Rocco Boni Austriados libri quatuor 3
Other sections


Vt caput Eoo nitidus patefecit ab ortu

Phoebus, et immenso perfudit lumine terras,

Conveniunt proceres laeti comitante caterva,

Regalesque domos, et limina nota frequentant.

5

Inde venit Caesar penetralia tecta Deorum

Hic adit, et sacris solito de more peractis

Egreditur, magnis resonat concentibus aether,

Dant sonitus hic mille tubae, cytharaeque lyraeque

Qua spatiosa fori diffunditur area tractu,

10

Ictibus innumeris late circumtonat aer,

Laetitiaque fremit vox et prorumpit in auras,

Impulsaeque faces volitant per inania dextra,

Vt nitidum coelo credas vibrare sereno,

Tollere et ardentes flammas super astra cometem.

15

Tum petit erecti subsellia celsa theatri,

Picta ubi Mygdonio pendent velamina textu,

Quaeque Caledonii texunt aulaea Britanni.

Considet hic Caesar solio sublimis in alto.

Maximilianus erat, Regum cui gloria cedit.

20

Et quoque Ferdnandus patriae virtutis imago,

Ac pius aetherea demissus Carolus arce;

Hi tres Germani clarissima lumina mundi,

Quos Aquilae invictis tollent super aethera pennis.

Et septena cohors procerum sublimis et alta

25

Considet, Imperii quibus est delata potestas.

Inde alii proceres titulis opibusque potentes,

Vndique turba ruit iuvenum, patrumque, senumque

Per fora, per vicos, per compita tecta, viasque.

Nec tot prolapsas hyberno tempore frondes

30

Vertice Pindus habet; sylvis nec Maenalus altis,

Cum furit, et getico Boreas bacchatur ab axe,

Quo capit in medio spatium sublime theatri,

Excelsasque domos replent, altasque fenestras

Teutonidum matres, pueri, innuptaeque puellae.

35

Tum caput alma cohors lauro praecincta virenti

Huc venit Aonidum, vultu facieque decora

Collaque Erythraeis fulgent variata lapillis.

Subsequitur plectro, cytharaque insignis eburna

Phoebus, et Amphion Dircaeae conditor urbis,

40

Et quem caeruleus vexit per aerea Delphin.

Barbiton hic Thamyras Cyllenide temperat arte,

Orpheus hic aderat dulci modulamine vates,

Qui stygii quondam placavit numina Averni.

Inde alii sacra praecincti tempora lauro,

45

Queis sua Corytiae cesserunt munera Nymphae.

Subsequiturque chorus vatum, quos Teutona tellus

Sustinet, et totum celebrat quos fama per orbem.

Haec sacrata cohors se Caesaris ante tribunal

Proiicit, et postquam niveis dedit oscula palmis,

50

Poplitibus flexis certatim voce salutat.

Haec ubi pulsavit resonantes pollice chordas,

Et Procerum laetis implevit vocibus auras,

Aliger ipse Iovis suggesti mole theatri

Constitit, et roseo coepit sic ore profari.

55

Iupiter Omnipotens venturi providus aevi,

Qui modo Ferdnandum claro de stemmate natum

Extulit, Imperii summaque in sede locavit,

Aspicit Europae populos et Teutonis orae.

Hic erit Heroes vestrae spes certa salutis,

60

Mellifluo cuius tanta it facundia ab ore,

Vt nova collapsis statuat pia foedera rebus.

Et quia virtutum numeri et tot dona refulgent

Insita Ferdnando divina numinis aura,

Vt queat hic nemo sat digne extollere laudes,

65

Dicite Pierides carmen, bis dicite Nymphae.

Hic erit Europae columen, tutela, salusque,

Aequipotens pietate Numae sophiaque perenni

Nestorea, et longo rerum prudentior usu,

Excutiet clades populis, incendia, luctus,

70

Praecipitesque metus. Nec viderit amplius ullus

Moenia, et eversas caesis cultoribus urbes;

Incensasque domos, et raptam a milite praedam.

Nec Turca exuviis victor gaudebit opimis.

Ingenteis Asiae regnum promittit in urbes

75

Iupiter, et pulso dominum regnare tyranno.

Dicite Pierides carmen, bis dicite Nymphae.

Nec virtute prior, nec moribus extitit alter

Gratior in terris divina Palladis arte

Quam pius hic Caesar, summi quem rector Olympi

80

Aspicit incolumen, servat, fovet, atque tuetur.

Hic aderit praesens populis, nec parva relinquet

Virtutis monumenta suae, dum sceptra tenebit.

Et cito fama virum late plaudentibus alis

Proferet insignem, rebus feliciter actis

85

Imperium cuius nullo delebitur aevo:

Namque pios semper tutantur numina Divum.

Dicite Pierides carmen, bis dicite Nymphae.

Hic sua virginea praecincti tempora fronde

Exultent pueri, iuvenes, patresque, senesque,

90

Et sua laetifico testentur gaudia cantu.

Hic reget Imperium fatis sublime secundis,

Ac animos Regum votis concordibus omnes

Stringet, et aeterno coniunget foedera nexu,

Servabitque fidem populis et iura parentum

95

Et dabit Europae pacem partamque quietem.

Vivite felices cuncti sub Caesare tanto,

Quem non dira lues, scelerum nec avara cupido

Detinet: at virtus toto pretiosior auro.

Dicite Pierides carmen, bis dicite Nymphae.

100

Tum pia Calliope gemmis auroque decora,

Prima sciens plectri, Musarum et docta canendi

Haec cytharae pulsis subiungit carmina nervis,

Inter suprema ac coelestia dona refulget

Inviolata fides, cultu observata perenni,

105

Ac pia Religio, maius qua Iupiter ipse

Nil dedit in toto miseris mortalibus orbe.

His Superum donis coelestibus emicat ipse

Imperii summa Ferdnandus sede locatus.

Iupiter ipse poli spectans sublimis ab arce,

110

Quod fidei cultor summae pietatis et aequi

Hic erat in terris princeps, nec dignior ullus,

Qui inter Christicolas regalia sceptra teneret,

Tradidit Imperii decus et moderamina sceptri,

Vt queat everso tandem succurrere saeclo.

115

Plaudite Primates, rerum quod turbine lapso

Aurea Saturni redeunt his secula terris.

Tum citharae Clio nervos ad verba sonantes

Percutit, et taleis emittit pectore voces:

Inter mortales virtus prudentia prima

120

Emicat, et toto decus admirabile saeclo:

Discutit haec tenebras, humanae et lumina menti

Adiicit, et vitae cursus sic dirigit omnes.

Caesaris haec virtus posuit sub pectore sedem,

Qua regit hic animum sapiens, gentemque gubernat

125

Providus, imperii rebus nec deficit unquam.

Instituit sanctumque iubet, rectumque colendum,

Hac Atavos virtute refert sic inclytus heros,

Qui imperii sceptro totum fulsere per orbem,

Vt celebrent omnes Germani, et Pannonis ora

130

Haec equidem cunctos extollit ad aethera virtus,

At magis excelsos reges et sceptra tenentes.

Sic pius hac Caesar toto resplendet in orbe,

Nullus ut Europae populis, seu Teutonis orae

Gratior hoc unquam fuerit moderamine recto.

135

Numina quisque Dei laudet, quod principe tanto,

Aurea Saturni redeunt his saecula terris.

Mox sua plectra gerens Erato cytharamque sonantem

Talia mellifluo profudit carmina cantu,

Iustitia in terris semper manet inclyta virtus,

140

Quae gerit aequato rectas examine lances:

Deprimit haec sontes, meritosque extollit ad astra,

Et regit ingenteis populos, terrasque potentes.

Hac viget hic Caesar recti defensor et aequi,

Expedit, et recto libramine singula versat,

145

Vnicuique suum reddit, gentemque coercet,

Ne ruat in vetitum scelus, et malefacta repellit.

Sic regit imperium, servat, custodit et auget;

Et iacet immersum stygio scelus omne profundo,

Quisque sub imperio Ferdnandi Caesaris alti

150

Securam laetus poterit deducere vitam.

Namque suis leges populis, et iura ministrat,

Qualia legifero perhibent tibi Sparta Lycurgo,

Aut sub Pompilio tibi Roma fuisse Sabino,

Imperio cuius recto moderamine et alto,

155

Aurea Saturni redeunt his saecula terris.

Inde Thalia choro fulvo spectabilis auro,

Haec canit aurato pulsat dum pectine chordas.

Permanet intrepido fortis constantia vultu,

Nec timet ob patriam necis ulla pericla subiret

160

Aut merito pulchrae pro libertatis honore.

Hac virtus potens Caesar dignissimus heros,

Cui viget excellens animus, spectatur et altae

Maiestatis honos, et gratia summa refulget,

Barbara tela premet, saevosque irrumpet in hostes,

165

Et referet magnos turba plaudente triumphos.

Hoc duce consurget rerum bellique tumultu

Nobilis Europae tellus, et Pannonis ora.

Quilibet exultet, dextro quod numine divum

Aurea Saturni redeunt his secula terris.

170

Haud mora Melpomene postquam furor impulit ingens

Personat, et taleis emittit pectore voces.

Altius extollit divina Modestia nomen:

Dicitur haec vitae morum, rerumque magistra:

Nam premit affectus animi, moderatur et arcet.

175

Insidet haec divo Ferdnando in Caesare virtus,

Qua regit et motus animi sic temperat omneis;

Vt statuat rebus certum finemque modumque,

Hac sapiens Caesar tantum virtute refulget,

Regibus ut praestet longe mortalibus unus,

180

Et procerum semper concordi voce putetur

Providus ipse Solon, seu Pittacus alter in orbe.

Sic viget hic Caesar, sic moribus ipse modestis

Subiicit exemplum toto memorabile seclo;

Imperio cuius coelesti numine recto

185

Aurea Saturni redeunt his secula terris.

Tunc pia Terpsicore laeto gratissima vultu,

Incipit, haec digno percurrere carmina cantu.

Magnanimos inter reges dominosque potentes

Clarior effulget virtus, quae dona ministrat:

190

Hac viget, et toto semper celebratur in orbe

Ferdnandus, veterum vestigia clara secutus:

Namque amat insigneis, pulchrae et virtutis alumnos

Excipit, et dignos regali munere donat,

Et faciles aditus cunctis et limina pandit,

195

Supplicibusque favet populis, nec despicit ullos.

Sic pius hic Caesar reges supereminet omnes,

Et pro tot meritis aeterna in secula vivet

Maior Alexandro, Romano Caesare maior;

Principe quo tandem Bellona et Marte fugato,

200

Aurea Saturni redeunt his secula terris.

Protinus Euterpe tyrio fulgentior ostro

Haec canit, in medio dulci modulamine vates.

Non equidem toto res ulla patescit in orbe

Gratior aeterno Divumque hominumque parenti,

205

Quam pietas, olim cecinit sic vera vetustas,

Caesaris haec animo virtus innixa resedit,

Namque pios fovet, et longe succurrit egenis,

Hoc dedit Imperium summi Regnator Olympi,

Plurima et ingenti cumulavit munera dextra:

210

Et maiora dabit, siquidem sententia Divum

Certa manet proceres, nec vatum oracula fallunt,

Sic coelo et terris manet haec bene cognita virtus.

Gaudeat hoc igitur pulcherrima Teutonis ora

Caesare Ferdnando cuius moderamine recto

215

Aurea Saturni redeunt his secula terris.

Personat inde levi crepitanteis pollice chordas,

Et canit haec vates miro Polyhymnia gestu.

Nil magis optatum toto per secula cursu

Permanet excelsi proceres, quam fama perennis,

220

Quae decus et toto protendit nomina seclo,

Et meritis semper vivit post fata superstes.

Haec pia Ferdnandi tollit super aethera nomen,

Coepit et auspiciis sese melioribus acta

Oceani vasti longe transcendere fines.

225

Hic postquam bello Turcam devicerit hostem,

Ac dederit laetae felicia tempora pacis,

Fama erit ipsius totum vulgata per orbem;

Et virtutis honos atque inclyta facta manebunt,

Dum mare, dum terras Phoebi coelumque profundum

230

Aurea perpetuo lustraverit orbita tractu.

Sic erit aeternus Caesar, quo principe tandem

Aurea Saturni redeunt his secula terris.

Mox subit Vrania nitidis ornata lapillis,

Et canit haec sacro pulsa testudine plectro.

235

Haud sedet Imperii moles haec aptior ulla

Quam cervice tua, Ferdnande invicta potestas.

Vt nitidum Phoebus caput inter sydera tollit,

Atque ea praecedit longe fulgore micanti:

Sic inter Reges tu primus in orbe refulges

240

Ferdnande, et claris superas virtutibus omnes.

Tu patriae es dignus Princepsque Paterque vocari,

In quo tot merito coelestia dona patescunt,

Vt velut aethereum demissum numen Olympo

Mirentur pueri, iuvenes, patresque, senesque.

245

Vnanimes cuncti proceres hic mente serena,

Plaudite, et immenso persolvite vota Tonanti;

Postquam tot dignis virtutibus emicat ipse,

Vt similem terris nulla unquam viderit aetas;

Imperio cuius concesso munere Divum,

250

Aurea Saturni redeunt his secula terris.

Tum Phoebus viridi praecinctus tempora lauro

Constitit, et nervos plectro graviore sonantes

Percutit, et taleis diffundit ad aethera cantus.

O Pater Austriacae clarae spes unica gentis,

255

Cui sublime decus rerum, cui gloria sceptri

Contigit auspiciis laetis, fatisque secundis,

Accipe quaesitos propria virtute triumphos,

Et tot coelesti subiectas numine terras,

Cui favet, et praesens oculis Deus aspicit aequis,

260

Et voluit tandem rebus superesse futuris,

Quo pius Europae populus in pace gubernes.

Vive precor felix, merito tibi candida Parcae

Incipiunt laetis deducere stamina fusis;

Et tua Nestoreos protendere secula in annos.

265

Nunc te magnanimi reges, populique potentes

Concelebrant, tecumque fovent socialia iura,

Et fera Threicium convertent praelia in hostem,

Vt decet, et laeti semper tua signa sequentur,

Eia agite hic omnes Ferdnandi dicite laudes,

270

Et celebrate virum, merito cui fata dicarunt

Imperium terris, magnum et super aethera nomen.

Vivite securi Proceres, quod vindice tanto

Aurea Saturni redeunt his secula terris.

Haec ubi dicta dedit, plausu fremituque secundo

275

Vox sonat, et toto discurrit laeta theatro.

Tunc cytharae rursus crepitanteis pollice chordas

Aonides pulsant, concordi et voce sequuntur

Inde alii vates, posuere silentia plectris

Aureolis postquam, dives caput urbis imago

280

Augustae taleis profudit pectore voces.

Expectata dies melioraque secula tandem

Illuxere polo, votis precibusque petita;

Ecce novus Caesar magno demissus Olympo,

Cui niveo candore fides, pudor atque modestus

285

Insidet, et virtus, pietas, rectique cupido.

Plaudite felices populi, terraeque potentes,

Quae Patriae leges, et libera iura tenetis,

Nam favet hic vobis, et libertatis honorem

Continuo servat populis, decus atque parentum,

290

Et quaecunque iubet felicia, surgite cuncti

Nunc animis, partasque metu deponite curas.

Addite thura focis, myrrham casiamque virentem,

Et Superis dignos cunctis persolvite honores.

Numina quaeque favent, vobis licet ora tueri

295

Caesaris, et placidos propius cognoscere mores:

Qui promittit opem populis finemque malorum.

Quisque sibi vultus discussa nube serenet,

Hic pius Europae Caesar dabit otia terris.

O Germana potens regio ditissima mundi

300

I nunc, et magnos iacta super astra triumphos.

Hic Ferdnandus avi solio sceptrisque potitus

Incipiet tandem regni protendere fines.

Post ubi Christicolas sociali foedere gentes

Iunxerit auspiciis, Geticum prorumpet in hostem,

305

Quo furor hostilis regnique immensa cupido

Cesset, et humani rabies sitis atque cruoris.

Nec tibi praesidio, Ferdnandi et Caesaris aura

Amplius effuso crudescent sanguine pugnae.

Nec furiis belloque potens Cocytia virgo,

310

Aut ferus immani Gradivus concitus ira

Amplius Heroes stimulis agitabit iniquis,

Non opus inceptum, pressosque ad aratra iuvencos

Agricola, aut duris vexata ligonibus arva

Liquerit, aut Bacchi pendenteis palmite foetus;

315

Nec sua plorabit tristis dispendia pastor.

Plaude tot heroum genitrix, Germania plaude,

Hic pius Europae Caesar dabit otia terris.

Pannonica ingenti regio pulcherrima tractu

Pone metum, fractamque solo ne deice mentem,

320

Sed votis applaude tuis sub Caesare tanto:

Qui tibi restituet quicquid ferus abstulit hostis.

Tutus eat passim lata regione viator,

Et deserta prius migrent in tecta coloni.

Nec tibi lunatis concurrent agmina peltis

325

Turcica, nec pastor dispersa mapalia flammis

Deseret, aut campis pecudes hirtasque capellas;

Culta nec abductis squallescent arva iuvencis,

Nec rabies hostis latos populabitur agros;

Tristia nec vastis spargentur funera campis.

330

Nanque tuis rapidos arcebit moenibus hostes

Magnanimus Caesar, collecto robore gentis,

Et sperata dabit cunctis hic gaudia terris.

O regio felix, felix ter principe tanto

Successu laetare tuo sub numine dextro.

335

Hic pius Europae Caesar dabit otia terris.

Nunc Europa tibi laetos molire triumphos,

Et licet indomiti lacerarint viscera Thraces,

Ac premat Eoi partem Rex maximus orbis,

Tu pia tranquillum mutato sydere finem

340

Invenies, bellique furor studiumque facesset.

Qui pia sceptra tenet, vires in praelia fundet;

Ibunt Germani proceres, Cimbrique feroces,

Atque ruent Batavi socia cum gente Latina,

Quique Tagi ripas habitant, et Bethyca regna;

345

Et socias iungent vires atque arma Britanni

Inde comata suas effundet Gallia gentes.

Parte alia Veneti terra pelagoque potentes

Confestim valida sulcabunt aequora classe,

Vnanimesque simul cuncti mixto agmine laeti

350

Prima sub Argivis figent tentoria campis,

Atque per Emathiae terras et regna Thoantis

Agmina deducent passim strictosque maniplos.

Iupiter ipse dabit multas in praelia vires,

Tum quis erit vultus? Quid tanto in turbine rerum

355

Consilii Turcis belli formidine pressis?

Innumero cum tota tremet sub milite tellus.

Plaude igitur felix regio pulcherrima, plaude,

Hic pius Europae Caesar dabit otia terris.

Tum caput ipsa Iovi tali cum voce tetendit;

360

O pater omnipotens rerum moderator et auctor,

Qui coeli terraque vices libramine recto

Continuo versas, dextro da numine quaeso,

Caesar ut ingenteis attollat ad astra triumphos,

Et domitus bello tandem Mahometius heros,

365

Qui furit incursu, rabie strictoque minatur

Austriacae ferro subvertere tecta Viennae,

Concidat Imperii deiectus culmine ab alto.

Et postquam Geticum signis ultricibus hostem

Vicerit, Imperii rectas moderetur habenas,

370

Et sua per multos extendat secula in annos,

Dum fuerit coeli superas evectus ad oras,

Haec ubi profudit felix Augusta, Sybillae

Accedunt niveis praecinctae tempora vittis,

Atque ineunt magni spatium sublime theatri,

375

Caesaris ante thronum procumbunt ordine longo

Poplitibus flexis, dieta acceptaque salute

Protinus exurgunt, vultu facieque serena,

Laetitiaque fremunt cuncti et mirantur ovantes.