

Titoni coniunx velamine cincta micanti.

Protinus Alipotens humeris me sublevat altis,

Atque iterum liquido repetitis aethere pennis,

Hic peragit cursus, patria et me collocat arce.

350

Tunc ait, haec medio Procerum vulgata theatro

Omina conserva, et memori sub pectore conde,

Nam decet haec nutu superum magnique Tonantis

Carmine te facili, brevibusque intexere chartis,

Ordine quo praesens et postera perlegat aetas.

355

Dixit, et immenso libratis aere pennis

Cessit, et aethereas Superum penetravit ad arces.