Rocco Boni Austriados libri quatuor 2
Other sections


Pater omnipotens, Divumque hominumque creator

Aethereos coeli tractus, terrasque iacenteis,

Et genus humanum summa prospectat ab arce:

Protinus exurgit Parcarum prima sororum,

5

Quae fata assistens hominum Iovis ante tribunal

Excipit, et blanda coepit sic voce profari:

Summe Deum rector, qui cuncta creata gubernas,

Iure tenet sceptrum, decus, et fastigia rerum

Rex pius Austriacae Ferdnandus gloria gentis.

10

Nec fuit Imperii tractandis ullus habenis

Dignior, hoc toto Romano Principe in orbe,

Nec dare Germanis poteras tu maius in oris

Lumen, et Europae tanto in discrimine rerum;

Ipse erit afflictis Caesar spes unica rebus.

15

Sed quia fata volunt rerumque immobilis ordo,

Vnus ut Imperio toto dominetur in orbe,

Et regat aeterna populos in pace quietos;

Principis hoc tanti fas est tibi pandere nomen,

Cum propior mundi Genitor sit terminus aevi,

20

Vt queat Europae et ditissima Teutonis ora,

Post tot exhaustas caedes ac horrida Martis

Bella, tibi grates animo persolvere dignas.

Dixerat. Omnipotens penetralia tecta subintrat,

Conciliumque vocat, solito de more vocati.

25

Conveniunt omnes, sceptroque innixus eburno

Incipit in medio Divum sic ore profari:

Haud latet o Superi mortalibus affore tempus,

Quo reget imperio Caesar sanctissimus unus

Innumeros late populos, quos maxima tellus

30

Sustinet et gremio complectitur Amphitrite,

Et quia supremi decurrit temporis aetas,

Insidet haec animo Superi sententia nostro,

Principis ut tanti notescat fama per orbem,

Quo pia laetifico plaudat Germania vultu,

35

Et populi Europe cuncti laetentur ovantes.

Haec ubi coelicolum sententia mente resedit,

Hoc iterum genitor sermone silentia rupit.

Nulla quidem regio, nec gens mihi charior ulla

Quam Germaniae fuit, nec erit mihi tempore in ullo.

40

Me colit et celebrat, miserosque refulcit egenos,

Et mea iussa tenet; memorique in pectore servat.

Hic Germanus erit, mundi qui flectit habenas.

Et quia nulla Divum, Regumque nec ulla propago

Quam domus Austriadum toto magis emicat orbe;

45

Ille erit ipsius claro de stemmate princeps.

Et quia Fernandi summo de sanguine natus

Maximilianus, honos veterum flos atque virorum

Emicat in terris, populis nec gratior ullus

Moribus, ingenio, fama, pietate, fideque;

50

Hic erit, o Superi, postquam Ferdnandus in orbe

Imperii rector Pylii compleverit annos

Nestoris, et celsa hac fuerit super arce locatus.

Id Superi postquam concordi voce probarunt,

Me Pater omnipotens solio prospectat ab alto,

55

Et iubet acciri statim, propioraque adire.

Protinus accedo laetus, pedibusque Tonantis

Advolvor supplex, subito mihi talia fatur:

Te te cui semper fuit inviolabile votum,

Curaque nostra pia venerari numina mente,

60

Sydereum tandem iussi super aethera ferri,

Quo tibi demonstret coeli per amoena vireta

Felices animas, atque agmina laeta piorum.

Ipse viae ductor, quo tu mortalibus aegris

Laetio expromas aeternae gaudia vitae,

65

Deinde humeris tollet, celerique per aethera cursu

Te feret, Augustae donec concedet ad urbem,

Laetus ubi cernes sublimi in sede Theatri

Ferdnandum medio procerum, cui summa potestas

Tradita, et Imperii moles cervice recumbit.

70

Illic Aonides, citaraque insignis Apollo

Caesaris insigni percurret carmine laudes,

Veridicae et nati referent post fata Sibyllae,

Qui inter magnanimos retinet sua sceptra Bohemos,

Atque sibi in populos famam laudemque paravit,

75

Et quaeque in media congesti mole theatri

Prodita erunt, facili contexes carmine vates,

Vt modo quisque sibi certam sperare salutem,

Et valeat rebus melius confidere lapsis,

Ac mea perpetua venerari numina mente;

80

Numina conceptos tandem positura furores.

Dixerat. Ipse sacro Cylleni vertice natus,

Me vehit admonitu coeli rerumque parentis.

Nec mora planicies campo protenditur amplo,

Vernat humus passim stellantibus obsita gemmis,

85

Et levis aura poli gratos diffundit odores,

Cernimus hic animas laeta regione vagantes.

Ipse oculos ductor mihi per loca cuncta ferenti,

Sic ait: Hic animae potiuntur luce perenni,

Aurea quae viridi decerpunt arbore poma,

90

Munera servatae Cereris, seu dona Lyei

Supplicibus quondam miseris alimenta dedere;

Pro quo coelesti merito sunt axe potiti.

Quae manus hic nitido dulces de fonte liquores

Percipit, haec nudos proprio velavit amictu.

95

Quae gerit hic vario florentia serta decore,

Ipsa suos grata fovit pietate parentes.

His resident animae coeli regionibus altis,

Mandarunt tumulo quae mortis honore carentes,

Et quae languentum tenues subiere penates.

100

Hospitium miseros dedit haec manus, illa redemit

Inclusos tenebris, et carcere compede vinctos,

Quo capit hic merito summae pietatis honores.

Ecce Sacerdotum chorus hic, qui castus in orbe

Vixit, et aeterni servavit iussa Tonantis;

105

Et pius erexit miseros in crimina lapsos,

Aethereo tandem coelo convertere montem.

Quae velata cohors Parnasside tempora lauro,

Hic cytharae pulsat vocales pollice chordas,

Et thyasos plaudit molli viridanti sub umbra,

110

Digna suis quondam cecinit veneranda camoenis.

Aspice et in medio laetanteis agmine longo,

Pro Patria hi quondam pugnantes moenibus altis

Occubuere pii, longo certamine victi.

Qui quatunt leves clypeos, galeasque comantes,

115

Hi sunt audentes animis, qui Marte tuendo

Imperium vitam tenues sparsere per auras.

Qui tyrio fulgent humeris splendentibus ostro

Iustitiam toto semper coluere sub aevo;

Et sua pro meritis capiunt hic praemia iustis:

120

Hic sunt Diis similes pura sub luce nitentes

Servarunt inopes qui iudicis ante tribunal,

Et viduas olim, miseros et fraude pupillos,

Sedibus eiectos patriis et paupere tecto.

Ipse ego ductori placido sic ore locutus:

125

Austriadum postquam titulos partosque triumphos

Me velit Omnipotens facili percurrere versu,

Eia age sublimes animas ostendere coram,

Et numerare velis, si fert ita corde voluntas,

Vt merito possim complecti carmine laudes,

130

Et decus, et fasces, titulos, atque ampla trophaea.

Vix ego desieram laeto Cyllenius ore

Sic ait: Haec referam, atque ordine singula pandam.

Inde iugum facili superamus tramite recto,

Hic inter lucos virides collesque nitentes;

135

Panditur immenso vallis pulcherrima tractu.

Hic volucres pictae demulcent aethera cantu,

Explicat auratas volucris Iunonia pennas,

Psittacus humanas imitatur gutture voces,

Athis et Ismarium dulci modulamine pellex

140

Barbara plorat Ityn, nitidoque sub aetheris axe.

Ingemit Alcione, veteres geminatque dolores.

Hic nemus et colles stellata veste nitescunt,

Nectareique fluunt latices hic ubere largo.

Tunc ego sublimes animas laeta arva tenentes

145

Aspicio, ductor roseo sic fundit ab ore:

Optatae hic fructus capiunt et praemia palmae

Austriaci Proceres, Divum genus atque propago,

Qui intrepidi quondam bello et felicibus armis

In sua magnanimos duxerunt regna triumphos.

150

Qui sedet hic princeps nitidisque effulget in armis

Impiger, et laetae frontis diffundit honorem,

Vir fuit insignis clara de stirpe Rudolphus:

Quem virtutis honos immensaque gloria rerum

Extulit Imperii fastigia ad alta triumpho.

155

Primus hic Austriacae subiecit moenia terrae,

Danubius vasto rapidus quam circuit amne:

Victor et hic Celtas felicibus extudit armis,

Pugnacesque iugo submittere colla Bohemos

Impulit, et bello populos sub marte secundo,

160

Alsatiae invasit, signis ultricibus urbes

Diruit, exitium tellus Thuringia sensit.

Rebus, et imperii nec tempore defuit ullo.

Claruit hic Caesar bello atque ingentibus ausis,

Et retinet toto decus indelebile seclo.

165

Qui gerit hic sceptrum, qui torta monilia collo

Contextamque auro vestem gemmisque micantem,

Dicitur Albertus iuvenilibus impiger annis,

Qui valido ingentem prostravit milite Adolphum.

Ipse etiam clarus Bellonae et Martis alumnus

170

Colla Bohemorum traxit captiva triumpho:

Atque Maguntinos populos ad frena rebelles

Contudit, et variis instantem incursibus hostem

Repulit, et victor patrio procul expulit orbe;

Et post insigneis merita cum laude triumphos

175

Hic viget, et clarum servat per secula nomen.

Qui facie laeta sese venientibus offert,

Vir fuit hic ingens Albertus in orbe secundus:

Qui infestos olim sese furibundus in hostes

Intulit, et victor spoliis remeavit opimis.

180

Quo duce Sauromatae vultus posuere minaces,

Pannoniam bello cum iam ferus omnia Mavors

Verteret, explicuit, donec confinibus hostes

Repulit, et magna commisit proelia caede,

Signa per Emathios tulit hic victricia campos,

185

Quem toties vidit bello spolia alta ferentem

Teutoniae tellus, multas digesta per oras.

Victor et hostiles acies gentemque subactam

Imperii tandem vexilla subire coegit.

Vir fuit intrepidus, felix cui gloria Martis

190

Contigit, Europae gessit dum bella per orbem.

Haec pia regna tenet superum sedesque beatas;

Inclyta sic virtus meritos extollit ad astra.

Qui solio residet gemmis auroque corrusco,

Et medio Procerum splendet clarissimus heros,

195

Vir fuit insignis toto Fridericus in orbe,

Qui Latii quondam felix concessit ad oras:

Cui sacro Imperii cinxit diademate frontem

Nicolaus triplici redimitus tempora mitra,

Estensique ducem Bursum de stemmate natum

200

Extulit, insignem meritaque in sede locavit.

Post Venetam mediis surgentem fluctibus urbem;

Quae retinet clarum decus et memorabile nomen

Hic petit, Heroum magna stipante caterva;

Occurrit gaudens princeps sanctusque senatus,

205

Innumeris toto comitantibus aequore cymbis.

Tum pelagi rector placidis caput extulit undis!

Ipseque cornipedum molles laxavit habenas

Coeruleus Triton, tranquilla per aequora vectus,

Atque tuba immenso diffudit nomina ponto

210

Caesaris; et blandae mediis Nereides undis,

Collectaeque sinus nodo fluidosque capillos

Deduxere choros, iunctis per mutua palmis.

Vt fuit Adriacam Caesar comitatus ad urbem,

Regifico haec luxu tectis excepit apertis,

215

Largius effudit toto plaudente senatu

Munera laetitiae, tanto quo Caesar honore

Fovit, et aeterno Venetos sibi foedere iunxit.

Post ubi Germanas laetus remeavit ad oras

Magnanimus Caesar, terras quas ceperat hostis

220

Barbarus Imperii, felici marte redemit,

Et placidos semper duxit. per secula cursus,

Dum pater omnipotens fulgentibus intulit astris.

Qui gerit imperii sceptrum, multaeque sequuntur

Mirantes animae, laeto et clamore salutant,

225

Maximilianus avum titulos et facta secutus,

Cuius vera fides, et rerum bellica virtus,

Teutonicis spectata viris per tela per hostes

Latius effulsit dira inter praelia Martis.

Percutit hic acies bello strictosque maniplos,

230

Et toties victos Germanis expulit oris,

Subdere colla iugo populos hic victor adegit,

Qua furit, et vasto Rhenus perlabitur amne.

Hic etiam fregit Batavos fera bella cientes,

Et valido fortes compressit marte Bohemos.

235

Hic quoque Pannoniae Caesar prostravit in oris

Turcarum ingentem rabiem, saevumque furorem:

Victor et effuso tepefecit sanguine cautes,

Et belli sese casus sociavit in omnes.

Providus hic Caesar bello praeclarus et armis

240

Extitit, imperii rebus nec defuit unquam

Cuius fama viget nulloque abolebitur aevo,

Dum vagus aethereum percurret Cynthius orbem.

Qui gerit insignem regali fronte coronam

In medio procerum, velut inter Lucifer astra,

245

Rex fuit immenso celebratus in orbe Philippus,

Cui pietas, cui vera fides, cui regia virtus

Insita perpetuum duxit super aethera nomen.

Hic velut aethereo demissum numen Olympo

Romani imperii merito rexisset habenas,

250

Aurea et in toto revocasset saecula mundo,

Si Superi cursus vitae, si fata dedissent.

Sed mors ante diem regalia sceptra tenentem,

Qua fluit amne Tagus, precioso et pinguis Iberus

Abstulit, et primo mersit sub flore iuventae.

255

Et licet hic fatis fuerit sublatus iniquis,

Attamen ipsius virtus post funera vivit.

Inclytus hic Caesar solio sublimis in alto,

Aurea cui vestis gemmis ardescit eois,

Carolus est ingens, toto memoratus in orbe:

260

Austriacae hic splendor, Romanae et gloria gentis,

Addidit imperio multum terraque marique.

Contudit hic acies et Gallica signa triumpho,

Cepit et infestum Regem in sua iura redegit.

At pietas postquam vultu patefacta sereno

265

Ipsa fuit tandem, stabili dedit ille sororem

Connubio Regi, sociali et foedere iunxit.

Qui comitatus abit patriae dum contigit oras.

Caesaris inde potens validis exercitus armis,

Irruit, et celsae concussit moenia Romae,

270

Cui Clemens victum, dum flecteret orbis habenas

Imperio sacro positis se tradidit armis.

Post etiam valida sulcavit caerula classe,

Tunetique caput Lybiae perrupit in urbem,

Victor et expulso regali e sede tyranno,

275

Finibus eiecto patriae solioque revulso

Restituit Regi decus et moderamina sceptri;

Et spoliis victor Lybicis remeavit ab oris.

Hic quoque Ferdnando Geticum cum fratre tyrannum

Repulit, et grandem populis minitantia cladem

280

Agmina Turcarum discussit Pannonis ora:

Ipse fuit semper felicibus impiger armis,

Regis et infesti Galli penetravit ad oras,

Et rediit praeda spoliisque oneratus opimis.

Hic. quoque Saxonicos devicit Marte furentes,

285

Magnanimumque Ducem belli sub turbine cepit,

Qui post aeterna laetus cum pace recessit,

Et fuit Heroum summo comitatus honore.

Carmine nec vates facili comprehendere posset,

Quot dederit fasces, titulos, partosque triumphos

290

Carolus imperio, quoties fortuna per orbem

Seviit Europae, belli flagrante tumultu.

Hic fuit invictus, bello nec clarior ullus

Extitit imperio, nec maior in orbe refulsit.

Inde ego prospecto duo clara sedilia gemmis,

295

Quae vacua immenso late fulgore corruscant.

Tunc ego ductori sic vocibus ora resolvi,

Dic quibus ista patent aeterna in secula ituris?

Sic ait, hoc primus solio Ferdnanus in alto

Consurget, tandem pyliae post dona senectae,

300

Maximilianus ovans alia rex sede manebit,

Gloria Fernandi, decus et generosa propago.

Tunc alias animas laeto fulgore micantes

Cernimus heroum, geniali in gramine campi,

Dux ait, hic omnes alii proceresque ducesque

305

Austriaci, toto celebrat quos gloria mundo.

Ipse prius vasto referam quot turbine versat

Alpinus Boreas hyemali tempore frondes,

Vel liquidum plausis quicquid secat aethera pennis,

Quam possim heroum tibi singula gesta referre.

310

Nec procul hinc animas monstrat matrumque nurumque

Austriacae gentis, coelo quas Iupiter ipse

Extulit ardenti studio, pietate fideque.

His demum exactis humeris me sublevat altis

Ipse viae ductor, pennas vibrare per auras

315

Incipit, et prono sese demittere cursu,

Effugit obliqui sinuatos flexibus orbes

Anguis, et octipedem curvantem brachia cancrum.

Qua nitidus Ganges riguo perfunditur auro,

Aspicitur Nisae tractus; Nabathaeaque regna,

320

Inde Semiramiis Babylon celebrata trophaeis,

Quae quondam Assyrii tellus caput extitit orbis,

Dives opum, belloque potens, dum fata tulere.

Deserit inde Syros, Arabas, mollesque Sabaeos,

Fertilis hinc Asiae tractus, ditissima regna

325

Vidimus, excidium Troiae, tristesque ruinas,

Brachia et angustus qua porrigit Hellespontus.

Praeterit Euxinum littus, Tanaimque nivalem,

Panditur hinc longo tellus Mavortia tractu,

Indomiti quam Thraces arant, gens effera bello,

330

Thessalis inde patet regio, tum Pindus et Othris,

Quos Lapithas coluisse ferunt. Hinc thessala Tempe,

Ambraciaeque sinus, pelagoque Ceraunia saxa

Proxima, et infames scopulos, fortesque Liburnos

Deserit, Adriacas sursus deflectit ad undas,

335

Ausoniae laeva populos urbesque reliquit.

Mox abit hinc praeceps, liquidumque per aera lapsus

Goritiae tandem celsa superastitit arce.

Tum Iovis ipse refert laeto mihi nuncius ore,

Has regit invicti Dorimbergus Caesaris arces

340

Vitus, qui imperio vovit studiumque fidemque;

Nam gerit ipse vices Comitis moderamine recto

Francisci, antiquae nati de stemmate Turris.

Hic foecundus ager, nec cultior ulla patescit

Terra quidem Latii, biferi nec iugera Pesti.

345

Bacchus et alma Ceres foetus hic ubere largo

Sufficit et cultu genialia rura nitescunt,

Aemula Campano certant hic vina falerno.

His breviter dictis in aprico gramine campi,

Laeta ubi planicies tractu diffunditur amplo,

350

Prospiciens Nymphas ludenteis agmine longo,

Ipse levis placido demittit ab aethere cursus,

Ilicis argutae molli consedit in umbra.

Hic erat alma Pales, arcu succincta Diana,

Semideumque genus Fauni, Satyrique bicornes,

355

Ducentesque choros per florida rura Napaeae;

Turbaque pastorum late confluxerat omnis.

Pan deus Arcadiae quae sunt sibi Maenala curae

Liquerat, arguti colles atque arva Lyaei,

Venerat huc laetus, viridique in graminis herba,

360

Mollia pinigena praecinctus tempora fronde.

Talia septenis modulatur carmina cannis.

Ite gregis pueri vigiles, pecorumque magistri

Spargite narcissos, violas, flavosque hyacinthos,

Vestraque palladia praecingite tempora fronde,

365

Floribus antra novis, latebrosaque tecta corollis

Cingite, et unanimes attollite ad aethera voces,

Vestraque Apollineos effundat tibia cantus:

Nam Superum nutu solio Ferdnandus in alto

Considet Imperii, felici numinis astro.

370

Vos decet urgenteis animo deponere curas.

Pax redit in populos et pleno copia cornu.

Felices pueri, quibus haec sub Caesare tuta

Arva iacent, colles virides, sylvaeque comantes,

Nunc datur umbrosis habitare mapalia sylvis,

375

Et placidos viridi captare sub arbore somnos,

Auritosque sequi lepores, cervosque fugaces.

Vos igitur graciles ad pascua laeta capellas

Ducite securi tam laeto tempore rerum.

Hoc etiam ipsa prius cunctis elementa videntur

380

Praedixisse bonum, maiores area fructus

Reddidit et multa crepuerunt horrea messe.

Vitis inundavit Lenaei munere Bacchi;

Principe quo terris Augusti nomen adepto,

Pax redit in populos et pleno copia cornu.

385

Laetantur sylvae, pecudes, armenta, gregesque,

Nec fugit agna lupum, rapidos nec dama molossos,

Terra dabit laetas segetes et gramine campis,

Blandaque temperies coelo mittetur ab alto,

Et placido molles spirabunt flamina venti,

390

Brumaque iam tepido mitescet dura sereno.

Nunc grandes pecudum foetus, nunc copia lactis,

Ipse suos pastor secum meditetur amores,

Et sub rupe cava viridi seu stratus in umbra

Securus tenui moduletur carmen avena.

395

Quisquis adest magno celebret nova gaudia plausu.

Pax redit in populos et pleno copia cornu.

Iam viridi in sylva pubes campoque patenti

Cantibus alternis, aequantique astra profatu

Caesaris attollat magnum super aethera nomen,

400

Et conversa sonos vocis reflectat imago,

Inscriptumque gerant rugoso in cortice trunci.

Quisquis adest laetus solito de more choreas

Ducat, et effuso testetur gaudia cantu.

Hic aderit Caesar populis, quo vindice tandem

405

Mollia securae traducent otia gentes.

Gratia pro meritis referatur summa Tonanti,

Pax redit in populos et pleno copia cornu.

Haec effatus abit ductor pernicibus alis,

Vrbis et Attilicae sublimia tecta reliquit:

410

Quae inter Iuliacas clarum caput extulit urbes.

Protinus Emonae turres spectamus, et alta

Moenia Tulmeti, positasque in collibus arces.

Inde aequata solo Castri vestigia Iuli

Cernimus antiqui, silvestribus obsita dumis;

415

Apparent tumuli signataque carmine saxa.

Praeterit hinc Alpes glacie nivibusque rigentes,

Panditur immenso tellus Germanica tractu.

Tunc ait istius merito regionis honores,

Me proferre decet, rerumque exponere causas.

420

Nobilis haec regio multas se fundit in oras,

Dives opum, studiisque potens, ac ubere laeto.

Haec adeo fruges alimentaque mitia reddit,

Vt nullo dives contendere Mysia cultu

Audeat his terris, sicca nec gargara messe,

425

Haec fodit argenti venas aurique metalla.

Plurima sunt laetis hic consita vitibus arva,

Haec alit innumeras pecudes, armenta gregesque;

Nec liquidi fontes desunt, nec stagna lacusque,

Laetaque per virides adolescunt gramina campos.

430

Non alit haec Tigres, rapidos nec terra Leones,

Nec coluber tractu sinuosos explicat orbes:

At furit acer equus medio in certamine campi.

Haec habet insigneis urbes, atque oppida passim,

Nec Latii cedit terris nec pinguis Iberi.

435

Haec armis belloque potens; et milite forti

Sauromatas victos immani turbine bello

Compulit, aeterni complecti iussa Tonantis.

Haec habet audentes Cimbros, fortesque Suevos,

Et genus excelsum Batavos, flavosque Sicambros

440

Vindelici hic fortes, hic Noricus acer in armis.

Magnanimi hic adsunt proceres, Comitesque Ducesque,

Inclyta quos coelo virtus et gloria tollit.

Quid referam populos hic tot sua regna tenentes,

Quos Aquila invictis semper complectitur alis?

445

Explicat ingenteis regio haec ditissima merces,

Nescia gens ulli tacitas innectere fraudes,

Subvenit haec miseris, et dona refundit egenis,

Quo Deus in toto nil gratius aspicit orbe.

Regnat ubique fides, virtus, clementia, mores,

450

Et pia religio, quae tot servata per annos

Iustitia, et recta quae temperat omnia lance.

Haec eadem regio cunctis caput extulit oris,

Namque habet Imperium, quo nil praeclarius orbe,

Austriacosque viros, fama super aethera notos:

455

Quos cito prospiciet terra pelagoque ferentes

Victrices Aquilas plausu summoque triumpho,

Qua Boreus spirat, Zephyrus, Vulturnus, et Auster.

Talia voce refert, donec delatus ad urbem

Dux fuit Augustae, proscindens nubila pennis.

460

Protinus ipse levis demittit ab aethere cursus,

Ingreditur laetus, meque intra moenia ducit

Innumeris discreta viis, atque ordine longo,

Inclita terra patet, totum vulgata per orbem.

Hic postes nitido profulgent marmore et auro,

465

Et delubra Deum, fugiunt ad sydera turres.

Hic via porticibus diffunditur alta vetustis,

Tectaque diffulgent niveo pendentia saxo,

Caesaris inde patent longo palatia tractu,

Mole sub ingenti, bis centum innixa columnis:

470

Atria regifico splendent immania luxu,

Vndique legati veniunt Regumque Ducumque

Ingenti plausu laeti mandata ferentes.

Haec ego dum laeto percurro singula visu,

Nox venit, et coelum spargit fulgentibus astris.